In rescriptum Benedicti 14. pont. max. ad postulata septem archiepiscopi Compostellae jejunii legem spectantia commentarius theologicus auctore F. Daniele Concina ..

발행: 1745년

분량: 178페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

6 1 Commentariui Theologico. Moralis verticulis iubent : continuo ne illorum consiliis parent , dc absque examine ullo, quae praecipiunt , adamussim edequum tur 3 Quot effugia non excogitant , quibus cuniculis eludere non conantur eorumdem sententiam Dum favent gulae, venistri , ct concupiscentiae obediendum , obsequendumque . Si conistra contradicant appetitionibus vanis, tum rationabile obse

quium esse debet, nihilque excipiendum, nisi ad severitatem cupiditatis, di avaritiae criticen exigatur. Quod obtrudunt , famae detrahi Theologorum Consessariorumque, dum dicimus non omnibus indiscriminatim fidendum, Detractionis accusant Evangelistas, Apostolos , di Prophetas omnes . Et sane in Pastores, ct Theologos invehitur Ieremias c. 23. Vae pasto. ribus, qui disperdant, di dilacerant gregem . Item v. IX. II.& rs. Propheta namque, Sacerdo; polluti sunt, ct in A. mo mea inτeni malum eorum . A prophetis Ierusalem e. gressa es pollutio super omnem terram. Legatur integrum ca- put, immo legantur Prophetae omnes. Quid si exemplis conis firmare vellem, innumeros Theologorum suorum consiliis periisep vir ille Dei descriptus s. Reg. 13. Ieiunium fregit sane Propheta consulente , & tamen a leone occisus fuit . Nonne Accabus quadringentorum Prophetarum consiliis bellum aggressus fuit, qui tamen poenas dedit, 3. Reg. f. licet veros illos haberet Prophetas e Non propitior erit ill rum eventus ,' qui Theologos auribus blandientes libenter audiunt, oderunt vero eos, qui gulae cupiditati, & ventri bellum indicunt.

XX v. Expergiscantur ergo Christiani , ct aliquando sapiant. Deus non irridetur. Ieiunia necessaria sunt, quia peccasti: necessaria sunt, ne pecces . Debita ob patrata scelera contra Sta, solvenda Divinae Iustitiae sunt. Affrenis concupi scentia, quae libidinis flammam accendere pertentat, comprimenda est. Quam impotens in te luxuria sit, quam mens concupiscentia, quam necessario sit adiiciendum fraenum : non Medico, non Parocho, non Theolog , sed tibi soli exploratum est . Tu latus omnium tuae aegestatis

calentissimus. Quid ergo bonam fidem obtrudis, quid Theolo

82쪽

I, Rescript Pontis ae Archi m. Composel. 6sgorum, Medicorumque authoritatem allegas ad excusandas excusationes in peccatis r Quid ignorantiae velamen praeten. dis illecebris tuis y Ignorantia haec voluntaria est , ct ast elata. Vellem omnium animis insitum. eslatum S. Bernar ditii Senensis. In quolibet flatu in Ecclesia Dei, in quolibet reperies tanumerabilem multitudinem ignorare , quae ictustiat necessaria ad salutem, secundum flatum suum: quae his

rantia a culpa mortali non liberat , neque excusat . tom. a. se . si . c. I.

CAPUT IRPOSTULATU M II. Archiepis Composel

is An ii, quibus concessum est vesci carnibus, possint in

, , vespertina refecti unetula ea quantite carnis is vesci, quae ieiunantibus permittitur.

Rationet excitan is quaestiunculae . I. A Cuti Iuniores conceptis terminis propositam qum siunculam non versarunt. Id forte in causa fuit , quod minime reputaverint illi coniungi ieiunium cum eiu carnium posse. Abstinentiam a carnibus non minus reputarunt illi ingredi essentiam ieiunii, quam formam substantia. lem compositi Physici. Et quemadmodum , sublata forma hac, deficit compositum, ita, sublata abstinentia a carnibus, impossibile ieiunium iudicarunt multi . Quamobrem coenam, non coenulam permittebant olim omnibus in esu caris nium dispensatis. Nul Ia ergo illis occasio controversandi licita ne sit in vespertina collatione parvula carnis Come-

