장음표시 사용
191쪽
6. Fide persecta credo , Omnia Prophe
r. Fide perfecta credo, prophetias Μoysis magistri nostri, qui requiescat in Pace ,
veras esse, eumdem esse patrem Omnium sa-Pientum, tum eorum qui praecesserunt, tum
eorum qui subsecuti sunt eum. 8. Fide perfecta credo , totam legem , quae hodie in manibus nostris reperitur , traditam esse Moysi magistro nostro, qui re quiescat in pace. 9. Fide perfecta credo, legem hanc numquam mutatum iri, nec ullam aliam legem
tradendam esse a Creatore, cujus nomen sit benedictum. Io. Fide persecta credo , Creatorem , cuius nomen sit benedictum , cognoscere O mnia Opera hominum, et omnes cogitationes eorum, sicut dicitur: ipse omnium corda pa riter Anxit, inteuigit omnia opera eorum . y. Fide persecta credo, Creatorem benedictum , bonum retribuere iis , qui ejus mandata observant; illos vero, qui ea trans grediuntur, punire . , I 2. Fide perfecta credo adventum messiae, et etiam si retardet, nihilominus semper illum expectabo, donec veniat. I 3. Fide perfecta credo. mortuos Vitae restituendos esse, quando ita feret beneplacitum Creatoris , cuius nomen sit benedictum, et cuius memoria extollatur in sae
I9. Praeter recensitos articulos sunt alia
192쪽
nonnulla Judaeorum placita, quae iuvat non
Penitus ignorare . Primo siquidem profitentur Rabbini transfusionem originalis peccati in omnes homines in Thalnaude tract. de benedictionibus c. I. ). Secundo plagas hominum
per peccatum immissas sanandas esse a Messia, ipsumque passurum sarentur. Sed duos Messias distinguunt, alterum occidendum , alterum gloriosum. De Messiae temporibus diffitentur Rabbini, patres eorum CenSutSSe, mundum hunc ad sex annorum millia duraturum; duobus mille fuisse inaue , hoc est sine lege, duobus mille scriptam legem Perseverasse , et duobus in ille, regnum Messiae commensurandum . Sic iuxta Hebraeorum calculos dies illi Messiae ab eo tempore caepissent, quo Jesus natus, et passus est . Hanzdissicultatem sentientes expectantes Judaei , inquiunt, quod propter iniquitates, quae au Ctae sunt, Messias , qui duobus mille annis regnare debebat, multos ex his fluere sinit, quibus a Deo nondum mittitur. Sed cum e X duobus annorum millibus iam effluxerint a
Christi nativitate Iz99 , infideli obstinatione
Hebraei convincuntur ex ipsorum fide; transibunt prosecto et ceteri ducenti anni , et dies Messiae consummabuntur, nec unqUam Per eos advenerit. Caeterum carnales Iudaei cogitabant Messiam regem terrenum , quo triumphante, gentes omnes subiugarentur; nec aliud ab eo expectant, quam opes , et lauta con
vivia . Idcirco Hebraei celoros homines odio habent; quin et occidendos putant Oinnes, qui
193쪽
saltem Noachidarum septem praecepta noti servant. Nullum alium sibi proximum putant, quam lsraelitam . Legem Moysis laudibus extollunt, sed eam Posse violari in vitae discrimine persuasum habent. Iuramenta , quae in Dei nomine i quod cavent ) facta sunt , servant: ast quae fiunt Per ceteras creaturas inania esse, et pos e violari impune arbitrantur. Omnes Israelitas partes habituros in selicitate futuri saeculi, credunt; sed eos, qui in grande peccatum lapsi sunt paenis subiiciunt tum in hac vita, tum post mortem luendis. Quare in libris Iudaeorum Canones quidam poenitentiales, seu poenae pro peccatis, quae quisquis reorum confiteri tenetur, reperiun
Extat tandem apud Hebraeos triplex Cabbatae genus. Primum est ars eruendi ex sacris Codicibus mysticum et arcanum sensum, nempe allegoricum, tropologicum , anagogicum , eosque reconditissimos . Quae quidem ars non omnibus Iudaeis , sed tantum
Doctoribus inquiunt ipsi tradita fuit sub
quibusdam symbolis ; et ex ea plerumque constat Thalmud Altera Cabbata, quam post eonditum Thalnaud adinvenerunt Rabbini recentiores, tota occupatur in reperiendis mysteriis in alphabeti literis , quae in Bibliis
occurrunt, hac , et illa ratione conjunctis , ac divisis : nugatoria autem prorsus est . Tertia tandem omnino execrabilis est, utpote quae morborum curationes, incantationes,
miracula , et similia prosequitur . Et de Theo'
194쪽
logia Hebraeorum dictum sit satis. Conseran tur Wolfius in Bibliot. Hebr. par. I. , et Archangelus Burgonovensis Minorita in selecta Cabbalistarum dogmata . Interim gradum facimus ad Theologiam Christianorum . saeculo I. usque ad V.
cto. II Irmiter in primis tenendum, Theolo-
giam revelatam incrementum Omne, quod habitura erat, obtinuisse post Christum . Veteris namque Iegis typus Christus erat psicque omnia, quae contingebant Hebraeis , ad Christum referebantur, quem vetus Ec Clesia venturum sperabat, et nova deinceps conditorem habitura erat . Tunc ergo Spiri tus Sancti afflatu, uno, eodemque tempore qmnia fidei dogmata fuere Apostolis concredita, et revelata , ut ipsi divinis mysteriis sic edocti hanc ipsam doctrinam Ecclesiae traderent: ita ut nullum novum dogma , quod Apostolos latuisset, cudendum soret deinceps. Paraclitus autem Spiritus Sanctus , quem miseret Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et sugeret omnia, quaecumque dixero vobis s Ioa n. c. i . . Sic Christus Apostolis Promiserat, et sic factum est . Promiserat insuper Christus, numquam Ecclesiam suam se derelicturum , sed mirifico modo ipsum adiuturum usque ad saeculi consummationem,
195쪽
ne aliam, quam ipse tradiderat doctrinam
ipsa amplecteretur aliquando, . et semel traditam divinitus admitteret Matth. c. ult. Licet nutem haec omnia vera sint: non omnia tamen fidei Christianae dogmata e dem tempore, nec eadem explicita ratione, et claritate sunt fidelibus manifestata ; sed pro diversa occasione citius alia, alia serius, quaedam aperte , quaedam vero Subobscure concredita sunt. Porro Christus Iesus omnium Magister, et Parens non alia disputandi via usus est, nisi ea , quae apud Hebraeos, et orientales in veteri usu erat, loquens nimi
rum in parabolis, et similitudinibus: Haec omnia , scribit Matthaeus s C. IS. V. 34.
locutus est Iesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Apostoli vero Praeceptoris sui imperata Populis vocoenuntiaverunt; neque profecto aliquam ce
tam disputandi rationem prosecuti sunt; sectprout opus erat, ad Spiritus Sancti eorum
linguam dirigentis impulsum, de fidei mysteriis loquebantur, eaque miraculis confirmabant, et sanguine signabant suo. Quatu EEvangelia quae sunt unus Evangeliorum li-her, et nonnullorum Apostolorum scripta sacrum quidem continent Christianae fidei acidoctrinae depositum; sed in his compendium aliquod sistematica methodo excogitatum frustra perquires. Uno verbo Apostoli scribe bant, et disputabant, prout sese offerebat occasio. Quadruplicis namquc generis erant hostes, quibus cum disputando contendebane Apo-
196쪽
conversi, Iudaei Neophyti, et Haeretici. Cum Ethnicis disputabant, an esse possit ali qua felicitas aeterna; . et si possit, quae Via tenenda foret ad eam consequendam leg. Act. C. I 3., u. ad Ephe. C. I , I. ad Tes sal. C. 9. ). Cum Iudaeis non conversis haec erat controversia: An Iesus Nazarenus sit verus Messias; hoc est an felicitas aeterna hominis ex Mosaicae legis observatione, an
ex Christi lege sit speranda. Et quoniam, quibusdam ex Neophyti; Iudaeorum persuasum erat, legem veterem non esse repudian dam, alia hinc quaestio Orta est: utrum,sci licet , Judaeorum observariones cum lege Christi essent una coniungendae; an ea sola sussceret ; quam quaestionem vehementer urget Paulus adv. eosdem , praesertim in Epist. ad Galatas, et Philippenses. Cum Haereticis tandem tot fuerunt Apostolorum con troversiae , quot ipsorum errores , ut Sunt
illi Hymenaei, et Phileti a. Timo t. C. 2. ' Nicolaitarum Apocal. C. a. i, Simoniano
rum, Cerinthianorum, aliorumque. SymbOIum non scriptis mandasse Apostolos , sed memoriae consignasse, veterum fuit opinio rvmbolum, inquit Hyeronimus Epist. 6 i. ad Pamachium in fidei, et spei nostrae, quod ab
Apostolis traditum, non scribitur in charta, et atromento; sed in tabulis cordis carnalibus .
Ipsum ab Apostolis conditum, negarunt DuPinus, et alii; sed defendunt Petit Didier, Natalis Alex. , aliique. Liber vero Didasca
197쪽
tiarum , qui Apostolis tribuebatur , eorum foetum non esse fatetur Eusebius Caesariensis i Hist. Eccl. l. a. C. 25. ). Ab aliis conis ditae sunt hujusmodi Didascaliae, quasi essent ab Apostolis, vel eorum discipulis conscriptae , aut dictatae .
ai. Viri quoque Apostolici, illi nempe.
qui Apostolorum aevo vixerunt, et ab iisdem edocti fuerunt, eadem prorsus ratione usi sunt, neque ad unguem flectentes a Praeceptorum suorum institutis. Fuerunt hi praeter ceteros, Simeon, Ignatius, Polycarpus,
Papias . S. Ignatius S. Petri discipulus ,. eidem successit in Sede Antiochena post E-
odium an . zo. usq. ad Ioz. , aut IO8., quo Romae martyr occubuit sub Traiano. Extant ejusdem septem Epistolae , ut genuinus ejus Metus, habitae ab eruditis, nempe ad Smyr-Denses, ad Polycarpum, ad Ephesios, ad Magnesianos, ad Philadelphios, ad Trallenses, ad Romanos. In his multa sidet dogmata. praesertim Christi Divinitas, eiusque in Eucharistia realis praesentia, mirifice confirmantur. Legatur Editio Usserit ex mss. Anglicanis, et Vossii ex Cod. Medica eo. S. Poly- carpus Ioannis Apost. discipulus fuit Episcopus Smyrnensis ; quam Ecclesiam Oo. an. et amplius Sanctissime rexit. Per martyrium vitam finivit; sed quo anno incertum est. Alii cum Eusebio volunt obiisse an. I 6z. , alii I 69. . alii 17s., et nonnulli l4r. Scripta non reliquit Papias et ipse Ioannis Auditor, et Polycar
198쪽
Phrygia. sed ex math intellectis quibusdam
Scripturarum textibus finxit mille annorum regnum, in quo Beati post corporum resurrectionem essent cum Christo corporaliter regnaturi . Sed de Papia alibi. 22. Sub id temporis fuit quidam Hermas Pauli discipulus, qui Librum condidit, ς ui titulus Pastor, in tres partes divisum, in quarum prima quatuor visiones describuntur; in alter decem tradit mandata ; in ultima decem proseit similitudines. Tanto in pretio hic Liber habitus fuit in Ecclesia, ut non solum ipsum laudaverint viri gravissimi; sed etiam in Ecclesiis Oriqntis et legeretur, et explicaretur Eusebius Hist. Eccles. l. 3. C. 3. , Attamen etsi quaedam in
eo ad primam institutionem accommodata reperiantur, ad componendos mores est Praecipud institutus: nec vero id factum est dilucide et distincth, sed inconcinnh, et absque ullo ordine Consul. Nourry ad Biblioth. Max. Patrum, Diss. q. ar. l. J. 23. S. Dionysius . unus ex Senatoribus Areopagi, et ab Apostolo Paulo ad fidem Convqrsus Athenis circa an . Christi So. ἔ utrum in Gallias venerit ; utrum Parisiensis Episcopus fuerit, et in monte Martyrum pro ph Parisios M. . obierit; utrum operam , quae sub ejus nomine vulgantur, de divinis nominibus , de coelesti, et Ecclesiastica merarchia de m)stica Theologia G. an eius sint , aut alterius Dionysii magna inter eruditos concertatio est. Horum operum Greco - Latin e .
