Horae subsecivae Marburgenses anni MDCCXXIX, MDCCXXX et MDCCXXXI quibus philosophia ad publicam privatamque utilitatem aptatur

발행: 1729년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

to habemus, Ictum summum eandem prorsus terminorum explicationem daturum fuisse, si notio entis in senere satis distincta tunc temporis non latuisset Quamvis vero, si ad terminos philosophia primae respicias, diversa videtur explicatio Icti a nostra ubi tamen describit qualia finisubstantialia naturalia maccidenta lia studi, ea tradit, quae ex nostris notionibus eodem rigore demonstrati tur, quo Geometrae ex figurarum notionibus earum proprietates seu praedicata necessaria demonstrant. Atque ideo monui in antecedentihus,

nostras substantialium naturalium&accidentalium notiones distinctas esse easdem cum iis, quae obscure quodammodo confuse animo illius ob versabantur, etsi mentem suam ope principiorum riseotelisorum explicaturus ab iis aberrasse, adeoque ara

ipso dissensisse videatur. Dum enim naturalia vi superiorum si s qualitates studi esse assirmat, quae aiatoritate juris inditae sunt, omni laudo eadem inesse pronunciat, nisi aliter sit conventum , non alia loquitur

502쪽

quam quae ex nostra notione naturalium neeessario fluunt. Etenim vi hujus naturalia sunt determinationes, qua simul sumis differentiam specifi- eam studi communiter recepti ab aliis seudorum speciebus constituunt Omnes autem determinationes intrinseca, per quas species determinavtur, qualitates sunt v r naturalia igitur sunt qualitates seudi. nimvero quoniam plures studi species polhiles sunt, lege definiendum est, tum tanquam ordinaria obtinere debeat. Quamobrem cum determi-huiones specificae generi superaddantur, ut in speciem abeat, naturalia juris autoritate studo indita sunt.

quoniam itaque id, quod lege definitum, tamdiu obtinet, quamdiu in ea tanquam regula non receditur; taturalia seudo omni inesse debent,

quamdiu non aliter convenitur. Licet autem aliter convenire, quia integrum est Domino directo, quamnam seudi speciem in dato casu eligere velit, non modo quatenus dispensare inest contra legem autoritate sua vi- vi 2 gentem

503쪽

28 I De notion Substantiatium

gentem , sed etiam multo magis quatenus ipsa lege illa electici comtinetur. Similiter quia differentia

specifica mutata non mutatur e nus, quippe quod omnibus Ipeciebus totum commune est, omnibus determinationibus genericis intionem speciei ingredientibus x); naturalia studi salva essentia ab eo , ese laestis inter dominum vasa, tum initis tolli vel mutari possum γ).

Dum vero naturalia immutantur, seudi qualitates mutantur, per ea, quae modo ostendimus. Quare cum qualitatum mutatione res alteretur; laudum alteratur, naturalibus se mutatis, quemadmodum S uterus

loquitur set . Autores enim nonnis de seudo in genere loquuntur, dum ipsius essentiam immutabilem pronum ciant id quod vel inde manifesto intelligitur, quia hanc immutabilit tem eidem tribuunt in oppofitione ad jura cognata, veluti emphyre n

504쪽

-νesiam s. ridental mfrudi agr2 censum, nec non usumfructum.

iisdem vero opponi seudum in genere, non quandam ejus speciem ex fierentia patet, qua ipsum a uribus agnatis distinguitur. Naturalia igitur eum mutabilia agnoscerent salvis substantialibus, quibus notio studi in genere absolvitur illa tanquam modo considerarunt, quae in

ediem ente salva ejus essentia variari possunt id quod ex eo apparet, quod

daturalia in numerum accidentium leserat Si Gitis, quae a scholasticispadicabilia , a nobis vero ad evitandum homonymiam modi appellantur id quod in ente morali toler I potest, matenus aliquid fictitii admittas, ut seudum in genere conside Gur tanquam ens singulare variis modis modissicabile adeoque alterabi- . Atque haec notio omnino obti- et in laudorum libris. Nil vero im-ledit, quo minus notiones suae Veimati restituamus, postquam philoso hi prima ad notiones distinctas a obis revocata lumen affundit , quo eumen in discernendis hisce rebus ivatur. Quod de naturalibus osten-Η 3 dimus

505쪽

1 81 II De natione Substantialis- , dimus, idem quoque de accidentabbus eodem modo doceri potest. V cat Struoius a accidentalia studi qualitates per conventionem donari

vasalli laudo adjectas Ni nostra

motionis accidentalia sunt determinationes intrinsecae studi, quibus diibrentiae specificae laudorum a comminniter recepto continentur. Sunt igitur qualitates, vi principiorum omlologicorum b). Enimvero quila sunt differentiae specificae studorum a laudo

communiter autoritate juris recepto nec eadem autoritate aliter a recept

specie recedere licet, nisi per comventionem domini vasalli igitur accidentalia seudo in genere adjiciun tu hac ipsa conventione, ut in de terminatam speciem abeat. Quando vero accidentalia seudo in genere ita adjiciuntur, naturalia fiunt m lataque disserentia specifica mutatur seudi natura. Atque ita ex notione nostra etiam sequitur, quod addit Stru ius c), accidentalibus adjecti naturam fetidi immutari, ut ea vel

506쪽

Natinatium es rei taliumfudi 83 augeatur, Ves minuatur. x his dictis adeo sufficienter intelligitur, quam hene notionibus nostris cum jure laudati conveniat' quatri pulchre principia nostra ontologica cum eo dem consentiantri quo ipso principiorum nostrorum4 veritas, iti litas confirmatur. g. . Absit autem, ut quis hanc mu sto. terminorum juris laudatis ad notio ἀμβ/εnis

a sterilem pronunciet usum enim seu is multiplicem habet. iubet aliquos '' i

commemorare ulus, ne quid gratiβιω-. vel in favorem principiorum nostrorum ontologicorum asseruiste videamur. In aprico nunc positus est modus omnes omnino species possibiles Dudorum determinandi ac fingulas una cum genere accuratis defitritioni-hus comprehendendi quo facto patet via ad theoriam omnibus suis numeris absolutam laudorum, cum contineat omnem, quae in studo lo-'

cum habere potest, varietatem possibilem, is in universum omnia, quae de laudis pradicari possunt, praeterea ea, quae seudis omnibus com- III 4 munia

507쪽

184 N. De natisne Sabs antralium.

munia sunt, ab iis, quae singuλ speciebus propria sunt, accurate disce nat. Hac ipsa vero theori juri --dali multum lucis affundi, ut intimi us perspiciatur, nemo dubitabit, qui theoriarum universalium utilitatem ex variis speciminibus cognitam atque perspectam habet. Nimirut singulorum inde petitur genuina ratio, ut intelligatur, cur ita potius se habere

debeat quam aliter quo secto ura ipsa clarius intelliguntur, facilius atque tutius applicantur. Praeterea hac luce milustratus intelligit, in quibusnam adhuc jura laudatia deficiantin quaenam ceteris pratistent, Cum ubivis terrarum non prorsus eadem deprehendantur. o Videt etiam, iam modo in iis, quae emendari merentur, manum medicatricem afferre liceat.

Atque ita prudentia legislatoria in hac juris parte locupletatur. Fidoculatam daret, qui methodi gn& ea utendi habitu pollens theoriam

istam conderet, ea progressias Via, quam commonstravimus nostrum enim non est hanc telam pertexere, Cum temporis commoditate destitu

508쪽

Naturaliam Graeciaeutagiumseudi. 18ς mur. Obiter autem monemus hoc

ipso exemplo doceri, quod philo phia nostra methodo exculta ad

Facultates, quas Vocant, superiores applicata, futurum sit tempus, quo in iis perinde ac in Mathesi continuo novae veritates ex iis, quas perspectas habemus, detegentur, non sine prae sentissimo generis humani emolumento veritates, quae jam prostant, in majore luce constituentur earumque usus amplificabitur Novae quando deteguntur veritates ex iis , quas jam cognitasin perspectas habemus, non ipsis contrariae, sed iisdem consentientes reperiuntur, ut adeo non habeat, quod sibi a novitate metuat antiquitatis venerator. Si quis veritatibus novis opus non esse arbitretur is nondum intelligit, quomodo in omni genere praxis perfecta a theoria perfecta pendeat , nec quan tum omnis praxis nostra a persectione adhuc distet, etsi continuae sint ubivis de impersectione relae. Enimvero mittamus ista, quae nondum sunt ad plurimorum palatum. Agedum itaque in-Η lici tuea-

509쪽

tueamur propius usus qnosdam alios, qui leviori attentione intelliguntur. Dedimus definitiones iubstantialium, naturalium maccidentalium accura ias, quas nulli ingrediuntur termini.

qui non in philosophia prima jam

sussicienter fuerint explicati. Earum igitur ope substantialia a naturalibus, naturalia ab accidentalibus sempera curate distinguere licet. a. r. bestiatervi dxinter naturalia studi refert ut sit in re immobili. Greuυius idem ad substantialia, alii eodem narrante prorsus ad accidentalia referunt e . Videtur textus juris filavere illorum opinioni, qui rei immobilitatem ad studi substantiam pertinere existimani. Diserta enim haec verba ibidem leguntur : Sciendum es, nudum nomnisi in rebus ybli, ut Dio cohaeremibus, aut in iis, quae uter tinmobilι-

connumerantur posse consi flere. Quoct- si ergo seudum consistere nequit nisi in re immobili, immobilitas rei aseudo tabesse nequit , atque adeo ad laudum omne consequenter aes

510쪽

taranum es Aeeidentalium sad atrsubstantiam ejus spectat. Etsi autem hanc sentententiam amplectatur Struvius, ea tamen, quae praeclara ingenia decet, aequitate g usus monet, posse cum Bocero inosenthalio rei immobilitatem ad naturalia sive accidentalia referri, si seudum separatam juris in re speciem constituere cita definire velis, quod sit jus in re constitutum alicui, ita ut sit obligatus ad fidem constituenti exhibendam. Quodsi quis haesitet, quamnam sententiam in hoc doctorum divortio amplecti teneatur; nemo primorum philosophiae principiorum gnarus diffitebitur, opus esse definitionibus ac-

euratis et quas cum dederimus, nec

dissicile erit omnem dirimere dissensum. Nimirum ad substantialia re- serri nequeunt, nisi quae notionem studi i genere ingrediuntur: quae vero speciem laudi ordinariam a ceteris discernunt, ad naturalia spectant. Quoniam itaque nemo non fatetur, laudum etiam constitui posse in re mobili, modum constituendi laudum in re mobili docent Do

SEARCH

MENU NAVIGATION