Apparatus biblicotheologico chronologicus quo ecclesiastici tyrones ad omnimodam sacrarum facultatum assecutionem facile perducantur concinnatus studio ac labore patris Thomae Gaggioli... et ab eodem in tres partes dissectus in quarum prima ea omnia

발행: 1796년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

171쪽

qui tribuit insipienti honorem. Quid sIt aeervus Mercurii, dicam breviter. Erant apud Gentiles lapidum acervi Mercuriales in viis publicis, et compitis ad itinera demonstranda congesti, quos viatores transeuntes iactu lapidum augebant in honorem Mercurii: quare a sacro hujusmodi, ac idolatrico cultu Mercurii acervi dicti sunt . Sicque dicere vult illum, qui honoribus cumulat insipientem, tantumdem facere, ac si mercurialem acervum augeat manu sua . Merodach nomen

quidem regis Babyloniorum est, sed fuit etiam idolum, hoc est ipsemet Merodach cultus, ut Deus.

Nabo, sive Navo, nomen erat loci, et idoli. Confractus est Beὶ , inquit Isaias C.

AI. V. I. contritus est Nabo: facta sunt simu Dcra eorum bestiis, et jumentis onera. Nem

Pe cum Babylon magna cecidit sub armis Medorum, ac Persarum, Babyloniorum ido-Ia aerea confracta sunt, ac veluti praeda alio asportata . Nabo hebraeis est proρhetia,

divinatio . Nerga , Nisroch , Nihchas, et Thirrhah, Dii sunt, quos Samaritae populi secum asportaverunt, cum in Babylonem a Salmanasare Rege captivi adducti fuerunti Viri autem cithaei fecerunt Nergel , et viri de Emath fecerunt Asima . Porro Hevaei fecerunt Nebahaz, et Tharthae. Hi autem qui erant de Sepharvaim comburebant filios suos igni Adrame- Iech , et Anamelech 4. Reg. c. I r. l. Raiphan, seu Rephan. Vide Chium Remmon vel Remnon, numen suit Syriorum . cui di

172쪽

dicatum erat templum . Vox illa derivari potest a Rom, quod est altitudo; ita Rem non idem est quod Excelsus . Dei namque notio ita animis humanis innata est, ut quod pro Deo colitur, etiam excelsum reputetur. Alii pronuntiant Rimmon , quod significat malogranatum, quorum in Syria ingens copia, et magnus usus, ex quibus etiam ex premebatur mustum ad bibendum suave . Quare ob magnam utilitatem, quam ex illis capiebant rprobabile est , quod quodpiam idolum diceretur Rimmon, quemadmodum apud Phili. sta eos Dagon appellabatur a frumento, et apud Graecos, et Latinos Ceres reputabatur Dea frumenti, et segetum. Sesach, quem Vulgata appellat Regem Sesach in Ieremia c. 25. V. 26. 3, numen erat apud Babylonios juxta Sal denum . Haec sunt, mi Lector', quae ad aperiendam Sacrarum Scripturarum intelligentiam tibi quam brevi calamo concinnavi . Muka alia prosecto utilia non tantum, sed sorte etiam necessaria conscribenda sorent ; sed ne nimium excrescat Apparatus noster : haec tibi sussiciant; quae suffcient equidem , si in ScripturarEm amorem animum intenderis, nec labori peperceris; et hic meus, inquam, Ariannae silus ex omnibus Scripturarum latebris in apertum campum te facile adducet. Animadvertas tandem velim, ad ethymon nominum linguae sanctae, quae hic libenter conscripsissem, nisi in calce sacrorum Bibliorum apposita, et explicata sine labore

tu isse re Derire noluisses .

174쪽

LIBER SECUNDUS

psi lis QUAE AD THEOLOGICAS F CULΤATES POSSIDENDUM SPECTANT . CAPUT L

Theologiae ethmon, ae de uitio .PRima nostri Apparatus parte quomodo

cumque expleta, alteram aggredimur, in qua elucubranda quaeremus primo quae

nam suerit Theologia priscorum hominum usque ad Legem per Moysem datam Hebraeis. Secundo quaenam Hebraeorum Theologia usque ad Christum natum. Tertio de mum ad nos usque descendentes per saecu la Christianorum Theologiae dignitatem amplitudinem, prosectumque contemplabimur. Interim ab ipsius nomine atque definitione sumimus exordium. g I. Theologiae nomen ex duplici vocabulo Graeco Theos, et Logos conflatur, quod Latinh redditum idem prorsus est, ac Sermo de Deo . Definitur autem Theologia: Rerum divinarum, earumque , quae ad super nam hominis felicitatem peνtinent disciplina. Dicitur diseiptina . quia convenit in hoc cum Philosophia naturali. Additur rerum divina rum ec., et in hoe a philosophia discriminatur, quae non revelatione acquiritur, sed rationis ductu, neque ipsa aeternam parit

