Horae subsecivae Marburgenses anni MDCCXXIX, MDCCXXX et MDCCXXXI quibus philosophia ad publicam privatamque utilitatem aptatur

발행: 1729년

분량: 758페이지

출처: archive.org

분류: 철학

681쪽

ro uberius multo exposituri sumus, ostendimus, quomodo ex actionibus hominum ac passionibus animi conjectari queant hominum mores ac proinpensiones cum naturales, tum adscititiae indicavimus etiam, quemnam usum habere possit Physiognomia, quae

hodie prorsus deserta atque inculta jacet, etsi olim plurimum eidem Lerit tributum. Qui ea sola perpendit, illi non dissicile erit cognoscere, quod ars conjectandi hominum mores non sit Vana ac temeraria sed certis utique principiis innixa. Illud inprimis patet, ubi qui Psychologiam habuerit perspectam : in ea enim ostendimus, dari regulas tam Logicas quam morales, quas nunquam violare potest homo etsi liberrime agat, ibidemque abunde

docui, eorum, quae in mente contingunt, non minus perspicuam afferri posse rationem, quam illorum, uae corporibus accidunt: quale quid etsi ante nos nemo aggredi ausus fuerit, vir tamen judicii acris Conringitis in ea, quam paulo ante commendavimus, dedicatione non impossibile judicavit,cum genuina artis nostrae iundamenta in iis

682쪽

non ancillante.

contineantur. Dudum praeterea agris

vere philosophi Claramontius inprimis, qui philosophiam moralem cum Medicina contulit, docuit, esse quoque partem quandam philosophiae moralis semimicam, quae signa virtutumin vitiorum tradit, non minus intellectua, Ilum,quam moralium: unde iserus inCompendio heologiae moralis signa actionum hominis christiani receniere non neglexit. Et nos in philosophia morali tradidimus quoque signa virtutumin vitiorum specialia ac talia longius prosequemuri, ubi partibus Met physicaea Iure naturali ac Gentium ad finem perductis philosophiam quoque moralem sermone Latino in eam formam reducemus, in quam disciplinas ceteras philosophicas redigere coepimus. Illa autem philosophia moralis pars semiotica est pars specialis conjectandi hominum mores, quemadmodum generales reguli de coniectandis hominum moribus ad philosophiam practicam universalem pertinenti ad

quam eas quoque retulimus Ars adeo

conjectandi hominum mores tum demum acquiritur, ubi philosophiae mo-

683쪽

rali operam navamus, in qua e facultatibus mentis ratio redditura priori virtutum ac vitiorum actionumque ad habitus istos spectantium. Quamobrem qui illius sibi comparandae gratia phil sophiae morali , quam ea supponit, Psychologiae operam navat, is denuo ad Philosophiam accedit, non tanquam ad ancillam Facultatum superiorum. Notandum vero, si quis in arte conjectandi hominum mores felices progressus facere velit ei tum cultura intellectia eL se opus, tum animum ejus principiis&ontologicis,a psychologicis,in mores, bus erudiri debere. Patent haec exm diu disciplinarum philosophicarum , si quis eas in systemata inter se connexa redactas consulit. Etenim ars conjectandi hominum mores supponit principia moralia kontologica,philosophia moralis supponit principia psychologica&subinde quaedam ontologica, Psychologia vero supponit principia ontologica Praeterea in applicandis regulis artis conjectandi hominum mores&partis semioticae philosophiae moralis ad casus in vita obvios non modo cultura intellectus opus est,uerumetiam noti

684쪽

ne ontologicae directricium munere funguntur. Enimvero qui philosophiam moralem, Psychologiam On-tologiam eum in finem addiscit, is philosephiae operam navat, quatenus ea Facultatibus superioribus minime ancillatur. Culturam vero intellectus de- heri philosophiae, Facultatibus superioribus minime ancillanti, ex iis, quae sit-pra diximus si es , abunde constat. . Multa sunt in administranda ρbori Rep. quae ad theoriam reduci possunt, . -ώχ. Jure tamen civili atque publico prorsu Rep.m

diversa sunt, Et quamvis impossibile μ

non sit, ut talia longo rerum usu addiscantur; non tamen ideo theoria contemnenda est tanquam supervacanea. Etenim in priori casu successive animo insinuantur notiones confusae, prout casus tulerit in posteriori vero noti ne acquiruntur distinctae, quae multo

rum annorum experientia non comparari possent. Quamobrem hic obtinet disserentia, quae ubivis inter notiones confusas α distinctas intercedit, sane non exigui momenti, ac in casu posteriori brevi temporis spatio addiscuntur, ad quae discenda in priori anni plurimi Tt a non

685쪽

4so Ima e Philo ορhia non sussiciunt. Accedit quod theoria, quae notionibus distinctis continetur, etsi in se imperfecta a posteriori celer, ter capiat incrementa, quae illa destitutus sibi promittere nequit. Contingit ideo potissimum in casu, quo cultura intellectus praecessit, cum sic ad quodlibet nobis obvium attentiores fimus i in discernendis iis, quae notionem distinctam eamque determinatam ingredi debent, acutiores Theoria vero eorum, quae in Rep. administrandio, servanda sunt, in Politica continetur. Quamvis enim non negemus, plurimos

de Politica libellos fuisse conscriptos, in quibus parum , vel nihil continetur, quod in Repa administranda usui esse possit; non tamen ideo impossibile est

ut in ea contineatur theoria ad usum a comodata.Εt ubi veritates,qua per plurima volumina non unius generis disper. sae sunt, ter quandam quasi traditi nem inter eos propagantur, qui Reip. praefici utur, in systema veri nominis fuerint collectae Politicae studium maiorem adhtic pollicebitur usum, quam nunc ab eo expectare licet. Compendium

istiusmodi systematis dedimus idiomate

686쪽

patrio quod si Deus vitam ac vires tam corporis,quam animi clementissime largitus fuerit, idem sermone Latino plernius effriemus, aliorum opera successu

temporis magis magisque amplificandum . Conlideremus tantummodo capita Politicae, quae in et mmigii Institutionibus philosophiae nostrae leguntur: ita enim constabit, ad Politicam pertinere theoriam ad Remp. administiandam utilem, sed a Jure civili, canonico atque publico prorsus diversam. Etenim ibidem agitur deforma Reip.

eligenda, de cura imperantis circam merum civium, circa virtutes intellectuales, circa morales cultum diu num, circa honestatem externam, circa religionem, circa Iustitiam, circa injurias, circa vitae necessitatem, circa morbos praesertim contagiosos, circa vitae jucunditatem, circa honores, quatenus Remp. consideramus ut constitue dam , Constat autem excinplo Simorum gentis maxime politicae, Rem p. non uno continuo actu constitui posse,

sed successive per plura secula determis nanda esse ea, quae quomodo optime determinanda sint non apparet, die

687쪽

46 III. Da Pli ορhia diem docente. Ubi jam porro Remp. spectamus ut administrandam, in Politica agitur de summae potestatis j tentiae collatione, de regimine in genore, de justitiae administratione in specie, de salute subditorum ubivis locorum promovenda, de opibus civium conservandis augendisque de Consiliariis, de Oneribus publicis, de tuenda Re adversus insultus hostiles. Ecce tibi generalia Politicae capita sub quibus multa specialia comprehenduntur, quae hic recenseri prolixum nimis foret. Ecquis vero existimaverit, doctrinas istas esse inutiles, propterea quod multae illarum experientia addisci possunt Sa ne novi exempla hominum illiteratorum, qui ipso usu uraa formam processus sibi adeo familiaria reddiderunt, ut causas in foro dixerint non sine applausu. Ecquis vero inde inferet, non opus esse ut Iurisprudentia doceatura discatur trarerior certior via est per

theoriam, quam per solam empiriam, etsi empiricum esse oporteat, ubi the reticus esse non possis. Ecce adeo denuo philosophiam Facultatibus superioribus minime ancillantem. Recen stimus

688쪽

hon anciliante ass

ivimus tantummodo generalia capita Politicae, quae stricte sic dicitur, omissa oeconomica, quae de societatibus simplicibus agit& ad Politicam una reserri suevit, quod ex societatibus simpliei-hus Componatur tandem Resp. Noto notius est societates simplices esse nuptialem, paternam herilem, minus compositam domum, unde tandem pa-gia civitas prodeunti are cum in Politica doceatur modus promovendi salutem&tranquillitatem Reip. in parte ejus priori, quae oeconomica dicissilet, agitur de modo promovendi societatis nuptialis seu conjugialis, paternae herilis atque domus salutem. Continetur hic theoria, quae in vita communi uni

cuique utilis, fine qua Resp. selix esse nequit. Quare qui hujus theoriae gratia ad philosophiam accedit, is eam non

quaerit tanquam ancillam Facultatum superiorum. Nullum prorsus est dubium fore, ut haec multo evidentius pateant, siquidem nobis ad specialia hic de. scendere liceret, ae inprimis ostendere, quaenam sint in Rep. munera, in quicus obeundis opem opportunam fert exa- sciata Politicae theoria enimvero non

689쪽

uno nomine a talibus hic abstinere jubemur, quae multo rectius atque iacilius ex Opere politico majore, quod suo ordine dabimus, haurientur. μου, I. Etsi vulgo Oeconomia dicatur mi μοδε ea philosophiae pars, quae de societat,bus simplicibus agit: vocabulum γmen alio adhuc significatu accipitur pro parte ista, quae docet modum opes acquirendi, acquisitas conservandi iisdemque rite utendi, seu quod perinde est, bona acquirendi administrandi theoriam hujus artis esse possibilem quis negaverit Theoriam, si detur, fore utilem,quis quaeso, in dubium vocaverit 'Interest quoque Reip. ut cives singuli sint boni oeconomi, ipsaque proh dolori experientia satis superque loquitur, non suffcere theoriam, quam quis sibi seu

experientia duce comparat, cum ple rumque nonnisi honi fiant oeconomi, quibus cupido habendi ingenita esse videtur, ut adeo facile in avaritiam lac dant,a fraudibus obnoxii fiant, quiboni oeconomi esse cupiunt. Etenim non quaevis diligentia trudentia oecon mum commendat, sed ea, quae vitutibus ceteris minime obstat. Quamobrem

690쪽

non anelliante. εός

in Oeconomia quae philosophi e quaedam pars est, ubi ad formam scientiae reducitur; non modo tradenda sunt inedia demonstrandumque ea ad media rite reserri, sed ostendendum praeterea est, media illa esse honesta. Utramque

demonstrationem nec condere, nec

conditam intelligere licet, nisi praesuppositis principiis ex variis philosophiae partibus. 'quidem Oeconomia hoc

sensu hactenus ex Academiis exulavit, cum nonnisi eam docuerint, quae de societatibus simplicibus agit non tamen inde inserre licet, illam esse talem, ut in Academiis doceri non debeat. Dudum conquesti sunt alii, scientiam utilissimam exulare ex Academiis. Quamobrem nos ut isti deserua mederemur,

principia ad eam spectantia passim

commodo loco interseruimus, quibus imbutus haud dissiculter specialia duce experientia sibi perspecta reddit,quam do iisdem habuerit opus. Iane in moralibus agimus de ossicio hominis circa opes tum acquirendas, tum conservandas, tum administrandas, ibidemque non modo tradimus principia generalia quae cum aliis principiis moralibus des

SEARCH

MENU NAVIGATION