Apparatus biblicotheologico chronologicus quo ecclesiastici tyrones ad omnimodam sacrarum facultatum assecutionem facile perducantur concinnatus studio ac labore patris Thomae Gaggioli... et ab eodem in tres partes dissectus in quarum prima ea omnia

발행: 1796년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

131쪽

gem more Gentium translato, Deum non rognaturum , cum non penes legem , sed penes voluntatem hominis unius summa rerum esset futura . Et ex illo tempore Resph. Judae rum facta est Monarchia usque ad Sedeciam. Post reditum vero a capti v. Babylonica iterum reassumpsid Aristocratiam, lege imperante . Assamonaei tandem, seu Machabaei

primum sub titulo Principis simulque Pontificis, deinde sub nomine regis, veteris insti tutis manentibus, rem Judaeorum universam

administra Verunt.

Hic ad rem nostram plurimum iuvabit scire: quid fuerit Hebraeorum Synedrium quid Magistratus Templi Synedrium graeca

vox est, quod latine Consessus sonat. Pro cujus rei intelligentia, operae pretium est animadvertere, ut paulo ante dicebamus, in RepN Judaeorum, religionem sia fuisse Coniunctam cum ipsa eorum politia, Seu rerum civilium administratione, ut causarum sacra rum, et civilium nulla esset distinctio; quia a Deo omnia ordinata erant, nedum quae

ad statum Levitici ordinis, ad sacrificia, et D ei cultum exhibendum; sed etiam quae in

genere vitam spectant, victum, artes, Pa

cem, beIlum, emptiones, venditis es, matrimonia , haereditas etc. , quibus Resputa conservatur. Triplex itaque erat apud Hebraeos Synedrii genus. Primum constitutum

erat in singulis Civitatibus, quod dicebatur Judicium D. Paralip. C. i 8. ); et hoc du- Plex , unum trium Judicum, et aliud vigi ti

132쪽

ν ar

ti trium ; quia Iudaei in quocumque iudi

cio numerum volebant imparem, eoquod si unus diceret reus est, et alter justus est; tertius lancem deprimeret. Haec autem iudicia dicebantur Synedria minora. Ad Iudicium trium pertinebat judicare de pecuniis, et bonis mobilibus. Iudicum vero Animarum, in quo nempe agebatur de vita et nece, fiebat per viginti tres viros. Tertium Syne-drium , hoc est Tribunal magnum , quod Concilium quoque dicebatur, compositum e rat ro. Senioribus, quibus in deserto Moy ses praeerat, qui proinde constituit, Synestrium inter Hebraeos componi debere 66. Judicibus . Sunt tamen qui putant, illud habuisse ra. viros ; quod neque Scripturae, neque Judaeorum commentis consonum videtur . Summus Synedrii praeses appellabatur Hanasci, hoc est Princeps. Qui dextro huius lateri assidebat, Ab, hoc est Pater Syne-drii, et ille, qui sinistrum tenebat, Hacam, idest sapiens. Forsan has duas dignitates ambiebat mater filiorum Zebedaei pro filiis suis apud Matth. c. sto. HOa Synedrium partim Constabat Sacerdotibus , partim Principibus populi; et ad hoc referebantur tantum cau sae maiores cuiuscumque generis, et res praee cipuae religionis ex Deut. C. tr. ). Coge batur liutem Coetus publicus imperio summi Μagistratus, vario tubarum clangore, Prout Deus praeceperat s Num. C. IO. V. 2. ὶ, vel ad ostium Tabernaculi in deserto, et

tempore Iudicum, quod erat palatium Dei, Vel

133쪽

judicatus est a summis Pontificibus. Hisce autem modis omnia terminabantur judicia, regulis a lege praescriptis, actionibus, se

factis sontium, testibus, ac tandem Sententiis finalibus, quae decreto Judicis promulgabantur. Lex erat regula iudiciorum , actiones materia iudicii. testes iudicii comprobatio. seu determinatio, sententiae judicii con- elusio, et sinis . . Summa profecto fuit, ut ex allato su perius testimonio Deuteronomii comprobatur , auctoritas magno Synedrio a Deo collata. Maxima quoque fuit illius auctoritas sub Machabaeis, ipsorumque Herodum temporibus. Ast sub Regibus raro, aut nurn. quam de illo sit mentio. Sunt, qui credunt, Cerothos, et Peletho, , qui semper Davia comitabantur, fuisse ejus Aulae Principes, et qua i comites Consistorianos , ita ut essene loco ro. Judicum, quos Moyses delegerat. Cerethi, namque significare creduntur exter-mInatores, Seu morti adbudicantes ; Peleth vero puuientes quae omnia erant Synedrii iura.

Praeter iam diera minorum Tribunalium subbellia erant in portis Civitatum, in loco scilicet maxime frequenti, ubi facilius occurrunt hi, inter quos lites frequenter agitantur: unde quandoque in Scripturis porta. civitatis sumitur pro domo judicii Prob. C. SI., et Psal. i 26 ). Vide, quam provide Deus necessitatibus occurrerat populi sui,

ut Diuitiam by Corale

134쪽

I asiit ubique serme essent tribunalia pro opportunitate recurrentium , et negotiorum Praepropera expeditione i Quid frustra desudant populorum Rectores circa iudicia, cum tam egregiam, numeris omnibus abSolutam. et quibuscumque civium necessitatibus apprime accomodatam, ob oculos habeant fodimam judiciorum Z Quid plurat In Hebraeorum repb. in ipsis oppidulis, quae saltem

haberent laci. cives , Magistratus erat septem virorum . probatae virtutis, et iustitiae

cultorum s Ioseph. l. 4. Antiq. C. 8. a . Insuper in quibusvis Civitatibus, sive parvis,

sive magnis, erat unus Princeps, quasi Prae. fectus, seu Gubernator; ac Pro numero ei

vium , quibus hi praeerant, dicebantur vel Principes milie , vel Principes centum, Vel quinquaginta civium. Ita de Bethleem parvula urbs infra mille cives dictum est: parvula es in millibus Juda . Cuius autem integritatis esse debebant. qui iudiciis praeerant, habetur ex CaP. 23. Exodi, ubi dicitur: Non suscipies vocem mendacii , non misereberis pauperis, non accipiest

munera, quaae excaecant prudentes, non acci

pies personam. Etenim , ut inquit Philo, muneribus induci ad iustitiam, est scelerati h minis; nec reddere just absque Operae Prae mio: quandoquidem Iudaeorum iudices non stipendiarii erant, sed gratis omnino Reipta honum curabant. Modus, quo sententia quae que ferebatur, post legis collationem, et testium exaruen, ubique idem non erat. Alitu

135쪽

Isosebat simplici sententiae prolatione ; alibi tabellis, in quibus scribebatur A; idest Absolvo, vel C. idest, condemno . Suppositus reus prius adjurabatur cum ista formula: Da gloriam Deo Ioan . C. v. 5 l. J, hoc est v ritatem etiam contra seipsum profitendo Teates iurabant per Deum vivum, se verit

tem dicturos . Formula tandem iudieii hix

verbis a Scriba concepta erat: Talis N senotentia onedrii damnatis est utrimo supplicio, totus popuIus audiet, et timebit. Inter Poenas, quibus sontes plectebam tur, erat quoque apud Iudaeos poena excommunicationis , quae triplicis erat generis. Prima appellabatur nidaeui,. nempe ν emotis, aut seclusio ab aliorum societate, etiam uxoris, et domesticorum, ad quatuor cubitos; et haec durabat ao. dies, si reus resipisceret, alioquin duplicabatur, et triplicabatur. Hule excommunicationi subiiciebantur etiam.

menstruatae mulieres, quae ideo a coetu se Parabantur, nec Ed illas eo tempore acced

Te poterant mariti; et hi omnes, qui pro- Pter aliquam corporis, aut animi Aeditatem eiiciebantur e eoetu piorum ad tempus. Se

Cunda appellabatur cherem, seu herem, quod sonat anathematizare, sive internecioni, aut excidio devovere. Ex hoc verbo facta est vox Caldaica charem, sive haerema, cui re spondet graeca vox Anathema. Super huic excommunication, subiectos, praeter separa tionem , multa ex lege maledicta, et plagae

imprecabantur. Et in Scripturis videre est

136쪽

quomodo homines, et urbes excinderentur, quando anathemate percutiebantur. Singulare exemplum extat Iudic. Lib. In hoc fortassis sensu OPtabat Apostolus anathema esse a Christo pro fratribus suis Rom C. 9. V. a. . Tertia eXcommunicationis spccies v cabatur schamat; quod verbum significat excludere. Alii volunt nomen huiusmodi con- satum esse ex his duabus vocibus seham, e emitha, quod idem est ac ibi mors. Et alii

putant idem Sonare ac maran atha, quam vocem reperies I. Corint. C. I 6. V. 22., est

significat Dominus venit; hoc est Dominus venit ad judicandum. Quidquid sit de vocibus , verba quidem erant horrendi anathematis, quo feriebantur Peccatores, de quorum salute actum esse videbatur, ut illis nihil aliud superesset, quam formidabilis expectatio iudicii. Revera de hoc modo excommunicato ita loquitur Iosephus: Miserabili plerumque morte consumitur, nec capere ab aliis oblatum cibum potest; herbas vero more pecudum decerpens, et fame exesus per membra corrumpitur L. a. de Bello, C. II. γ. Forte hoc erat excommunicationis genus ,

quo Paulus plectit, vel plecti cupiebat incestuosum Corinthium I. Corint. C. s. ut sic traditus in interitum carnis, spiritus sal

vus fieret in die iudicii .

Poenae autem capitales quadruplices erant, ut tradunt Rabbini, nempe lapidatio. gladius, combustio, et strangulatio, seu su Dipcatio: crucifixi O non erat poeua penes Iu-

137쪽

Iaadaeos usitata . Ideo Christus Iesus supplicio

Crucis assectus est Romano non Iudaicci more. Caeterum in Scriptur1s sermo etiam quandoque est de sectione at capite ad calcem per seram sive ferreamis. sive ligneam; quo mortis genere creditur Manasses inter fecisse Isaiam Prophetam ; et de hoc supplicio etiam loquitur Apostolus imb. c. II. . Etiam reus solebat quandoque praecipitari, ut alicui magno lapidi impingens, moreretur; qui si statim non moreretur, alter ei

lapis impingebatur: ad quod allusit Iesus, cum dixit: Et qui ceciderit super Iapirim

istum confringetur, super quem vero ceciderit, conteret eum Matth. c. 2I v. 44. . Etiam suffocationis mentio habetur per demersionem in aquas, magno lapide rei collo appensor ad quam Christus allusisse videtur , cum de supplicio homini scandalizanti proximum reddendo , ait: Expedit ei, ut suspen datur mola asinaria in collo ejus , et demergatur in profundum maris. Poenae vero non capitales erant carcer, Vincula , Compedes ,

talio, flagellatio. Restitutio quomodo facienda esset in damnis illatis praescribitur Exod. c. et 22., itemque retributio injuriarum per legem talionis traditur Ibid c. 2I. et γLevit. c. 6. . Career tandem, flagellatio e reddebantur pro qualitate facinorum . Postremo Magistratus Templi caepit apud Hebraeos a Iudae Machabaei temporibus. Siquidem delegatas copias, et cohortes posuit ad custodiam Templi , quae obortas

138쪽

seditiones eompescerent , et reos quoscumque traderent in vincula, iussu sacerdotum,

quorum milites illi erant quasi lictores. De hoc praesidio Templi mentio est in Evange- illo; et ex hac militia fuerunt milites , quihus stipatus Iudas proditor Christum comprehendit; 'haec illa militia, cui Pilatus ins- sit custodire Christi sepulchrum. Duces autem illi, qui huic militiae praeerant , dicebantur Magistratus Tempti , hoc est duces feci Praefecti Templi s Luc. c. sa. Act. 4. . Sie

Simon ille nequam . qui accusationes detulit ad Regem contra Oniam P., ae deinceps siexi Pontifex curavit, Dux erat, seu Praese-- eius Templi.

CAPUT XXVI.

De ponderibus , et nummis , de quibus sermo in Seripturis .

Quantum interest ad intelligendas Ser

pluras nummorum, et ponderum penes Nebraeos usitatorum valorem intimius per scrutari; non minus profecto dissicile est valorem ipsum adaiuussim aestimare, ac mu to etiam magis dissicile nummorum, et men surarum Hebraeorum rationem ad rationem nostratum perfecth revocare. Ut id tamen modo, quo fieri potest, assequamur, neces se est, ut non penitus ignoretur, quae spe cies fuerint nummorum , et ponderum, Cae , terarumque mensurarum, quae in usu sua

139쪽

runt apud Graecos et Romanos; e3 maffime quia istorum nominibus sacri Interpretes expresserint Hebraeorum mensuras, et pondera . Constat igitur ex Fannio antiquo poeta . amphoram apud Latinos fuisse vas cubicum. seu vas cubo persimile, cujus latera essent unius pedis. Congius vero ex eodem erat octava pars amphorae, nempe amphora capiebat octo congios. Adstruit autem Fannius idem, amphoras octPginta libras romanas ponderesse, ac ita congium decem libras. Hoeitaque Fannii testimonio coniici potest, quae sit ratio nostratum Ponderum, et cujuscumque Regionis cum Latinis . Etenim Romae in aedibus Farnesianis hodie num asservatur congius ille, quem olim Vespasianus collocandum curaverat in Capitolio, ut esset typus omnium congiorum . Sic amphora Hebraea in ratione ponderum romanorum Continet libras 8o. , et congius libras I v. Libra apud Romanos erat pondus usitatissimum, quod in duodecim partes dividebatur, quas uncias dicebant ipsi libram . seu quamlibet aliam rem integram appel- Iabant as, quam item dividebant in duodecim partes hisce nominibus insignitas.

140쪽

Sextans Quadrans TrIens Quineunx

ias .

Semis

Uneia dividebatur in duas duellas , in

quatuor sicilicos, in sex sextulas , in octo drachma , in scrupulos viginti quatuor , in obolos quadraginta octo, in semio los nonaginta sex, in siliquas centum quadraginta quatuor, in lentes centum nonaginta duas . Pondus usitatum apud Graecos de Athicis loquor j erat drachma, quae erat pars octava unciae Romanae; ipsa continebat sex obolos, et duodecim semiobolos. Apud Hebraeos praecipuum pondus erat siclus, quod latinis sonat pondus. Siclus erat nummus, sive huius ponderis , et nominis erat nummus. Siclus habet viginti partes , ab Hebraeis appellatas Gherali, quarum quae libet aliquantuli ma toris ponderis erat, quam obolus. Sexaginta sicli faciebant minam, sisve mnam Hebraeorum. Libra Parai sina habet sexdecim uncias, uncia Octo grossos, grossus tres denarios, Si. e ra. grana, denarius 24. grana ἐν ita un cia habet u . denarios, libra I 28. grossos , et grana saI6. Marcam appellant octo ut 'cias .

Olim pecunia non numerabatur , sed

SEARCH

MENU NAVIGATION