83쪽

e CommentariuI Theotilio. Moralyy II. Principia tamen nonnulli, pauci tamen, ut suo Iora dicetur, posuerunt, quae ansam dederunt in examen voeandi praefatam quaestionem. Docent itaque Neoterici aliqui , nihil in serotino ientaculo ciborum qualitatem reserre, - - quantitatem. Haec, non illa, inquiunt taxanda est. Lbare de eis omnibus escis, quae licite comeduntur in prandio manducari in collactione aliquid posse contendunt, dummodo quantitas servetur. Et quamquam hanc opinationem imis probent vel ipsi laxiores Calaistae, ut mox videbimus, ea. men neque huic Patroni desunt. Eam defendit P. Patritius S rerius, qui totus in stuporem actus, quod suus P. Laroman oppositum doceat, exclamat. Negant aeque multi lice re Mirabile dictui ipse Ladii an . Tam alta erat P. Spirerio de benignitate P. Laymani existimatio , ut aequabili animo ferre haud potuerit tantam illius, hac in materia , austeritatem. Sed integer P. Sporerii textus rescribendus est ex Appendic. ad IIL Praecep. Decal. sec. a. pag. mihi Ei . n. Spectata Moderna consuetudine, praesertim in no- , , stra Germania, iam diu tolerata, ct plane invalescente, ,, censeo, non tantum omnia praedicta LICITVSIME ab is sumi in collactione, sed etiam omnino probabilem, &tu-,, tam esse sententiam omnisi tam , nimirum in eollactione,, vespertina ieiunii non esse attendendam qualitatem ciborum, si sed quantitatem tantum : adeo ut ex omnibus cibis , qui,s diei ieiunii licite possunt sumi in prandio, etiam . piscibus, o, leguminibus, placentis , ovis, laeticiniis &c. in quantita-- te modica & determinata, etiam liceat sumere in coe-,, na. Ita expresse docent Caietanus v. ieiun. c. 'r. in fin. M dicens. Non referre quid quo in serotino Jentaculo sumat , si si modum non excedat. Et aliis citatis, Bonacina de Legibus

disput. ult. pun. g. q. r. Et novissime noster Petrus Marri chant. Trib. p. 2 trae . IE. tit. I. q. s. dub. r. his Om-,, nino verbis. Res ondeo ego in collatiuncula vespertina de M qualitate eis i non esse altereandum, sed de quantitate dum. M t xrat. Fundor : quia collatiuncula ilia tolerata , vel per si musa est ad aliquam eonfortationem natur.e propter infirmit

84쪽

I, Rescripti Pontis ad Archiepis Composil. 6stem humanam et quid igitur refcre , quo cibo illa confortatiosi fat= Modo non excedatur, et cibus absinentiae ieiunii sit ae- si commoratur oec. Ideo censeo, qualitatem cibi (modo ex prohibitiae in diebus ieiuniorum non sit collationem non vitiare, si inquantite non excedatur. Haec ille . , ,

III. P. Sporer, hoc textu sui P. Marchantii descripto , viribus receptis, & flatu, iterum mirabundus se se ad suum

P. Laymanum convertit, & hoc epiphonemate suam clauis dit orationem. Ego miror, Patrem Paulum Ladiman alias tam

bonum Germanum in hac SOLA materia Potriotit sub fuisse tam is erum. Sic festi ve iocantur super iis, quibus aeternae salutis unicum negotium vertitur FIn sacrarum ergo legum iudiciis, in animarum tremendissimo regimine, favendum est Patriolis suis 3 Respectus & amor Patriae habere hie loeum debent 3 Nec quosdam pudebit, nos velut minus obsequentes in Calaistas eiusmodi arguere, si salvo erga eo dem ob. sequio, piaque excusata intentione, & animi simplicitate , tam inepta pronunciata deridenda lectoribus propinaverimus 3 Falso in patrocinium laxae huius opinionis Caietanus asciscitur. Non fraudi, sed antiquae consuetudinis institiae talis allegatio adscribitur. Tempore Caietani in disputationem vertebatur, posset ne in collatione vespertina aliquid panis, aut quidquam fructuum, vel herbarum sumi . Re . spondetque Caietanus, non referre quid istorum sumatur , servata quantitatis mensura , ut infra dicetur . ob huius consuetudinis ignorationem , etiam alii pro hac opinione Caietanum laudarunt. Inter primos, qui hanc laxitatem pro pagavit, fuit Martinus Bonacina plurium damnatarum Propo, stionum defensor. Pauci tamen illum sequuti sunt. Verum

in semitam.