175쪽

rco . . . .

felicitatem. Bona est ergo definitio isthaee, utpote quae genere constat, et differentia. Nota. Theologiae nomen in nullo Scripturarum loco reperitur. Qui illud omnium primus adinvenit, fuit S. Dionysius Areopagita in suo de divinis Nominibus Libro . Ab eo igitur traditum, et ab omnibus deinceps ubique receptum , amplius non licet illud vel respuere vel immutare. Hinc factum est, ut antiqui Philosophi, et Poetae, et quotquot de religione , quantumvis falsa, hoc est de rebus ad Divos spectantibus, tra clarunt, Theologi appellarentur, ut S. Clemens Alexandrinus scribit. g. 2. Licet autem una tantum sit reVelata Theologia, de qua in praesenti nobi

sermo est: pro di Versa tamen ratione, qua

a Theologis pertractari eonsuevit , multipli

citer partitur. Si namque sensum pervesti gat sacrarum Scripturarum, atque ex his sa

lutis doctrinam haurit, vel traditionem insectatur, ut nobis quid credendum, quidve agendum sit, exponat, dicitur Theologia Exe getica: Si quae tenere firmiter debemus ex Scripturis, et Traditione colligit, et in unum elut corpus congerit, et ordine disponit, vocatur Theologia Dogmatica, sive Positiva sive Thetica: Si si dei dogmata, vel decreta adversu, hostes oppugnat, desendit, munitque rationibus, appellatur Theologia Polemnea, seu Urechtiea : Si tandem ex Scripturis ipsis, et Traditione praecepta componat, et regulas, quarum ad normam humanae acti

176쪽

nes conformentur, dirigantur, tunc Theoloria Moralis nuncupatur. Porro quae Fidei sunt, et a nobis credenda, Dogmata; quae vero morum, et a nobis agenda, Canonen a Theologis dicuntur. Verumtamen si Dogmatica Theologia ea omnia, quae ad consequendam aeternam felicitatem conducunt, recta methodo, et ordine disponit, accurate et firma ratione confirmat, roborat ec. Sisthe mattea Theologia appellatur , sive Aeromaticar Sin vero rudimenta quaedam nostrae Religionis tantummodo proponat, et explanet. debimio non serUato ordine, et nexu, vocatur Ca

techetica, seu Exoterica , quae rudioribus Fidei aperit decreta.

Do Theologia priscorum hominum. q. a. 1 Am vero Theologiam, prout cum res ligione, et revelata fide confundistur, ab Adami creatione ad haec usque tempora extitisse in mundo tenendum firmiter est. Siquidem Deus Parentes nostros statim a Creatione, ut ex sacris Literis haud obscvrhcolligitur, sui ipsius cognitionem, cultum que, quo Vellet coli, nec non ea omnia, quae ad aeternam felicitatem perducunt, abunde satis edocuit, eo praesertim quia se mel traditam religionem filiis suis praedicare postmodum debuissent . post vero inobedientiam suam, ut ipsos quodammodo solaretur, c

177쪽

revelavit isdem, ut certo tempore mitterae in mundum carne circumdatum Filium suum , Unigenitum, ut homines a mortis laqueis, qRibus seipsos implicuerant, liberaret, et ab inferis iterum reduceret ad coelestia . Quibus sand praeceptis si Itos, posterosque suos Adam instruxit, ut innocens vita, ac probata pietas sanctissimorum virorum Abelis, Sethi, Noachi, Semi, Noemi, Japheti, aliorumque suadent; et patet ex Geneseos c. I 8., et ex Apostolo ad Rom. 4.3. 4. Esto autem sermh sub initio sanctissima pri eorum religio depravari caeperit in Cainitarum familia, qui, ut nonnulli putant, etiam Dei cultum per idololatriam mutarunt, corruperunt sacrificia, ipsumque negarunt Messiam futurum s legatur Spanhemius his. Eccles. T. 5. P. 279., et Vossius de Idolol. l. I. , quique insuper secundum alios, ut Iurius his. Crit. des. Dog. Par. a. c. E. i, et Buddaeus f his. Eccles. T. I. P. I 25. testantur, in atheismum prolapsi sunt: attamen eadem prorsus revelata religio fuit priscis illis hominibus immutata tam ante, quam post universale diluvium. Testes nobis sunt Abrahamus, Isaacus, Iacobus viri sanctissimi , atque Prophetae, qui suae conver sationis disciplina maiorum suorum placita es Se amplexatos ostendunt. Unum his prae cae

teris fuit, quod Deus sive pro deletione ori ginalis culpae, sive pro signo quodam di

stinctionis Circumcisionem tradiderit pro ma sculis tantum; foeminarum vero mundandae

178쪽

rum remedium traditione servabatur e quod remedium pro utroque sexu ante diluvium, et post Circumcisionem Abrahamo datam profae minis in quo consisteret, non satis explo ratum est legat. Greg. M. Moral l. 43. c. s. )r creditur in fide venturi Messiae fuisse illud repositum . g. s. Tota vero priscorum hominum re

ligio, si Iudaeorum Magistris fides adhibenda sit, sex his iuris naturae praeceptis con tinebature nemph I. De cultu extraneo, seu

de Idololatria. u. de maledictione divini Nominis . a. de homicidio, et effusione humani sanguinis. 4. de illicito concubitu. s. de sur- . 6. de Judiciis. Et haec, dicunt, ab ex ordio mundi a Deo tradita fuisse . Hi, ad dunt septimum, quod Deus dedit Noemo ,

scilicet de membro animalis non comedendo. Et haec septem vocantur praece Pta Noe chidarum, hoc est omnium gentium, quae a Noecho sunt derivatae, Hebraeis exceptis , qui nominantur Abrahamitae . Ita Maimonides

de Iure nat. , et Gent. l. I. c. 9. g. 6. Factum est autem, ut haec religio circiter an . 2OO. post diluvium sensim Caeperit deperire propter Idololatriam. Sub id namque temporis usus invaluit, ut planctae, elementa, atque homines virtute praestantes Pro diis colerentur . Hujus tam execrabilis facinoris, ut iam alio loco innuimus, primus Auctor fuit Ninus , qui Belo Patri suo tem-Plum, et simulacrum consecravit. De Origine

179쪽

gine Idolol. legat Leetor Calmeti Dissere., hoc titulo expositam γ . Ob hanc caussam Parva admodum effecta est Ecclesia Dei rquare Deus ipse, segregato a Gentibus Abraham, in ipso populum sibi elegit , cui crederet divina eloquia , et a quo debitum sibi cultum posset exquirere,

CAPUT III.

De Hebraeorum Theologia.

g. r. D Opulo igitur ex Abrahae lumbis

a egresso , praeter Circumcisionem, triplicem legem tradidit Deus in Sinai monte, naturalem, Sacram, et Politicam. Prima Decalogo continetur, in quo naturae Praecepta ad decem capita revocantur , quorum tria priora exhibent ossicia erga Deum , se-Ptem vero posteriora ossicia erga homines demonstrant. Secunda lex ritus omnes , et

caeremonias, quibus peragenda sunt divina, adamussim exponit. Tertia formam Reipb. ostendit, et leges, seu poenas singulis flagitiis decernit, ut publica Hebraeorum res tuto servaretur, ac diu . Lex naturalis descrishitur ExOd. c. go , Iudicialis a 2 l. usqu ad 23. , sacra a 25. usque ad so. Sed de iis agitur quoque in Levitico , ubi etiam alia ad duutur judicialia, et moralia praecepta . Et altius res tota repetitur in Deuteronomio l lege lib. I. a cap. 5 usque ad 9. . Et haec est illa famosissima lex vetus innu

180쪽

merabilitam praeceptorum , ut eam Vocat Augustinus, eo quod populo durae cervicis convenienter imposita. Hebraei namque totam Mosaicam legem sexcentis, ac tredecim Praeceptis comprehendi affirmant : quorum u48. affirmativa sunt , sive iubentia , juxta numerum membrorum corporis humani, quae tot esse dicunt Rabbini, alia 365. negativa, seu prohibitiva , juxta numerum dierum anni solaris, vel . ut volunt alii, juxta numerum venarum, quae sunt in corpore humano . Hinc jure merito de hac lege ait Apostolus Petrus Iudaeos alloquens: Neque patres nostri, neque nos portare potuimus Act. c. s. V. IO. . Et Paulus eam appellat legem mandatorum s Ad Ephe. c. a. V. 5. ). g. 8. Arbitrati sunt nun nulli, Adamum , ceterosque Patriarchas libros aliquos ante Moysis tempora scripsisse, tu quibus plurima Theologiae capita continerentur. Verumtamen, ut Sixtus Senensis ostendit Bibliot. lib. 2 id absque ulla ratione asseritur , et ante Moysem frustra quaerunt eruditi corpus aliquod Theologiae . Tota igitur e Tum religio non scripto , sed sola traditione servabatur; idcirco dicta lex oratis, quia o-

retenus ad posterias transmittebatur. Post Moy sen Vero multi alii scripserunt, ut ex variis libris, quibus constat Vet. Testamentum , apparet. In nullo tamen horum librorum exactum Theologiae compendium , aut βΥ sthema, poterit quis adinvenire . Etenim

Compendium illud dicimus, in quo omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION