장음표시 사용
221쪽
et D DOCTATVS THEOL. POLITICI cordia missus, ut vestram restaurationem canam.
Potest etiam . uti dixi, per Dei mentem in Lege ro- velatam intelligi hoc est, quod ille jam etiam ex
mandato Legis, nempe Levit. CAP. a 9. Vers. II. ad eos moriendum Venit. Quare eos iisdem conditioinnibus. et eodem modo, quo Μoses solebat, monet. Et tandem. ut etiam Μoses fecit eorum restauratio
nem praedicendo desinit. Attamen prima explicatio mihi magis consona Videtur. Ex his omnibus, ut tandem ad id, quod intendimus, revertamur, hae Scripturae phrases perspicuae fiunt, nempe μορhetae Diritus Dei fuit, Deus Spiritum suum hominibus infudit, homines Diritu
Dei, et Diritu Sancto re leti su it, etc. Nihil enim aliud significant, quam quod Prophetae virtutem singularem et supra communem habebant. quodque pietatem eximia animi constantia colebant; dei de quod Dei mentem sive senistiniam percipiebant. ostendimus enim, Spiritum Hebraice significare tam
mentem, quam meritis sententiam, et Iiac de causa
ipsam Legem, quia Dei mentem explicabat, Spiritum sive mentem Dei vocari; quare nequali iure imaginatio Ρrophetarum quatenus per eam Dei decreta re velabantur, mens Dei etiam vocari poterat, Prophetaeque mentem Dei liabuisse dici poterant. Et quamvis menti etiam noli rae mens Dei eiusque aeternae sententiae inscriptae sint, et Consequentex mentem etiam Dei tui cum Scriptura loquar porcipiamus; tamen quia cognitio naturalis omnibtis
communis est, Don tanti ab hominibus, ut jam diximus, aestimatur; et praecipue ab Hebraeis, qua se lupra omnes esse jactabant, imo qui omnes, et
consequenter icientiam omnibuS communem, contemnere solebant. Denique Prophetae Dei Spiritum habere dicebantur quia homines causas Propheticas cognitionis ignorabant, eandemque admirabantur. et propterea, ut reliqua portenta, ipsam ad Deum. I '4 reterre, Dei que cognitionem vocare solebant. Possi
222쪽
Possumus iam igitur sine scrupulo affrmare, Prophetas non nisi ope imaginationis, Dei revelata Parcepisse, hoc est, mediantibus verbis, vel imagi-kibus, iisque veris, aut imaginariis. Nam, cum nulla aIta media in Scriptura Praeter haec reperi mus, nulla etiam alia, ut jam ostendimus, Nobis . singere licet. Quibus autem naturae legibus id factum fuerit, fateor me ignorare. Potuitam quidem. ut alii, dicere, per Dei potentiam factum fuisse; alis tamen garrire viderer. Nam idem esset, ac si termiano aliquo transcendentali formam alicujus rei singuis Iaris velim explicare. Omnia enim per Dei potentiam facta sunt. Imo quia Naturae potentia nulla est nisi ipsa Dei potentia, certum est, nos eatenus Dei
potentiam non intelligere, quatenus causas natura-us ignoramus; adeoque stulte ad eandem Dei potentiam recurritur, quando rei alicujus causam natura- Iem, hoc est, ipsam Dei potentiam ignoramus. V xum nec nobis jam opus est, Propheticae cognitionis causam scire. Nam ut jam monui, hic tantum Scripturae documenia investigare conamur, ut ex iis, tanquam ex datis naturae, nostra coneludamus 3 documentoruIR autem causas nihil curamus.
Cum iidque Prophetae, imaginationis ope, Dei revelata perceperint, non dubium est, eos multa extra intellectus limites percipere Potuisse; nam ex . verbis et imaginibus longe plures idcae componi Possunt, quam ex solis iisl principiis et notionibus
quibus tota nostra naturalis cognitio superstruitur. Patet deinde, cur Prophetae omnia fere parabo, lice et aenismatice perceperint, et docuerint, et omnia spiritualia corporaliter expresserint: haec enim omnia Cum natura imaginationis magis conveniunt. Nec jam mirabimur. cur Scriptura, vel Prophetae adeo improprie at obscuro de Dei Spiritu, sive mente loquantur, ut Numeri eap. ir. vers. II. et Primi negum saP. 22. Yors. a. etc. Deinde quod Μichaeas Μ a Duum
223쪽
Deum sedentem, Daniel autem ut senem vesibus albis indutum, Ezeclitet vero veluti ignem, et qui Clis isto ad rant, Spiritum Sanctum, ut columbam desceri dentem, Apostoli vero ut linguas igruas, et
Paulus deniquo, cum priuS converteretur, lucem s)βJ magnam viderit Haec enim Omnia cum vulgaribus de Deo et Spiritibus imaginationibus plane conveniunt. Denique qυoniam imaginatio vaga est, et inconstans. ideo Prophetia Prophetis non diu haerebat, nec etiam frequens. sed admodum rara orat, in paucissimis scilicet hominibus, et in iis etiam admodum raro. Cum hoc ita sit, cogimuriam inquirere. unde Prophetis oriri potuit certitudo
eortim, quae tantum Per imaginationem, et non ex
certis mentis principiis percupiebant. Verum quicquid et circa hoc dici potest, ex Scriptura peti debet, quandoquidem hujus rei ut jam diximus) veram
sciεntiam non habemus . sive eam per primas suas causas e plicare non possumus. Quid autem Scriptura de certitii dine Prophetarum doceat, in i quente capite ostendam, ubi. de Prophetis agere conuitui.
CAP. II. De Proyhetis. Ex superiore capite, ut jam indicavim , se quitur Prophetas non fuisse perfectiori men L. Praeditos, sed quidem potentia vividius ima inandi, quod Scripturae narrationeS abunde etiam docent. De Salomone enim conliat, eum quidem sapientia, sed non dono Prophetico caeteros excelluisse. Prudentillimi etiam illi Heman , Darda naichol, Prophetae non fuerunt, et contra homines rustici. et extra omnem disciplinam, imo mulierculae eliam, ut Hagar ancilla Abrahami, dono Prophetico fu runt praeditae. Uuod etiam cum experiesntia et ratione convenit. Nam qui maxime imaginatione pollent, minus apti sunt ad res pure intelligendum, et comtra, qui intellectu magis Pollent, eumque maxime colunt,
224쪽
cesunt, potentiam imaginandi magis temperatam, magisque sub potestatem habent, et qirali fretio tenerit, ne cum intellectu confundatur Qui igitur sapientiam et reriam naturalium, et spirituali uti cognitio
nem ex Prophetarum libris investigare student, tota errant via: quod, quoniam tempus. philosoplita, et denique res ipsa postulat hio fuse ostendere decrevi, parum curaris, quid superstitio oggan Diat, quae Duulos magis odit, quam qui Veram scientiam veramque vitam colunt. Et, proh dolori res eo iam fkqJ pervenit, ut, qui aperte fatentur, se Dei id fani non
liabere, et Deum non nisi per res creatas quarum causas ignorant cognoscere, non erubescant Philo sophos Athei imi accusare. , Ut autem rem ordine deducam, ostendam, Prophetias variavisse, non tantum pro ratione imagina. tionis et temperstilenti corporis cujulque Prophetae, sed etiam pro ratione opinionum, quibus fuerant imbuti, atque adeo Prophetiam numquani Prophetas doctiores reddisse; ut stati in fultus explicabo.
Sed prius de certitudine Prophetarum hic agencium. tum quia huius capitis argumentum spectat, tum etiam quia ad id, quod demonstrare intendimus, albquantum inservit. Cum si plex imaginatio non invoIvat ex sua natura certitudinem, sicuti stimis clara et distincta idea, sed imaginationi, ut de rebus, quas Imagina-Daur, certi possimus esse. aliquid necessario accedere debeat, nempe ratiocinium; hinc sequitur Prophetiam per se non posse invoIvere certitudinem. quia, ut jam ostendimus, a sola imaginatione pendebat, et ideo Prophetae non certi erant de Dei revelatione,
r ipsani rovelationem sed per aliquod signum, ut Patet ex Abraham Ο vide Genes cap. 35. vers. 8. qui audii a Dei promissione signum rogavit, ii Ie quidem Deo credebat, nec signum petiit non ut Deo fidem
haberet, sed ut sciret id a Deo ei promitti. Idem
225쪽
etiam clarius ex Gideone constat; so enim Deo ait et fae mihi signum sui sciam) quod tu mecum loqueris. Vide Iudicum cap. 6. vors. II. Mosi etiam dicit Deus
et hoc sit) tibi signum, quod ego te misi EZechias.
