Orationes studiis auspicandis habitae, commentarius epistolae, ellogia, inscriptiones Antonii Angelini

발행: 1857년

분량: 288페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

- 89 solis et lunae desectus animum advertit acutius, et obliquum solis, uι intuenti obiicitur, iter eiusque conversiones inita ratione est consectatus 33 Anaximander vero, qui proxime Thaletem excepit, latius harum spatia doctrinarum protulit: orbis enim caelestis imaginem, quaeque Orbem ambiunt, Zonas oculis intuentiunt subiecit, lunam solis radiis attingi, suumque ab eo lumen mutuari edixit, ostili umbra accessus reditusque solis coniectavit, primusque describendae in tabula telluris auctor monstratorque praedicatur: nec levibus nixi argumentis orbis signiferi, qui graece ζωλακορ audit, obliquitatem Anaximandro vindicant eruditi ': quo in orbe arietis et sagittarii signa conspicatus est Cleostratus 3. Quibus studiis ingens accessiosacta est a Ρ3thagora, qui numeros certa lege inire, conserre, Subducere, suum cometis iter, suos orbes praefinire,. Diogenes Laertius in Thalete. Proculus comment. in Euclidem lib. I.

Plutarchus de placitis philosophorum lib. II, cap. IX, X, Xl. Strabo, geographiae libro XIV, pag. 942, edit. Λmstelod. Iure s. Iustinus philosophus ait a latv γαρ ὀ Θη πρωτος ροσικχὸς φιλοσοφέας αρξαρ. n Τhales milesius phrsicarum artium parens. Montucla antiquitatis vestigator acerrimus Thaletem praedicat a Ie phro de la geometri . n Histoire des mathsimatiques pari. I,

' Diogenes Laertius in Anaximandro. Strabo geograph. lib. I. ' Ρctavius, uranologiae dissertat. lib. II, cap. I; quo in Opere immensae eruditionis et laboris aceurate et nitido graecorum in caelo dimetiendo studium in lucem promit. Plinius historiae naturalis libro II. cap. VI al. VIII). T

92쪽

- 90 nullumque ab illis laevum omen portendi edocuit i. Quid Archi tam tarentinum persequar, quem in caeli dimetiendi, tellurisque describendae studio pene immori dixeris ' pQuid Heraclidem ponticum, qui terrarum Orbem suis agi motibus censuit δῖ Quid Archimedem, de cuius laudibus nulla unquam aetas conticescet Θ Satis ea loquuntur, quae de corporum pondere, de iis quae innatant aquis quaeque subsidunt, de adminiculis ad vires exserendas et iuvandas, de sphaera eiusque circulis disseruit: cuius acutissimi viritumulum sentibus et squallore obsitum Τullius, cum apud siculos ageret, detexisse siracusiisque commonStrasse gloriatur 4. Itaque litteris prodita monumenta nos monent,3 Diogenes Laerthis in Pythagora. Plinius hist. natur. lib. XI, cap. VIII. Boethius de geometria. Monlucta, histoire des mathematiques pari. I, liv. III, chap. VIII, IX. ' Architae laudes pleniore carmine meditatus est Horatius

odo XXVIII, lib. I

a Te maris et terrae, numeroque carentis arenaen Mensorem cohibent, Λrchita,n Pulveris exigui prope littus parva Matinum B Munera: nec quidquam tibi prodesta Aerias tentasse domos, animoque rotundum s Percurrisse polum.

' Diogenes Laertius in Heraclide.' Cic. tuscul. disput. lib. V, cap. XXIII. T. Livius hist. lib. XXIV, 34: et lib. XXV. 31. Plutarchus in Marcello. Polybius hist. lib. VIII. Magauchelli, notigie istoricho intorno la vita e lo invenetionidi Archimede.

93쪽

- 91 apud argivos primitus vitales in auras venisse haec studia ex quibus hac praesertim tempestate tanta in hominum universitatem commoda profluxere i. Nimium profecto orationis seges excresceret, Si quantum in prudentia iuris, quantum in medendi facultate, quantum iis in artibus, quae ingenuae et liberales audiunt graecis dandum sit, niterer disserendo complecti: cum testis temporum historia aeternis chartis Lycurgi, Solonis,

Hippocratis, Dioscoridis, Zeuxis, Apellis, Phidiae, Praxitelis nomina commendarit. Quam aequis enim temperata institutis res atheniensium et Iaconum publica floruerit; ut in ius adirent, lege agerent, sententias serrent, magistratus rogarent, imperiique opes sapientibus munierint consiliis,

dicorum ars et facultas a graecis hausit exordia, qui he barum vim et potestatem tenere, salubresque exprimere succos, hisque medicinam morbis adhibere instituerunt a.

Excudere autem mollius aera, vivos Spirantesque e marm re vultus ducere, aurum argentumque caelare, formas Speciesque in tabulis ita exprimere, ut ad eximiam dignitatem

' Λrist. politic. lib. II. Plato de legibus. Plutarchus in Solone, et LJcurgo. Clemens Λlexandrinus stromat. lib. I. Tullius de legibus lib. ΙΗ, cap. XX. k Plinius hist. natur. lib. VII, num. XXXVII, et lib. XXV

num. IV, V. Sprengel, historia rei herbariae. Bromel, chloris gotica. Tournesori, isagoge in rem herbariam.

94쪽

- 92 ac venustatem nihil queat accedere, uni graeciae vertendum est laudi: qui decor ac venustas per omnes aedis exaedificandae partes permanat ac landitur i. Super haec si quid ex antiquitatibus delibare fert animus, titulos notasque Saxoet aeri insculptas, defossa signa, Veterum VIM, DummoS-que discere, ad graeca te conseras nec SSum eSt. Jamvero ad eas, quas prositemur artes, suapte sponte sertur oratio; quae, ut vestris obsequar studiis, optimi adolescentes, non gravate iis in disciplinis versabitur, quae in omnes scribendi partes landuntur. Graecorum enim Supientia persecti oratoris et poetae sormam et speciem nobis exemplo et praeceptis essinxit. Ad haec itaque mihi pro Se quisque animum intendat: quibus praesidiis et parta et

aucta tanta sit laus, mecum reputet. Praecepta enim normasque scribendi, quae ingeniis moderantur, eorumque insitam vim regunt ac temperant, is nullo in numero censebit, qui nullum inter copias denso instructas agmine, easque palantes effusasque noverit interesse discrimen. Ingenii enim vires scribendique facultas, nisi suis teneantur legibus suisque regantur praeceptis, SeSe quidem eXSerent et veluti igniculi et scintillae e vestigio erumpent; at in ea praecipites vitia ruent, quae ut vitemus, VOX Sapiensium et doctrina nos admonet. Utque equus si frenis parere, Si SeSSorem vehere, Si commode gradum conferre, Sileniter succussare, si cursum aeque inire, si cervice erecta et ad dignitatem composita gressus alterno pede glomerare,' Vitruvius do architectura: quibus in libris tum voces, tum leges, tum exempla a graecis ducit. Plinius hist. natur. lib. VII, cap. XXXVIII.

95쪽

- 93 si sese in Orbein agere, si regredi, si strigare, si equitis monilo et nutu dextra laeva quo converti, diuturna agitatio

ne et disciplina didicerit, longo tibi gratior usuique erit,

quam intractatus et novus: sic ingenium arte et exercitatione subactum aptius tibi, cum Volueris, ad scribendum erit, quam exlex infrene et rude. Haec Vero eo Spectant, ut probe teneatis, quantum in soluta, numerisque adstricta oratione graecis tribuendum sit, qui certis utramque normis legibusque continuerunt. Mihi enim antiqua repetenti occurrit Empedocles, Corax, Tisias, rhetores, et Gorgias Leontinus, e cuius palaestra prodiit in pulverem et solem Isocrates, cuius ex ore compta et numerosa essluxit oratio. Ρersequi non vacat, quae de absoluta oratoris specie Hermogenes, quae de genere demonstrativo Menander, quae de sublimi Longinus presse accurateque diSseruerunt: cum nemo non noverit, in graecorum rhetorum ossicinis omnia eloquendi instrumenta et comparata et persecta suisse LNec vero concisis arctisque praeceptionum disputationibus, ieiunaque legum rhetoricarum norma, Sed pleniore luce, nominisque eximii fama ad eas disciplinas

omnium instar sit vir de graecis arabis latinis italisque artibus et disciplinis egregie meritus Ioannes Andres e soc. Jesu: a La rettorica e la poetica di Aristotele, i varii traltati rettorici os critici di Dionigi d Alicarnasso, quello che abbiamo sotto ii nomes di Demetrio, it preetiosissimo di Longino intorno at sublime, lan rettorica di Ermogene, e tanti altri simili libri di altri greci sors mano ii codice delle leggi det gusto che in lutti i tempi hanno se-s gutto i buoni scrittori. n Origine progressi e stato attuale d'ogniletteratura, lib. I, cap. IV. Qui limis transversisque oculis praecepta intuentur, hoc sibi dictum pulent.

96쪽

- 94 excolendas calcar nobis graeci subdiderunt. Itaque adolescens cui nihil a natura, nihil ab arte desit, recte eloquendi imagines a graecis expressas intueatur, totoque amplectatur animo, ut atticis stilum formis ac venustate temperet. Ecquod enim scribendi genus non pertentarunt, non excoluerunt, non ad absolutionem expolitionemque provexerunt 3 filiis susior dicendi ambitus, aliis contractior, aliis aequabili lenitate profluens et remissior, aliis incitatior et sententiis crebrior, aliis Ornatior et comptior, aliis iudiciali asperitate forensibusque aculeis vehementior. Quem Vero primum, quem postremum reseram Θ tot enim in dicendo principes una eademque aetas Athenis tulit, ut decas attica nuncupetur i. Quis enim Aeschine plenior, quis Iimatior Hyperide, quis densior Thucydide, qui do bellicis rebus veluti classicum canit 3 quis ad Herodoti venustatem accedet Θ qui lenis, sine salebris, ceu sedatus amnis decurrit. Quis cum Lysia conferri potest Θ in quo nihil inane, nihil accersitum,

apis atticae nomen inditum, eiusque ore atticas charites loquutas serunt 3: Periclem fulgere, tonare, graeciam permiscere, memoriae proditum est 4: Τheophrastus ab eloquendi praestantia nomen invenit .. Ego vero ad oratorum longe principem, in quo uno Omnia summa suere, quique

Quintilianus instit. orator. lib. X, cap. I. Cic. de oratore lib. II, cap. XIII, XIV, edit. Prust. Idem in orat. ad Brutum cap. XII. Cic. in orat. ad Brutum cap. IX et XIX. Quintil. instii. orator. lib. X, cap. Il. ' Cic. in orat. ad Brutum cap. IX. V Cic. loc. cit. cap. XIX.

97쪽

- 95 quod optavit, dicendo assequutus est, ad Demosthenem animo feror: cuius nomen, dum suus eloquio honos suaque constabit dignitas, recenti laude succrescet, omniumque per Ora ceu dux et moderator oratoriae facultatis commenda-hitur. Me sane in eo exornando verba desiciunt; subvereor enim ne eius laudes culpa ingenii imminuam: cum vel Τullius oculos in Demosthenem coniiciens admiratione defixus haeserit i. Enimvero Philippus macedo, cum sibi res cum atticis foret, non athenarum classes, non instructas ad praelium copias, sed unius Demosthenis Vocem resormidans, laces et fulgura ex eius pectore erumpere assirmabat: eumque cum Isocrate componens, pugiles Isocratem, praeliantes Demosthenem referre diiudicavit. Nec salsus animi suit. Palaestrae enim gymnasiisque Isocrates aptior quam pugnae, quippe qui teretes religiosasque atheniensium aures nitore stili, leni orationis circuitu et flexu demulcet, inque florentissima exornationis segete immoratur: contra ea Demosthenes in aciem dimicationemque sorensem oba matus descendit: primo congressu animos occupat, iudices incendit, auditores quo res cumque postulat, rapit versat propellit, fulmineo gladio decernit, strictamque mucronis aciem hostibus offert. Si vobis optio daretur, iuvenes Ornatissimi, umbratilisne ludi pugiles, an castrenses explicatique in praelio milites esse malletis 3 Si manus conserendae, utra ad hostes sternendos commodiora; levesne hebetesque grinnasiorum gladii, an anceps et letifer P in proclivi

' Tullius in oratore ad Brutum cap. li, et Vll. Plutarchus in Cicerone. Quintilianus, instit. orator. lib. X, cap. 1.

98쪽

est deliboratio. Quid enim ad victoriam aurea monilia, quid galeae nitor, quid gummis rutilans, bullis discreta, auroque squallens lorica, quid baltei capulique decus p ita

ad coarguendum, remque evincendam inapedimento tibi non praesidio erunt Verborum phalerae, ornatior circumscriptio et numerus pondere argumentorum nerviSque carens: quo in genere primas tulit Omnium concessu Demosthenes. Cum enim in asperrima tempora et turbulentissimas

tempestates incidisset Demosthenes, remque publicam civilibus studiis mutuisque odiis perturbatam ossendisset; graviter exarsit, caputque iis fluctibus obiecit, qui capiti fortunisque civium imminebant. Λthenienses enim viribus exhaustos, desidie etaetos, bellis desuetos et cessantes, simultati-hus detritos, animo concidentes et fractos, inque supremum vocatos discrimen erigit, labantes firmat, in consensionis globum cogit, consilio munit, bellicoque aestuantes studio in hostem evocat. O eximiam dicendi vim, o incredibilem ac penu divinam eloquendi laudem, o victoriam Alexandri Caesarisque triumphis longe clariorem iEnimvero romana sacundia, in qua dissicile est enumerare quot viri quantaque ubertate et copia claruerint, graecorum legibus et exemplis constituta est 3: utque in uno Τullio, quo duce et auctore in urbem invecta est, et emoruit eloquentia, nostra commoretur oratio: totum se ad graeca contulit Tullius, eorumque imitatione stilum essinxit. Nemo nim romanorum arrectiores graecis aures adhibuit, quam Tullius: nemo graeca per otium volvere, inque latinos

u Latina mihi facundia graecae discipula videtur. s Quinti- illianus inst. or. lib. lI. cap. X.

99쪽

- 97 modos transferre impensius consuevit: hinc factum ut alticorum in se unus Virtutes referret, eumque Demosthenem

romanum iure dixeris. Cum Demosthene Tullium conserte auditores; quae virtus utrique insit, mecum dispicite. In oratione struenda, in iis quae fidem faciunt, inveniendis, inque locandis argumentis ordo par ac pene idem; in eloquendo alter alteri nonnihil absimilis: ille pressior, hic latior, illo adstrictior, hic susior: illi nihil quod detrahas, huic nihil quod addas. Fortuna quoque ludum insolentem

ludens pares qua calamitatis qua gloriae vices ostendit. Uterque enim novus, uterque aut nulla aut tenui commendatione maiorum ad rem publicam accessit, viamque sibi ad amplissimos honorum gradus eloquentia causisque in foro Versandis communivit. 'Senatus gravitatem, iudicum religionem, civium mentes, quo voluit, uterque convertit;

in capitis iudicium vocatos servavit, in perduelles sublestaeque fidei cives, communique incolumitati pestiferos iure egit, nefaria consilia retexit, vitam sortunasque a caede et direptione sospitavit: uterque salutis publicae custos, libertatis adsertor et vindex, patriae sospitator et parenS CO-mitiis plaudentibus praedicatur; utrumque Vero, quae eos ad lastigium dignitatis evexerat, eloquentia popularisque aura praecipitem exturbavit. Τ ullius enim capito a M. Antonii satellibus obtruncatur, Demosthenes, ne in hostium

manus Veniret, necem sibi veneno conscivit: nec eorum

laneri diu atheniensis et romana res publica superfuit. Ita quo Tullium tum eloquio tum vitae vicibus alterum Demosthenem iure nominamus i. Suus quoque est rei christianae

3 Quintilianus emunctae naris rhetor Tullium cum Demosthene

100쪽

- 98 Demosthenes, suus Isocrates, suus Aeschines. Ad omnem

eloquentiae dignitatem et copiam Athenis, graecis doctoribus adhibitis, sese sinxerunt praecones veritatis, et si- dei propugnatores Basilius, uterque Gregorius, aureoque dignus nomine Chrysostomus, qui frenum vitiis iniecit, solutam morum licentiam coercuit, Gai nam gothum hominem serrum flammasque intentantem fregit, Theodosium ira correptum leniit, eumque ne concitatae multitudinis quae

eius uxorisque Eudociae augustae signa proturbarat, comminuerat, petulcoque pede proculcarat, cruore manus inquinaret, deterruit; cuius eloquii vis a circensibus ludis ad sacros conventus cives traduxit, quo dicente toties consurrectum est in plausus; quo demum duce et auctore Paulus Segnerius ad eam ubertatem et copiam accessit,

quae illi itali Chrysostonii nomen invenit i. Quocirca mirari desinamus, tam uberes a graecia in eloquentiam Ductus permanasse, cum apud athenienses praeter ceteras gentes dicendi facultas floruerit, eorumque tam acre de oratoribus iudicium exstiterit, nihil ut absonum rude et incomptum possent aequis auribus accipere 2. Venio nunc quo me postremo loco compellat oratio,

componens in hanc concedit mentem: si cedendum vero in hoc

s quidem quod et ille prior suit, et ex magna parte Ciceronemn quantus est secit. n Instit. orator. lib. X, cap. I. Paulus Segneri quo loco Chrysostomi conciones habuerit Ex eo coniectes, quod argumenta ad rem evincendam bene multa ex eo extudit, eius virtutes expressit, eumque sibi ob oculos ceu absolutum exemplar ad imitandum proposuit. eumque iure nuncupata ii mio eloquente maestro. n Quaresimale predica XXI, num. V. Τullius in orat. ad Brui. num. VIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION