Benedicti de Spinoza opera quae supersunt omnia. Iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent addidit Henr. Eberh. Gottlob Paulus ... Volumen prius posterius 1

발행: 1802년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

B. D. SP. COGITATA constituta est, Conservare et procreare; non Vero

quod Deus tales modos cogitandi liabeat in se. ut ea, quae intelligit, facilius retineat. Atque ad haec pauca, quae diximus, si modo recte attendatur; nia hil circa Dei intellectum proponi poterit, quod facillimo negotio non solvi queat.

Sed interim non praetereundUs error quorundam, qui statuunt Deum nihil praeter res aeternas Cognoscere, ut nempe angelos, et coelos, quos sua

natura ingenerabiles et incorruptibiles finxerunt; hujus a utem mundi nihil, praeter species, utpoto etiam ingenerabiles et incorruptibiIes. Hi sane viis dentur, quali studio errare velle et absurdissima exis cogitare. Quid enim magis absurdum, quam Dei cognitionem a fingesaribus, quae sine Dei soncursu' ne per momentum quidem esse possunt, arcere. D f 'δJ inde res realiter existentes Deum ignorare statuunt, uniVersalium autem, quae non sunt, .neo

uuam habent praeter singularium essentiam, cognitionem Deo assirigunt. Nos autem contra Deo singularium cognitionem tribuimus, universaIlum de negamus, nisi quatenus mentes humanas intelligit. Denique, antequam huic argumento finem imponamus, satis faciendum' Videtur quaestioni, qua quaeritui an in Deo plures sint ideae, an tantum una et simplicissima. Ad hanc respondeo, quod idea Dei, Per quam omniscius vocatur, unica et simplicissimaeli. Nam revera Deus nulla alia ratione Viacatur

omni scius, nisi quia habet ideam sui ipsius, quas idea sive cognitio simul semper cum Deo exstitit; nihil enim est praetex ejus essentiam, nec illa alio

modo potuit esse. At cognitio Dei circa res creatas non adeo Proprie ad scientiam Dei referri potest; naiti si Deus voluisset, aliam res creatae habuissent essentiam, quod nullum obtinet locum iri cognitione, quam Ueus

de se ipio habeti Quaeretur tamen, an illa proprio et improprie dicta rerum creatarum cognitio lit

172쪽

haec quaestio nihil dissert ab illis, quibus quaeritur,

an Dei decreta et volitiones sint plures. ve,non; et an Dei ubiquitas, sive concursus, quo res singuI xes conservat, sit idem in omnibus; de quibus iam diximus nos nullam distinctam cognitionem habere posse. Attamen evidentissime scimus, eodem modo, ac Dei concursus, si ad Dei omnipotentiam refer tur, unicus esse debet, quamvis in effectis diversiis modo patefiat: sio etiam Dei volitiones et decreta sic enim vocare Iibet ejus cognitionem ciIca res crea rasa in Deo considerata non esse pIura, quamvis perxes Creatas, Vel melius in rebus creatis diversimode expressa sint. Denique si ad analoψam totius naturae attendimus, ipsam, ut unum ens . considerare Possumus, et Per consequens una tantum erit Dei idea sive decretum de natura naturata.

CAP. VIII. De Voluntate Deἱ.

Dei, qua se vult amare, necessario sequitur ex infinito eius intellectu, quo se intellinit. Quomodo autem haec tria inter sola distinguantur, ejus scilicet 'essentia, intellectus. quo se intelligit, et voluntas, qua se amare vult, inter desiderata reponimus. Nec fugit nos vocabulum personalitatis scilicet , quod Theologi passim usurpant ad rem explicandam: v Tum, quamviS Vocabulum non ignoremus, eius tamen significationem ignoramus, nec ullum clarum et distinctum conceptum illius formare possumus; quamvis constanter credamus ita visione Dei beatista tua , quae fidelibus promittitur, Deum hoc suis re

velaturum. I Oluntatam ae Potantiam mi. quoad extra. non distingui

ab stitis ineoItactu. Voluntas et Potentia quoad extra

non distinguuntur a Dei intellectu, ut jam satis ex antecedentibus constat; nam, ostendimus Deum I non

173쪽

xa a

non tantum decrevisse ros exstituras; sed etiam tali natura exstituras, hoc est, earum essentiam ot earum existentiam a Cui voluntate et potentia peridere debuisse: ex quibus elare et distincte percipimus. intellectum Dei, ejusquo potentiam, et voluntatem, qua res creatas Creavit, intellexit, ct conservat, sive amat, nullo modo inter se distingui, sed tantum reis spectu nostrae cogitationis. Cum autem dicimus, Deum quaedam odio habere, quaedam amare; haec eodem sensu dicuntur. quo Scriptura habet, terram homines evomituram,

et id genus alia. Quod autem Deus nemini sit iratus . nec res tali modo amat, quali vulgus sibi persuadet, satis ex ipsa Scriptura colligere est : ait enim Esaias, et clarius Ap ορ. cap. 9 ad nona an . No=intini

enim natis filiis nempe Isiaci), cum freqile boni quippiam fecissent, Neque intili, ut secrandum electionem propostum Dei maneret, non eae operibus, Icii ex

aeocante dictum es illi, quod major serviturus esset

nianori, etc. Et paulo post, Itaque cujΠs Muli, rnia

feretur, quem autem Erilli iuduriae. Dices ergo mi

si*ψ4 hi, quid adhuc conqueritur: niam Doliaritati illius quis restitit Z vere, o homos tu quis es, qui eae iaci. Derso ref ondes Deo: ut ιι dicet figmeritiam ei, qui

finxit, cur mesnaei si hoc Practo P ciri Non hiabee Moia testitem figulus luti, ut eae eradem massa faciat alistri

quoddam vas in honorem, aliud in ignominiam 8 ero. Si iam quaeras , cur eigo Deus homines monet gad hoc facile respondetur. scilicet Deum ideo ab aeterno decrevisse illo tempore homines monere, ut alli converterentur, quos voluit salvos. Si porro quaeris, an Deris non potuerat illos salvare sne illAmonitione. Respondemus, Potuisset Cur ergo non salvat, forsan iterum quaeres. Ad hoc respondebo, postquam mihi dixeris, cur Deus mare rubrum Iino vetito orientali vehementi non pervium reddidit, et omnes motus singularcs sine aliis non perficiat, aliaque infinita, quao Deus agit modiantibus causis. IIo-

174쪽

gabis denuo, cur igitur impii puniuntur; sua enim

natura agunt et secundum decretum divinum. At Tespondeo, etiam eX decreto divino es e, ut puniantur; et si tantum illi, quos non nisi ex libertate fingimus Ρeccare, essen L puniendi, cur homines sex-

Pentes Venenosos exterminare Conaritur; eX natura

enim propria tantum Peccant, nec aliud posIunt. Denique si quae adhuc alia occurria ut in Sacris Scripturis, quae scrupulum injiciant, non est hujus loci illa explicare; nam hic tantum in ea inquirimus, quae ratione naturali certistinis assequi possumus, et satis est, nos illa evidenter demonstrare, ut sciamus Sacram paginam eadem etiam docere debere; nam veritas Veritati non repugnat, nec Scriptura nugas, quales Vulgo fingunt, docere potest. Si enim in ipsa inveniremus aliquid, quod Iumini naturali esset contrarium, eadem libertate , qua Alcoramini, et Thal-mud refellimus , illam refellere pollemus. Sed absita cogitare, quod in sacris Litoris aliquid reperiri possit, quod Iamini naturae repugnet. CAP. IX. De Potent Iliei. Quod Deus sit omnipotens. jam satis de- monstratum est. Hic tantum ineviter explicare conabimur, quomodo hoc attributum intelligendum sit; nam multi non satis pie, nec secundum veritatem de eo loquuntur. Ajant cuim res quasdam sua natura et non ex decreto Dei esto postibiles, quasdam unpossibiles, et denique quasdani necessarias, Deique omnipotentiam tantum circa positalia Iocum habere. Nos vero, qui iam ostendimus omnia a decreto Dei absolute dependere, dicimus Deum esse Omnipotentem: at postquam intelleximus, eum quaedam decrevisso ex mera libertatu sitae voluntatis, ac deinde eum esse immutabilem: dicimus iam, contra sua decreta nihil agere pos Io; ideoque essu ini possibile ex uo solo, quod pugnet cum perfectione Dei.

175쪽

B. D. 3P. COGITATA

Sed forte quis arguet, nos nori invenire qua dam necessaria esse . nis ad Dei decretum attendentes, quaedam vero econtra ad Dei decretum non attendentes, ex. gr. quod Iosias ossa idololatrarum supex ara Ieroboami combureret; nam si tantum ad vo Iuntatem Iosiae attendamus, rem ut possibilem iudicabimus, nec ullo modo necessario futuram dicemus. nis ex eo. quod Propheta ex decreto Dei hoc praedixerat: At, quod tres anguli trianguli aequales deis heant esse duobus rectis, ipsa res indicat. Sed sanctili ex sua ignorantia distinctiones in rebus fingunt. Nam si homines clare totum ordinem naturae intelis.1igerent. Omnia aeque necessaria reperirent, ac

omnia illa, quae in Mathesi tractantur; sed quia hoc supra humanam cognitionem est, ideo a nobis quaedam possibilia, non vero necessaria judicantur. Quocirca vel dicendum, quod Deus nihil potest . quoniam omnia revera necessaria sunt, vel Deum omnia posse, et necessitatem, quam in rebus reperimus, a solo Dei decreto provenisse.

Quod simus aIliam fecissot rerum naturam, aliam nobis Hiam

Abaissae daro intelloctum. Si iam quaeratur, quid, si De-fτιοJ us res aliter decrevisset, et illa, quae iam vera sunt. falsa esse fecisset, an non illa tamen pro verissimis agnosceremus. Im O profecto, si Deus nobis naturam, quam dedit, reliquisset: sed etiam tum potuin set, si voluisset. nobis dare talem naturam, uti iam fecit, qua rerum. naturam et legeS, prout a Deo sania eitae essent, intelligeremus: imo si ad ipsitis veracitatem attendamus. dare debuisset. Quod idem etiam patet eX eo, quod supra diiumus, nimirum quod tota natura natura in non sit nisi unicum ens: υndo sequitur hominem partem esse naturae, quao cum Caeteris cohaerere debet; quarc eX simplicitate decreti Dei etiam sequeretur, quod si Deus res alio modo creasset, si nihil etiam nostram naturam ita constituitaset, ut res, Prout a Deo creatae essent, intelliger mus. Unde nos, quamvis eandem distinctionem

176쪽

MET PIIYsIcA. . ' tas Poteritiae Dei, quam vulgo tradunt Philosophi retiis nexe cupiamus; ipsam tamen aliter explicare cogimur. Dividimus itaque Potentiam Dei in ordinatam Et ci olatam. Absolutam yotentiam Dei esse dicimu . cum

eius omnipotentiam ad ejus decreta non attendentes Consideramus; Ordinatam Vero, cum respicimus ad ejus decreta. Porro datur potentia ordinaria et retraordinaria Dei. Ordinaria est, qua mundum certo ordine conservat; extraordinaria, cum aliquid agit pra te haturae ordinem, ut ex. gr omnia miracuIa, 'ua-1ia sunt locutio asinae, apparisio angelorum et umbIiar quamvis de hac polirema non immerito valde dubitari posset, cum majus videatur esse miraculum, si Deus mundum semper uno eodemque certo atque immutabili ordine gubernaret, quam si leges quas ipse in natura optime et ex mera Iibertate sancivit, quod a nemine nisi penitus occaecato inficias iri potest) propter stultitiam hominum abrogareu Verum hoc decernere Theologis relinquimus. Deniqua quaestiones alias, quae circa potentiam. Dei communiter adferri solent, nimirum, utrum ad Praeterita eaetendatur Dei potentia ; an Poste mel

Ora facere ea, quae facit; num Posit iura alia facere, quam fecit, omittimus, facillime enim ex iantedictis ad eas responderi potest. λCAP. X. Da Creatione. Deum omnium rerum creatorem iam . antea stari

tuimus: hic iam copabimur explicare, quid per creationem intelligendum fit; deinde ea, quae Circa Crea tionem Communiter proponuntur, pro viribua enum cIeabimus. A primo itaque incipiamus. Dicimus igitur creationem esse operationem, in quia riuuiae causae μraeter uscientem concurrunt, si ores creata est illa, quae ad cistendum nihil praeter Deum praesumonis

