Apparatus biblicotheologico chronologicus quo ecclesiastici tyrones ad omnimodam sacrarum facultatum assecutionem facile perducantur concinnatus studio ac labore patris Thomae Gaggioli... et ab eodem in tres partes dissectus in quarum prima ea omnia

발행: 1796년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

141쪽

ponderabatur . Veteres namque utebantur metallo non signato, ita ut antiquis temporibus pondera, et nummi non distinguebam

tur. Romani nummis argenteis uti ea epe . runt sub Servio Rege ; usitatior nummus a

pud eos fui r sex tertius , qui valebat duas asses cum dimidio, hoc est duas libras cum

semilibra aeris . Denarius autem nummus argenteus valebat decem asses aereos , sive

quatuor sex tertios . Viri tamen periti volunt, denarii pondus maius fuisse sub Consulibus, ita ut septem denarra aequarent Pon dus octo drachmarum Riticarum, quae unciam constituunt Romanam ; sub Caesaribus υ ero imminutum suisse denarii pondus , et aequatum Drachmae; ita ut denarius et drachma eiusdem valoris essent . A devictis Gentibus tributum pendebatur denarii, in quo

imago, et nomen Caesaris en pressa Erant ide hoc nummo non semel mentio est in Evangelis. Nunc autem Romani antiquorum Pondera penitus dimiserunt, et alios, ac alios habent nummos. Mina erat species nummi penes Atticos, Im. drachmarum pondere. Talentum Atti- Cum valebat sexaginta minas, drachmas sex mille. Siclus hebraeus idem est ac stater a

pud Graecos , a verbo istarat , quod est ponderare. Quando in Scripturis non exprimatur species nummi intelligi debet siclus 1 sic dum dicitur Christus venditus triginta

argenteis, de siclis argenteis sermo est . S, clus ex una Parte repraesentabat Vas , seu

142쪽

nrtiniam. 'qua Mannx se vabatur iuxta arcam foederis cum hac inscriptione sciat Israehet ex altera exhibere videtur virgam Aaronis florentem cum inscriptione Ierusalem sancta. micar, quod et Graeci, et Latini Interpretes reddunt talentum , Primum massa erat rudis. Pretium talenti satis clarh colligitur ex c. 38. Exodi ; cum enim ibidem solutum fuisset capitatim a singulis Israelitis per an . singulos pro expensis Tabernaculi dimidium sicli, a sexcentis millia hominum soluta sunt centum talenta ; liquet itaque sexcenta millia semisiclorum valere centum talenta; ideoque ter mille siclos unum talentum conficere . Iosephus autem , et D.

Hieronymus adstruunt sicli pondus fuisse se- mi unciae Romanae ; quod patet ex Evangelio, in quo semisiclus , nempe tributum illud, quod capitatim solvebatur , primum

Tabernaculo, deinde Templo, hoc est Deo, appellatur didrachmos, hoc est nummus valens duas drachmas, scilicet dimidium sicli ; ictus namque integer habet drachmas quatuot. Matthaeus enim de tributo dimidii sicli solvendo , loquens , illud vocat didrachma s c. I r. J. Qua lege Christus non teneri dicebat, quia Reges exigere non solent vectigal a filiis, eo quod sint immunes. Quapropter ad scandalum vitandum , dicitur Cap.

eodem Christus pro se , et Petro Staterem dedisse, nemph. integrum siclum stater e nim Graecis idem est , ac siclus Hebraeis . Cum autem demonstratum Oit, termine siclos

143쪽

uni talento respondere r liquet inde Hebraeum talentum pondus habere Ius . librarum romana rum . Talentum vero Atticum libras habet fio. Animadvertendum vero est , pondera, Alexandrina duplo maiora esse Atticis , ut Varro diserte testatur. Quare zo. Interpre tes , vel quia, ut quidam conjiciunt , Alexandrini erant, vel quia Alexandriae Versionem suam cuderunt , siclum non tetra

drachmum, ut Evangelistae , et Iosephus , sed Di drachmum interpretantur. Ita quoque Philo, quia Alexandrinus , semificium non dicit didrachmum , sed unius drachmae facit . Haec cum non bene inspecti fuissent nonnulli , commenti sunt duplicem siclum

fuisse, unum sanctum, seu Sanctuarii, quatuor drachmarum, alterum communem duarum drachmarum. Quandoquidem sicli examinandi proponuntur juxta siclum Sanctuarii, non quia duplex esset siclus , Sanctus unus , profanus alter; sed quia in Sanctuario vera , et prima servabantur pondera , quae ob iustitiam servandam norma esSent, et lex caeterorum ponderum . Hinc omnes veteres nummi multo absque negotio aestimantur, componenturque inter se, quia notum est, quota pars essent librae . Ast valor ipsorum respectu librae diversarum Regionum , nonnisi experimentis, et ratiociniis potest definiri. De valore autem nostratum

nummorum nihil celli statui posse videtur , quia vel publica egestate, vel avaritia aliquando de publicorum nummorum pondere aliquid detractum est , vel aliena materia

144쪽

permixta ; nunc vero apsorum valor augetur, nunc minuitur : quod non ita erat de nummis Hebraeorum , quibus religio vetabat, aut ipsorum ponderi aliquid detrahere , aut materiam corrumpere. Multo etiam dissicilius erit iudicare de absoluto valore quorumcumque metallorum inter se collatorum : hoc enim negocium totum pendet ex caritate, vel abundantia ipsorum , ae saepe ex Principum arbitrio. Ex raritate auri , et argenti factum est, ut nummi permixti invenirentur in multis orbis regionibus . Hebraei non aliis nummis utebantur, quam ex auro, aut ex argento confectis absque ullae admixtione extraneae materiae , eorumque valor erat semper idem . Sciendum tandem est pondera apud Hebraeos non fuisse ex metallo, ne aerugine possent corrumpi, et

sic leviora fieri . Huc respicere videtur illud Pro v b. Ponetus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides suecuti c. o. v II. 3; hoc est iudicia eius omnibus ponderibus expensa Sunt .

CAPUT XXVII.

De mensuris tam eavis, quam longis, de quibar frequenter in Scripturis mentis occurrie.

OBservationibu eisdem, quibus perspecta

nobis est ratio veterum ponderum, Via quoque aperitur ad aestimandas veteres men .uras, cum cavas, tum longas: cognita nam

145쪽

que ratione librae Romanae , et eapacitas

vasorum Hebraeorum , ac ita caeterarum nationum, deprehendi poterit . Scimus itaque ex Fannio supra relato, aquam , quam amphora continebat , ponderasse 8o. libras Romanas congium vero , qui erat octava amphorae pars, decem libras cepisse aquae . et ideo sextarium sextam partem congii . Apud Romanos amphora erat vas praecipuum eapiebat illa duas urnas, par tribus modiis, quibus res aridae , sive fruges mensurabantur. Urna habebat quatuor congios; et se XtRPars congii dicebatur sextarius , dimidium vero sextarii appellabatur hemina . Apus

Graecos metreta erat vas respondens amphorae Romanae, sed illam excedebat una urna . Chus Graecorum idem erat , ac congius Romanus; citata censetur par heminae . Medimna utebantur Graeci ad mensurandas fruges . 'Quam rationem haberent in se cava Hebraeorum mensurae , explicat Scriptura, ipsa; Gomer, qui Corus redditur in rubliis

Latinis, vas erat capacissimum, cujus Pars

decima dicebatur Epha. aequalis batho, nisi quod batho liquores mensurabantur, sicut epha fruges. Hin erat media Seah , sive satum erat rertia pars hathi, sive epha ; Hinmedia pars sari. Gomor, ut Graeci efferunt, Hebraei vero Omer, pars erat decima men surae epha, cabus sexta pars sati, Log quar' ta pars cabi. Sexdecim quartarii aequabant Cabum, sic quartarius erat quart Pars men surae tu .

146쪽

Non sie tamen facile laxe re He-hraeorum iungarum mensurarum rationem cum extraneis, hoc est Graecorum , et Romanorum, cum nullus sit ex sacris Scriptoribus, qui illarum quantitatem definitam se cerit; aut ex Interpretibus, qui alicui cer-

eae meu urae eas coaequaverint . In sacris

scripturis omnis dimensio certo cubitorum numero comprehenditur. Ast cuius longitudinis fuerit cubitus Hebraeus , non satis Constat. Certissimh Noe ex Dei iussu usus est mensura cubiti in fabricanda , et compingenda Arca, in qua salvus factus est cum familia sua. Sic Moyses in construendo Tabernaculo, et Salomon in excitando Templo Dei in Ierosolymis cubito usi sunt. An vero cubitus, quo usus est Noe, fuerit idem cum

illo, quem Moyses adhibuit, et iste cum il- Io . quo Salomon demetitus est: id est quod definiri non potest. Ut aliquid tamen statuamus veroSimilius, in memoriam revocare

oportet , ubique gentium proprii corporis Partibus homines usos fuisse ad longitudines dimetiendas , nempe, digitis, palmo, cubi to, Pede, et passu. Palmus apud Romanoseonstabat quatuor digitis simul coniunctis . Palma enim distinguitur a palmo ; definitur namque intervallo , quod est ab articulo manus ad extremum medium digitum. Cubitus aequalis erat sex palmis, nemph 24. digitis;

Pes autem continebat quatuor palmos, vel I6. digitos r ita cubitus aequabat pedem cum se

mipede . Passum intervallum illud dicebant ,

147쪽

142 quod est inter anos pedes hominis progr

clientis Duplex erax passus, simplex , et mae

ior, simplex qui constabat duorum pedum cum semipede, maior, qui quinque pedum

erat. Sic μγ . passus maiores , seu sSOP. Pedes faciunt milliarium. Praeter has men suras romanas Graeci habent Spithamam L quae est extensio inter pollicem, et digitum minimum expansos ; quem nos Hetrusci vul

go dicimus palmum . Spithamam habet Iz. digitos, estque semicubitus. Stadium est spatium, quod Hercules uno spiritu dicitur conpfecisse: habet passus maiores Las. qui Oct 'va pars milliarii sunt . Apud Hebraeos mensurarum minima div Cebatur tophac , estque quatuor digitorum

Coniunctorum , eaque convenit cum palm Romanorum . Zereth erat mensura ΙΩ. . di

gitorum , quae Spithamae Graecorum aequatur. Ut aliquid tandem de cubito Hebraeorum decernamus ; Iosephus Hebraeus ipsum facit aequalem Graeco, qui est paulo major Romano. Sunt autem qui Purant , Moysen usum fuisse cubito Aegyptiorum , quem respondisse autumant uo. pollicibus Parisiensibus cum sex lineis c Quidquid au

tem sit de hac inquisitione: certum est,c bitum , quo olim utebantur Hebraei , fuisse 24. digitorum, prorsus romano aequalem , Re ita semicubitus par est Zereth. Cubitus ac

cipi solet a cubito brachii hominis justae staturae usque ad verticem digiti medii, ma

148쪽

Inter mensuras Hebraeorum recensemus spatium quoque illud , quod Scriptura appellat sabbati iter, quod ex Do oribus Iudaeorum iter erat duorum mille cubitorum a licet Iosephus illud iter faciat quinque stadiorum, et stadio adsignat 4o . cubitos , quod idem est, quia forte stadium Hebraicum 4oo. habet cubitos, cum romanus habeat I 25. Passuum maiorum intervallum .

CAPUT XXVIII.

De Levitis, Ze Sacerdotibus , de summo Hebraeorum Pontifice, de se eorum vestimbus, et ornamentis .

