Benedicti de Spinoza opera quae supersunt omnia. Iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent addidit Henr. Eberh. Gottlob Paulus ... Volumen prius posterius 1

발행: 1802년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

TRACTATUS THEOL. POLITICI

sacrificiorum genera secludit, et omnia festa, et tandem legem ipsam docet vide us h 6, i . at die his paucis comprehcndit, nempe in purificatione animi, et virtutis sive bonarum actionum usu seu habitu, et denique inopi auxilium ferendo. Nec minus lacii lentum testimonium est illud Psalnai 4O. vers. 7, 9-Hic enim Psaltes Deum alloquitur: sacrisicium et r/ὶu

caustum, et Peccati Oblationem non Petiyti; turam Noluntatem eae qui, mi Deus, volui; Nam lex tura est in meis τψceribus. Vocat igitur illam tantum Iegem Dei, quae visceribus vel menti inscripta est, et ab ea caeremonias secludit; nam eae solo instrututo, et non ex natura sunt bonae, adeoque neque mentibus inscriptae. Praeter haec alia adhuc in Scriptura reperiuntur, quae idem testantur, sed haec

duo attulisse lassicit. Quod autem ceremoniae nitidad beatitudinem juvent, sed quod tantum imperii tempo laneam foeticitatem respiciant, etiam ex ipsa Scriptura constat, quae pro ceremoniis nihil nisi Corporis commoda, et delicias promittit, et pro sola Iege divina.universali beatitudinem. In quinque enim Iibris. qui Mosis vulgo dicuntur, nihil aliud,

ut supra diximus, promittitur, quam haec tempo-xanea foeticitas, nempe honores. sive fama, victo. Tiae, divitiae, deliciae, et valetudo. Et quamvis quique illi libri, praeter ceremoniaS, multa mora tia contineant, haec tamen in iis non continentur, tanquam documenta moralia omnibus hominibus universalia. sed tanquam mandata ad captum, et ingenium solius Hebraeae nationis maxime accommodata, et quae adeo etiam solius imperii utilitatem spe tant. Ex. Gr. Moses non tanquam doctor aut Propheta Iudaeos docet, ne occidant neque furentur, sed haec tanquam legislator et princeps iubet ; non enim documenta ratione comprobat, sed

justibus

272쪽

CAP. V. DE CEREΜONIIS ET FIDE HISTOR. III

iussibus poenam addit, quae pro ingenio uniuscuiusque nationis variare potest et debet, ut experientia satis docuit. Sic etiam jussum, de non committendo adulterio, solius reipublicae et imperii utilitatem respicit; nam si doctamentum morale docere V Ιuisset quod non solatu reipublicae utilitatem. sed animi tranquillitatem, et Veram uniuscuiusque beatitudinem respiceret, tum non tantum actionΘm e

ternam, sed et ipsum animi consensum damnaret, ut Christus fecit . qui documenta universalia tantum docuit c vide Matth. cap. 6 vers. 28 et hac de causa Christus praemium spirituale, non autem ut Moses, Corporeum promittit. Nam Christus, uti dixi, non ad imperium conservandum, et leges inlii tuendum,

sed ad solam legem universalem docendum mis- s usus suit; et hinc facile intelligimus, Christin legem molis minime abrogavisse quandoquidem Christus

nullas novas leges in rempublicam introducere vo-Iuerit, nec aliud magis curaverit, quam documenta

moralia docere, eaque a legibus Reipublicae distinguere, idque maxime propter Pharisaeorum ignoran tiam, qui putabant, illum beate vivere, qui jura Reipublicae sive Iegem Μosis defendebat; cum tamen ipsa, uti diximus nullam nisi Heipublicae rationem habuerit, nec tam ad Hebraeos docendum, quam cogendum inservi verit. Sed ad nostrum propositum revertamur, et alia Scripturae loca, quae pro ceremonis nihil Praeter corporis Commoda, et pro sola lege divina universali beatitudin m promi tunt, in medium proferamus. Inter prophetas ne nio clarius quam Esaias hoc docuit, hic enim cap. 58. postquam hypocrisin damnavit, libertatem, et charitatem erga se et proximum commendat; et

pro his haec promittit: tunc erum; et sciati aurora lux tua, et tua sanitas Protinus eblorescet, et ibit ante te jusitia tua, et gloria Dei te aggregabit et c., in Post

273쪽

222ΤRACTAT E THEOL. POLITICI

Post haec sabbatum etiam commendat, pro cuius inobservando diligentia, hoc promittit: tunc cum Deo delectaberis et te equitare facitim suPer eaece Ia terrae et faciam, ut comedas haereditatem Iacobi, tui Patris, ut os Ieho Dae locutum est. Videmus ita- qiae, Prophetam pro libertate et charitate mentem sanam in corpore sano, Deique gloriam etiam post

mortPm Promittere: pro ceromoniis autem nihil nisi imperii securitatein, prosperitatem et corporis Delicitatem. In Psalmis i 5. et 24. nulla fit ceremonia-Tum mentio, sed tantum documentorum moralium, nimirum, quia in iis de Iola beatitudine agitur . eaque sola Proponitur. quamviS tamen Parabolice; nam certum est, ibi Per montem Dei, siusque tentoria et horum inhabitationem , beatitudinem et animi tranquillitatem, non Vero montem Hieroso-Iymae, neque Mosis tabernaculum intelligi; ha oes ηJ enim loca a nemine inhabitabantur, nec nisi ab iis, qui ex sola tribu Levi erant, administrabantur. Porro omnes etiam illae Salomonis sententiae, quas in superiore capite attuli, pro solo cultu intellectus et sapientiae, veram promittunt beatitudinem, neminPe, quod ex ea tandem timor Dei intelligetur et Dei scientia invenietur. Quod autem Hebraei post destructum eorum imperium non tenentur ceremonias

Exercere, patet ex Ioremia, qui ubi urbis vastationem prope' instare vidit et praedicit, ait, Deum eos

tantum diligere, qui sciunt et intelligunt, quod ipse

exercet misericordiam, judicium, et Iustitiam in mundo; adeoque in Posterum non Nils eos, qui haec norunt, laude dignos aestimandos esse sui de cap. 9.vs. 23 quali diceret, Deum post urbis vastationem nihil singulare a Iudaeis exigere, nec aliud ab iisdem in posterum petere, praeter legem naturalem, qua

274쪽

CAP. F. DE CERΕΜΟNIII ET FIDE HISTOR. 22S , omnes mortales tenentur. Νovum praeterea Test

mentum hoc ipsum plane confirmat. in eo enim, uti diximus, documenta tantum moralia docentur et pro iis regnum coeleste promittitur, ceremonias

autem, postquam Euangelium aliis etiam gentibus. qui alterius Reipublicae jure tenebantur, praedicari incepit, missas fecerunt Apostoli; quod autem Pharisaei post amissum imperium eas, aut saltem magnam earum partem retinuerint, id magis animo Christianis adversandi, quam Deo placendi fecerunt. Nam post primam urbis vastationem, cum BabyIonem captivi ducti fuerunt, quia tum in sectas non erant, quod sciam. divisi, statim Ceremonias neglexerunt, imo toti legi Molis valedixerunt, patria que jura oblivioni, ut plane stiperstua, tradiderunt et se cum caeteris nationibus immiscere inceperunt, ut ex HeEdra et Nehemia satis superque constat; quare

non dubium est, quin Iudaei, post dissolutum imperium, lege Molis non magis teneantur, qUam antequam eoruni societas et Respublica inceperit; dum enim inter alias Nationes ante exitum ex Aegypto vixerunt, nullas leges peculiares habuerunt, nec

tillo, nisi naturali jure et sine dubio, etiam iure Rerupublicae, in qua vivebant, quatenus Iegi divinae naturali non repugnabat, tenebantur. Quod autem Patriarchae Deo sacrificaverunt, id fecisse puto , ut suum animum, quem a pueritia sacrificiis assuetum habebant, magis ad devotionem incitarent; omneSenim homines a tempore Enos sacrificiis plane consueVerant, ita ut iis mafime ad devotionem in- Icitarentur. Patriarchae igitur non ex iure aliquo divino imperante, veI ex universalibus fundamentis

legis divinae edocti, sed ex sola illius temporis consuetudine, Deo sacrificaverunt et si ere alicuius mandato id fecerunt, mandatum illud nullum alliud fuit, Qquam jus Reipublicae, in qua vivebant; quo etiam ut jam hic et etiam capite tertio, cum de Λ1altatis-deli loquuti sumus, notavimus tenebRntur.

275쪽

a24 TRACTATvs THEOL. POLITICI His puto, me meam sententiam Scripturae a thoritate confirmavisse; superest jam ostendere, quomodo et qua ratione ceremoniae inserviebant ad imperium Hebraeorum Conservandum et stabilien dum; quod quam paucissimis potero, et universalibus fundamentis ostendam. Societas non tantum ad secure ab hostibus vivendum, sed etiam ad multarram rerum compendium faciendum, perutilis Est, et maxime etiam necessaria; nam, nisi homines in-ricem operam mutuam dare velint, ipsis et ars, et tempus deficeret . ad se, quoad eius sieri potet , sustentandum, et conservandum. Non enim omnes ad omnia aeque apti sunt, nec unusquisque potis esset, ad ea comparandum, quibus solus maxime indiget. Vires, et tempus, inquam, unicuique deficerent, si solus deberet arare, seminare, metere, moi re, Coquere, texeir, suere Et alia perplurima, ad vitam sustentanduin efficere, ut iam taceam artes, Et scientias, quae etiam ad persectionem humariae naturno, eiusque beatitudinem sunt summe necessariae. Videmus enim eos, qui barbare sine politia vivunt, Vitam miseram. et pene brutalem agere, Nec tamen

Pauca illa, misera et impolita, quae habent. sine mutua opera, qualis quulis ea sit, sibi comparant. Iam si homines a natura ita esstat constituti, ut nihil nisi id, quod vera ratio indicat, cuperent, nullis sane legibus indigeret societas, sed absolute sussc

ret, homines vera documenta moralia docere, ut sponte integro et liberali animo id, quod vere utile est, agerent. Verum longe aliter cum humana natura con Ititutum est; omnes quidem situm utile quae Tunt, at minime ex sanae rationis dictamine, sed

perplurimum ex sola libidine et animi assectibus abrepti qui nullam temporis suturi aliariamque re-Tum rationem habent) res appetunt, utilesque iudicant. Hinc fit, ut nulla societas possit subsistere. 'J absque imperio, et vi, et consequenter legibuS, quae hominum libidinem, atque estraenatum impe

tum Di iii Coosl

276쪽

CAP. V. DA CARRΜONIIS ET FIDE HISTOR. 22stum moderentur et cohibeant: non tamen humana

natura patitur absolute se cogi es ut Seneca Tragicus nit: violenta imperia nemo continia it diu; moderata durant; quamdiu enim homines ex talo metu agrant, tamdiu id. quod maxime nolunt, faciunt, nec rR-tionem utilitatis et necessitatis rei agendae tenent, sed id tantum curant, De capitis aut supplicii rei sint scilicet. Imo non possunt non malo aut damno im Peratoris, quamviS cum suo magno etiam mulo non tantum laetari, ipsique omnia mala cupere et

ubi poterunt adferre. Homines deinde nihil minus pati possunt quam suis aequalibus servire et ab iis regi. Denique nihil disti cilius, quam libertatem hominibus semel concessam iterunt adimere. Ex his sequitur Primo, quod vel tota societas, si fieri potest

collegialiter imperium tenere debet, ut sic omnes sibi et nemo suo nequali servire teneatur, vel, si pauci, aut unus solus imperium teneat, is aliquid

supra communem humano in naturam habere, vel

saltem summis viribus conari debet, vulgo id persuadere. Dcinde leges in quocunque imperio ita institui debunt. ut homines non tam metu, quam spe alicujus boni, quod maxime cupiunt, retineantur, hoc enim modo unusquisque cupido stium ossicium faciet. Denique quoniam obedientia in eo conlisiit, quod aliquis mandata ex sola imperantis aut horitate

exequatur. hinc sequitur, eandem, in societate cujus imperium Pones omnes est et leges ex communi consensu sanciuntur, nialium locum habere et sive in tali societate leges augeantur, vel minustntur, POPU- Iuni nihilominus aeque liberum manere, quia raonex aut horitate alterius, sed ex proprio suo consensu agit. At contra accidit, tibi rinus soliis imperium absolute tenet; nam omnes ex sola authoritate unius mandata imperii exequuntur, adeoque, nisi ita ab initio educati fuerint, ut ab ore imperantis pendeant,

difficile is poterit, ubi opus erit, novas leges instituere et libertatem semei concessam populo adimere. His

277쪽

His sic universaliter consideratis, ad Hebraeorum rempublicam descendamus. Hi cum primum. Aegypto eXiverunt, nullo alterius nationis jure amplius tenebantur, adeoque iis licebat, novas leges

ΦJ ad libitum sancire, sive nova jura constituero

et imperium, ubicunque locorum vellent, et quas terraS Vellent. Occupare. Attamen ad nihil minus erant apti, quam ad iura sapienter constituendum et imperium penes sese collegialiter retinendiam; rodis fere ingenii omnes erant et nil sera servitute Confecti. Imperium igitur penes unum tantum manero debuit. qui caeteris imperaret. eosque vi cogeret et qui denique leges praescriberet, et imposterum eas interpretaretur. Hoc autem imperium Moses facile retinere potuit, quia divina virtute supra caeteros

excellebat et se eam habere populo persuasit, multisque testimoniis ostendit; vide Exodi cap. I 4.. Vers. ultimo, et Scap. I9. vers. 9 3 Is itaque Virtute, qua pollebat divina. jura constituit et populo praescripsit: at in iis sunimam curam gessit, Ut populus, non

tam metu, quam sponte suunt ossicium faceret; ad quod haec duo eum maxime cogebant, populi sciliacet ingenium contuma Κ, quod sola vi cogi non patitur et instans bellum; ubi, ut res Prospere cedant, milites magis hortari, quam poenis Et minis. territare necesse est: sic enim unusquisque magis si iidet virtute et magnamitate animi clarere, quam supplicium tantum vitar . Hac igitur de causa Moses vi

tute, et iussu divino religionem in RempubIicam inistroduXit, ut populus non tam ex metu, quam de V ione Iuum officium faceret. Deinde eos benem ciis obligavit. et divinitus multa in futurum promisit nec leges admodum Ieveras sancivit, quod unusquisque, qui iis studuit, facile nobis concedet, praecipue si ad circumstantias, quae ad aliquem retin

damnandum requirebantur, attenderit. Denique,

ut populus. qui sui juris esse non poterat, ab ore imperantis penderet, nihil hominibus scilicet Tetvituti

Dissili Zi

278쪽

CAP. V. DE cEREMONIIS ET FIDE HISTOR. a 27 tuti assuetis ad libitum agere concessit; nihil enim Populus agere poterat, quin simul teneretur legis recordari et mandata exequi, quae a solo imperantis arbitrio pendebant. Non nim ad libitum, sed s Cundum certum, et determinatum justum legis lic bat arare, seminare, metere . item nec aliquid com edere, induere, neque caput et barbam radere, neque laetari. nec absolute aliquid agere licebat, nisi secundum iussa et mandata in legibus praescripta. nec hoc tantum, sed etiam in postibus, manibus et inter oculos signa quaedam habere tenebantur, quae eos semper per obedientiam monerent. Hic igitur scopus caeremoniarum fuit, ut homines nihil ex sq*J proprio decreto, sed omnia ex mandato alterius agmxent et continuis actionibus et meditationibus sat Tentur, se nihil prorsus sui, sed omnino alterius iuris esse: ex qDibus omnibus luce clarius constat, ceremonias ad beatitudinem nihil facere et illas Vet. Testamenti, imo totam logeim Mosis nihil aliud. quam Hebrqeorum imperium et consequenter Dihil praeter corporis commoda spectavisse. Quod autem ad Christiariorum ceremonias attinet, nempe Baptis nium, Coenam dominicam, festa, orationes exteris nas et si quae adhuc aliae, quae toti Christianismo Communes sunt, semperque fuerunt, si eae unquam a Christo, aut ab Apostolis institutae sunt quod adhuc mihi non satis constat eae non nisi ut universa lis Ecclesiae signa externa institutae sunt, non autem ut res, quae ad beatitudinem aliquid faciunt, vel quae aliquid Sanctimoniae jn se habeant; quare, quamvis hac ceremoniae non ratione imperii, ratione tamen integrae Societatis tantum institutae sunt; adeoque ille, qui solus vivit, iis minime tenetur, imo, qui in imperio, ubi Christiana religio interdicta est, vivit, is ab his ceremoniis abstinere tenetur et nihilominus poterit beate vivere. Huius rei eXemplum in regno Iaponen fiunt habetur, ubi Chrisstiana religio interdicta est et Belgae, qui ibi habu

tant, Duili do by Cooste

279쪽

a28 TRACTATUS THEOL. POLITICI tant, ex mandato Societatis Indiae Orientalis ab omni extΡrno cultu abstinere tenentur. Nec hoc alia aut hortiate iam confirmare puto; et quamvis non

dissicile foret. hoc ipsunt itiam ex fiandamentis Novi Testamenti deducere et forte claris insuper testia montis ostendere, haec tamen libentius missis facio. quia ad alia festinat animus. Pergo itaque ad id, de quo secundo Ioco in hoc capite agere constitui; scilicet Quibus et qua ratione fides historiarum in sacris

Contentarum necessaria sit. Ut autem hoc lumine naturali investigetur, sic procedendum videtur.

Si quis hominibus aliquid suadere vel dimi ad

Te Vult. quod per se notum non est. is, ut id iidem

amplectantur, rem suam ex concessiS deducere, eosque experien hia vel ratione convincere debet, nempe ex rebus, qua S per sensus experti sunt, in natura Contingere, vel ex axiomatis intellectualibus per se notis: at nisi experientia talis sit. ut clare et distincte intelligatur, quamvis hominem convincat, non tR-

q)J men poterit ipsa intellectum aeque asscere, ejusque nebulas dissipare, ac cum res docenda ex solis axiomatis intullectualibus, hoc est, ex sola virtute intellectus. ejusque in percipiendo ordine, deducitur, praesertim si quaeItio de re spirituali et quae

sub sensus nullo modo cadit. sit. Verum quia ad res ex solis notionibus intellectualibus deducendum Ionga perceptionum concatenatio saepissime requiritur , et praeterea etiam sumina praecautio, ingenii perspicacitas et summa continentia, quae omnia raro in hominibus reperiuntur; ideo homines ab experientia doceri malunt, quam omneS suas perceptiones ex paucis axiomatibus deducere et invicem concatenare; unde sequitur, quod si quis doctrinam alia quam integram nationem, ne dicam, universum humanum genus docere et ab omnibus intelligi vult; is rem suam sola experientia confirmare tenetur, rationesque suas et rerum docendarum desinitiones ad captum

280쪽

captum plebis, quae maximam humani generiS pa

Rem componit, maxime accommodare, non amem

eas concatenare, neque definitiones, prout ad ratio-Hes melius concatenandum inserviunt, tradere ; alias

Hoc tis tantum scribet, hoc est, a paucissimis tantum hominibus, si cum reliquis comparentur; poterit intelligi. Cum itaque tota Scriptura in usum integrasmationis prius et tandem universi humani generis re-πeIata fuerit; necessario ea, quae in ipsa continentur ad captam plebis maxime accommodari debuerunt et sola experientia comprobari. Rem clarius explicemus. Quae Scriptura docere vult, quae solam speculationem spectant, haec potissimum 1 unt; nem - Pe dati Deum, sive eos, quod omnia fecit et summa sapientia dirigit et sustentat et quod hominum luminam habet curam, nempe eorum, qui pie ut honeste vivant: reliquos autem multis suppliciis punit et a bonis segregat. Atque haec Scriptura sola experientia comprobat, nempe iis. quas narrat historiis, nec ullas harum rerum definitiones tradit, sed omnia

verba, et rationes captui plebis accommodat. Et quamvis experientia nullam harum rerum claram

cognitioncm dare possit, nec docere, quid Deus sit

et qua ratione res omnes sustentet et dirigat, homia numque curam habeat; potest tamen homines tantum docere et illuminare, quantum ad obedientiam et devotionem eorum animis imprimendum sus ficit. Atque ex his satis clare constare puto, quibus et qua ratione fides historiarum in sacris contenta rum necessima sit: ex modo ostensis enim evidentissime sequitur . earum notitiam et fidem vulgo, Cujus ingenium ad res clare ei distincte percipiendum non valet, summe esse necessariam. Deinde, eum, qui eas negat, quia non credit Deum esse, neque eum rebus et hominibus providere, impium esse: qui autem eas ignorat et nihilominus lumine naturali novit, Deum esse, et quae porro diximus et deinde veram Vivendi rationem habet. beatum omnino

esse,

SEARCH

MENU NAVIGATION