D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

uum priuilegium est, quod Christus pro p0pulo non obtulit alienas hostias, sed seipsum , quae

oblatio tam conueniens, tam magna, tam De placens fuit, quod ad totius humani aeneris r demptionem, quantum in ipsa est, susticit. At imgalium sacerdotum hostia, qui brutorum san- guinem immolabant, in conueniens, parua,Deo displicens, & ideo insufficiens erat. Inconueniseens, quia aliena ab homine: parua, quia inaequalis homini: Deo di licens, quoniam non in ea, sed tantum in significatione, & offerentium deuotione delectabatur Dominus. Unde Psalmista in persona filij ad patrem, Holocaustum, in quit, pso peccato non postulasti, tunc dixi ecce venio. Nos autem Euangelici sacerdotes,non alienas hostias offerimus, sed hostiam passionis Christi quotidie in sacramento reiteramus. Iuxta quod ipse nobis praecepit,Hoc facite in meam commemorationem. Quam utique hostiam sicut carnalium membrorum nostrorum crueyi si δ' xione, cum Vera cordis contritione, cum re

u: da charitatis deuotione Deo offerimus . h stiam proculdubio Deo placentem pro nostris, aliorumque peccatis offerimus. Quod si in peccati vetustate squod Deus auertat remanentes nouam Christi hostiam,mmunda conscientia, pollutisque labiis & manibus offerimus, quid aliud quam diuinam iracundiam contra no S cxhcerbamus)Nonum priuilegium Christi est. quod tantum semel se pro populo offerens, Deo patri satisfecit. Vnde & hic subiungitur,

fecit semel se O reni. Legales quidem hostiae,

572쪽

COMMUNE

quia insessicientes, de tantum umbra futurorum erant mulxiplicabantur & multoties iterabatur, hostia vero quae Christus est, quia figurarum v xitas est, dc pro peccatis omnium, praeteritorum ara c. scili t& p raesentium, de futurorum, sufficiens est,non iteratur. Quoniam Christus resurgens a

mortuis iam non moritur, mors illi ultra no dominabitur. Quia tamen fratres mei, si non criminaliter, tamen venialiter delinquimus quotidie,

hostia passionis Christi in sacramento iteramus,

ut quotidianum cius sacramentum,quotidiano rum sit excessuum purgamentum. Sit pro praeto ritis delictis cxpiatio ,& contra sutura viaticum

S sortitudo. Quod quidem fit,si quotidie magis

ac magis innovamur,si quotidie in melius pro ita cimus, si obliuiscentes posteriora, ad anteriora magis ac magis nos extendimus. Quod si ad vo-nestum nostrum quod deus auertat) reuertimur, 'sin stercore nostro putrescimus, talesque ad al-- tare accedimus, quid aliud quam ad instar Iudae proditoris iudicium nobis maducamus, de bibimusὶ Propterea fratres mei,mores nostros corrigamus,lachrimis poenitetiae excessias nostros di luamus,ieiuniis,orationibus.& operibus misericordi insistamus, Qmnia caduca contemnamuS,

ad deum toto cordu de desiderio festinemus, populum dei,verbo Sc exemplo pascere studeamuso tum pura conscientia,mundisque manibus ad altare sacr sanctum accedamus, tuo usq; digni intercessores δc mediatores populi ad Deum esse mereamur,praestante ipsi summo mediatore dei& hominum Iesu Christo domino nostro, qui

573쪽

cum patre & spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

VNIVS CONFESSORI x

Sermo de Luca.

ejnoti, Cr lucernae ardentes in manib- ν

Vris. Et rel. bipertita est haec lectio,se . tres charissi mi. Primum enim ostendit dominus qualiter ad aductum eius nos praepar re debeamus. Secundo quare semp er debeamus vigilare. Porro qualiter ad aduentu eius nos d beamus praeparare,ostendit, cum subdit, dicens: sint lumbi vestri praecincti, c. His vcrbis, fratres

