장음표시 사용
181쪽
ad aliquam disciplinam spectantia , stricte
quidem , et summatim , sed distincte , et ordine exponuntur. Systhema vero illud est , in qua singula ita nectuntur, ut alia ex aliis ordine fluant, et rationibus confirmentur . Ceterum divini Scriptores, qui Vel dogmata , vel m rum praecepta Scripta reliquerunt, non equidem aliqvoa Theologiae epithomen tradiderimi, auy systhematica methodo sunt usi; sed nonnulla hinc inde sparsa docuerunt orientalium more, qui Parabolis , metha Phoris, ac similitudinibus ex rebus sensibilibus desumptis omnia aperiebant, explicabantque , in genioso illo quidem , et vehementi, sed satis obscuro dicendi genere, ut cuique legenti illico patet. Utinam tamen Theologia Hebraeorum , quaecumque illa suerit i diu incorrupta permansisset . Nam postquam ingressi fuerunt Israelitae in terram Palaestino rum, saepe, ut Vidimus, Post Deos alienos
abierunt. Item post divisionem Israelis a Iuda iterum inducta idololatria in populo Dei, tamdiu perseveravit, quamdiu Israel omnino translatus est, et Iuda adductus captivus in Ba bylonem . Et quamvis post reditum a captivitate Babylonica amplius non adhaeserint diis alienis: quam turpiter tamen Hebraeorum Magistri suam ipsorum religionem corrupe rint, infra videbimus. g. 9. Quandoquidem cum post obitum Malachiae ultimi inter Prophetas desiisset
prorsus inter Hebraeos a statu, divinus, nec
ipsi deinceps consuluissent aliquando dis
182쪽
vinum oraculum, cuius in responsis plena es set fides: statim Iudaei doctores proprio in genio indulgentes, ac plena illa , et simplici majorum suorum docendi methodo relicta , controversiis innumeris, ac inutilibus quaesti nibus, quas ex Scripturis sanctis eruebant, totam implicuerunt Iudaeorum gentem, et religio sancta summam passa est jacturam. Initio in duas sententias capitales abierunt: nam alii praeter ea, quae in Scripturis continentur, et maiorum recipiebant traditiones, et alia multa ex proprio ingenio addebant, quibus Legem interpretabantur, eaque ad diis sciplinam quamdam externam inflectebant, quam dicebant, Legem Oralem. Alii e contra legis verbis tenaciter adhaerentes, eam adversus primos propugnabant, traditiones quascumque rejicientes. Ex quorum discrepantiae natae sunt Sectae Sadducaeorum , Pharisaeorum , Icaraitarum, et Essaenorum, quae tamen in multis fidei articulis conve utebant, in aliis discrepantes. Communis sides omnibus erat, I. unum Deum mundi conditorem esse colendum . E. Legem per Moysen latam Deum habere auctorem. 3. Hebraeam natio nem prae ceteris esse a Deo dilectam ; idcirco fratribus, non reliquis omnia Ossicia esse Praestanda. 4. Promissum Messiam esse ex-Pectandum, donec veniat. Consulat. Mosthemius His. Eccles. saec. I. C. a. p. 26. IO. Praecipua vero . et impia Sadducaeorum dogmata , haec erant. I. Retinendam
183쪽
vero omnes, quae non habentur in Seripturis, abjiciendas: ita scribit Iosephus Ant.
lib. I 3., C. I 8. . R. Angelos et spiritus per se subsistentes nullos esse s Aetor. C. 23. , et Ioseph. ibid. l. I 8. C. 2. γ. 3. humanam animam simul cum corpore extingui Joseph.
