D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

Iem,confortatus est. Hoc modo conuertit ad se Dominus plerosque nostrum quotidie.Nam saepe dum sumus in proposito de in cursu peccandi & male agendi ut nos conuertat Dominus ad se,immittit nobis sagella infirmitatum, persec tionum, dc miseriarum,ut qui nolumus per pro speritatem, saltem eme demur per aduersitatem. Qui si vere humiliamur, & emendationem promittimus, illuminamur i Domino interius , criagimur & confortamur. Sequitur pars tertia: in qua ostenditur quam bonus fuerit Paulus post conuersionem, cum subiungitur: Fuit autem rumdiscipulis qui erant Damasci, per dies aliquat, Qui enim prius erat toto corde contra Christum &discipulos eius, nunc erat toto corde cum Chri-

sto dc discipulis eius. Super omnia enim diligebat Christum: de discipulos eius, sicut seipsum. Quantum quippe diligeret Christum ostendit,

cum ai Certus sitim enim, quod neque mors,ne- R. s. que Vita,neque instantia,neque futura,neque ab titudo,neque prolandum,neque creatura aliqua poterit me separare a charitate quae est in Christo Iesu. Quantum verb diligeret Christi discipua. Cor. II. los ostendit,cum ait: Quis infirmatur &ego non infirmor 3 Quis scandaliliatur, dc ego non uror3

Et qui plus blasphemabat dc persequebatur nomen Cnristi coram regibus de principibus. dc fi liislsrael,portauit nome Christi. Unde de hic dicituri. Et continuo ingressus Paulus in synagoga eradicabat illis Iesium, ostendens quoniam hic es Diui Dei. Et qui prius adiuvabat toto nisu Iudaeos perseques Christu: nunc toto nisu persequebatur infi-litatem

72쪽

sANCTI PAVLI. 3rdelitate eoru.Vnde& hic dicitur mulus multo magis conualescebat,m confundebat Iudaeas , offendens, id

est. firmas quia hic est Chri uissit qui prius lapida

bat & occidebat confitentes Christum, nunc noeffugit lapidari,& occidi propter Christu. Ecce fratres mei,de quam peruerso, quam sanctus factus est Paulus. In Paulo quippe & in Magdal

na &huiusmodi, voluit Dominus demonstrare . . viscera misericordiae suae,ut scilicet caeteris peccatoribus exemplum poenitentiae,& spem veniae praestaret, ne videlicet aliquis in quantacunque scelerum enormitate desperaret, sed potius per poenitentiam ad spem veniae festinaret. Sicut econtrario in ruina Iudae & similium, qui de alto

gradu sanctitatis, in foveam perditionis prolapsi

1unt,voluit profunditate seueritatis suae demonstrare: ut scilicet caeteris iustis timorem incuteret, ne videlicet aliquis in quantacunque virtutum altitudine praesumeret, sed potius se humuliaret,ii meret & vigilaret,& no in se, sed in Deo se posse stare confideret. Audi tamen peccator: non proponitur tibi Paulus in exemplum pe candi,sed poenitendi. Si sequutus es peccantem, sequere poenitentem.Ne differas de die in diem. Ne adiicias peccatum super peccatum: & dicas, miseratio Dei magna est, peccatorum meorum Vri Omiserebitur. Neque enim vita, neque poeniten- p nis viatia,est in manu hominis,sed in manu Dei. Qui si- ' φεν cut humilibus & timentibus per misericordiam Vulsuam tempus poenitentiae tribuit: ita praesumentibus & contemnentibus per iustitiam illud su trahit.Itaque fratres mei, qui iustus est ex nobis,

73쪽

dum est in hac lubrica vita, semper timeat & virugilet:& qui peccator est, non desperet, sed dum

licet ad remedium poenitentiae fcstiner, compu-gatur, ploret,confiteatur, & bonis operibus redimat peccata sua, quatinus utrique, Vitam mereamur consequi sempiternam. Per Dominum

nostrum Iesum Christum qui cum patre & spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia sec 1a seculorum. Amen. Vita Γ. Pauli Apostoli, per Isidorum.

Paulus,qui antea Saulus, Apostolus Gentium , cdmcatus Iudaeorum,. A risti de caelo vocatus, IV m resera prostratus, qui oculatus cecidit, caecatus surrexit, ex persecutorestius est vaes electionu ex lupo agnus, ιnter . 'pastolos vocatione nouissimus,praedicationepn- mus , in lege Gamalielis discipulus, in Evangelio Christiservus: cuius patria fugea fuit,genus de tribu Z-iamin. Hic secundo pol censionem Domini anno ba- Itifatus,dignitate meruit . postolatus, atque plus omnibus laborans . nullo latius inter caeteros verbi De ratiam seminauit atque doctrinam Euangelicam sua praedicatione compleuit, incipiens ab Hierosolymu Qque ad Ist risum or in Italiam, Histam que processit, ac no men Chriati multarum Gentium populis manifestauit: quibus non fuerat declaratum. Cuius miracula ista esse

noscunturi aptus tertium caelum ascendat. Seducentem

Phylonis Ipiritum imperata distegione damnauit. δε-lescenti mortuo vitalem redintegrauit spiritum. Caecita- repraeclusit Magum. Claudo proprium resermauit μωροδεm. Dira serpentis nec siensit morsi , sed gni dedit arsurum. Patrem etiam Pu j a febribus orando sanauit.

74쪽

sANCTI PAVL I. 32

Ob amorem quoque Christi multis pagiones sustinuit.

In primis Iudaicis persicutiones . CV Gentium miberias, m laborem, famem, sitim,fragus, nuditatem, die ac me, profis la naufragia,mille pericula, ferrum,Wrbera, arcerales tenebras, tormenta catenaris, calores, o vinculi. Inter haec ligatur, in Iudaeis traditur,a Gentibus lapidatur ad necem, in storta per murum dimitti

rae motu facto resoluitur. Ac vltimum a Nerone gladio occiditur ea die, quo GH Petrus crucifixus est. Sic enim oportuerat,vi , qui ui confessisunt, uno die coronarentur. Sepultus est Romae via Hostiensi, an pinsi pa siqnem Domini trigesima sexu , tertio milaris ab urbe contra Orientalem plagam.

Inrede Uρ. Ixit Simo Pelius ad Iesu Ecce ms reliquia omnia, sequuti 'mus te. quid ergo erit nobis Et reliqua. Huius Euangelicae lectionis, fratres charissimi, tres sunt partes. Primo enim dicit Petrus Domino quid propter eum fecerit. Secundo quaerit, quid boni inde consequuturus sit. Tertio quaesitum ci Dominus exponit. Primo igitur Petrus quid propter Dominum fecerit ostendit, cuin dicit : Ecce nos reliquimus omnia, sequuti sumus te. Porro cum Petrus nullas in hoc mundo diuitias habuistet, sed ex arte piscatoria utcumque se sustentaret: quia non solum nauem & retia reliquit, sed omnia reliquisse dicit, eo quod reliquerat omnem cupiditate habendi. Tanta enim indicat se rei quisse, quanta poterat cupiuilse. Omnia igitur

75쪽

IN CONVERSIONE

reliquit , qui & illud minimum quod habebat,

totum reliquit, & cupiditatem habendi penitus deposuit. Duo enim sunt, relinquere cupiditate,& relinquere rem. Alterum est praecepti,alterum Irelinq*ς ς verb consilij. Relinquere quippe cupiditatem

v ' tenet nur ex praecepto. Relinquere vero rem,non tenemur,sed monemur ex consulo. Si cupiditatelion relinquimus, damnamur. Si vero rem no M-

linquimus, non ideo damnamur, sed quodam- . modo impedimur. Quidam igitur sunt, qui relinquunt cupiditatem & rem: quidam qui cupiaditatem, & non rem. Quidam qui rem, de non cupiditatem. Cupiditatem & rem reliquerunt Apostoli,& eorum imitatores: qui & cupidit tem habendi penitus se abiecerunt,& omnia etiam necellaria reliquerunt. Quibus a Domino Luc.ro. dicitur. Nihil tuleritis in via, neque sacculum,

neque peram,iaeque calceamentum,&c. Quibus

debet esse in Deo tanta fiducia, quod & si non portent ista,tamen pro certo habeant Deo prouidente , nulla sibi defutura. Vnde Dominus,M Quado,inquit,misi vos sine pera,& sacco,& cauciamentis, nunquid aliquid defuit vobis 3 Qui dixerunt,Nihil. Quod aperte est contra claustra les, qui postquam omnia reliquerunt, rursus ad habendum sacculos & bursas, per cupiditatem redeunt facti deteriores multo quam seculares, qui eas licite possident. Cupiditatem verb,& norem,relinquunt boni seculares, qui omnem illicitam cupiditatem relinquunt, res vero. sibi necessarias non relinquunt. Nam res superfluas retinere , cuilibet damnabile est. Qui ergo res si per I

76쪽

perabundantes & superstuas possidet, eas pupillis, viduis de egenis eroget: ne forte fiat reus propter inopiam tot pereuntium animarum , quot potuit sustentare ex rebus quas superflue retinet apud se. Vnde Ioannes Baptista, qui habet duas tunicas, det unam non habenti: & qui habet esucas, similiter faciat. Nam iuxta Ioannem Euangelistam si quis habuerit substantiam huius mundi, & videns fratrem suum necessitatem patientem,& clauserit viscera sua ab eo,quomodo cha- ritas Dei manet in coὶ Rem autem & non cupiditatem relinquunt avari:qui quamuis vcl per exactionem,uel per mortem diuitias habere desinant, tamen nec in morte eas pauperibus erogare possunt: de quibus scriptum est: Et relinquent 1. alienis diuitias suas,& sepulchra eorum, Domus

Vero eorum in aeternum. Itaque Petrus qui cupiditatem S omnia etiam necessaria reliquerat, vere dicebat: Ecce nos reliquimus omnia,& sequu-trsumus te nudum nudi,expeditum expediti. Ac

si aperte dicat.Non sequuti sumus te, ut quidam solent, propter lucrum maiorum diuitiarum secularium,cum eas non possideas, sed latum propter teipsum. Sequitur para secunda, in qua Petrus quaerit quid inde boni sit consequuturus, cusubdin. quid ergo erit nobis3 Ac si aperte dicat,Mandat uiri,consilium, & exemplum tuum sequuti sit

mus: quod est illud praemium quod promisisti

nobis dicens,Si vis este perfectus: vade,& Vende omnia quae habes, de veni, sequere me, & habebis thesaurum in coelo. Porro haec illatio quae fit per hanc coniunctionem Ergo, non prouenix PS

77쪽

. IN CONVERSIONE

debiti astrictione, sed potius expromissione. N5i enim electis suis dabit Dominus vitam eternam,

ideo quia illi incruerunt Ad ideo quod gratis cismi.3. promisit. Non enim ex operibus ut ait Apostolus) quae secimus nos, scd secundu misericordia suam saluos nos fecit. Vnde non ait hic Petrus, quid ergo reddes nobis, sed ait, quid ergo erit nobis, quasi quid proueniet nobis ex tua promissionei Bene quoque ait, quid. Quoniam ea quae hic damus, vel relinquimus propter deum,non sunt commensurabilia ei bono quod ab eo accepturi sumus,quoniam ista sunt parua,fugitiva,& transitoria: illud vero bonum erit quid quoniam in gnum , stabile, dc aeternum. Sequitur pars tertia , in qua dominus ad hoc quod Petrus qua, serat, respondet dicens : men dico vobis, quod vos qui reliqui sis omnia Crsequuti estis me, in regen ratione cum sederat filius hominu in sede maiestatis suae debitis in vos siuper edes duodecim, iudicantes ta decim trabus Urael . per hoc confirmarinum a uerbi ui nun confirmat dominus hoc quod ipse promittit fore verum, & est quasi iusiuradum dei. Quod vos,inquit,qui reliquistis omnia. Sed quoniam multi propter inanem gloria, vel propter furorem omnia reliquerunt, ut Socrates dia Diogenes, qui etiam necessaria reliquerut addit, cr sequuti estis me, quod fidelium proprium est. In regeneratiene, id est, in re sui rectione qine ideo vocatur regeneratio, quoniam qui primum nascendo regeneramur ad vitam mortale, postea resu gendo generabimur ad vitam aeternam. Cumsede-: rit j s h.minis in pede maiestatis; a edebitis in vos.

Ac li

78쪽

sANCTI PAVLI. 3

Ac si aperte dicar,Vos qui no solum mandatum,

sed etiam consilium & exemplum meum sequuti estis ita specialiter mecum sedebitis. Significatur autem hic per duodecim sedes iudiciaria potestas omnium perfectorum, sicut per duodecim tribus,univcrsitas omnium iudicandorum. Alias nec paulus, qui dicit se Angelos iudicaturum, . e stoli iudicabit, nec aliae a duodecim tribubus iudi- ast af-dicabuntur. Iudicabit autem solus dominus au- sc se,ctoritate, tanquam dominus & Iudex. Apostoli vero iudicabunt assensu , tanquam senatores in concilio. Mediocriter etiam bonos dicit alibi

dominus iudicaturos,comparatione scilicet mc- Mau. itilioris facti dicens, viri nitituitae surgent in iudi- Luca. Iticio cum generatione ista, & condemnabut eam, quoniam egerunt poenitentiam in praedicatione

Ionae.Et omnis,inquit,qui reliquerat domum, aut fratres,aut sorores,aisipatrem,aut matrem ,σVt v rem,aut Maiih o. filios,aut agros propter nomen meuni,centuplum accipiet Manc. io.

' vitam aeternampsidant. Ac si dicat,Non solum vos qui omnia rc liquistis, & me sequuti estis, Dpud me gloriam aeterna consequimini,scd etiam caeteri minores,qui cu cupiditate etia relinquet,& si non omnia tame aliquot teporaliu proprer me. Hi & si non erui tanti, quanti vos in potestate iudicandi,tamen centuplu accipient, & vitam

aeterna possidebui. Sed quid est fratres mei,quod luc dominus promittit praemium relinquetibus

propter se Patre, aut Matrem, aut VXqrem, cum

alibi idem praecipiat honorare patrcm S matre, M uxorem a viro non discedere ξ Sed non natu ram vel charitatem Patris de matris, vult D

79쪽

Parentis

minus propter se relinquendam, sed carnales asse eius, maxime cum a via Dei nos impediunt. Quod olim in primitiua Ecclesia frequenter co- tingebat, cu fidelem pater,vel mater, vel uxor infidelis a via dei retrahebat. Quod si carnales aste- patris,uel matris,uel uxoris deo praeponebat, indignus deo erat ipso dicete, Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Non ait propter me, aut secundum me, sed ait plusquam me,vel contra me. Itaque fratres mei quando a via Dei parentes nos impediunt, nec nos cos possumus lucrari Deo, sed ipsi cupiunt nos lucrari mundo, rei inquendi sunt, ne simul cum eis pereamus. Vnde Dominus , Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Veni enim separare filium a Patre, nurum a socru, &c. Et hieronymus,Si tibi tendenti in eremum, obstiterit pater in limine, per calcatum perge patrem. Pietatis enim genus est in hac re este crudelem. Quod si non impediunt nos omnino parentes, sed aliquantulum nos retardata via Dei,& spem habeamus eos lucrificandi Deo , non sunt deserendi, sed potius per charitatem & bonam conuersationem ad Deum trahendi. Hinc

Paulus air,Si co sentit vir infidelis habitare cum muliere fideli, non discedat fidelis. Sanctificatur enim vir infidelis per mulierem fidelem: & mulier infidelis per virum fidelem. Non enim deficita.imo magis proficit, qui propter lucrandam proximi animam, a sua perfectione descendit. Vnde etiam Paulus factus sum infirmisinfirmus, ut eos lucrifacerem. Quod autem ait, quia

80쪽

qui reliquerit illud propter me, centuplum accipiet non est intelligendum secundum intelle-ehum Iudaeorum vel haereticorum, qui putant omnia temporalia, quae in hac vita propter deum reliquerunt, ea centuplum se in alia vita recepturos , non attendentes turpe & indecens esse, ut qui unam uxorem propter Christum reliquerit, it recepturus centum. Sed iis verbis significatur nobis, quoniam centuplo pluris erunt prima, quam pro deo data vel derelicta. Quod auteait alius Euangelista, centuplum accipiet hic, &in futuro vitam qternam,manifestum est. Qui enim omnia teporalia vere rEliquit propicr Giristum centuplum accipiet hic in gratia virtutum. Sed etiam in temporalibus centuplum recipit, quoniam deo omnia adiiciente, factus est tanquam nihil habens,& omnia possidens. Centuplum enim melius est omnia habere sine solidi-tudine & timore, quam cum solicitudine & timore. Itaque fratres mei, cum necesse sit nos vel relinquere omnia temporalia, vel iam relinqui ab eis e quoniam relinqui a temporalibus poenam habet,& no praemium, relinquamus ea, antequam relinquamur ab cis: & si non postumus relinquere necestaria, altem relinquamus superflua, ea in pupillos,viduas, infirmos, captiuos, &coeteros bonos usus erogantes: & etiam ab ipsis necessariis, quantum possumus, nos restringamus, in cibo & potu , caetetisque nece ilariis nos cohibentes, ut sine cupiditate & timore hic vi

liamus, tanquam nihil habentes & omnia possidentes, mandata, & consilia, & exempla Christi

SEARCH

MENU NAVIGATION