mei, nos armat dominus contra mala vitae praesentis,quq sunt tria. Est enim via huius praesennsvitae temporalis, lubrica, tenebrosa, insidiis plena. Lubrica,quia per fragilitatem ad peccandum prona.Tenebrosia,quia per ignoratiam coeca Insidiis plena,quia per tentationes diabolicis stat dibus circumsepta. Vnde contra reprobos per Psalmistam dicitur: Fiat via illorum tencbrq & lubricum,& angelus domini persequens eos. Coi iret igitur lubricitatem huius vitae nos armat dominus , cum dicit, Sint lumbi vestis aecincti. Sanε quod viri luxuria sit in lumbis eius, mulieris au te in umbilico testatur dominus, qui de diabolo ad beatum Iob loquitur dicens Virtus eius in lu- . tibis eius, & fortitudo eius in umbilico ventris c- iius. Lumbos igitur praecingimus cum carnis lu-iurias & voluptates per continentia coartamus

574쪽

Contra ignoratiam vero nos armat, cum sub ἡiti Et lucernae ardentes in manibus vestro. Per lucernas

quippe ardentes,doctrinpexemplaq; sinctorum patrum designantur. Lucernas igitur ardentes in manibus habemus, quando lumen dominae, exemplaque sanctorum patrum in operibus tenentes, viam rectam ad Christum exemplo nostro monstramus. De quibus verb operibus dominus dicit, Sic luceat lux vestra coram hominibus, v tvideant opera vestra bona,& glorificent patrem vestrum qui in coelis est. Contra quoque diabolicas insidias nos armat, cum nos monet vigilare, subdens:Et vossimus hominibuis expectantibus domianismisbum quando reuertatur a nγptus. Expectare est

rem amatam cum vigilantia, α desiderio sper re. Igitur si dominum diligimus, cum venturum cum vigilantia & desiderio speramus, & ad eius aduentum nos digne ornabimus.Sumit autem argumentum a minori. Nam si temporali Domino absente,serui vigilant,& contra fures,& erga domini sui aduentu, ut veniens inueniat eos vigilates: quato magis nos de contra inuisibiles hostes, qui semper nos insidiando vigilant,& erga rede-ptoris nostri ad uetum vigilare debemus3Mysticὸ verb dominus ad nuptias abiit, quando resurses a mortuis,& ascendens in coelum, supernam sibi multitudinem nouus homo copulavit: Qui tunc

reuertetur,quando ad iudicium reuertetur. Inte-

rim vero fideles serui vigilant &expectat,ut cum venerit & pulsauerit,confestim aperient ei. Ad 'numquemq; nostru , fratres mei, dominus venit. quando ad iudicandum nos per morte accedit.

575쪽

Pulsat vero , cum iam per aegritudinis molestias vicina mortem designat.Cui constim aperimus, si mandatu eius cum amore suscipimus. Aperire quippe iudici venienti α pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat,& videre eum que c6tempsisse se meminit, iudice rinidat. Qui autede sua conscientia est securus,pulsanti confestim aperiri.quia cam tempus propinquet mortis agnostit,in spe retributionis hilarescit. Itaque, fratres

mei,dum licet,dc dum Malemus,in aduentum i dicis nos pr paremus.Sicvivamus, sic agamus,Vt cum per morte nos vocaverit, securi de gaudetes ei occurramus.Sequitur pars altera,in qua duplicem cauum ponit ilominus. Primam quare vigia lare debeamus. Secundam,qu re semper. Et quidem quare vigilare debeamus ostedit,cum quod bona vigilantes,& quod malum dormientes tortiantur, exponit. Porro quod bonum vigilantes sortiantur ostendit,cum dicit subdens. Mati Ierui

illi,quos cum υenerit domin subnuenerat vigilantes .M-

ne sicut ad corporalem vigilantiam, ita ad spiritualem,tria sunt necessaria. Primum,ut a corporis dc negligentiae tenebris nos expergiscamur. Secudo ut oculos rationis ad verum solem semper apertos habeamus. Tertib,ut noxia deuitantes, Sc bona prouidentes, undique nos Sc nostra custodiamus Hinc enim ait Apostolus,Suigilate i. αε aiusti, & iam nolite peccare,hinc rursus aic, hora No-.II. est iam nos de somno surgere.Sic ergo vigilantibus quid praemii largietur Dominus Θ . men duo v bisdiis praecinget sitio faciet illos discumbere,&transiens ministrabit illis. Haec verba honorς a