SIcut Reges terrae suos habent ministros , qui palatium custodiunt , ipsisque regi hus deserviunt die noctuque : sic Deus , ex quo inter homines publicam aliquam Do 'mum habere dignatus est, in qua quae ad divinum cultum pertinent, publich agerenturnem ph Tabernaculum deambulans in de serto ,' et Templum fixum postmodum in Ierosolyma , suos sibi adscivit Ministros, qui sacri idcirco dicebantur , quia in Dei sortem , hoc est in Dei famulatum vocati sunt. Unam ad id elegit integram Tribum, et haee fuit Tribus Levi , quae , ut Tabernaculi primum , deinde Templi ministeriis tota vacaret, omnibus aliis curis soluta erat. Non omnibus tamen indiscriminatim, qui ex illa Tribu erant, commisit Deus

149쪽

saeerdotalia munia , scilicet quae praecipua erant circa Dei servitium; sed iis tantum . qui ex familia Aaronis trahebant originem . Quia vero Levitica tribus cultui divino mu-

Cipata erat, sortem non accepit in terra promissionis, nec numerabatur inter duodecim tribus, quia undique per eas dispersa. erat, et a quibus ex. Vel praecepto decimi

alebatur .

Viri Levitici generis non antea adsume bantur ad sacrum ministerium, quam R Is anno Num. c. 8. v. 24. ); per quinque a nos edocebantur circa ea quae sui erant muneris, et 3O. anno idonei censebantur ossiciis suis obeundis Ibid. c. 4. v. a. ). Prius au tem certis, ac legitimis ritibus consecraban

tur. Tolle, inquit Desis in Moysen tolio Lem vitas ex medio siliorum Iarael , et puri a Vaseos juxta hunc ritum : a pergantur aeua lumstrationis; et radant omnea pilos carnis suo Cumque laverint vestimenta, sua, et muηdati fuerint, tollent bovem de armentis ... et in feret Aaron Levit l, in conspectu. Domini , ut serviant in ministerio estia . . . Sicque puri cabis , et consecrabis eos in obiationem Domini Num. c. 8. ). Varia erant , et multi pliciae Levitarum munia, quae a Principibus λSacerdotum adsignabantur per singulas fami lias, ut consusio tollererur . En quod de iam servientibus Domui Dei legitur I. Parabc. 23. J. Numerati sunt tempore Davidis regis triginta octo millia Levitarum: Et exiit eiecti sunt, et distri.uti in ministerium mus

150쪽

Domin7 viginti quatuor millia a Praepositarum et Judicum sex millia . Porro quatuor millia

Janitores, et totidem Psaltae, canentes Domina, in organis,. quae fecerat ad canendum ,

et distribuit eos David per vires siliorum Levi . Per vices autem ministrabant in Do mci Domini tum Levitae, tum Sacerdotes , et cuique classi unus praeerat antistes, qui Princeps dicebatur. Singulis hebdomadibus una

classis ascendebat Hierosolγmam , et vices mutabantur in sabbator abibat una curia , et statim ei proxime sequens succedebat, usque dum ministrarent omnes; atque ad eumdem ordinem perpetuo redibant. Diebus. Vero solemnibus nulla classis deerat. Princeps cujusque classis sic illam distribuebat . ut singulis hebdomadae diebus ςingulae familiae rem di.

vinam facerent . Cum vere plura Simul munia obeunda essent in Temploi, et multis Sacerdotibus non tantum classis quaeque , sed et singulae constarent, munus, quoiu quisque ipsorum implere debebat ,. sorti committebatur: et ea quR ratione dicitur a Luca, quod Zachariag Joan. Praecursoris. Pater Sortitus erat, ut incensum poneret .. hoc est , ut odora menta in altari thymiamatis. incenderet. Quia vero, ut Maimonides scribit in. pavimento nudis pedibus semper ministrabant , et una tantum tunica vestiti, saepe infirmitatibus variis, viscerum praesertim dolore assiciebantur: ea de re unus erat Praefectus, qui aegrota otium curam gereret . Cantorum Levitarum

24. classes institutae fuerunt a Davide . et

SEARCH

MENU NAVIGATION