177쪽

B. D. SP. COGITATA

Ubi notandum venit. x0. nos illa verba omitte re, quae communiter Philosophi usurpant, nempoeae nihilo, quasi nihil suillet materia, eru qua res Producebantur. Quod autem lic loquantur, inde est, quod, cum soleant, ubi res generantur, aliquid ante ipsas supponere. ex quo fiant, in creatione illam Particulam eae non potucrant omittere. Idem ipsis contigit circa materiam, Dempe, quia vident omnia corpora in loco esse, et ah aliis corporibus cingi, ideo tibi quaerentibus, ubi integra esset materia, T sponderunt. in aliquo spatio imaginario. Unde non dubium est, quin illi mi, nihil non ut negationem omnis realitatis cotis ciuraverint, sed aliquid realo osse finxerint . aut imaginati suerint. 29. Quod dico, in creatione nullas alias causas

Concurreret praeter efficientem. Potueram quidem dicere, creationcm omnes causas practer efficientem negare sive secludere. Attamen malui concurrere, ne cogerer respondero iis, qui quaerunt, an Deus nul-

Ium lineiu sibi praefixit in creatione, propter quem

Tes Creavit Pi aeterea. ut rem melius explicarem,

secundam addidi definitionem . scilicet rem creatam nihil praesupponere praeter Deum; quia nempe si Deus aliquem sinem sibi praefixit. ille sane non fuit PVJ extra Deum , nihil enim extra Deum datur, a

quo ipse tu citetur ad agendum. ε .

3'. Ex hac definitione satis sequi, accidentium

et modorum nullam dari creationem, Praesupponunt enim praeter Deum substantiam Crentam. 4'. Denique ante creationem nullium nos posse

imaginari tompus, Neque durationem; sed haec cum rebus in spisse. Tompust enim mensura est diirationis . sive politis nihil est Practer modum cogitandi.

Quare non tantum prηοmpi'Onit qMamcumque rem 'ereatam. sed praecipue homineS cogitantes. Dura. tio autem desinit . ubi res creatae desinunt esse, et incipit, ubi res creatae cristere iocipiunt; res crea tiae inquam: nam Deo nudam competere, sed tan

tum Dissilired by Corale

178쪽

ΜxTAPΠYSICA.127- tum aeternitatem, iam supra satis evidenter ostandiamus. Quare duratio res creatas Praesupponit, auta a minimum supponit. Qui autem durationem et temPus ante res creatas imaginantur, eodem Prae- iuuicio laborant ac illi ,. qui extra materiam spatium singunt, ut per se satis est uianifestum. Haec de creationis definitione. Porro non est opus, ut hic iterum repetamus id, quod Ax. lo. Part. l. demonstravimus; Dimirum tantundem virium requiri ad rem creandam quam ad ipsam conservandatri, hoc est . eandem esse Dei Nerationem mundi creandi, quam conservandi.

. His sic notatis pergamus jam ad id, quod se-Curado loco promisimus. I9. Igitur inquirendum. quid creatum est, quid increatum. 2'. An id quod

CTeatum est, potuerit ab aeterno creari.

Ad primum igitur, brevitur respondemus. id

omno creatum esse, cujus essentia clare concipitur 1ine ulla existentia, et tamen per se concipitur, ut ex. gr. materia, cujus conceptum clarum et distin Ctutia habemus, cum illam sub attributo extensionis Con Cipimus, eamque aeque clare et distincte concia

Pimus, sive existat, sive non existat. At quis fortasse dicet, nos cognitionem sy Iclare et distincte percipere sino exissentia. eamque t men Deo tribuero; Sed ad hoc Resp. nos non talem cogitationem Deo tribuero, qualis nostra est, patiabil6m scilicet, et quae a rerum natura tarminatur sed talem, quae purus actus est, ideoque existen tiam involvens, ut satis prolixe supra demonstravimus. Ostendimus enim Des intellectum et voluntatem ab

ipsius potentia et essentia, quae existentiam involvit. non distingui.

Cum itaque omne id, cuius essentia nudam involvit existentiam, necessario, ut existat, a De creari debeat, at continuo, ut supra multis exposui mus, ab ipso creatore conservari, in eorum sentemtia refutanda non mora bimi , qui mundum, Ru

179쪽

B. D. SP. COGITATA chaos, aut materiam ab omni forma nudatam Coae

ternam Deo: adeoque in dependentem statuerunt ἔQuare ad secundam partem pergendum, inquirendumque, an id, quod crentum est, ab aeterno Creari potuerat ΤΗoc ut recte intelligatur, attendendum est ad hunc Ioquendi modum, ab aeterno; eo enim NOS aliud prorsus hoc Ioco significare volumus, quam id, quod antehac explicuimus, ubi de Dei aeternitate Iocuti sumus. Nam hic nihil aliud intelligimus quam durationem absque principio dura fionis, vestalem durationem. quam . quamvis eam per muItos annos aut myriadas annorum multiplicare vellemus. atque hoc productum iterum per myriadas, nunquam tamen ullo numero, quantum iS magno, exprim re possemus. Talem autem durationem non posse dari, clare flemonstratur. Nam si mundus iterum ab hoc pumoto retrograderetur, nunquam talem durationem habere poterit: ergo etiam mundus a tali principio usque ad hoc punctum pervenire non potuisset. Dices forte Deo nihil esse impossibila; est 'enim omnipotens, adeoque poterit efficere durationem, qua maior non posset dari. Respondemus, Deum, quia est omnipotens, nstriquam durationem Creatorum, qua maior ab ipso ereari non possit. Talis enim est natura durationis, ut semper maior et minor data pos- 'fy J sit concipi, ficuti numerus. Instabis forte, Deum ab aeterno fuisse, adeoque usque in hoc tempus durasse, ac sic durationem dari, qua major concipi nequit. Verum hoc modo tribnitue Deo duratio par tibus constans, quod a nobis satis superque refutatum est . ubi Deo non durasionem, sed aeternitatem competere demonstravimus; qclod utinam homines probe considerassent: nam ex multis argumentis

et absurditatibus facillimo se extricare potuissent, et maxima cum delectatione in beatissima hujus entis.ontemplatione detenti fuissenti

180쪽

METAPHYSICA. verumenimvero pergamus ad argumentorum, quae a quibusdam adferuntur, responsionem, nempe quibus conantur ostendero possibilitatem talia insinutae durationis a parte ant.. Primo igitur asserunt, rem Productam simul ter ore esse cum causat, cum autem Deus fuerit tib aeterno, Potuerunt etiam ejus effectus ab aetemno fuisse 'rodiaeti. Atque hoc insuper eonfirmant exem to jilii Dei, qui ab aeterno a patre Productus

est. Verum ex antedictis clare videre est, hos aeteris rarentem cum duratione confundere, Deoque durationem tantum ab aeterno tribuere: quod etiam cla- Te apparet exemplo , quod adferunt. Nam eandem aeternitatem, quam Dei filio tribuunt, creaturis possibilem essa statuunt. Deinde tempus et durationem ante mundum conditum imaginantur, et duratio nem absque rebus creatis statuere volunt, sicuti alii aeternitatem extra Deum, quod utrumque a VeroaIienissimum esse iam constat. Respondemus itaque falsissimum esse, Deum suam aeternitatem creaturis Communicare posse, nec filium Dei creaturam esse ised, uti Patrem, aeternum esse. Cum itaque dic, mus patrem filium ab aeterno genuisse, nihil aliud Volumus, quam patrem suam aeternitatem filio sem-

Per communicasse. Argumentantur x'. quod Deus, cum libere agat.

Non minoris se Potentiae, quam cum ragit necessarior At s Deus necessario ageret, cum se iri initae virtutis, mundum ab aeterno creare debuisset. Sed ad hoc argumentum etiam perfacilla responderi potest. si attendatur ad eius fundamentum. Boni enim )isti viri supponunt, se diversas ideas entis infinitae

virtutis posse habere; nam Deum. et cum ex necessitate naturae agit, et cum libere agit, infinitae virtutis esse concipiunt. Nos vero negamus Deum, si ex necessitate naturae ageret, infinitae esse virtutis.

quod nobis iam negare licet, imo necessario ab iis etiam concedendum est; Postquam demonstravimus

SEARCH

MENU NAVIGATION