장음표시 사용
61쪽
- 59 in sacris hisce decursibus homines solertissimi vident Θ Ρatientes eorum strophis aures commodemus: quid tanto hiatu concrepent, accipiamuS: utque teneatiS, me Vim eorum, quae obiecta sunt, non elevare; quid auctores, et cohortis nequissimae primi pili, quos gregariorum VulguS ceu ignavum pecus subsequitur, serant, in apertum prodam . Luterus itaque, quo magistro et parente serviles impii cultus compedes sese exuisse gloriantur, cui bono, inquit ira concitus in Λmbrosium Catharinum rei christianae in tridentino conventu vindicem, crebrae dissitaeque excursiones ad templa, BraS-que Mariae Θ quid vota, votivaque itinera Θ Oh stultum et
excors Vulgus, quid diem conteris et operam 1 p Probrum est, et scelestum sacinus, quod rem christianam dedecorat, impotentius rabidoque ore latrat e genevensi academia Calvinus, sese in longas dare vias, aliamque prae alia aedem venerari 2. Qui sacro se devovent itineri, sic alias super alias acervant querelas MagdeburgenseS, una Bra, uno templo, uno telluris angulo Deum concludunt, et invitum ceu in vincula custodiasque detrudunt: nonne omni te labe immunem praestabis, purioremque prae te religionem seres,
si aeternum numen nullis arctatum spatiis sive frequentissimis in urbibus, sive medio deprehensus mari, Si Ve rura inter et silvas advoces in vota, manusque ad Deum Supplices tollas 33 Eadem saeculo IX ineunte Claudius taurinensis, eadem XII Henricus tolosanus, eadem saeculo XIV
Martinus Luterus, Responsio ad libruin Ambrosii Catharini, Operuin tom. II edit. Jenae MDLVII. Ioannes Calvinus, Institutiones christianae religionis lib. IV, cap. XIII. num. VII, Oper. lom. IX Λmstelodami MDCLXXI. Centuria VI cap. VI, Centuria VII cap. X.
62쪽
- 60 Wiklephitae occinuerunt. Omnis itaque ratiocinationis trames ad hoc caput revocatur: Deum cuncta suo numine complere. Nos vero hoc damus: ad hoc ratione ducimur, natura agimur, fide edocemur, omnium sapientium voce monemur. 0uid ergo p Demoliendane templa, solo exaequandae arae, nullus, ubi sacris Deum places ritibus, eiquere divina lites, superstes erit locus p Numquid integrum Deo non erit sedem sibi alicubi praeoptare, ubi splendidiore cultu sacra peragantur, divinae assonent laudes, ad caelestia animi coeuntium sectantur, sacer ad concionem minister ascendat, virtutisque semilam sternat; ubi Deus Vocatus adsit, oculos ad lacrimas orantium volvat, et benignas supplicibus aures applicet Θ si Deus, vocem extollit η vates caelesti plenus numine, Deus in templo suo, sileatn coram eo omnis terra in .
Nefas est, inquiunt, saera aedium limina peregrinando adire, cultumque certis definire limitibus. At edisserant, quaeso, curnam hebraeis solemne pesach, quod syris sonat pascha, nonnisi in soribus templi hierosolymarii fas foret immolare 'Θ Curnam tribus per anni orbem redeuntibus
Habacuc II, 20. Ut plenius vim sententiae teneamns, lectio hebraea ita fert. si Et Dominus in templo sanctitatis suae: sile an faciebus eius omnis terra D.
Graecus interpres vertit: u Eυλα Et Gω civi προσ-ου αὐzου πα-B σα η γ i M. a Adoret coram Vultu eius omnis terra n. Srrus legit a trepidet a conspectu eius uniVersa terra B. Arabs vertit a vereatur a facie eius universa terra B. Paraphrastes caldaeus a Dominus autem voluit collocare mai s statem suam in templo sanctitatis suae, a cuius conspectu consus mentur omnia idola terrae I .
' Deuteron. XVI, 2. a Immolabisque phase Domino Deo
63쪽
- 61 sestis omnes viri solymum templum adire, Deumque supplici prece ambire debuerunt i p Nonne Iacob mystico experrectus Sopore Deum suo numine eo loci adstantem sentit, eique aram Saxo structam excitat, oleoque oblinit: eique regioni sacrum condit nomen Bethel, domum Dei, veteri abrasa voce Lura, quae vox amygdalum sonat 28 Quot vota quove studio erga Dei domum regius psaltes concipit, eiusque sutura decora caelesti exsultans laetitia conspicatur at 0uam humili, supplicique prece in solemni templi inauguratione usus Salomoni ut benignas oranti dedit aures Deus, nebula templum obnupsit, numinis maiestate complevit, ignique caelitus delapso hostias absumpsit lquae uberiora expeti queunt promissa, quam quae Deus per noctem Salomoni adstans spopondit 3 se in fidem recipere populum, qui in aede sancta ora Verit, suaS aures eorum Fotis patere, suosque oculos ad eos verti, qui sedis domiciliique sui limen intrarint .
o tuo de ovibus, et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deuso tuus, ut habitet nomen eius ibi s. Et vers. 5 eiusdem cap. a Non poteris immolare phase in quas libet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi: n Sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet
D nomen eius ibi n. Deuteron. XVI, 16. a Τribus vicibus per annum apparebito omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quemn elegerit: in solemnitate a morum, in solemnitate hebdomadarum,s et in solemnitate tabernaculorum B.' Genes. XXVIII, 16, 17, 18, 19. ' Psalmis V, XIV, XXIII, XXVI, L, LXXVII, LXXXm,CXV, CXXI, CXXXI, CXXXVII
III Regum, cap. VIII, et IX. II Paralip. cap. V. VI, VII.
64쪽
- 62 Quid ad haec adversarii Θ quos suo obtendent colores errorip Aut enim aliam, ac Christus constituit, religionis rationem et formam inducant, aut sua de sententia abscedant necesse est. Auctor siquidem, et rei christianae constitutor Christus, cum nondum excessisset e pueris, Solymam nutricio et matre comitantibus contendit, templumque solemni Patrem supplicatione placaturus adiit. Perbeati illi dies, unde auspicatissimum christiana duxit exordium religio, nonne omnium honestissima sunt peregrinatione exorsip Cum novo sidere novum signante iter
tres Viri qua genere, qua doctrina, qua dignitate principes, composito sabaeis e plagis digressi, ad Christi vixdum in
auras vitales editi stramineum praesepe Supplices procumbunt, eumque auro regem, m*rrha hominem, thure Deum
sassi, si dei prae se primitias tulerunt. Quid ego evangelii
praeconem et vindicem Ρaulum loquar, qui moras sibi in itinere nexas abrumpens Solymam concito eu u contendit, ut solemnibus pentecostes adforet 1 pNe quis vero essugii sit super locus adversariis, sus- fragia ineamus, testes edamus, mentem patres SanctisSimos rogemus, in quam si omnes coeant, nae causam tenuimus '. Itaque vos vos appello, quos doctrinae et sanctitatis lumina posteritas sera suspicit, vos, quibus nec ad veritatem perscrutandam ingenium, nec animus ad tutandam defuit,
Λct. XX, 16. ' Cum patrum in idem inclinant sententiae, ab iis abscedere
nefas esto. Hoc premit argumento Julianum Λugustinus. a Νonn omnium de hac re sententias commemorabo, sed ponam paucan paucorum, quibus tamen nostri contradictores coguntur crubo-o scere Di cedere. νγ Λdversus aulianum lib. I, cap. III.
65쪽
- 63 vos qui cMene vivendi genus qua Voce qua scriptis coercentes hominum mores a vitiis ad virtutem traduxistis, lateque serpentes errores Stilo vindice coarguentes integrum Christi disciplinae decus asseruistis: Vos inquam edicite, nefasne sit, obita peregrinatione ad nobiliores orbis christiani aedes contendere 3 Audire mihi videor graecorum
disertissimum pontificem Ioannem aureo eloquio conseditissimae concionis aures demulcentem, nobilisque animi sensus hisce verbis efferentem. Oh utinam annis attritae, morbisque conflictatae Vires sinerent, neVe gregis concrinditi gravioribus curis distinerer, alacer Viam corriperem, gressuque propero eVolarem ad carcerem regali aula augustiorem, ubi serreo revinctus compede athleta Christi Paulus libero ore sidum est tuitust Quam vellem iisdem colla . manusque insertare nexibus, Osculaque iis libare, gremioque sancta fovere vincula gemmeis monilibus longe nobiliora. Si mihi integrum laret, praeoptarem cum Paulo vincto in eadem tenebricosa custodia squaltere, quam Caelestium choris interesse L Humilis, pisciumque venatu vitam trahentis Petri tumulum, subdit Augustinus, prono vultu, inque genua provoluti colunt reges, ad gelidum marmor posito diademate procumbunt supplices, dum Caesarum tumuli squallore et situ tabescunt, exesique VetuState
coetu alter alteri obtrectasset, famamque laevo rumore
obtrivisset, non inultos eos dimisit Augustinus, iterque
S. Joan. Chr3 s. hom. VIII in cap. IV ep. ad Ephesios num. I, II, oper. tom. XI edit. maurin.' S. Augustinus ep. XLII, Oper. tona. lI. edit. plani in.
66쪽
- 6 , ad s. Folicis nolani cinerus ab utroque iussit institui, ut ex ancipiti causa, quam ultro citroque agitatam nullis componere testibus quiverat, exiret t. Quas verborum laces non admovet. Basilius, ut ponticae regionis antistites intermissum ad martyris Christi Eupsychii tumulum integrent iter, natalique eius sesto intersint 'Θ Quibus parcit hortatibus,
ut Se monstrante se ineunte viam desides excitet 33 Qua vero essertur laetitia, quibus gaudiis cumulatur, cum civitas moenibus effusa ad martyrum tumulos extra pomerium
solemni pompa glomeratur, cumque hinc illinc stipati conventus hymnis, plausibus, epulis, piaeque indulgentes hilaritati diem festum agitant 4 p Quid Gregorium, cui a Na-Zian ZO nomen, memorem, quid Gaudentium brixianum pontificem loquar Θ quorum alter quo animi candore, qua fide, quove virtutum comitatu ad martyrum tropaea sit accedendum edocet alter vero Hierosolymam pietatis ergo contendens, Caesareae, a sanctissimis virginibus Basilii magni neptibus, pretiosis quadraginta martyrum ivpsanis donatus, simul ac Brixiam se recepit, amplissimam excita-Vit aedem, marmoreaeque arcae sacra pignora credidit h. Itaque ne plura, quae Sunt modo non innumera, ex
' S. Augustinus ep. CXXXVII tom. ΙΙ eiusd. edit. a S. Basilius ep. CCLII ad episcopos Ponti, oper. tom. III
4 Id. ep. XCV ad Eusebium Samosatorum episcopum, tom. eod.' Ilom. XVII in Barlaam mart3rem. hom. XVIII in Gordium martyrem, hom. XIX in sanctos quadraginta martyres, tom. II, eiusd. edit. V oratione XXIV in S. C3prianum martirem, ed. maur.' S. Gaudontii brixiani episcopi sermo in dedicatione Basilicae concilii sanctorum.
67쪽
omni antiquitate contraham documenta, hoc maneat, sacris ad martyrum caelitumque beatissimorum monumenta obitis peregrinationibus pietatem refoveri, religionis vires innutriri, mentem in virtutum studio obfirmari, nobiliores adversus Deum assectus exseri latiusque explicari, in spem veniae firmiorem animos adduci, concretas mentis labes elui atque emaculari, Deumque in supplices indulgentiorem Supernis peregrinantes remunerari muneribus i. Quod si cui mens conflictetur dissicultatibus, qui fiat, ut Deus aliam praeter aliam aedem benigno despiciat lumine, uberioribusque ornet muneribus: nae is Secum reputet, non haec sine arcana vi Dei abditoque numine contingere, qui amplioribus praemiis fidem advenarum muneratur 2. Hinc
illi ad sacras Palaestinae plagas omni aetate, dissitisque oregionibus concursus, tam vehementi pietatis studio initi ut quid sibi e fide decedere ducerent, nisi sese in vota precesque iis in oris essudissent, ubi Christus Dominus institit, suoque cruore abruptum Deum inter et homines
Haec pleniori orationis ambitu persequitur Chr3sostomus homilia in sanctos Iuventinum et Maximinum martJres, Oper. tom. II odit. maurin. Hanc perrumpit dissicultatem Λugustinus his verbis: u Quisn potest consilium Dei perscrutari, quare in aliis locis haec miras cula fiant, in aliis non fiant Τ multis notissima est sanctitas loci,s ubi beati Felicis nolensis corpus conditum est. Numquid non et B africa sanctorum martyrum corporibus plena est 3 et tamen nus-B quam hic scimus talia fieri. Sicut enim quod apostolus dicit, nons omnes habent diiudicationem spirituum; ita nec in omnibus men mortis sanctorum ista fieri voluit ille, qui dividit propria unicuis que, prout vult n. Ep. LXXXVII ad clerum et populum hipponensem, Oper. iom. II edit. plantin.
68쪽
- 6i; foedus icit i. Hinc ad Petri et Pauli cineres, Sacraque apinstolorum limina, regum angliae, germaniae, galliae, reique christianae antistitum nullo non tempore accessus ': hinc ad s. Jacobi in gallaecia, ad Michaelis angelorum principis in monte gargano, ad s. Felicis in campanis Oris, ad s. Ma tini tu ronensis, ad sanctae Dei Parentis in hungaria, in ba- varia, in brabantia, inter praerupta alpium iuga, nobilissimas aedes itinera instituta, omnium gentium litteris monumentisque conSignata.
At enim haeretica lue afflati homines ne causa, quae conclamata est, penitus cadant, pauculas e Hieronymo decerptas Sententias oggerunt, a quibus suo patrocinium' a Λdorasso ubi steterunt pedes Domini pars fidei est, etn quasi recentia nativitatis et crucis et passionis vidisse vestigia n. Hieronymus ep. XLVI ad Desiderium, oper. tom. I edit. Vallarsi.
Quot vero catervatim iter ad Palaestinam agerent, liquet ex eodem HieronJmo. a Longum est nunc ab ascensu Domini usque ad n praesentem diem per singulas aetates currere, qui episcoporum, quin martrrum, qui eloquentium in doctrina ecclesiastica virorum ve-n nerint Hierosolymam, putantes minus se religionis, minus haberen scientiae, nec summam ut dicitur manum accepisse virtutum, nisin in illis Christum adorassent locis, de quibus primum evangeliumn de patibulo coruscaverat. Quicumque in gallia suerit primus, huc n properat, divisus ab orbe britannus, si in religione processerit, o occiduo sole dimisso, quaerit locum fama sibi lantum, et scriptu-n rarum relatione cognitum. Quid reseramus armenios, quid persas,n quid indiae, et aethiopiae populos, ipsamque iuxta aegyptum ser-n tilem monachorum pontum et cappadociam, . SJriam, melen, etn mesopotamiam, cunctaque orientis examina Τ B Ep. LXVI nomine Paulae et Eustochii ad Marcellain, oper. tom. I edit. Vallarsi. Beda, Historia ecclesiastica gentis anglorum. Baronius, Λnnales ecclesiastici.
69쪽
- 67 petunt errori t. Sed attritam hominum frontem miramini, auditoros. Quis enim bethlemicum adeundi specum acriori correptus studio, quam Hieronymus 3 quem nec urbis deliciae, nec amplissimae dignitatis spes, nec amicorum hortalus et lacrimae detinuere, quominus ad Christi Domini cunas, abruptis necessitudinum VinculiS, praepes eVO-laret Θ Quid Hieronymo ad sanctum praesepe, quod Christi
insantis vagitibus assonuit, plorante beatius, qui insomnes noctes rerum divinarum dulcedine delibutus sub exesae rupis sornice exigens, animo gaudia caelitum aequabat pQuibus texit hortalibus epistolas ad Desiderium eiusque
sororem Serenillam, ad Marcellam, ad Rusticum, ut omni rei familiaris cura posthabita, nullaque interiecta mora, ad Palaestinam iter corripiant suaeque indulgeant pietati l Paulae vero seminae lectissimae et optimati vertit laudi, quod in suspiria et lacrimas effusa Christi Servatoris tumulUm, et cunas coluerit, eiusque in Calvarii et Oliveti iugis veluti recentia vestigia suerit suaviata '. Improbat, haudeo insicias, et pervellit Hieronymus vagos inanesque Vel
ad sacras aedes excursus, cum praesertim aut a vitae r3tione, atque instituto absint, aut innocentiae labem et ruinam possint inserre. Hinc Paulinum, qui avitis opibus apstiens nuncium humanis rebus remiserat, monachumque agebat, dehortatur Hieronymus, ne Palaestinae iter aggrediatur, neque iniquo animo serat Solymorum carere
Matthias Berneggerus in opusculo, quod malo ausu inscripsit: Idolum Lauretanuin eversis Baronii, Canisti, Turriani, Tursellini sulcimentis deiectum. Argentorati MDCXIX. ' Epistolis XLVI, XLVII, CVIII, CXXII, oper. tom. I edit. Vallarsi.
70쪽
conspectu L Addo et illud. Eustochio rarissimi exempli virgini auctor est Hieron3mus, ut domo pedem perraro
bium controversumque erit, quin omnes ii, quorum auctoritate, adversariis non abnuentibus, quaestio haec componenda est, in unam mentem inque ii num consilium iverint, dissiti ad sacras aedes itineris labore et Dei iram
remitti, et pios erumpere assectus, et iidem integrascere, uberrimosque in rem christianam fructus conferrip Num e . go Sapientissimos, quos commemoravi Viros, aut fraudis dolique mali insimulabunt, aut errore lapsos, caecoque Circumactos studio serent Θ Sapiant itaque alii cum Lutero, sapiant cum Calvino, sentiant cum Berneggero, Erasmo astipulentur, Claudii taurinensis, turpissimique impiorum gregis vestigiis haereant: dulce mihi et decorum est cum Chrysostomo, Gregorio, Basilio, HieronJmo, Augustino desipere. At vero causae eorum labefactato firmamento, quo se Vertant, prorsus ignoro. Hunc enim morem apud omnes gentes sive moribus excultas, sive esseratas, Spissisque Superstitionis tenebris obsitas convaluisse, ante oculos eSt. Possem hoc loco innumeras arabum catervas ad Mahometitumulum vere ineunte quotannis peregrinantes percenSere,
quae oasim, interiectamque solitudinem nullo ad hospites' a Non Ierosolyniis suisse, sed IerosolJmis bene vixisse laus dandum est. Nec quidquam fidei tuae deesse putes, quia Ierosoly-B mam non vidisti s. Ep. LVIII. ' u Semper te cubiculi tui secreta custodiant; semper i B cum sponsus ludat intrinsecus. Foris Vagentur Virgines stultae, tuu intrinsecus esto cum sponso n. Ep. XXII ad Eustochium.