Iv. Ex laudata doctrina hane vi Probabilisti ei saestematis argumentationem fortasse collegerunt aliqui, quae postea excitavit propositum quaestum. Probabilis sententia est, quae docet non esse de cibi in collatione vespertina sumendi qualitate a Itercandum, disputandumve. Sed quisque omnium escarum, quas in prandio comestus est, in collatione sumere aliquid

85쪽

εs Commentarius Theolog o. Moralis valet, dummodo quantitatis taxatio servetur. Si prandii epuIae fuerunt pisces : si ex dispensatione aut consuetudine fuerint lacticinia, ova, & caetera eiusmodi ; in collatione comedere poteris aliquid aut piscium, sive parvorum, sive magno.rum, sive recentium , sive salitorum : aut laeticiniorum, puta unum ovum, aut aliquid casei, vel butyri. Heinc sic argui in Palestra Probabilistica potest. Haec laudata sententia Probabilis est. Ergo licita. Probo maiorem. Hanc opinionem dein fendunt quinque docti iuniores Pasiualigus, Marchantius, Bori acina, Sporer, Birorer . Sed opinio quinque Modernorum est Probabilis : ergo &c. Nec refert P. Turrianum benignissimum Probabilistam hanc opinionem reprobare , ut scandali, &temeritatis plenam; quia respondet P. Pa squaligus in proscripto opere de ieiunio Decis iis . P. Turrianus sua consueta facilitate in censurandis opinionibuI, etiam quae nullam censuram merentur , vocat oppositam sententiam scanda fam, temerariam, es contra bonor mores. Accedit quod post P. Turrianum haec sententia nacta est alios duos Patronos, nempe PP. Sporer, tamarchant. Sunt itaque pro hac sententia sex Doctores Moderismi. Imo etiam P. Basseus in flor. Theolog. v. ieiun. I. n. s. Probabilem eam vocat: ergo aut Probabilis dicenda, aut immprobandum Systema Probabilisticum. Praeiacta Probabilitate

ista, sic instauratur argumentatio. Iuxta Probabilem sententiam omnes epulae, quae licitae sunt in prandio, sicitae sunt, se vata quantitate, in collatione vespertina . Sed carnium epulae licitae sunt, supposita legitima dispensatione,in prandio: ergo licitae erunt in serotino ientaculo. Singulas expendamus propositiones. Maior est certa. Facto enim nititur, quod pervium omnibus est. Non minus certa & evidens minor est. Cons quentia autem legitima. Quid y Licet in collatione vespertina aut recens sorbere, aut assatum comedere ovum, &non

licebit frustum carnis sumere 3 St. nutritionem spe es, an

minus ova , quam carnes nutriunt 3 Insignium Medicorum sententia, ova magis, quam carnes nutrire. Et ut ut sit de hoc maiori nutrimento, convenit penes omnes, ova magnopere

alere, di, si recentiora sint, delicatam quoque comesturam

praeis

86쪽

In Reser pt. Pontis ad Archi m. Composel. si

praebent. Quamobrem aegrotis porriguntur tamquam cibus valde nutriens, & facilis digestionis. Porro semel posita camnium comestione, quis inficias ire poterit, licitum esse tot carnium , quot lacticiniorum uncias comedere in vespertina col. latione 3 Utriusque generis epulae sunt in prandio aeque liciistat : sunt in nutritione plus minusve aequales. Ergo qua probabilitate permissum est cuiusque generis piscium, ovorum, laeticiniorum, moderatam quantitatem sumere in collatione serotina, eadem licitum erit comedere similem carnium quantitatem. Haec, ut ego quidem arbitror, fuerunt instituendae quaestionis propositae argumenta. Nil quippe aliud occurrere potuit, quod excitandae controversiae ansam daret. Et sane ad. missa prioris sententiae probabilitate, argumentatio inde elicita spernenda non esset; sed quam futilia sint omnia mox patebit.

s. II.

RESCRIPT PONTIVis Respondemus non licere, sed opus habere eo cibo, eaque , , uti portione, quibus utuntur homines ieiunantes is rectae meticulose conscientiae. Origo, di progressus vespertinae collationi . V. Emonstrare minime valeo quam si & vetustae, &recenti Disciplinae Pontificium Reseriptum consentaneum, nisi rem ab ovo arcessam , atque tum levia , tum magna istius vespertinae collatiunculae incrementa patefa

eiam . Porro prima eiusdem vestigia in Monachorum collationibus, seu sacris lectionibus sero fieri solitis visuntur. Regula Magiyri una ex antiquioribus prima est, quae istius

collationis indicia: prodat cap. 1 p. Nam edi hir aetatis diebus, cum ad nonam reficitur sero, antequam compleant, binae ius arit omnibus potiones et ita tamen, ut antequam bibant,

I ii orent.