576쪽

COMMUNEoc ministratione designant. Quasi ipsis verbis diacat Dominus , quia vos me honorauistis, & ego vos honorabo. Q0ia vos mihi ministrauistis, de ego vobis ministrabo.Hoc est quod alibi domi8M. A. . n. dicit, i quis confitebitur me coram horniani bus,confitebor dc ego cum coram patre meo3

Et rursum, Si quis honorificauerit me, honori cabit eu pater meus qui in coelis est. Mystice verb vestes domini dicuntur sancti, his dominus sapraecinget, quoniam sanctis dominus se circuli bit, & cinctorio familiaris dilectionis eos ins parabiliter sibi considerabit. Faciet illos discum

bere, id est, ad aeternum beariamque conuiuiuia residere. Eis ministrabit, id est, aeternaru delicia rum suauitare eos satiabit iuxta illud,In voce ex ultationis &confessionis sonus epulantis. Et hoc faciet irarissens,id est,iuxta diuersitatem merit

rum praemia distinguens: Stella cnim distere 1 stella in claritate.Vel certe transiens, id est,trai sire faciens de iudicio ad regnum, de visione hi manitatis. qua videbitur dominus ab omnibus in iudicio ad visionem diuinitatis, qua videbitura solis electis in regno.Iuxta illud , Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Haec bona confert dominus fratres mei vigilantibus. Sed quid fiet de his,qui per totam pucri tiam,vel etiam per totam iuuentutem suam,in peccatis suis dormitare Non tamen desperent, sed cito expergiscantur. Na sequitur,Etsi in tertia vigilia oecunia, vel in tertia venerit,m ita inuenerit .seati suntserui isti. Itaque

fratres mei, qui in prima vigilia,id est,in pueritia somnolentus fuit,falleni in secunda, id est, in iuuentute

577쪽

uentute vigil ci, & ita bene agere incipiat. Qui vero etiam in iuuentute somnolentus extitit, sauetem in tertia vigilia, id est in senectute vigilet,' & bene incipiat operari. Quis magnitudinem diauinet patientiae pensare susticiat γ Ostenditur dominus, & tamen ad veniam vocat. Colemnitur,& tamen expectat. Nec etiam illos, qui usque ad extremam senectutem in peccatis dormierunt, si

co uertantur,refutat. Latronem in eruce conue

sum non respuit, sed illi reserat paradisum. Nemo ex hoc fratres mei, sumat occasionem abu-

tendi patientia Dei. Nemo dicat, iuuenis sum, in senectute resipiscam. Quis scit si ad senectutem

est venturus Z.qui nec etiam de una hora est certusὶ fortassis haec est senectus tua.Longam vitam sibi promittentes,& poenitentiam procrastinantes, aut a morte praeueniuntur, aut a cupiditate Aimpediuntur . Audi Salomonem, Ne rardes, inquit , conuerti ad Deum, & ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira eius, & in tempo-

re vindictae disperdet te. Et rursum, Ne adiicias, Itidim. inquit, peccatum super peccatu: & ne dicas,miseratio Dei magna multitudi nis peccatorii meorum miserebitur.Misericordia enim & ira ab illo cito approximat, & super peccatores respicit ira eius. Quantb quippe nuc Deus nos expectet maiori longanimitate tanto in futuro maiori seruiet seueritate. Hinc Paulus ait, An ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit:Secudum duritiam tuam & cor imDoenites , thesaurizas tibi iram in die irae & reuelationis iusti iudicii Dei.Hinc Psalmista ait,deus Iudex,iustus, '7

578쪽

tis, S patiens. Dicturus patiens praemisit iustus qris qui nunc expectat patietissime,lii iudicio suturo iudicabit durissime. Hinc sapies monet, Ne dicas in corde tuo, peccaui. Et quid accidit mihi tristeὶ Altissimus enim cst patiens redditor. Qua-