199쪽
ditio prodiit Antuerpiae I 634. cum Scholiis
Max. Monachi, et Georgii Pachim erae paraphrasi studio Balthassaris Corderit e Societ. Iesu. Legatur Natalis Alex. , Caietanus, Ualla , Erasmus, praecipue vero Card. Coeteta in praeclaro Opere, cui titulus Vindiciae Areopagiticae . 24. Hanc autem viam tradendi tum Catechumenis, tum Fidelibus sacram doctrinam. quam tenuerunt primi Aevi viri Apostolici, et Patres; prosecuti sunt etiam subsequentibus saeculis hi, qui Apostolico munere fungebantur . Toti namque erant in explicando
Catechumenis , et Christifidelibus ea quae
credenda, et agenda sunt ad aeternam vitam consequendam. Quam docendi rationem Isagogem, quae ad rudiores pertinebat, et Catechesim, quae Persectiores spectabat , dicebant Hanc Pantaenus Alexandrinae scholae
Magister: Pantaenus, inquit Eusebius Hist. Eccl. l. s. c. IO. Alexandrinae praefuit scholae, ubi partim viva voce, partim scriptis
Divinorum dogmatum thesauros exposuit .
Hanc Clemens Alexandrinus in Pedagogo , praesertim libris tribus, qui eo consilio Videntur scripti, ut in Ecclesiis legerentur
Hanc Origenes, Eracla, ceterique . Praeter Isagogicos tamen , et Catechistas , erant qui Theologi nominabantur, vel poterant nomi nari r horum munus erat duobus hebdomadae diebus aliquam Scripturae partem inter Pretari , quod vel Episcopus praestabat, Vel
alii ejus nomine . Quod si aliqua contenti.
200쪽
oriebatur de germana seriptione Bibliorum , Evangelium, quod singulis in Ecclesiis summa veneratione Servabatur, proferebant. Sin vero dubium , aut Obscurum aliquid occurrebat, consulebant tunc seniores , qui ger manum sensum ab Apostolis acceperant, eo rumque dictis stabant. Quare Irenaeus i. a. c. a. ): Et si quibus de aliqua modica quaestione disceptatio esset, nonne oporteret recurrere in antiquissimas Ecclesias , in quibus Apostoli conversati sunt, et ab eis de praesenti quae-Stione sumere quod certum, et re liquidum est Quid autem, si neque Apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis , nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis , quibus committebant Ecclesias En quantum venerationis tunc deferebant Apostolicae traditioni , ad quam semper, et ubique conla gerunt Patres .
25. Clemens Alexand inus Presbyter, et Alexand. Scholae Praefectus obiit circa an .usto. Plura scripsit volumina, inquit S. Hieronymus de scriptoribus c. 8. plena eruditionis, et eloquentiae tam de Scripturis divinis, quam de saecularis literaturae in
25. origenos item Alexandr. S. Leoni dis M. filius, et Clementis Alex. discipulus eiusque in scholae praefectura ibid. successor, natus est I 85., Presbyter factus an . 42. Iet. Suae, obiit Isa. Origenes celebris fuit doctrina, amore castitatis, fidei in carcerilus, et tormentis conseasione. Praeter ea , N a ' quae