idem ibid. p. 6 Iz. . 4 Corporum nullam so-
re restaurationem, seu resurrectionem Mati. C. 22. 3. s. nullum esse Dei influxum in actiones humanas , sed unumquemque Pro priae voluntatis Viribus posse et bonum age re, et malum: hine pro meritis, ac demeritir admittebant, Deum in hac vita praemia reddere atque poenas Ioseph de bello Judaic. l. 2. C. I a. ). Huc respicit' Paulus in Act. C. 23. v. 6. 6. Polygamiam esse damnandam Basnag. his. Judaeor. l. 2. C. I 4. Confer. Calmet sub hoc titulo . Sadducaeorum secta propter exteriorem, quam C le bant , disciplinam , nobiliorum Iudaeorum Partem traxit ad se, et ipsemet Caiphasus, et Ananus iunior ex illa prosecti erant. II. Pharisaeorum secta, quae inter Ceteras eelebrior suit, ac numerosior, praeser tim temporibus Christi, et Post saec. 2. , quando, scilicet, conditus est Thalmud, qui ex eorum ineptiis ferme totus constat. Isti ἀhomines spb obtentu fucatae pietatis, au sterioris Vitae, cum magnam innocentiae , ac sanctitatis opinionem apud Judaeos nacti fuerint, eos calliditate, hypocrisi, et malis artibus miserrime traducebant: qua de re non semel a Christo Domino exprobrati fuerunt, atque
184쪽
atque detecti. Haec autem sunt eorum dogmata praecipua. I. Praeter legem scriptam, legem quamdam Oralem admittebant, quam Deum, a jebant Moysi tradidisse in Sinai per angelum metratum, cui legi necessum erat obtemperare, et aliquando legi scriptae eam anteferre oportere, praedicabant. 2. Utriusque legis observantia aequiri, dicebant, san clitatem , et iustitiam, ad quam posside dam tot, ac tanta in humani arbitrii viribus praesidia reponebant, quae superarent. etiam
justitiam a lege praescriptam. 3. Ad obtinendam justitiam debere homines satis sacere Deo, vel jejuniis, vel eleemosynis, vel alio expiationis genere. 4. Hanc justitiam operibus exinternis posse acquiri , neque eidem ossicere
pravam cordis Intentionem, nisi per externum actum compleretur. 5. Quandam dari Metempsycosim bonarum animarum in alia corpora; malorum vero animas aeternis cru
ciatibus mancipari . In ceteris eorum fides
Ia. Karaitarum dogmata sunt haec, quae sequuntur. I. Nullam aliam fidei, morumque regulam admittebant praeter libros Moysis, et Prophetarum. 2. consequenter respue bant legem Oralem, et quascumque traditi nes. a. Alium sensum in cripturis praeter lite ratem non agnoscebant. Κaraitae ita sunt
uppellati, quia, ut inquit Ioseph Antiq. l.
2O. C. 25. . Scripturam sequebantur ad verbum. Summo odio erant Pharisaeis; idcirco
serme deleta suit post ultimum Ierosolymae M a . civi-
185쪽
civitatis excIdium t sed iterum renata saecul.
Aerae Christianae 8.; Etiam hisce temporibus plurimi Κaraitarum inveniuntur apud 'Turcas, Moschos, et Lithua nos.
3a Restat de Essaenis dicendum . Huinius itaque sectae originem ad illud tempus referunt viri eruditi, quo Assyrii, et Babylonii Palaestinam vastantes hac, et illac Hebraea gens dispersa fuit. Quare factum est ut Iudaeorum plurimi , quo tutius laterent, ad deserta loca Aegypti confugerint: in Aegypto
namque sedem posuerunt, licet alias quoque Provincias pervaserint. Habitabant in vicis, et Pagis, agriculturae praesertim operam dantes , et austerissimo disciplinae genere vitam ducebant ab urbium tumultibus prorsus alieni . Ex consuetudine tamen Pythagoreorum dogmata prava nonnulla professi sunt. Nam I. animas admittebant immortales , sed ex subtilissimo aethere compactas, quae corpore tamquam naturali carcere inclinatione quadam includerentur: a quo cum primum avulsae fuerint , quae bonae in locum quemdam Perpetuae felicitatis ultra Oceanum dimittuntur; quae vero malae in tenebrosos , et horridos detruduntur specus , Perpetuo cru
clandae . a. Putabant , nihil evenire posse hominibus praete. fati decretum, et praedestinationem ita ponebant absolutam , ut tODIeret libertatem. 3. Matrimonium nonnulli admittebant,et alii negabant 4. Erant soliciti cultores moralis disciplinae, quam ad haec tria capita revocabant , ad amorem Dei, ad amorem
186쪽
proximi, ad amorem virtutis. s. Legem tam scriptam, quam traditam recipiebant, easque caute liberis explicabant, esto Pythagorico more sub symbolis, et velaminibus. g. I 4. Huiuscemodi sectis, quae sub extremis Reipb. Iudaeorum temporibus enatae sunt omnes, scilicet post obitum Esdrae, ac deinceps, ut eruditi conveniunt: aliae semper fuerunt in populo Dei sectae, seu verius congregationes hominum, qui sanctioris vitae genere divisi erant a populo, more re ligiosorum nostrorum. Hi primum fuerunt
Nazaraei, quorum conditiones, et leges tr duntur Numer. C 6. . Nazaraei nomen hebraice significat separatio. Et revera quis quis se Deo devoverat, ut Nazaraeus esset. illico ab hominum consortio separabatur .
toto tempore consecrationis suae a vino, et
ab omni potu, qui inebriare posset, absti nebat , nec ultra capillos tondebat. Alii erant Nagaraei ab utero, ut Samson, et Ioan nes Baptista: alii votivi, qui certo tempore libere se Deo dicabant; quo expleto ante ostium Tabernaculi, seu Templi capillos toα-
I 5. Praeter Nazaraeos fuerunt Rechabitae, certa vitae disciplina a ceteris distineti ; qui nec vinum bibebant, nec aedificabant domos, et habitabant in tabernaculis,
ineam, agros et sementem non habebant,
ut Patet ex Ieremiae C. 35. Istorum originem repetunt a Raguele , sive Iethro soce
ro Moysis. Raguel namque, et Iethro idem
187쪽
nomen esse ereditur, eo quia in Exod. C. 2. dicatur accepisse Moyses uxorem filiam Raguelis, et Cap. a. pavasse Oves Iethro.
Certe Hobab filius Raguelis Madianitae dieitur cognatus Moysis Cap. IO. V. I9. ), a quo impetravit, ut cum Israelitis maneret, ne Moyses familiam ejus cum ceteris
Madianitis deleret . Progenies Hobab ipsi
sunt Cinaei, quos Balaam intuitus est Numer. C. 24. in vaticinium edens ι quique C. I. Iudi c. dicuntur cognati Moysis, qui habitarunt ad meridiem Judaeorum. Horum mentio fit etiam i. Parali P. C. E. V. 55.: Hi sunt Cinaei, qui venerunt de calore patris domus Rechab, quasi dicatur de lumbis, ut sensus sit, hi sunt Cinaei, qui venerunt de socero Moysis, qui fuit Pater domus Rechabitarum . Cum Babylonii. Judaeam caepissent, Rechabitae coacti sunt ingredi civitates. SCreceperunt Ierosolymam , et Ieremias eosdem
admisit in Templo, et locavit in proprio Conclavi Cap. 35 S. His addi possunt Collegia Prophe
earum, qui olim dicebantur Videntes, quatenus, scilicet, spiritu Dei amati, judicia, et Voluntate myDei tam praesentem, quam futuram regibus, et populo confidenter ape riebant: Prophetia dicebatur Verbum Domixi, Seu visis Cum vero dicebant onus, iudicia Dei, et plagas immittendas denotabant. Ho rum Prophetarum Collegia semper extiterunt in Iudaea, et in Israel, et in singulis Civitatibus , ita ut greges numerarentur ἔ sed post
188쪽
post Samuelem numerosior effecta est Prophetarum multitudo. Consule lib. I. Reg. C. Io. et 4. C. uo. Prophetae viri erant Optimis moribus, ac severiore disciplina in structi , canebant continuo laudes Deo psallentes, non ambiebant divitias , voluptates fugiebant , et omnibus magnis , et parvis absque timore mandata Dei, et iudicia audacter praedicabant.
ret. Scribit Philo suisse in Aegypti solitudinibus viros contemplationi deditos, quos Vocat Therapeatas , eo quod meditationi rerum divinarum vacabant , Scripturam San clam ad allegoricum sensum flectentes, eam que interpretantes, et interpretationes suas scriptis consignantes . Haec autem Philonis narratio altercationes , et iurgia permulta commovit inter doctos; dum alii volunt re vera fuisse Iudaeos, alii Gentiles , et qui 'dam christianos. Ipsum consulat sedulus lector in lib., cui titulus : Omnis probus liber pag. 876. Edict. Paris., Mosthemium His.
Eccles. Saec. I. Par. I. Cap. z. , et Iosep b.
de bello Iudaic. I. u. Cap. ΙΩ. 3.18. Hae sunt sapientium Iudaeorum Sectae: quae vero methodo, ordine, ac ratio ne disputarint , certo definiri non potest . Verosimile tamen est, Doctores Hebrae εal legorica disputandi via morales sententias e X
posuisse . Primo quia hic mos fuit Aegyptiis, et Palaestinis veteribus: deinde quia id conmiicitur tum ex sacris libris Sapientiae, et Ecclesiastici, qui post captivitatem Babylo
189쪽
nicam scripti fuerunt; tum ex fragmentis librorum Hillelis junioris, seu Babylonii, qui
DRtus est an . II 2. ante Christum , quique
fuit Pater Simeonis illius, qui Christum puerum in ulnas suscepit a Virgine Matre; tum ex scriptis Philonis Alexand ., qui vixit, Te- gnantibus Cajo, et Claudio, atque ex caete ris Scriptoribus, qui non multo post literis
operam navarunt; praecipue tandem ex iis, qui Hebraeorum traditiones, et interpretR-tiones in unum corpus redegerunt. Horum
primus fuit R. Iuda, quem usque ad coe Ium laudibus extollit Maimonides, ipsumque
ob reverentiam appellat Rabbinum nostrum Sanctum . Ille volumen conscrip it sex libris constans, quem ipse appellavit Mischna , quasi dicas secundam legem . Id factum est sub Antonino , Marco Antonino , et Commodo
imperat. , nempe Is . an. post Christum natum . Hoc hebraicae doctrinae corpus primum eXposuerunt DOctores Ierosolymitanteirca an . Christi 23o. , quam e positionem, Seu glossam vocant Gemara . quod idem est
ac perficere, nempe persectio Mischnae. Idipsum fecere Iudaei Babylonii initio saec. 6., qui ex Mischna , et Gemara confecerunt Ilial-mud utrumque . Hierosolymitant tamen exigua est apud Hebraeos auctoritas, cujuFque etiam obscuritas est incredibilis. E contra vero Thalmud Babylonium summo in pretio est, et huic operam dant etiam nunc Hebraeorum Rabbini . Incredibile autem est, quot nugis, quot excogitatis fabellis utrum que
190쪽
que Thalmud scateat undequaque . Circa vero saec. Christi Io. Suadias Gaon dogmata Iudaica ordine conscripsit, et ad certa capita revocavit, quem librum appellavit Sepher me- cmunach, hoc est liber de fide , cuius compendium exhibet Hottingerus in Bibliot. Idipsum praestitit saec. I 2. Maimonides vir utique. doctus inter Iudaeos, resecatis nugis, atque fabellis'. ex quo magnum apud doctos sibi nomen Comparavit. En quam tradit in sua
synagoga Iudaica professionem fidei Buxio
sius I 3. articulis conflatam. I. Fide persecta credo, Creatorem, cu ius nomen sit benedictum , Gubernatorem , et Creatorem esse omnium creaturarum , ii tum solum omnia secisse, sacere, et factu
a. Fide persecta credo, Creatorem, cu ius uomen sit benedictum, unicum esse uni tate , quae nullum omnino similem habeat, illumque solum Deum nostrum fuisse , esse, et futurum eSse . 3. Fide persecta credo, Creatorem, cu ius nomen sit benedictum , non esse corp 'Teum, nec ulla ratione corporea comprehen
sibilem . et nihil omnino extare, quod sit illi simile. 4. Fide persecta credo, Creatorem, cum ius nomen sit benedictum , primum esse, et
5 Fide perfecta credo , solum Creato
rem , cujus nomen sit benedictum, et ne mi ' nem praeterea adorandum esse .