D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

PLURIMORVM MARTYRUM. TAstansque inter vivos & mortuos orauit dominu ,& plaga cessauit. Christus quoque, cum propter peccatum primi parentis, Deus esset iratus horni ni,assumpta nostra humanitate, factus est mediator Dei & hominis,sanguine suo reconcilians deum hominibus, eu homines Deo. Sed iste sanctus episcopus,cui hodie festiuamus pro peccatis suis, se multotiens interposuit,iram Dei iam instantem, orationibus & oblationibus auertit, Apeccatoribus indulgentiam impetrauit. Hoc est enim officium sacerdotum & cpiscoporum, Vt uisivοα scilicet inter deum & homines , semper sint me- rum. dii & mediatores: hinc coniuncti Deo familiaritate charitatis, hinc coiuncti hominibus propinquitate compassionis, ut ita Deum hominibus &homines Deo possint reconciliari. Sed quid dicade nobis miseris sacerdotibus, qui nec cum Deo familiaritatem charitatis,nec cum proximo pro pinquitatem compassionis sicut oportet) habemusὶ Quomodo alios reconciliabimus, qui nosmetipses reconciliare non valem usi Nam cum

ipsi pro offensis nostris Deo displiceamus, cum

pro offensis aliorum Deum interpellamuS, nonne Deum magis offendimus quam placamus t Quarta gratia est, superexcellens obedientia de qua subiungitur,Non est inuentussimi ιῆι, qui con- ti seruaret legem excelsi. Parrb Aaron in diebus suis,iri populo suo excellens fuit,in obedietia, & obseruatione legis. Christus quoq; super excelles fuit in obedientia,& adimpletione legis, factus patri obediens usque ad mortem . Sed nec huic sancto Episcopo,cui hodie solemnigamus inuetus est in

532쪽

COMMUNE

diebus sitis,& in populo suo similis,qui co seruata Dia 2 . ret lege excelsi. No enim debet este sacerdos sicut

populus,& pastor sicut grex: Sed sicut de Saul elegimus,qui prςficitur toti populo,debet esse ma- ior toto populo,ut cui caeteri debent obedientia, prae caeteris sciat obedientia, & qui caeteros docet legem,prae caeteris teneat lege in . Quod nobis

inpignis sacerdotibus obuiat, qui no solu sumus sicut populus, ted etia plerumq; deteriores quam populus. Quinta gratia est promotio,de qua subditur, ιο iureiurado,id est immutabiliter , fecit illi. crestere insuper plebem sua. Quia namque Aaron excelles fuit in obseruatione legis, ideo a Deo sitamus pontifex super plebem Iudaeorum sublimatus & confirmatus est,Christus quoque, quia obediens fuit patri usque ad mortem, cum stibii- mauit, & ei iurauit Dominus, & non poenitebit

Nahios. eu,Tu es sacerdos inaeternum secudum ordinem Melchisedech. Beatus quoque Pontifex, cui hodie se lemnigamus,quia excellens fuit in obseruatione legis, merito a Deo non solum spiritualiter & qternaliter,sed etiam temporaliter ad summum sacerdotiu promotus est, hoc est quod Apostolus ait: Qui bene ministrauerint bonu gradum sibi acquirent. Et dominus in Evangelio, O nini habenti dibitur & abundabit,quod quos i, dam condemnat,qui non meritis suis, sed potius a. s. nummis lustragantibus perniciose promoue tur. De quibus dominus per Prophetam, Ipsi regnauerunt,& non ex me. Pi incipes extiterunt, Mego ignoravi. Hos em iudex interia' & prouehi di nesci quia quos permittendo tolerat, per i

533쪽

dicium reprobationis ignorat. Sexta gratia est opinio bona, de qua subditur.Benedictionem omnium gentium dedιt isti. Bona quidem opinio famnorum

est causa quia ipsi ab omnibus gentibus benedic ur& laudantur. Data est quippe Aaron ta su uis opinio nominis, ut omnes qui de eo legunt, eum benedicunt.Christo quoque datum est,ut in admirabili nominis sui suavitate,non solum eum benedicant,ssed ut etiam iii eo benedicantur om nes gentes. Istius quoque beati conssoris, gloriosam vitam de conuersationem,quicunque audiui vel legunt,cum laudant de benedicunt. Sicut e- .nim bona conscientia necessaria est coram Deo, ita de bona opinio coram hominibus, praecipue pastori qui docere debet populum non solu Verbo, sed& cxemplo. Vnde dominus,Sic luceant o- pera vestra coram hominibus, ut glorificent pa- ' 'trem qui in coelis est. Quod aperte contra illos est,qui dc si clam bene vivant, tamen de se exterius male opinari permittunt, tot rei animarum, quot propter scandalum malae opinionis suae perierunt.Septima gratia est co firmatio, de qua sequitur, Et Testamentum suum confirmauit si per caput eius, id est sacram scripturam quae est testamentufuturae haereditatis , confirmauit in mente eius.

Et Aaron quide in accepta lege firmus fuit. Christus quoque non solum firmus, sed etiam utrius que testamenti confirmator fuit. A quo etia iste gloriosus pontifex sic cofirmatus fuit, quod pro lege Dei sui usque ad mortem certauit, oc non ibis εν multa verbis persecutorum de haereticor v. Vn'

de & si animam eius gladius no abstuli palmam os .

534쪽

tamen martyrij no amisit. Couenit quippὶ quod Episcopus sit doctus & firmus in lege, qui alios

debet docere in lege. Vnde & mitram bicornem in capite gerit, ut utrius Ne cornu testamenti fidem tueri, & confirmare possit. In quo quidem miserrimi Episcopi condemnantur, qui legis dei ignari,nec se,nec alios regere noriit.Et iuxta illud Ereth . propheticu ,heu perit hodie lex a sacerdote, de conii lium a sapiente,& sermo a propheta A quo ergo minores requirent legemicum scriptum sit: μου -- Labia sacerdotis custodiunt scientiam, S legem requirent de ore eius. Octaua gratia,est approbatio benedictionis, de qua subditur, Ggnouit, id est approbauitemn in benedictionibus sivis. Et Aaroquidam in Istael in tempore suo habuit emca-ςiam benedicendi. Christus vero semper & ubique non solum benedixit, sed etiam ipsa benedictio est, sine qua nullus potest esse benedia eius. Sed etiam istum gloriosum conses rem sic cognouit Deus in benedictionibus suis , quod ad benedictionem eius benediceret, do monia- - cos liberaret, aegros sanaret, pestes lagarer, pe catores absolueret. Episcopus quippe gratiam &discretionem benediccndi habere debet, unde ct sacro oleo manum inunctam habet. Sed quid

dic in de quibusdam Episcopis peruersis, qui

affectus suos , non caulas meritorum sequentes, benedicunt maledictis,& maledicunt b aves. 73. nedictis 3 Hi iuxta prophetam vivificant animas quae moriuntur, & mortificant animas . quae non moriuntur. Nona gratia est misericordia, de qua subditvir, Construauit illi misericordium

535쪽

Dam, quasii dicat misericordiam quam caeteris parce dedit, iusto multiplicauit. Nullum enim magis quam facerdotem. misericordia decet, qui per compassionem omnib' omnia fieri debet . Et Aaron quidem magnam misericordiam habuit, qui pro transgress oribus,& etiam murmuratibus contra se, supplicauit. Christus vero non solum misericors,sed etia ipsa misericordia & est,&fuit,

qui etiam pro suis crucifixoribus in cruce exorauit. Iste quoque gloriosus consessor totis misericordiis visceribus assiuxit,patientibus copatiens, dolentibus condolens, aliorum onera portas, res suas in operibus misericordiae distribuens,peccata aliorum lugens , pro persecutoribus suis exorans, etiam inimicis suis benefaciens . In quo nos miseri sacerdotes confutamur, qui erga pauperes &afflictos nulla compassa one commouemur, qui ad aliorum infirmitates ferrei & duri sumus: quos plus tangit ruina animae nostrae cadentis , quam damnum animae Christianae pereuntis. Decima gratia, est gratiae abundantia de qua sit bditur, Et inuenitgratiram coram oculis Domini. Sane sacerdos non una, vel duobus gratiis, sed multarum abundantia gratiarum debet decorari.

Et Aaron quidem gratiarum abundantia perfusus fuit, quod per oleum super caput eius effusum,& ad barbam.& etiam usque ad oram vest menti defluens significatum fuit. Christus vero onmem habet in se plenitudinem gratiarum,que unxit De' pater oleo laetitiae prς participib' suis.

A quo hic gloriosus confessor, sic largὸ perfusus est, ut si eius sanctam vitam, mores, & asst is,

536쪽

legas eum nulla virtute , nullaque gratia caruisse dicas. Sed quid nos miseri saccrdotes facturi s mus'qui cum deberemus e sic in lucem gentium, potius humantes,quam flammentes sumus. Vnoaesi. δε- decima graxia, est magnificatio in conspectu re-be .lqs C gum. Talis quippe dcbet esse sacerdos vel Epi- pq φ lcopus. qui pιo sua virtute & honestate in conspe ' ctu regum , ct reuerendus habeatur . Et Aaron

quidem non totum populi sui principibus. sed etiam regibus alienorum magnus habit' est Christus velo pro sui nominii imaiestate, omnem priucipatum ci potestatem, etiam coelestium terrestrium & infernorum sibi subiecit. Sed &iste glo-tiosus confessor, per opinionem sitarum virtu- tu,&mirabiliu operu,ipsis principibus&magna' xibus admirabilis fuit,& verendus In quo cus undimur nos miseri sacerdotes,qui no solum maio-xibus,sed etie minoribus pro despectu vilitateq; vitae nostrae,despectui habemur &subsimnationi, Et non illi nos, sed eco trario formidamus illos. Duodecima gratia est corona gloriae,de qua subditur,Et dedit idi Grani loria. Corona quippe . quae vitae designat pcrfectionem , decet sacerdo- .Pre. . tem . Vnde Petrus dicit , Regale sacerdotium. Sacerdos enim sic debet esse posectus , ut non solum se, sed etiam alios possit regere. Obςuius lignificationem Aaron habebat in capite

diadema , in quo lapides prcciosi fulgebaiar,

dom perliceretur opus Dei. Christus vero qui in mundum venit,non prosperari,sed pati,spineam

xulit corona,ad derisionem sibi inflicta, ostende quonia qui hic corona virtutis depatietiet viriliter

537쪽

habuerit,corona gloriabitur sempiterna. Qurmsequcias iste gloriosus confestor, corona virtutis& patientiae laic studuit coronari. per quam ad

gloriosam peruenit coronam. Nos ergo lacerdo tes coronam habemus,quae quidem corona, sit in motibus eius signi licationem exprimimus,corOna utique est nobis gloriae ct honoris, alias opprobri 1,& confusionis. Tertia decima gratia est haereditas,de qua subditur .Statuit ei trifamentum sempitemum. Porro Leui& Aaro non acceperunt cum reliquis tribubus, partem in terra promisesionis, sed corum haereditas fuit dominus, id est. primitiae,decimae,& oblationes,& sacrificia quae Deo offeruntur: & haec perpetua stabilitate habuerunt, quamdiu durauit sacerdotium Iudaeorum. Christo vero dedit Deus aeternam haereditatem,dicens, postula a me, & dabo tibi Getes haereditatem tuam,& polluisionem tuam terminos terrae. Vnde ipse dixit data est mihi potestas in coelo dc in terra. Iste quoque gloriosus confessor omnem terrenam harrcditatem contempsit, sed solus Deus haereditas eius fuit, in quo susticientiam & haereditatem aeternam possedit. In quo nos miseri sacerdotes confundi mii quicum deuin haereditatem habere debeamus de aeterna haereditate contendimus. Sed quid susticiet ci, cuino susticit deus Vnde fratres valde, perhorresco,

ne nos quia haereditatem terrenam concupiscimus aeterna merito priuemur.Nam iuxta sapientem, haereditas ad quam festinatur in principio, tu nouissimo benedictione carebit. Quarta decima gratia,est sacerdotiu magnu, de qua subditur

-- I

538쪽

Et dedit illi cerdotiion magnum. Et Aaron quidem

in toto populo Iudaeorum, solus primu & sulimmum obtinuit sacerdotium. Christus vero super omnem potestatem, summum & qternum habet sacerdotium.Vnde Apostolus plures inquit, facti sunt sacerdotes secundum legem,eo quod morte prohiberetur permanere. Christus veIo eo quod maneat in ternum jempiternum habet sacerdotium. Sed etiam iste gloriosus confessor, sacerdotium habuit magnui .Magnum,non tam magnitudine parrochiae, quam magnitudine pastoralis vigilantiae,non tam magnitudine reddituum,qua magnitudine virtutum iii quo nos indigni facerdotes confutamur,qui sacerdotium magnu quaerimus. Magnum,temporalibus redditibus, no spiritualibus proscctibus. Quaerimus Ecclesiam, noin qua animas, sed pecuniae copia lucrifaciamus: In quo nos no pastores sed mercenarios esse deamonstramus. Quinta decima gratia est beatis catio, te qua subditur, Et beatificauit ι um in gloria. id est, tam in merito quAin praemio,beatum illusecit & gloriosum. Et Aaro quidem sibi fideliterministrantem,per bonitatem meriti ad beatitudine prae iiiij feliciter perduxit. Christu vero unigenitu fuit,vsq, ad morte sibi fideliter obseque te, exaltavit,& dedit illi nonae quod est super omne nome,ut in nomine Iesu omne genu flectatur,ccelestiu,terrestriu.& inferno ru. Istum quoq; cofessore sibi fideliter ministrante cursum militiς teporalis hodie cosum mare foeliciter fecit,&corona ςternae beatitudinis,lliu inter choros Angelorum gloriose decorauit. Sed & nos quoq; fratres

539쪽

mei si ei fideliter obsequamur, si eu super omnia diligamus,si omnibus teporalibus spretis ad eum toto desiderio tendamus, faciet nos cursum vitae sceliciter cosum mare,& ad qterna gaudia gloriose peruenire. Sexta decima gratia est, functio si cerdoth de qua subditurinungi cerdotio. Et Aaron quidem,usque ad extrema diem digne & strenue Maii. io functus est sacerdotio. Christus quoque qui venit ministrare,& non ministrari, ipse in sua per- ι 'sona usque ad suam passionem, humilis praedicatoris de ministri functus est osticio.Iste etiam sanctus Cofessor, cum omni humilitate & solicit dine, usque ad mortem , suo functus est ministerio. Quod nos infimos sacerdotes codemnat,quiministerio nostro tangi negligimus: Vicarios Amercenarios pro nobis statuimus,ipsi vero vanis teporalibusque rebus, negotiisque secularibus vacamus fatis inuenieutes quibus animas, pro quibus Christus mortuus est,comittamus: cui vero

res vanas credamus inuenire no valemus. Septi

ma decima gratia,est laus de qua subditur, Et ha bere Ludent in nomine ipsi . Et Aaron quidem,quia sibi de aliis profuit, de sacerdotii functione laude habet. Christus quoq; , quia cla restauratione Ea-mani generis rediit, de functione facerdotij sui laude habet in coelo ineffabilem & aeternat Iste etiam Confessor,quia cam acquisitione multatu animarum rectit de sacrificij sui functione, proculdubio in coelo,aeternam laudem habet ut merito dicatur de eo, Euge serue bone & fidelis,

quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te co-

540쪽

s . COMMUNE

stitua. sed qua laude habebit pastor,qui cunctis

ovibus deuoratis,&: dissipatis a lupis, vacuus rediti Quam laudem habebit Pastor qui nec etiam coseruatum seipsum reddit Z Octava decima gratia est. Verre Deo incensum dignum in odorem suauistatis. Et Aaron quidem in populo suo supplicans obtulit Deo incensum in odorem suauitatis. Christus vero seipsum immaculatum, S igne

charitatis c5crematum,in ara crucis pro redemptione humani generis,Deo patri obtulit in odorem suauitatis.In quo sacrificio plusquam caeteris omnibus odoratus est deus pater.Iste quoque gloriosus consessor, pro populo suo supplicans, cor compunctum,igne sancti spiritus incensum,

cum odore suauitatis,bonae deuotionis Deo obtulit. adhuc quotidie offert cum fiola odoramentorum suorum, nobis diuinam repropitians maiestatem. Q nem imitantes fratres mei, discamus Deo offerre sacrificium,non alienu ut Cain, qui se deserens,alienum obtulit: sed offeramus si crificium dignum, cor scilicet contritum & humiliatum. Ne offeramus cum igne alieno, id est, cum igne terrenae cupiditatis, ut Nadab & abiu,

qui ob hoc a Deo percussi sunt, sed cum igne diuino,idcst, cum charitate. Nec offeramus illud cum tepore, ut tepidi,qui a Deo euomuntur, sed cum feruore deuotissimae orationis . Quatinus Deus nostra deuotione odoretur 5c delectetur.

Quod huius sanctissimi Consessoris precibus

nobis deus concedere dignetur. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION