Orationes studiis auspicandis habitae, commentarius epistolae, ellogia, inscriptiones Antonii Angelini

발행: 1857년

분량: 288페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

- 69 excipiendos domicilio, nullis diversoriis munitam, nullis sontium scatebris recreatam, sed perpetuo retorridam sole hilares excurrunt, ut criminum, quibus obstricti sunt, poenas deprecentur. Possem iapones memorare, qui Amidae sanum praerupto in monte constitutum, ab extrema Nangasachi regione conscendunt, quod cum attigerint, perinde ac si caelum manu seriissent, proiiciunt animas, et lucem perosi sese dant ex alta rupe praecipites, beatiorem, ut stulte autumant, diem inituri. Ego vero illa nimis antiqua praetereo, cum iliades suppliciter tristes, pectusque pugnis plangentes templum Palladis adibant, mentemque iratae deae delinire lacrimis et prece connitebantur. Nec reseram alterum a Romulo regem Numam Pompilium, qui Aegeriae nymphae sontem, et vocalem silvam urbe relicta identidem celebrabat, ut divinis responsis satidicisque oraculis, prout sabulabatur, confirmatus leges de sacris serret 1. Omnium aetatum litteris solemnis arvalium fratrum pompa praedicatur, quam bissent sacerdotes spicea comas implexi corona, unguentis delibuti, stipati praetextatis ex amplissimo ordine camillis ad lucum Cereris via campana deducebant:

quo cum accessissent, fratrum antistes vaccam honorariam in tetrastylo mactabat: quae divina res cum perageretur, reliqui caput velis obnupti carmen saliares in modos modulabantur: quod arvale collegium, quum Gordianus rerum Summae praesSet, adhuc supererat '. Quid loquar serias latinas conceptivas; cum solemnes Iovi latiali hostias consul victor

Τ. Livius lib. I, c. XXI. a Aut e monumenti de sratelli Arvali raccolli e eomeniali da Gaetano Marini. Roma MDCCXCV.

72쪽

cum reduce exercitu in algidi montis cacumine ad XIV ab urbe lapidem immolabat: ad quas aras populi romani socias et amicas aequi, volsci, aurunci, hernici catervatim commeabant Θ 0uid Jovis anxuris, quid dovis tarentini, quid Antii, quid Fortunae delubra, quorum tholo navitae mediis e fluctibus sospites votivas suspendebant tabellas 3 At vero hos latinos ritus adversarii laudibus esserunt, et gentem togatam rerum dominam in hac religionis dignitate principem demirantur: iidem ad martyrum monumenta institutum iter laevis oculis spectant, calumniisque deterunt. Ergo cultus qui idolis attributus, commendatur, qui Deo

aeterno, improbatur. At vero obtrectatores calumniam petulanter constantes suis laqueis praefocemus. Nec turpe ipsis nec criminosum

est Calvini cineres adire, Rousseavit hortos, in quibus dirum in rem christianam bellum moliebatur, adire, easque quercus, quae geneVenSem eius domum Obsepiunt, ceu Sacras demirari: rus vero, quo se Voltatrius recepit, quodque

obscoenissimis foedavit voluptatibus, eiusque suit libidinum diversorium, obita e dissitis regionibus via, ingredi, floremque et fruticem demessum, auro gemmisque cariorem tueri. Istebium in saxonum plagis, qua in urbe vitales in Buras Luterus, satale religionis monstrum, elatus eSt, prona colit germania, novamque Bethleem salutat: eiusque ad tumulum, ceu ad apostolorum valvas supplex advolvitur. Paucis ab hinc annis, saeculo tertio redeunte, quo SaXO-nes auspice et duce Lutero a catholicis castris descivere, festi solemnesque dies indicti. Vidisses Luteri tumulum aulaeis, sericisque conspicuum, aureos lychnos B laquearibus demissos, lacibus renitentia conclavia. floreis omnia

73쪽

- Tl exhilarata corollis. Qui rhenum, qui danubium bibunt, confluxerant: aderant oratores communis laetitiae signa augentes, qui diem illum sibi auspicatissimum esserebant; qui dies imperium babylonis, hoc nomine Romam notant, fregit, servile iugum e cervicibus germanis excussit, et antiqua iura annorum lapsu pessumdata redonavit. Nec satis: litteris proditae sunt conciones, lasti, tituli, quo huius diei ad posteros quam diutissima perennaret memoria Sed proiectae audaciae homines sua satis impudentia damnatos, qui omnia libidine non ratione metiuntur, missos faciamus: vestrum enim nemo est, auditores sapientissimi, quin intelligat, quam longissime a veritate abhorreant, quia veritatis duce et magistra defecere. Nos itaque tamquam deliros rideant, nos male habeant, conviciis dicteriisque

sigant: numquam enim nec eorum sannis commovebimur, nec ab instituto abscedemus: pietatique erga magnam Dei parentem indulgentes, beatissimum hoc conclave, quod caelesti munere ac dono in italiae gremio locatum est, et prece et votis ambiemus. Ecquis dubitabit adhuc domum hanc omni sacri cultus ossicio, piaeque mentis significationibus prosequi, eum tanta erga tectum hoc Virginis natale

' Pluribus abhinc annis mihi in manus incidit libellus, oculosque cursim et raptim in epigraphen conicei, cuius, ni me ludit memoria, haec erat sententia:

SACRIS . MANIBUS . LUTERI SANCTAE . LIBERTATIS . ADSERTORI VINDICI . RELIGIONIS TERTIUM . Λ . SERVITUTE . DELETA SAECVLVM GERMANIA . PLAUDENs GRATULATUR.

74쪽

religio omnium animos imbuerit; ut publicam dant prodita posteris monumenta fidem p Hanc primitus pietatis speciem

prae se tulit Helena Constantini parens augusta, hanc Eu- docia, hanc Heraclius, hanc spectatissimi sacrorum antistites, hanc exercituum duces. hanc, ut ceteros silentio praeteream, Ludovicus IX galliarum rex, qui aeternum agnomen virtute partum ceteris hereditarium reliquit. Cum itaque rei militaris scientissimus imperator Massilia solvis-Set, et secundo cursu cum classe octingentarum et mille triremium ad orientis litius transmisisset, ut regionem heatissimam Christi cruore rorantem e servili barbarorum iugo

vindicaret, nihil illi potius fuit, quam conclave hoc quod

augusta Dei parens, eiusque vir sanctissimus Iosephus, Iesusque humani generis servator diu coluit, regio apparatu venerari. Dies certus exercitui indicitur, qui dies ut primum illuxit, mira animos laetitia perfudit. Legiones in suas singulae cohortes, turmas, et manipulos discretae, aequata fronte, structo agmine, festiVos inter lituos atque aera canora alacres gressum consertim glomerabant: a nitidiore solis iubare arma galeaeque rutilabant. Rex nivali advectus equo, lemoViculn, Pictonum, Santonum, Velaunorum, allobrogum nobilitatis flore stipatus, vultu oculis fronte habitu pietatem praesert. Ut divinae domus procul fastigia apparent, equo rex desilit, desiliunt proceres, terramque

genu petentes non Voce, non clamore, sed lacrimis et suspiriis Dei parentem salutant. Reliquum viae lumina demissi, veniamque petentes absolvunt. Ut sacratum limen attigit Ludovicus, ter et quater perbeatos postes amplexans et Osculans: grates, inquit, tibi, summe caeli regnator, et grates tibi, magna parens, quod hisce oculis tuam

75쪽

- 73 domum aspiciam, tuumque ingrediar conclavo: vitam paci- Seor, Sanguinem VOVeo, pulcramque Opto pro religione mortem oppetere. Nec spes eum sesellit, neque incassum vota cecidere. Nam barbaros secundo praelio fregit, regionem

praesidiis communivit, et inter belli labores peste amatus vitam cum interitu commutavit i. Oh pietast oti prisca sides loli dextera non armis modo, sed si de et religione praestantiori

' Rem omnem ordine persequitur eiusdem aetatis historicus incomptus licet stilo, at plenus fidei, quem operae pretium est ita narrantem accipere: a Nec silendum arbitror, quam humiliter, quams catholice se habuit rex devotus in peregrinatione, quam feeit des Acon in sancta ac devota civitate sid Nazareth. Nam in vigilian Annunciationis Dominicae scit. an. MCCLI) ivit indutus ad carn nem cilicio de Sephora, ubi ea noete iacuerat, in Cana Galilaeae: o inde in montem Τhabor, inde eadem vigilia descendit in Nagareth. x, Cum autem a longe sanctum locum videret, descendit de equo,s flexis genibus devotissime adoravit, et sic pedes incessit, donecn humiliter civitatem sacram, et pium locum incarnationis intravit. s Ea die pane et aqua devoto ieiunavit, quamvis plurimum laboras-B set. Quam devoto ibidem se habuerit, quam solemniter et glorion se secerit celebrari Vesperas, matutinas, missam et cetera, quaen ad solemnitatem tam celebrem pertinebant, testes esSe pOSSunt,n qui assuerunt: de quibus nonnulli attestari veraciter possunt, siven edere potuerunt, quod postquam Filius Dei in eodem loco de glon riosa Virgine carnem assumpsit, numquam tam solemne tamques devotum ossicium suerit ibi tactum. Ibidem rex, missa in altarin Annunciationis celebrata, sacram communionem accepit. Et domnus B Odo tusculanus apostolicae sedis legatus ad maius altare ecclesiaen missam solemnem celebravit, et sermonem devotum fecit n. Gau-Didus de Beli loco in vita S. Ludovici I X cap. XXILQuibus verbis haec adscripsero Bollandiani socii: u Cum ibis suit S. Ludovicus, aedes sacra nondum translata erat B. Acta SS.

die XXV augusti.

76쪽

- 74 Quid ego summos rei christianae antistites in hac aede beneficiis ornanda commemorem p aut magnam Dei parentem in habenda et reserenda gratia, Supplicumque VO-tis ad bonos exitus ducendis reseram; cum historica satis monumenta loquantur ipfit vero aetati, in qua sumus, iniurius forem, si aut fidem prorsus extinctam, aut pietatem collapsam, aut Sacrum hoc conclave obeundi studium omnino elanguens ducerem. Vivit adhuc, et vivit quamvis rei publicae calamitatibus conflictata, avita virtus: vivii, seque non dubiis significationibus prodit. Viderunt superiores aetates sedis ro-inanae antistites, imperatores, reges, regumque uxores ante hoc Dei parentis signum procumbere λ vidit et nostra. Viderunt amplissimos viros e patrum cardinalium senatu heicin principe ara divinae rei operari 3 vidit et nostra. Viderunt e summo ordine primores germanos, galloS, anglos muneribus hanc cumulare aedem p vidimus et nos. Modestia vestra, lectissimi auditores, me impedit, quominus ea

lore urbano 3, deque insigni patrum canonicorum collegio verba faciam. Hoc mihi ahsque assentationis nota vere videor esse dicturus, Oppido paucas europae urbes cum Viris hisce, quos honoris causa nominaVi, Vitae integritate, mο-rum castimonia, religionis prolatandae studio posse conferri. Vobis vero, ingenui nobilesque adolescentes, qui inter

Historia domus lauretanae auctore Horatio Τursellino e S . Iesu.' Aderat Alexander Bernetii patricius firmanus poni. Laureti. Φ Henricus Orsei uri, vetanus nunc temporis pontifex caeso

natium.

77쪽

collegii huius septa ad bonas artes rectosque mores instituimini, vobis datum est, quod irritis votis alii sibi praeoptant, beatissimum hoc Christi Servatoris, et divinae matris conclave quotidie oculis usurpare, quotidie Ingredi, et intra sanctissimos hosce parietes vobis, domui, patriaeque vestrae Veniam pacemque adprecari. Singulari hoc Dei munere ac dono, dum licet, fruiminor: et cum aetate confirmati, scientiarum compendiis aucti patrias sedes remeabilis, ne quaeso, ne graVute seratis sanctissimae Dei parentis domum identidem remigrare. Et si sorte rei familiaris distenti curis, aut rei publicae administratione impliciti, aut adversa tentati valetudine, aut annis ingravescentibus obsiti pedem huc conferre nequeatis; memori Saltem prece, memorique suspirio sacratum hoc limen adite i.

Pietate, litteris, frequentia cumprimis floret lauretanum collegium, quod in fide et tutela est magnae Dei parentis.

78쪽

HABITA IΝ COLLEGIO MUTIΝΕΝSI in EXORDIO STUDIORUM IV NON. DECENBRES AΝ. MDCCCXXXIIII.

Non mediocrem avitae gloriae labem, praesul praestantissime i, vosque Omnes quotquot frequentes convenistis viri eruditissimi, inurere illi videntur, qui maiorum vestigiis neglectis et veteris institutionis severitate excussa ad optimarum artium metam praepostero tramite enituntur. Adolescentium enim in nobilissima studiorum palaestra decertantium dignitati et progressibus consultum satis et provisum ducunt, si tenerae mentes a seVeriore Sapientia revocatae inanibus nulliusque frugis cognitionibus innutriantur. Parabiles enim, inque medio positas scientiarum opes obtrudunt, novumque docendi discendique genus

Aderat vir spectatissimus, rei litterariae in ditione atestina praepositus, Aloisius Bangoni marchio, qui doctrinane magis, an virtute, quibus generis auxit ornamenta, claruerit, nescias. Hunc egeni altorem, miseri solatorem, bonae artes cultorem, eruditi maecenatem munificum habuere. Pietatem, religionisque studium vel dissicillimis temporibus numquam intermissum humanitate et modestia cumulavit. Oculorum morbum, quo ingravescente aetate diu laboravit, aequo animo tulit contemptor terrestrium, praemia manens non interitura. Paucis ab hinc annis rebus humanis exemptum omnes boni severunt. Si viri, qui me eximio dilexit, desiderio moveri negem, mentiar certe.