qui dudum noverat Esaiam esse Prophetam, signum Prophetiae eius valetudinem praedicentis rogavit. Quod quidem ostendit Prophetas semper signum aliquod habuisse, quo certi fiebant de rebus, quas prophetice imaginabantur, et ideo Μoses monet vide
DCut. csp. 18. Vers. Ult. rit signum a Propheta petant, nempe eventum alicuiris rei futurae. Prophetia igitur hac in re naturali cedit cognitioni, quae nullo indiget signo. sed ex sua natura certitudinem involvit. Etenim haec certitudo Prophetica math matica quidem non erat,' sed tantum moralis. Quod etiam ex ipsa Scriptura constat; nam Deut. Cap. a s J monet dioins, quod si quis Propheta novos Deos docere Vclit. is, quamvis suaui confirmet doctrinam signis et miraculis, morti tamen damnetur; nam, ut ipse Moses pergit. Duus signa etiam et miracula facit ad tentandum populum, atque hoc Christus etiam Discipulos suos monuit, ut constat Μatth. cap. 24. Vers. 24. Quinimo ΕZechiel cap. I 4. vers. 8.esare docet, Deum homines aliquando falsis revela-2ionibus decipere: nam ait DUU Netam
Nann ris ' N et quando Pro heta salsus scito inducitur, et verbum Iocutus fuerit, ego Deus induxi illum Proimetam, quod etiam Michaeas vide Regum Ibib. I. cap. 22. vers. a I. de Prophetis Achabi tessatur.
Et quamvis hoc ossendere videatur Prophetiam et revelationem rem esse plane dubiam, habebat tamen, uti diXimus, multum certitudinis. Nam Deus Pi Os et electos nunquam decipit, sed iuxta illud antiquum proverbium vide Samuelis 1. cap. 24. vs. i5. et ut ex hisitoria Abigaelis, ejusque orationaeonstat, Deus utitur Piis, tanquam suae pietatis initru .
226쪽
instrumentis, et impiis tanquani suae irae executoria hus, et mediis: quod etiam clarissime constat ex illo casu Μichaeae. quem modo CitaVimus. Nam, quamquam Deus decreverat Achabutu decipere per Pr Phetas, falsis tamen tantum Prophetis usus fuit, pio
mutem rem, ut erat, revelavit, et Vera praedicere non
Prohibuit. Attamen. uti dixi, certitudo Prophetao moralis tanturn erat, quia nemo se iustificare coram Deo potest, nec jactare quod sit Dei pietatis instruis mentum , ut ipsa Scriptura docet et res ipsa itidiscat; nim Dei ira Davidem seduxit ad numerandum Populum, cuius tamen pietatem Scriptura abunde teitatur. Tota igitur certitudo prophetica his tribuo fundabatur. i. Quod res revelatas vividissime, ut nos vigilando ab objectis affecti solemus, imaginabantur. 2. Signo I. denique, et praecipue, quod animum ad solum aequum, et bonum inclinatum habebant. Et quamvis Scriptura non semper Signimentionem laciat. credendum tamen est, Prophetas semper Signum habuisse; nam Scriptura non semper solet omnes conditiones, et circumstantias enarrare cui multi iam notaverunt sed res potius ut notas supponere. Praeterea concedere possumus,
Prophetas, qui nihil novi, nisi quod in Lege 'I
NOIis continetur, prophetabant, non indiguisse signo, quia ex Lege confirmabantur. κX. gr. PrOphetia Ieremiae de vastatione Hierosolymae confidimabatur Prophetiis reliquorum prophetarum, et mi Dis Legis, ideoque signo non indigebat, sed Chananias. qui contra omnes Prophetas citam civitatis Testaurationem prophetabat signo necessario indigebat, alias de sua Prophetia dubitare deberet. do. nec eventus rei ab ipso praedictae suam Prophetiam confirmaret. Vide Ierem. cap. 28. Vers. 8. Cum itaque certitudo, quas ex lignis in Pro phetis oriebatur, non mathematica choc est . quae ex necessitate porc tionis rei Berceptae, aut visa.
227쪽
sequitur sed tantum moralis erat, et signa non nisi ad Prophetae persuadendunt dabantur, hinc sequitur, Signa pro opinionibus et capacitate Prophetae data fuisse: ita ut signum, quod unum Prophetam Ce tum redderet de sua Prophetia, alium, qui aliis esset imbutus opiniori ibus, minii ne convincere posset; et ideo signa in unoquoque Propheta variabant. Sin etiam ipsa revelatio variabat, ut jam diximus, in unoquoque Propheta pro dispositione temperamenti Corporis, imaginationis, et Pro ratione opinionum,
quas antea ampIexus fuerat. Pro ratione enim tem-
Peramenti variabat hoc modo, nempe; si Propheta
erat hilaris, ei revelabantur victoriae, pax, et quao porro homines ad laetitiam movent. Tales enim
similia saepius imaginari solent; si contra tristis erat, bella, supplicia, et omnia mala ei ravelabantur; et sic prout Propheta erat misericors, blandus, iracunduS , severus etc. eatenus magis aptus erat ad has,
quam ad illas revelationes. Pro dispositione imaginationis autem sic etiam variabat, nempe; si Pro- Pheta erat elegans, stylo etiam eleganti Dei mentem Persipiebat, sin autem confusus, confuse; et licPorro Circa revelationes, quae per imagineS repraesentabantur, nempe; si Propheta erat rusticus, boves, et Vaccae etc. si vero miles, duces, exercitus; si denisque aulicus, solium regium, et similia ipsi repraesentabantur. Denique variabat Prophetia pro diversitate opinionum Prophetarum: nempe Magis. vide Matthaei cap. g. qui nugis astrologiae credebant, reveIata fuit Christi nativitas, per imaginationem stellae in Oriente ortas. Auguribus Nabucadonossoris δ'J vide Egeehielis cap. 2I. vs a 6.) in extis reVelata fuit vastatio Hierosolymae, quam etiam idem Rex ex oraculis intεllexit, et ex directione sagittarum, quas sursum in aerem proiecit. Prophetis deinde. qui credebant homines ex libera electione et Propria Potentia agere, Deus ut indifferens revelabatur, et ut futurarum humanatum actionum insciu3. Quae
228쪽
omnia ex ipsa Scriptura singulatim jam demonstra- .
Primum igitur constat ex illo casu Flisae, vido Regum Lib. u. cap. 5. v s. 15. qui, ut Iehoramo pro Phetaret, organum petiit, nec Dei naentem. percipere potuir, ni li poli quam musica organi delectatus fuit, tum demum Iehoramo cum sociis laeta praedixit, quod antea contingere nequiit, quia Regi iratus erat; et qui iti aliquem irati sunt, apti quidem sunt ad mala, non vero bona de iisdeni imaginandum. Quod autem alii dicere volunt, Deum iratis et tristibus non revelari. ii quidem somniant; nam Deus Mosi in Pha-Thaoneni irato revelavit nuseram illlam Primogenito'rum stragem, vide Exodi cap. 11. vs. Bo idque nullo adhibit' organo. Naino etiam furenti Deus revela tus est. Εzechieli pras ira impatienti Iniseriae, et
Contumacia Iudaeorum revelata fui v vide EzechielisC3 P. S. Vs. I 4. et Ieremias ni Oeliissimus, et magno vitae taedio capitis calamitates Iudaeorum prophetavit: adeo ut Iosias eum consulere noluerit, sed foeminam εi contemporaneam, utpote qitate ex ingenio
muliebri magis apta erat, ut ei Dei misericordia re velaretur. vide Lib. 2. Paralip. cap. 55 Μichaeas etiam nunquam Achabo aliquid boni, quod tamen alii veri Prophetae fecerunt, ut patet ex primo Regum cap. 2 o. sed toti ejus vitae mala prophetavit vide I Reg. cap. a Q. Vs. I. ct clarius in a Paralip. cap. I 8. Vs. 7o Prophetae itaque Pro vario corporis temperamento magis ad has, quam ad illas revelationes erant apra. SD ius deinde prophetiae pro elo- . quentia cuiusque Prophetae variabat; Prophetiae enim Enechielis, et Anaoss non sunt, ut illae Esaiae, Nachumi eleganti, sed rudiore sylo scriptae. Et siquis, qui linguam Hebraicam callet, haec curiosius ivlpicere velit, conferat diversorum Prophetarum quaedam ad invicem capita, quae eiusdem sunt argumenti, et magnam reperiet in stylo discrepantiam. Cuniarat scit. cap. aulici Esaiae ex V s. II. Usquond
229쪽
ad Io. cum cap. 5. rustici Amosis ex vs. ar. usqna adls J e4. Conferat deinde ordinem et rationes ProphEliae Ieremiae, quam cap. 49. Edomaeae scripsit, cum ordine, et rationibus Hobadiae. Conferat porram iam Κsaiae cap. 4O. vors I9, 2Ο. et cap. 44. eX Vers.
Et sic de caeteris. Quae si omnia recte Perpendantur, facile. Ostondent, Deum nullum habere stylum pectiliarem dicendi. sed tantum pro eruditione, et Cain pacitate Prophetae eatenus esse elegantem, Compendiosum, severum, rudem, prolixum, et obscurum. Bepraesentationes propheticas, et hieroglyphica, quamvis idem significarent, variabant taman; nam Esaiae aliter Dei gloria templum relinquens repraesentata fuit, quam Ezechieli. Rabirii autem volunt utrRm qua repraesentationem eandem prorsus fuisse. at ΕZechielem, ut rusticum, eam supra modum miratum fuisse, et ideo ipsam omnibus circumstantilaenarravisse. Attamen, nisi ejus rei certam habuerunt traditionem, quod minime credo, rem plane fingunt. Nam Esaias Seraphines sunis alis. κZechiel vero bestias quaternis alis vidit. Esaias vidit Deum vestitum et in solio rogio sedentem, EetechieI autem instar ignis; uterque fine dubio Deum vidit, prout 3psum imaginari solebat. Variabant praeterea Tein Praesentationes non modo tantum, sed etiam perspicuitate; nam repraesentationes Zachariae ob vinxiorεs erant, quam ut ab ipso absque explication possent intelligi, ut ax ipsarum narratione constat; Danielis autem etiam explicatae nec ab ipso Propheta potuerunt intelligi. Quod quidem non contigit propter rei revelandae dissicultatem de rebus enim humanis tantum agebatur, quae quidem limites humanae capacitatis non excedunt, nili quia futurae
sunt sed tantum quia Danielis imaginatio non aeque valebat ad Prophetandum vigilando, ac in somnis,
quod quidem inde apparet . quod statim in initio re-
230쪽
fCAP. II. DE PROPHETIS. 17st vesationis ita perterritus fuit, ut sere de suis viri . hus desperaret. Quare propter imaginationis, eti virium imbecillitatem res ipsi admodum obscurae r
, Praesentatae fuerunt. neque eas etiam explicatas intelligere potuit. Et hic notandum verba a Daniele audita ut supra ostendimus imaginaria tantum fuisse, quare non mirum est, illum tum temporis' perturbatum omnia illa verba adeo confuse, et obscure imaginatum fuisse, ut nihil ex iis postea intelligere syyJPotuerit. Qui autem dicunt. Deum noluisse Danieli Tem clare revelare, videntur non Ιegisse verba Angeli, qui expresse dixit vide cap. Io. Vs. I 4. se υ
misse, ut D ielem intelligere faceret, quid suo Poyulo
in Posteritate dierum contingeret. Quare res illae Obscurae manserunt, quia nulIus tum temporis reperiebatur, qui tantum imaginationis virtute polleret, ut ipsi clarius revelari possient. Denique Prophetae, quibus reveIatum fuit . . Deum Eliam abrepturum, Persuadere volebant Elisae, eum alibi locorum dein
Iatum, ubi adhuc inveniri ab ipsis posset; quod sane
clare ostendit, eos Dei revelationem non recte intellexisse. Haec fulius ostendere non est opus; nam nihil ex Scriptura clarius constat, quam quod Deus unum Prophetam longe majoro gratia ad Prophetia zandum donavit, quam alium. At quod Prophetiae sive repraesentationes pro opinionibus Prophetarum, quaS amplexi fuerint, etiam Variarent, et quod Prophetae varias, imo contrarias habuerint opiniones, et varia praejudicia cloquor circa res meres peculativas, nam circa ea, quae probitatem, et b NOS mores spectant, longe aliter sentiendum curiosius, et prolixius ostendam; nam hanc rem maioris momenti esse puto; inde enim tandem concludam, Prophetiam nunquam Prophetas doctiores reddidisse. sed eos in suis praeconceptis opinionibus reliquisse, a C Pro Pterea nos iis circa res ruere speculativas mini'