87쪽

68 Commistarius Theolaico Moraliae orent. Aquae non vini potus erat, ct mensura praestituta. Libere si in erit aquam , non ab urceo uno haustu , sed ad calicis bibat mensuram. Eiusmodi potus in ieiuniis Monasti. cis tantum, secus in iis, quae Ecclesiae praecepto. iubentur, permissus erat . Uespere enim haec : illa , hora nona sol vebantur. Circiter saeculum nonum mos iste Monasticus in Ecclesiae ieiunia immigravit, ut ex variis Monachorum Re gulis apparet. Templariorum Regula ab onorio II. approbata clarius caeteris consuetudinis huius meminit cap. 16. Audito Agno , ut ejus Regionis consuetudo es, omnes ad Com. platas oportet incedere vos; ac prius generalem collationem fuismere . Hanc autem collationem in dispositione, O arbitrio mugisri Ionimur, ut quando voluerit ab aqua, ct quando iube.bit misericorditer ex vino temperato competenter recipiatur.

Collationem hanc fusius describunt ordinis Praemonstra tensis statuta, Praedic. Ord. Constitutiones, quae vocari campanae sonitu, ieiuniorum tempore ad hanc collationem, Religiosos imperant, atque in medio sacrae Iecstionis ex Praelati licentia bibi permittitur. Solius potus fuisse collatio. nem hane declarat brevissima precatio , qua potum, non cibum a Domino benedici supplicatur. Largitor omnium bonorum benedicat potum servorum suorum . Cons. Orae Praeae Diptin. I. cap. 6. Quae benedictio etiam in praesens usurpatur . S. Bonaventura tribus tantum vicibus bibendi in hac colla Tone permittit . Ad eoliationem tempore ieiunii faciendam , duabus tantum , vel tribus , se indiget , bibere vicibus , temperantiae congruit. p. r. Dec. dis c. 21. Arbitraria prorsus est Cardinalis Coreta interpretatio , qua contendit

non solum potum, sed cibum quoque permissum. Apparetne in Bonaventurae textu quidquam quod cibum indicet pMinime. Sed inquit χχa, debet subintelligi , quia n)n es

probabile , quod voluerit permittere , ut quis duabur , vel tribui vicibus bibat , nullo gusato cibo . p. i. cap. io. In tam quaestionibus similes distinctiones minus sunt alaetae. Interpres

non advertit, dum haec scribebat, .ad illius temporis disci-Plinam. Ter bibere permittit Bonaventura illis, qui sitita,

88쪽

I, Reseripi. Pontis ad Archiepis Composiel. 83borabant . Nullus illius saeculi scriptor cibi meminit : sui temporis more captus scripsit eruditus Author . Alexander Alensis Latinorum ieiunia praefert ieiuniis Graecorum, quod isti in serotina collatione herbarum usum permitterent. Ita est e cactu jejunium no rum, laudabilius quam Graec

rum. p. s. q. 28. memb. I. a. s. Cardinalis Umbertus, qui saecu-

Io XI. vivebat, in suis adversus Graecos Disputationibus iisdem improperat , quod in Quadragesima fructus, herbasve

in collatione vespertina sumerent , a quo abusu liberos Laistinos asserit . udidragesimam diligenter obferueare contendi. muI , quam, ut aliquis , excepta gravi infirmitate, in aliquo infringat , susserre nequimuI. Nec licet cuiquam apud nos , sicut apua vos, post unam refectionem quidquam pomorum, aut herbarum diebus jejuniorum percipere. Tom..Bibliot. PP. p. E. Iag. 2 I. Theodorus Balsamon Patriarcha suae Nationis morem excusat praetextu pauci cibi in prandio sumpti, additque illos tantum, praefatum cibum sumere, qui peculiari indigentia premebantur . S. Thomas expresse testatur, Latinae Ecclesiae Disciplinam unicam permittere comesturam. Ecclesiae moderatione statutum es, ut semel in die a jejunanti.

bus comedatur . 2. 2 q. I I. a. 6. Praeter hanc unicam cometis

stionem, electuaria sumi potuisse asserit, dummodo per modum medicinae digestionem iuvantis, non cibi famem extin- guentis , acciperentur . Unde non flaunt jejunium, sicut di liarum medicinarum assumptio, nisi forte aliquis in fraudem ielectuaria in magna quantitate assumat per moaum cibi . c. cit. Quoniam vero eorum erat electuariorum pretium, iccirco communior, di facilioris pretii usus herbarum, vel fructuum terrae invectus est. Celeberrimus Alphonius Tostatus primus fuir, 'qui saeculo X v. sub examen induxit, licitum ne esset ele- Auariorum loco quidquam herbarum, aut fructuum, vel panis frustulam comedere sed qui si quώ non habu electuarium, iaccipiat modicum de pane, ve ruitibus, aut quibuslibet aliis cibis, an frangatur jejunium Aliqui putant,quod frangatur, qu a Uti sunt veri cibi . . . . Dicendum, quod non est ita securum sumere ina, Aut electuarium, quia isi sunt cibi seri . Potes tamen dici, quod i