Dis enim nunc patienter expectet, tam cia in furu-1O unicuique pro meritis reddet Quod vero in aludormientes sordantur,ostendit, cinD parabolani subdit dicens, Zid autemsistote,quias Icvet patii farentilio qua hora fur veniret vigilaret utique,Cr novo nci et per OA domasua. Et est argumentu a minori. Nam si aliquis paterfamilias pro conseruatione domus sue,quq utique vilisi & caduca est,uigilat: quantomagis unusquisque vestru fratres mci,pro conseruatione animae suae, quae utiq; preciosa Naeterna est,debet instanter vigilare3 Mystice vero iste paters milias est animus noster, qui in domi cilio corporalis habitationis dominium habet regendi oc prouidendi. Hic enim cum a sui custodia per incrtiam dormit in peccatis, fur, id cit mors subita & improuisa quae venit, A dom una corporalis habitationis perfodit, spiritumque ad damnationem cito rapit. Geterum si animus no-stcr saperet, vigilaret, vigilansque furem, id est,

Ortem praecaucret, nec ci mors noceret , imbpotius prodesset: dum peream non ad damna tionem, sed potius ad vitam aetcrnam introitum haber t. Porro postquam Dominus demonstrauit quare si ii obis vigilandii, deinde quare seni per debeamus vigilare,ostedit cum subdit, Et vos e tot eparati, quia qua hora non putatis , sitim hominis veniet. Si enim determinata esset nobis hora qua

579쪽

VNIVS CONFEsso Ris 08 filius hominis, vel ad vocandum nos a corporr, vel ad iudicandum nos veniret,non esset necesse nobis semper vigilare, sed tantum ea hora qua pr sciremus eum esse veturum. Pi Opterea Voluit. dominus nos die mortis nostrae & diem iudici ignorare, quatinus semper timeremus, semper mortem expectaremus, & semper ad eam sulci piendam parati essemus. Nota dum cst cita quod non ait, tua hora putatis,sed qua hora non putatis veniet.Nemo enim adeo senex est,nemo adeo ansimus cit, qui aliquantulo tempore adhuc vi-etiarum se non speret Et ita omnis homo moritur in tempore, in quo se moriturum non arbitrabatur. Sed nos semper si vigilam', si semper parati sumus, praeueniri a morte noti valemus. Propterea fratres mei, semper in bonis operibus viagilemus, semper ad instantem mortem praeparem mur. Peccata nostra lachrimis verae poenitentiae diluamus,& operibus miliericordiae ridimamus.

Ieiuniis,orationibus, caeterssque bonis operibus insistamus Lucrum putemus quicquid pro Deo, quicquid pro animabus nostiis expenditur, α

caetera omnia amissa reputemus. Du nunc licet, quodcunque bonu, quod cirone pollis mus operemur: quoniam iam aderit tempus n quo nihil operis faccre poterimus. Propterea Salomon ait, quicquid potest manus tua facere, innanter opem xare, quoniam nec opus, nec ratio, nec sesentia, nec sapientia, est apud inferos, quo tu properas. Itaque fratres mei non transeamus dicio neque horam otiosam. Tota cogitatio no stra, locutio .& operatio ad coelestia tendant. Illuc vigilantes.

580쪽

COMMUNE

illuc dormientes, toto cum desiderio tendamus, quatinus tandem , sanctis interuenientibus qui, ibus hodie solet Eamus, illuc peruenire mere

mur. Amen.

saris non Episcopi,Sermo de liabro S uentiae. Ilictus Deo Cr hominibus. Beatus enim α ius memoria in benedictione est , CT caetera.

His verbis fratres charissimi, comme- 'dat Iesus filius Sirac Moysen legist, torem. Quae verba, quoniam conueniunt etiam isti glorioso confessori, cui hodie solemnietamus, ideo conuenienter illa in eius laudem hodie recitamus. Enumerantur autem hic quindecim gra- 'tiae,quibus beatus Moyses olim,& nunc iste con- sessor hodiernus supereminet. Primam igitur gratiam ponit,cum dicit, Dilectus Deo m hominibus. Porro alij sunt dilecti hominibus,& non Deo, Minali sunt.Alij sent dilecti Deo & hominibus, de boni sunt valde. Quidam enim grati sunt no deo sed hominibus, per assentationem & adulationem:& mali sunt: De quibus dicitur: Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus spreuit eos. Quidam vero grati sunt Deo per mundiatiam mentis, hominibus autem displicent propter morum rigiditatem S correctione. De quorum numero Paulus erat,cum dicebat, Si adhue ola hominibus placerem, Christi seruus non essem. Quidam autem tantae mansuetudinis & lenit

SEARCH

MENU NAVIGATION