79쪽

- 77 excudunt; quo adolescentibus remissis, desidentibus, nihil cogitantibus atque aliud agentibus doctrinarum Omnium supellex ultro illabatur. Praeter haec permultis gravis insedit opinio, crescentis ingenii aciem hebescere, si quam inivimus studiorum viam insistamus, assuetisque praeceptionibus

discentium mentem sngamus. Quid multa Θ graecis bellum

litteris cient, nosque in iis tradendis actum agere criminantur. Itaque et os obtrectatoribus Obstruere, et querelis mea Voce Occurrere, mentesque, Si quae de via deflexerint, ad saniora revocare, et graecis litteris Sua iura, Suamque asserere dignitatem decrevi. Itaque valeat apud vos, viri mu-tinenses lectissimi, veritas, quam adversae debilitare nituntur opiniones, Vestraque sapientia et aequitate recreetur; in cuius patrocinio me vestra humanitas, Oculi, Vultus, atque Ora sustentant. Metu enim quo trepidabat, solvitur, inque Vulgus mea laetior emanat oratio, cum tacitus mecum ipse revolvo, graecas a me litteras ea in urbe praedicari, qua in urbe vehementius excultae non sinst eximia

maiorum vestrorum laude floruerunt. Illuxit quidem huic urbi aetas illa, qua nemo laudis cupidus adolescens latinas italasque litteras a graecis disiunxit. Quibus enimvero

praeconiis etiamnum apud seros nepotes academia intra

domesticos Grillengonii civis amplissimi parietes instituta non effertur, e qua viri eruditissimi omnibus ad dicendum praesidiis ornati prodiere 1 p Cui M. Antonii Crotoniatae, cui Francisci Porti cretensis nomen ignotum, qui aditum

a Florebant Sadoletus, Coriosius, uolga, Milanius, Fal-s toppius, et alii multi, qui optimis in artibus gloriam summamn consequuti sunt B. Alexander Caprara e S. I. in elogio Caroli Sigonii.

80쪽

- 78 ad graecas artes iamdiu interclusum reserarunt, et ad haec studia excolenda veluti signum aliquod extulerunt i Θ Λuspicatissimus, patriaeque Vestrae honestissimus semper seretur et praedicabitur ille dies, cum calendis labruariis anni MDXXXVI publica senatus auctoritate domicilium fuit graecis litteris hac in urbe constitutum, ad quas arripiendas mira

tinenses, toties Ornatur, quoties relatum legimus, Carolum Sigonium in antiquitatis monumentis facile principem in Porti locum suffectum consertissimae iuvenum manui atticas opes reclusisse, et atheniensium, lacedaemonumque in re publica tuenda virtutem aurea narratione eSSe prOSequutum a. Vivit sane, recentique apud vos laude foret Franciscus Molga, qui graeca adolescens arripuit, SenSu-que exquisitiore gustavit 4; nec posteritatis oblivione

a Franciscum Portum mutinenses conduxerunt, ut graecas s litteras publico profiteretur. Erat autem Portus temporibus iis o facultatis huius lacile princeps. Quare non cives tantum, sedo et exteros doctrinae fama alliciebat B. L. Λ. Muratori in vita Sigonii.' a Magnus tunc erat ardor iuvenum mutinensium in pa-s laestra eruditionis n. Muratori loc. cit. Τiraboschi Storia della Letteratura lib. III, cap. II. n. XVItom. VII, p. II: e lib. I, cap. IV. n. XIII tom. VB, pari. I.' Fidem laudibus, quibus Sigonium uno omnes ore historici in graecis litteris extollunt, cumulate addunt libri, quos in Vulgus edidit - de republica atheniensium - de atheniensium et lacedaemoniorum temporibus - Aristotelis opera rhetorica.' Iosephus Lugii, doctor decurialis eloquentiae tradendae inmutinensi athenaeo an. MDCCCXXXIII Francisci Moletae nomen venusta oratione honestavit. De Moleta haec apud Giraldum coaevum scriptorem ζ

SEARCH

MENU NAVIGATION