장음표시 사용
151쪽
a88. viros cantandi perdos elegIt , qui ea te ros erudirent; sicque cuique classi praeerane I 2. viri peritiores, alii voce, alii instrumen
iis cantantes. Hoc autem modo assumebantur Sacerdotes in ministerium Altaris . In primis nulla prorsus laborare debebant macula, seu vitio corporis; quae vitia Iudaei enumerant usque ad I O. , 5 . quae pecudes et homines , ed9O., quae solos homines temerabant. Qui siemaculati erant ad Sacerdotii munus nequi-hant assumi, et ab Altaris ministerio prorsus arcebantur . Hi tantum in cella lignorum consistentes ligna dissidebant , quibus lacus
Altaris extrueretur, eaque vermibus Purga hant, ne profana , aut impura censerentur. Deinde qui inventi fuerant sine macula , summo Sacerdoti sistebantur, qui eos antea hene lotos tunica linea alba induebat , quae . tam stricth corpori adhaerebat, ut nulla appareret ruga. Haec ad lumbos balteo , seu fascia stringebatur; ac tandem super Caput
eorum ponebat Tiaram , quae erat genus pilei rotundi . Subter alba deserebant Sacerdotes linea foemoralia s Leg. Levit. e. 8. , ubi quoque integer praescribitur consecra
tionis ritus . Summus vero Sacerdos speciali ritu sacrabatur , ut unguentum , quo ejus frons illiniebatur, tam copiosh effundebatur, ut in barbam eius dissi ueret , unde Psaltest Sicut unguentum in capite, quod descendit in bar- . bam Aaron: nullum unguentum erat isto fra grantioris odoris .
152쪽
Propriae sum. Sacerdotis vestes erant pallium, seu magna tunica, quae ab humeris firme usque ad pedes descendebat, in cujus extremitatibus, loco fimbriae, erant zz. tin tinnabula ex auro, et totidem mala Punica .
Tunica ista ab Hebraeis dicitur uehiI, haec
autem vestis non linea erat, ut illa Sacerdotum, sed hyacinthina. facta, scilicet, ex pretiosa bisso, et texta serico filo retorto. De super erat balteus, cujus e tremitates usque ad terram dimittebantur. Superhomerale, quod
hebraice Ephod . In utroque humero erant duo lapides pretiosi, in quorum uno , qui erat in dextera partu , scripta legebantur nomina sex filiorum majorum Iacob ; in
altero , qui in sinistra , sex minorum 4 Pectorale , hebraich Chos en , seu Horen . Istud pannus erat quadratus, semicubiti magnitudine . In hocce quoque pectorali erant duodecim lapides pretiosi, inscripti duodecim
nominibus filiorum Israel. Praeterea Urim, et Thummim; quae voces sonant lumen, seu do ctrina et veritas . Hinc volunt nonnulli Urim et Thumim signa sacra suisse in pectorali sum. Sacerdotis ornamento , quae indicabanν res occultas, et futuras, erantque veluti orac tum , quatenus cum sum. Sacerdos applica
bat sibi hujusmodi pectorale , res arcanas cognoscebat, et Dei consilia . Sunt autem alii, qui sentiunt, Urim et Thumim fuisse lucem, quam emittebant Ia. lapides fasciae pectorali insiti, qua luce sum. Sacerdos veritatem doceretur : ita, nempe , miraculose lapides
153쪽
Bli Ilgebane, vel ita obscurabantur , ut sa
rore, vel obscuritate veritas deprehenderetur. Sed captu dissiciis esz, quomodo ex cl-ritate. aut obscuritate lapidum, vel ex quacumque alia modificatione res diverSae , . e occultae possent indicari. ScriPtura namque hane virtutem Ephod tribuere videtur .
