장음표시 사용
671쪽
tus naturae eo modo pertractari nequit, nisi a philosopho, ut actionum intrinseca honestasa turpitudo pateat, cum sic reddatur ratio, cur actio aliqua bona sit, vel mala quod utique philosophi est Si quid tale iacit Theologus, vel Ictus, non tamen qua Theologus, nec qua Ictus id facit sed quatenus philosophatur id quod palam erit disserentiam inter cognitionem philosophicam historicam intercedentem cogitanti, quam satis perspicue in Discursu preliminari Logicae praemisso delineavimus io Quicunque igitur honestatis intrinsecae ac turpitudinis addiscendae gratia ad philosophiam accedit; is non
tanquam ad ancillam facultatum superiorum accedit. Atque adeo manifestum est non uno fine uri naturae Peram navari, etsi inde subsidium in D cultatibus superioribus non expectes. Nondum tamen omnes enarravimus juris naturalis usus, quos per se sive invita, sive in Rep. administranda habet. Supersunt enim adhuc alii hactenus recensitis non inferiores', sed ii inprimi Praeclari. Jure naturali opus est ad pru'
672쪽
dentiam legislatoriam. Etenim in Politicis demonstramus, Ulpiano, Icto eximio non invito c), jus civile essici, eum aliquid addimus, vel detrahimus juri naturali. Quamobrem leges civiles conditurus nosse debet naturales, tum ut constet, quaenam leges natura-las in numero civilium retineri possint, tum ut appareat, quid legi naturali vel addendum,vel detrahendum sit,ut prodeat civilis, dato Reip. statui conveniens. Qui adeo Principibus in ferendis legibus a consilio sunt, uri naturali
operam dare tenentur, atque adeo denuo ad philosophiam accedunt non. tanquam ad ancillam facultatum superiorum, sed tanquam ad rerum agistram,quas Iurisprudentia civilis docere nequit. Quamobrem non modo
apud Sinas, sed alias etiam gentes legi latores vel fuere philosophi, vel philo- phorum confiliis in ferendis legibus . Abst autem ut philosophus h
beatur, qui dicitur, ac hoc nomine a surdum existimetur, quod hic asseritur Principiis juris naturalis opus habemus in decidendis controversiis gentium;
673쪽
ostendimus enim in Politicis& suo loco id uberius confirmaturi sumusJusGentium oriri legibus naturalibus ad Gentes applicatis,quatenus spectantur ut perso, nae in statu naturali viventes. Et quamvis praeter hoc IusGentium necessarium detur etiam aliquod arbitrarium hoc
ipsum tamen ex illo eodem modo, quo civile ex naturali essicitur, derivari debet, quatenus nimirum necessario ali. quid vel demitur, vel detrahitur, quemadmodum clarius exposituri sumus, quando de Iure Gentium ex instituto agemus. Nullum adeo dubium superesse potest, Ius Gentium, si legitime pertractetur,cum Jure naturali summis rerum Administris usui esse Dudum profecto id agnovere, qui eximium G DIde Iure belli iacis opus in pretio hoc
nomine habent, etsi nondum tradiderit. quae prorsus satisfaciunt. nimvero Ius Gentium non minus,qUam naturae manum auxiliatricem a philosopho expectat, ut in Systema veri nominis red, gatur. Et, si vel maxime a Iuris inter-Prete doceatur, non tamen ideo desinit esse philosophiae pars, consequenter de
. nuo probat esse in philosophia, quae di-
674쪽
scuntur, quatenus Iurisprudentiae non ancillatur optandum profecto oret, ut plures esse, quam vocari mallent phia lotaphi, utque philosophiae Prose res omnes docerent philosophiam, quam ad publicam privatamque utilitatem aptam in his ipsis Horis uesecivis delisneavimus d) Ita enim omnium optime convincere unum quemque daretur, non nudam esse ancillam superiorum Faeultatum philosophiam, nec absurdum esse, si quis vel solius philosophiae addiscendae gratia in Academiam proficiscatur Etsi autem praeclari prorssus sint usus, qui Ius naturae commemdant, quatenus Iurisprudentiae minime ancillaturi habet tamen philosophia thesauros adhuc plures, quos in utilit tes publicas convertere licet, ac de his porro diceridum nobis erit. g. s. ullum est in Rep. munus, mulum quoque datur vitae genus, in quo sincera virtus nori plurimum utilitatis, ius asserat. Quamobrem scuti superius: et ' s. αὶ ostendimus opus esse cultura imitellectus ita hon minus inculcanda est sollicita voluntatis cultura. Culturam ad arina brum. Num a
675쪽
so III. De Philosephia voluntatis philosophia tradit moralis. siquidem genuina fuerit, quemadmO- dum intellectus culturam genuina Logica delineat. atenim si philosophia
moralis nomen suum tueri debet, ex natura mentis humanae, quae in Psychologia explicatur, deduci debet modus perficiendi voluntatem, perducendi appetitum sensitivum ad consensum cum rationali. Plurimum adeo refert, ut philosophiae morali veriori operam
navet, quicunque ad virtutem minime fucatam pervenire voluerit, ut ex rationibus intrinsecis determinet volunt tem nec extrinsecis utatur, nisi quatenus eas intrinsecis jungi prudentia ira det. maud parum a plerisque peccatur, quod voluntatis culturam prorsus negligant, quasi ea minime opus it ad consequendum virtutem, sicuti haud pauci existimant, non opus esse cultura intellectus ad acumen atque judicium acre sibi comparandum Philosophia
igitur moralis minime ancillatur Facultatibus superioribus, quatenus culturam voluntatis distincte delineat, ut constet, quibusnam exercitiis sit com-Pλrandus habitus, qui virtutis nomine
676쪽
atque adeo in virtutis studio assi- se possimus Equidem non igno-hilosephiam moralem hactenusatis fuisse excultam ,ut adeo parum praesidii expectare licuerit. Divis Theologus eximius Basterusa quandam Theologiae moralis de- it,quae prodesse poterat etiam MN
his tantum tamen abest, ut hi Mm ad eam adverterint, ut ne quis
Theologi, qui post eum Theolo-
morales conscribere conati sunt, restigia secuti fuerint. Novi etiam, quandam philosophiae moralis M. is speciem, quae ad eam, quam phis ilius radere debet, eodem modos ibet sicuti Logica naturalis ad artuem, neque me fugit homines inis sane casibus philosophia moralirali non infeliciter uti, quemavium Logica naturali feliciter saepius tur, qui artificialis ignari sunt m ero quemadmodum extra omnem lationis aleam positum est philoso-m moralem, ut sic dicam, artifici multo praeclariorem habere usum, naturalem, ficuti Logica artifi-
illustriorem mullis usum praebet
677쪽
Ill. De Philosophia quam naturalis ita etiam operam dare coepimus, ut philosophiam moralem ad genuinam formam perduceremus, da bimusque in posterum operam, ut ean dem ulterius perficiamus, speramusque fore ut in posterum plures ad eandem ulterius perficiendam socias conferant operas, ubi cessante invidia tempus in nostris intelligendis collocabitur, quod nunc in iis per praecipitantiam carpendis praepostere consumitur. Abfit itaque ut conqueramur philosophiae commendari opem, quam petenti ferre nequeati ulla profecto disciplina ad id fastigii evecta est, ad quod evecta esse
deberet, ut prorsus satisfaceret iis, qui eam in futuros vitae usus sibi perspectam heddunt.' acquis vero ideo v et in dubium vocaverit eum, quem habet, usum, vel prorsus eundem contemnere: Disciplinae sicuti in universum mnes, ita etiam philosophia moralis, conjunctis viribus continuo excolendae sunt,ut ab iis poster percipiant fiuchis, qui nobis denegantur. Quamvis vero primi simus, qui philosophiam moralem in eam formam redegimus, Ut 1nendationi voluntatis commode inser-
678쪽
vire possit, de qua hic nobis sermo est:
non tamen nullum est ea in re ip1ius usum fatentur, qui eundem reipsa experti sunt. Quamobrem nobis vitio verti nequit,quod a philosophia morali eam voluntatis culturam expectari possisse assirmemus, qua in quocunque vitae genere ad promovendam generis humani felicitatem opus habemus. y 6. Suam quoque utilitatem ho- - ρ-
minibus affert methodus conjectandiata
minum mores neque enim solum ea l.mi.
dem juvat Legatos Principum ad Prin-num M cipes, sed promiscue homines omnes in 'Omni vitae genere, cum nemo sibi solii vere possit, sed singulis res sit cum aliis Saepius nimirum opus est, ut ab
aliis nobis caveamus damna evitaturi; sanius necesse est, ut aliorum voluntatem flectamus in eam partem, in quam eandem determinari nobis commodum accidit. Sunt ellam qui aliorum mores ita formare debent,ut sibi sponte sua facere videantur, quod ad nutum alterius faciunt. In his casibus omnibus,
qui, cum generales sint, plurimos spe ciale sub se complectuntur, mirifice prodest ars conjectandi hominum mo-
679쪽
III. De Philosophiares. Agnovere hanc utilitatem artis conjectandi hominum mores jam Diti viri inprimis in omni doctrina summi Rexcellenti ingenii a judicii robore
pollentes. Suffciat mihi unum nominasse Conringium, virum etiam post sata summum Is cum Scimonis Clara monti de conjectandis cujusque moribus Clatitantibus animi affectibus libros decem in Germania recudi curaret, non modo artem conjectandi hominum mores eam esse dixit quain Ethicus VPoliticus, Orator, in comis muni vita unusquisque in rem suam
uti possita debeat uti, sed eam quoque
notitiam in omni vita, cumprimis vero
ad civilia negotia feliciter expedienda necessariam, immo & in foro atque concionibus apprime utilem dixit e . Et in dedicatione ad virum illustrissimum atque excellentissimum Matthiam no enhim satis superque ostendit,nonia nam esse hanc artem, sed utique potabilem. Quodsi tamen non fatisiaciat judicium viri, qui vitam Professoris egit,notes velim Innocentium Maximum, Procerem Romanum,primum Brison
680쪽
risumn deinde Mamensem Episcopum, Florentiae primum apud Magnum Hetruriae Ducem, postea in Hispania apud Regem Oratorem Pontificium, cohortatum fuisse Claramontium ut opus ederet,in exemplum ab ipso obtinuisse, quod vel sumtu suo imis primendum curaret f9. Agnovit is utilitatem artis, quam praedicat clara. montius m , non curiosae per se ac temerariae, sed multis erga multos tum honestae, tum necessariae Parentes, inquit Claramontius, filiorum, in universum institutores alumnorum propensionesin mores sicunde bonos aut malos contraxerint, multo debent conatu investigare. Nisi domini se vos, Principes familiares .ministros exploraverint, illi sibi, hi sibi& Reip. magno damno erunt. Quaesitores etiam scelerum in praecedentes personarum mores inquirere, proque eorum
differentia muli secius ex eodem facto procedere debent. Hactenus Clara- nontius. In philosophia morali, quam idiomate patrio edidimus, posthac ve-Τtri ro