89쪽

o Commentarius Theologico. Morali

quod F sumantur solum, ut flomachum disponant , ne potur sumptus noceat, ieiunium non frangitur ; quia licet isi sunt

cibi, non sumuntur tamen, ut cibi, sed ut medicinae .... Et ad hoc oportet, quod sit valde partia quantitai panii , vel similium rerum, es etiam quod non sumatur, nisi quando potus fumitur, ut non noceat ; quia alias videretur sumi aliqualiter in remedium famis .... Securius tamen es, ab inere ab eis, nisi qui credat, quod potas sibi multum noceret. In cap. 6. Mati. q IIo. VI. S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus Tostato suppar,

eamdem versat controveisiam,& eadem praeter propter at Tost citus docet 2 p. tit. 6 c. 2. s. s. Unde cum communi usu'Christianorum sit facere coctationem , de sero aliquid parum

sumere cum potu sine alia consideratione , quamvis non intenis dat sumere per modum Medicinae , ne scilicet vinum noceat, sed innitantur consuetudini, quae ea ratione videtur introducta,rie es interpretandum factam eorum, ct excusandum, di hoc, nisi sumerent tu quantitate notatili, vel de pluribus generibu/fructuum, vel sudiose ad nutriendum, minus congruum videtur panem sumere Sumere autem buceliam panis frangit ieiunium. Esus ergo panis tempore S Antonini, sui vivere desit anno i s s. haud erat absolute permissus. Sylvester, qui

sub initium taculi XVI. scribebat, Doctrinam S. Antonini adoptat, additque panem sumi posse, si desint herbae , aut fructus . signa circa hoc legem vitiam praeten consuetuatnem non habemu/, dico, quod ubi es consuetudo, licite sumitur panis, s aliud non habetur (nimirum herbae, set fructur) vel si babetur, illud stomacho nocei . Caietanus Cardinalis vir sui aevi summus, ct ingenii acumine nemini secundus , pariter asserit non esse sumendum panem, nisi sit consuetudo invecta. Deferendum tamen es consuetudini loci , videlicet, uisimon consueverit fumi panis, non sumatur sine rationabili cau-

, puta qui fructus nocerent, aut non haberentur, aut nora client conteri dentibus . t. a. q. I p. a 6. In summula verb.

Cum addit parum reserre si ve panem, si ve fructus sumat. Quid heinc colligunt Probabilistae aliqui 3 Caietanum doce

90쪽

I, Rescript. Pontis ad Arabi . Composiel et rre non esse in ies unio spectandam qualitatem, sed quantita, tem; atque adeo aliquid ex quibuslibet escis in prandio Iieitis sumi posse. Quod one commentum absonum est . &olsum. III. Casui'arum placita super cibi quantitate sumendis

in collatione vespertina .

gestionem iuvantis forma obtinuit collationis vecpertinae consuetudo et infra haec confinia constitit ad saeculum decimum usque. Hac tempestate nova opinandi invicta methodo, medicina in cibum migravit . P. Leonardui Lessius animadvertit, eam suo tempore ablatu te licuisse S. mere collationem nutriendae naturae causa . Item sumento eo actiunculam vespertinam , etiamsi id faciant, non fulum , ne potus noceat, ut olim ; sed etiam alendi causa, di is que

tu, quia consuetudo permittit oec. lib. . c. R. Ab. 2. num. II.

Similia docet P. Ioannes AZorius P. 2. lib. I. c. 8. Fateor eundem illam primo coepisse causa somni accipiendi , ct debeo etiam indigentiae , more tamen , ct consuetudine introductum es, ut ea absolute , ct simpliciter utamur . Brevi adeo mos iste invaIuit , ut in ipsis Regularium domibus obtinuerit. Prima recentiorum temporum Regula, quae vespertini lentaculi meminerit , est illa PP. Theatinorum a Clemente VII. confirmata P. et cap. 3 P uniorum tempore ad earnulam simul aecedant : cibum sedentes fumant : spiritualis lectionis

cibo reficiantur.

plinae strenuus instaurator S. Carolus Borromaeus primus omnium, prout mihi constat, quantitatis limites huic col. lationi praestituit. Semel tantum in die pos meridiem cibum capiant. Liud si aliquid alicui amplius opus erit, Vesper panis unciam cum dimidia , di sint poculum tantum capere liceat. IX.

SEARCH

MENU NAVIGATION