Applica, inquit David ab Abiathar , ephod,
ut cognoscunt , si tradent me viri Ceilaos 2.. Reg. . Videtur ergo , quod Uriai , et Thumim signa quaedam suerint, seu res quaedam ae pectorali distincta, quaecumque illa fuerit Sunt qui hoc modo, voces. illas
interpretantvo,. nemph quod sum. Sacerdos Ephod. indutus ,. acceptum; esset Urim, idest Iumen. , et cognitionem, et Thumim , persectionem scilicet ed integritatem . Ego. putarem vera signa fuisse vel lapide insculpta, vel opere vextorio exalarata, .Doctrina et .meritos e ait namque Deus ad Moysen: Ruriet autem inrisionali judicii doci inam, re veritatem, quae erunt in pectore Aaxon , quando ingredietur c ram Domino Exod. c. 28 . V. 3o. ) . Tandem
in ornaetu Pontificio, erat laminae quaedam , in qua haeec verba legebantur Cudesch IaJehova, hoc est Sanctus Dei. . Haec vitta hyacinthina ire fronte stringe tur super cidarim , sive tiaram sum. Sacerdotis Exod. ibid. J , qua dubioprocul significabatur, quod sumia Sacerdos debet esse Samainimias.
Sacerdotum munera erant sequentist . .
ignem Perpetuo nutrire in. Altari holocaiD. torum s Levit. c. o. , vasa sacra custodis
154쪽
- Num. e. s. in offerre fac ificia, mactare
victimas , pelles illis detrahere,. concidere iapartes atque lavare, aspersiones facere aqua vel sanguine super personas. victimas, et librum legis, oleres et adipes incendere , tu Cernas componere, panes propositionis conficere, inserre novos, auferre veteres; et in sacrificiis excipere victimarum sanguinem ,
eoque aspergere altare. Praeter munia caeterorum Sacerdotum , speciale munus sum.
Sacerdotis erat, quod semel in anno, in die nempe expiationum, solus ingredi poterat iasanctuarium, quod dicebatur Sancta Sancto. rum, ubi erat Arca Dei, ibique offerre 3 erificium , quod staturum fuerat pro optati ne suorum peccatorum , et totius populi. Quemadmodum vero Levitae ministrabant Saeerdotibus; ita Levitis ipsis dati suntiqui ad aquas , et ligna asportandas mitte rentur. Hi primum fuerunt Gabaonitae, quos Iosue huic ministerio addixit . Postmodum alii ex devietis Gentibos acciti sunt, qui sub uno nomine dicebantur Nathinaei , quasi di tax adscriptitios, a verbo hebraeo Nathan , quod est dare . Tempore antem. quo Levitae , et Sa
eerdotes in ministerio Altaris versabantur . Profana tangere non poterant, a vino, et mulieribus vacabant , non aliis cibis vescebantur, quam carnibus sacris, et panibus pro positionis, de Domo Dei non descendebant. Et stantes et nudis pedibus operabantur. Videant novi foederis Sacerdotes, quanta pu ritas
155쪽
ritas exquirebatur a Deo in Saeerdotibus ga liquis, qui nostri Sacerdotii umbram fere isbant. Videant, et contremiscant , cujus di gnitatis facti sunt participes . Jam non carin nes hircorum et taurorum osterunt in altari, et de carnalibus sacrificiis manducant. ; sed ipsum Dei Filium mactant , et veri Agni Dei Carnem manducant , et sanguinem bibunt Animadvertant , quam temere blasphemant nostri temporis Novatores, qui dolent quo tidie, quod Sacerdotes Christi perpetui cae libatus lege constringantur . Quia vero de sacris personis disseruimus hoc capite οῦ non abs re judicamus, nonnulla
adjicere de Synagogis Iudaeorum, de quibus
tam frequens mentio in Scripturis . Erant itaque synagogae Aedes, seu Ecclesiae , in
quibus Deoicolendo vacabant , et vacantraei. Primum erant in Synagoga viri ae- et sapientia senes, synagogae Praesides,
principes, Graece Archisynagogi dicti . Nui prior erat inter illos dicebatur ab Hebraeis Rosch Hahahat, nempd caput congre gationis. Omnes viros literatos , sapientia , et doctrina pollentes, vocant Hebraei Hacam im , hoc est sapientes . His non mediocris inerat auctoritas; iudicabant namque de rebus pecuniariis, furtis, damnis ec. Ad id alludit Paulus exprobrans Corinthios, quod lites suas de se trent ad iudices gentium: Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit ju' dicare inter fratrem suum 3 l I. Cor. C. 6.
V. 5. Poenis etiam illi afficiebant , quo
156쪽
hebelles legi iudieabant ; de quo praemonue
rat Iesus discipulos suos, dicens; In sanago gis flagellabunt vos . Praeter Archisynagogos erat unus publicus synagogae minifrer , qui publich orabat , curabat de ieetione legis, et conciones habebat. Hic dicebatur Chasam, qui idem sonat, ac speculator, inspector, custos, Episcopus. Erant praeterea in synagogis, qui eleemosynas colligerent, quibus et pauperum Cura commissa erat ; et hi adpellabantur larnasim , hoc est pastores, seu gubernato res . Lex non legebatur nisi hebraice ; et ideo postquam hebraica lingua desiit esse vernacula, necessarius fuit interpres, qui Tarexumista dicebatur . Doetor, qui hebraich ex- Ponebat Scripturam, habebat interpretem te nui susurro in ejus aure mussitantem, quod ille sonora voce populo enuntiabat . Hu spectat illud Christi: Quod in aure auditis , oraedicate super tecta s Matth. c. IO. V. 27. Synagogae tandem erant etiam loco scholarum , in quibus discipuli studebant, sic dispositi , ut in subselliis sederent sapientes . infra vero eorum pedes discipuli; sic Paulus dicebat , se ad pedes Gamalielis doctum esse regem .
De falsis Numinibus , de Dibus apud Seripturar
i quom frequens mentio . UNum Deum esse absolutum, potentem a perfectissimum, coeli et terrae Creatu-
157쪽
rem , et nubernatorem , a quo bona eunethproeedunt, et mala, poenaeque . quibus impii inerIto cruciantur , proficiscuntur , Ips, nat ra docet; haec enim est idea , seu opinio a Deo ipso humani; indita animis. Ast corruptio . et ignorantia super homines per peccatum inducta, hominum malitia , et malorum Angelorum invidia sensim perdere secerunt veri Dei cognitionem, et ad Idololatriam perduxerunt genus humanum . Minefactum est, quod honos , qui soli Deo debebatur, inutilibus, et inlinimatis rebus praestaretur. Etenim van; homines, inquit Auctor lib. Sapientiae, iis hii, quaδ videntur bona non potverunt intelligere eum, qui est; neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex , sed aut ignem, aut spistitum , aut citarum aerem , aut rarum stellarum, aut nimiamnquam , aut solem , ast tunam νecraxes Onss,errarum Dis3 put Aestunt. Quorum 1; speetae ritietati Deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est ; speciei enim generatoν haee omnia eonstituit C. ia. in . Encorruptae hominum naturae lacrymabilis consequentia , ut in iis , quae utilia experiuntur , divinitatem ipsa effingat , et pro Deo vero colat creaturas . Subdit autem idem Sapientiae Auetor: Acerbo enim lu.tu dolens pater, tito sibi rapti filii sedit imaginem , et illum qui tune quas; homo Soptutis fuerat ,
nune tamquam Deum tolere eaepit, et consti tuis tuter servos suos saeVa , et saer ficta .
158쪽
ἔη qua tonsuetudine , hie error tamquam lex
constitutus est , et Torannorum imperio colebantur figmenta s C. I . v. Is ). Et en qu modo sub initio inventa est Idololatria , aepostmodum regum , et Imperatorum freta potentia, totum insecit humanum genus, et quasi orbis universi essecta est sola religio , ope praesertim daemoniorum , qui aegr. Ω- Tentes, ut homines naturae tam inferiores coelestes illas occuparent sedes , e quibus ipsi pulsi fuerant , et ad tartara detrusi , primum ad peccandum illexerunt , deinde nacti Dccasionem, tum ex ambitione Principum , tum ex errore vulgi, falsas promoverunt religiones, usi potestate sua, cui hommo subditus est peccando . Divinos honores suffurati sunt sibi, et idolis , quae colenda proposuerunt hominibus di quare regius Psaltes conquerens de Judaeis , ait r immolaverunt filios suos, et Mias suas daemoniis ; qui
non quidem scientes , et volentes colebant
daemonia ; sed quia sub nomine Moloch daemonia sibi exigebant ab illis divinos honores.
Ex omnibus ergo Gentibus cum unam Nationem , nempe Hebraeorum sibi elegis et Deus, in qua cultum , et regnum haberet; hoc unum grande primum fecit mandatum: Unum Deum coles t non habebis Deos lienos; quod tamen nunquam Servare PO tuit gens Hebraea, quae erga sensibilia rapta, Dei sui quam frequenter obliviscebatur. Ut itaque quae de idololatria Hebraeorum dicturi sumus , plenius intelligantur . scire
159쪽
scire primum oportet, decem nominibus hebraica lingua Deum enunciari Ex Hieronymo Epis. ad Marcellam ). . erat nomenJehova; quod idem sonat, ac sanctum, et inessabile, quod est proprium Dei nomen. Ast a prolatione divini Nominis abstinuerunt Israelitae , postquam homunculus de vulgo Dei nomen blasphemasset in deserto , propter quod et lapidatus est; et illud tantum proferebatur in Templo a Sacerdote, dum solemni ritu benediceret populo . Huiusmodi nomen primum, et maximum Phova , dictum tetragramma tum, quia scribebatur quatuor hisce literis hebraicis Jod , he , vau, he, ore non prosere
bant Hebraei, vel ex aliqua Dei lege , vel
ex religioso timore, ne ex quotidiano usu vilesceret, et nimis leviter , et protine u
. Surparetur. Et hoc est illud nomen, de quo dicitur Apocal. C 9. v. II. ): Habens no men scriptum , quod nemo novit nis; ipse .
hoc est Deus. Nomen, quod, ut In Exod. ipse Deus Moysi dixit, neque patriarchis indic vit aliquando I C. 6. v. a J . Eversis tan
dem templo Dei, et urbe Hierosolyma , to loque Mosaico cultu deleto , pronuntiatio sancti Nominis periit, et notitia deleta est . Quare et ipsi ro. interpretes Pro Iehova vertunt Adonai , quod est Latinis Dominus. 2. Dei nomen est El, hoc est fortitudo. 3. est Mohim, quod derivatum videtur ab EI. Nomen . istud communicatum est Iudicibus , et Angelis, quatenus isti vicos Dei agunt , iuridicant, absolvunt, puniunt, damnant. 4. est
160쪽
quod est in numero plurali . s. Dabaoth proprid denotans aciem ordinatam ; ita Deus Dabaoth est Deus virtutum, seu exercituum, ut intelligatur potentior potentissimis illis regibus, quibus magni exercitus parent. 6. Elion, hoc est excelsus , supremus . r. Ehete Ascher Εhete, nempe , ero qui ero, sive sumui sum . 8. nomen Adonat, quod, ut pauo superius diximus, idem est ac Dominus . Nam hujus nominis puncta vocalia fuerunt subjecta magno Dei nomini tetragrammato ;unde in Graeca versione, ubi occurrit , legitur Κyrios, Iatine Dominus . 9. est Fah . quod videtur factum ex Jehova. Io. Saddai, nempE subsiciens sibi, quia proprium est di. vinae Majestati , ut nostris non indigeat , suis opibus dives. Inter Dei nominae Iudaei
quoque accensent minacum, hoc est locus,
quia sibi ipse locus est, est in Omni loco , et ullo non loco continetur. Cum in Scripturis de falsis numinibus sermo fit, de iis nempe creaturis, quae Pro Deo colebantur , quandoque ea appellant Eloim, quod est unum ex decem veri Dei nominibus ψ ea tamen saepius contumeliosis nominibus appellantur, quae illis magis conveniunt, nemph appellantur idola, imagines aere, auro, argento, aut lapide conssatae, vel sculptae . Nihil enim aliud sunt, nisi sigmenta . Respectu autem ad effectus dicuntur molestiae, dolor, infirmitates, pudore sic Da vid : Multiplicatae suxi infirmitates eorum Psal,