Benedicti de Spinoza opera quae supersunt omnia. Iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent addidit Henr. Eberh. Gottlob Paulus ... Volumen prius posterius 1

발행: 1802년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

aio TR AcΤATUS THEOL. POLITICI differentiam inter opus contra naturam et OpuS supra naturam; hoc est, ut quidam aiunt, opus, quod quidem nat irae non repugnat . attamen ab ipsa non potest produci, aut ustici, Nam cum miraculum non extra naturam , sed in ipsa natura fiat, quamvis si

Pra naturam statuatur, tamen necessct est, ut naturae ordinem iri turriam pat, quem alias fixum atque

immutabilem ex Dei decretis concipimus. Si quid igitur in natura fieret, quod ex ipsius legibus nousequeretur, id necessario ordini, quem Deus in aeternum Per leges naturae universalus in Datura stas JJ tuit, rapugnaret, adeoque id contra naturam ejusque leges esset et coii sequenter eius fides nos de omnibus dubitare faceret et ad Atheisuium ducerest. Et his puto , moid, quod Secundo intendebam, satis firmis rationibus ostendisse, ex quibus de novo concludere possurnus, miraculum sive contra nat xam, sive supra naturam, merum esse absurdum; et ProPterea per miraculum in sacris litteris nihil aliud polle intelligi, quam opus naturae, uti diSimus, quod captum humanum superat, aut sit perare Creditur. Jam antequam ad III. pergam, libet prius hancno Istram sententiam, nempe, quod ex miraculis Deum Non possumus cognoscere, authoritate Seripturauconisii mare; ct quamvis Scriptura hoc nulli bi aperiste doceat; Deilo tamen ex ipsa potest concludi, imprimis ex eo, quod Moses Deut. cap. I 5. praecipit, ut Prophetam seductorem, quamvis faciat miracula, mortis tamen damnent: sic enim ait: et quam

'visa contigerit figuum, et Portentum, quod tibi Prae dixit etc. noli tamen assentire Cerbis ejus ProPhetae, etc. quia Dominus vester Deus vos tentat etc. Pro 'heta

igitur) ille mortis Ennanetur etc. Ex quibiis clare se- quitur, miracula a falsis otiam Prophetis posse fierie vi homines nisi Dei vera cognitione et amore probe sint m in ii. aeque facile rv miraculis falsos Deos, ac Verum posse amplecti. Nam addit: quoniam Icho. 'va Dester Deus vos tentat, ut sciat, num eum πυ--

292쪽

cAP. VI. DE MIRAC LISI ' ΩΦ Illis integro corde aestro et animo Nesro. Deinde Israelitae ex tot miraculis nullum de Deo sanum Conceptum formare potuerunt; quod ipsa experieritia testata est; nam, cum sibi persuaderent, Mosen ab iis abiisse, numina vili bilia ab Aharone petierunt et Vitulus, proli pudori eorum Dei fuit idea, quam tandem ex tot miraculis formaverunt. Asaph quamvis tot miracula audivisset, de Diri providentia tamen dubitavit et fere a vera via destexisset, nisi tandem veram beatitudinem intellexisset. vide Psal. 57.

Salomon etiam, cujus tempore res Judaeorum in summo vigore erant, suspicatur omnia casu contingere. Vide Eccl. cap. 3. Vers. I9,2O,2ι. vi cat'. 9.Vers. 2, 5. etc. Denique omnibus fere Prophetis

hoc ipsum valde obscuruni fuit, nempe, quomo- Γη

do ordo naturae et hominum EventuS cum Conceptu,

quem de providentia Dei formaverant, Possent convenire, quod tamen Philosophis, qui non ex miraculis, seu ex claris conceptibus res conantur intelligere, senapor admodum. clarum suit, iiS nimirum, qui veram foeticitatem iii sola virtute et tranquillitate animi constituunt, nec student, ut natura iis, sed contra, ut ipsi naturae pareant; utpote qui Certe sciunt, Deum naturam dirigere, prout ejus legestaniVersales , non autem prout humanae naturae particulares leges exigunt, adeoque Deum non lotius lilianani generis, sed totius naturae ration Em bubcre. Constat itaque etiam eX ipsa Scriptura, miracula Vcram Dei cognitionem non dare Deo Dci pro ' incntiam clare docere. Quod autem in Scriptura iacpe Teperitur, Deum portenta fecisse, ut hominibus hi- .

notesceret. ut in Modi cap. I . vers. 2. Deum Aegyptios illulisso et signa sui dedisse, ut Israelitau cognoscerent eum esse Ucum; inde tamen non sequitur, miracula id revera docere, sed. tantum sequitur, JM-daeos tales habuisse opiniones, ut faeile iis miraςulis convinci possent; supra enim in capite secundo lare ostendimus, xationes Propheticaa, sue quso

293쪽

α4a I, AcTATvs ΥΠΕΟΙ- POLITI I iex revelatione formantur, non elici ex notioni soniversalibus et communibus, sed ex concessis, quamvis absurdis, et opinionibus eorum, quibus TeS r volantur, sive quos Spiritus Sanctus convincere 6I quod multis exemplis illustravimus et etiam testimonio Pauli, qui cum Graecis erat Graecus et cum It daeis Iudaeus. Verum quamvis IIIa miracula Aegyptios et Iudaeos ex suis concessis convincere, non tamen veram Dei ideam et cognitionem dare poterant, sed tantum facere. ut concederent, dari Numen, Omnibus rebus. iis notis potentius, deinde quod Hebraeos, quibus tum temporis omnia praeter spem foeticissime cesserunt, supra omnes Curabat,

non autem quod Deus omnes aeque curet; nam hoc

sola Philosophia docere potest. Ideo Iudaei et omnes, qui non nisi ex dissimili rerum humanariam statu et impari hominum fortuna Dei providentiam cognoverunt, Iibi persuaserunt, Iudaeos Deo dilectiores reliquis suisse, quamvis tamen reliquos vera huma na perfectione non superaverint, ut jam Cap. III. ostendimus. Ad Tertium igitur pergo, ut scilicet t7 J ex Scriptura ostendam, Dei decreta et mandata

et consequntur providentiam nihil esse revera prae ter naturae ordinem, hoc est, quando Scriptura dicit, hoc vel illud a Deo vel Dei voluntate factum, nihil aliud revera intelligere, quam quod id ipsunt

secundum leges et ordinem naturae fuerit factum, non aiatem, ut Vulgus Opinatur, qUOd natura tamindiu cessavit agere, aut quod eius ordo aliquamdiu interruptus fuit. At Scriptura ea, quae adi ejus doctrinam non spectant, directe non docet. quia ejus non est ut circa legem divinam ostendimus res

per Caulas naturales, neque res mere speculativas

docere. Quare id, quod hic volumus, ex quibusdam Scripturae Historiis, quae casu prolixius et pluribus circumstantiis narrantur, Per consequentiam

aliciendum est; ialium itaque aliquot in medium proin Drami. In Libro I Shamuelis cap. 9. Vers. I 5, 16.

294쪽

marratur, quod Deus Shamueli revelavit, se saulum ad eum missurum; nec tamen Deus eum ad Shamum Iem milit ut homines solent aliquem ad alium mi

Tere, sed haec Dei missio nihil aliud fuit, quam ipso

Maturae ordo; quaerebat nimirum Saul sui in prae-Hicto capite narratur a finas, quas perdiderat; et jam absque iis domum redire deliberans, ex considio fui famuli Shamuelem Prophetam a divit, ut eX eo

sciret, ubi easdem invenire pos et . nec ex tota na Natione constat, Saulum alitid Dei mandatum praeter hunc naturae orditiem habuisses, ut Stiam ueIemn Hiret. In Psalmo to5. vers. 24. ilicitur, quod Deus Aegyptiorum an inium mutavit, ut odio haberint Israelitas; quae etiam mutatio naturalis plane fuit, ut patet ex cap. I Exodi, ubi ratio non levis Aegy- Ptiorum narratur, quae eos movit, Israclitas ad se vitutem redigere. Cap. 9. Genes. Vers. 15. ait Deus Noae, se itidem iri nube daturum, quae etiam Deinctio nulla sane alia est, nisi radiorum solis refractio

et reflexio, quam ipsi radii in aquae guttulis patiuntiar. Psalmo I 47. vers. 38. vocatur illa venti naturalis notio et calor, quo pruina et nix liquescunt, verbum Dei; et vers. I 5. dictum et Dei verbum ventus et frigus Vocantur. Ventus et ignis vocantur in PsaI-mO IO4. vers. q. legati et ministri Dei et alia ad hunc modum plura in Script Dra reperiuritur, quae Claris-sune indicant, Dei decretum, i iussum, dictum let

verbum nihil aliud esse, . quam ipsam Daturae actio nem ex ordinem; quare non dubium est, quin omnia, quae in Scriptura narrantur. naturaliter conti- FIgerint et tamen ad Deum referuntur, quia Scriptu-xae, ut jam ostendimus, non est. res per causas na turales docere, sed tantum eas res narrare, qua uimaginationem lato occupant, idque ea Methodo et sylo. qui melius in sexvit, ad res magis admirandum et consequenter ad devotionem in animis vulgi imprimendum. Si igitur quaedam in sacris literis reperiuntur, quorum causas reddere nescimus et

295쪽

s ΤnΑcTATUS THEOL. POLITICI 'Uae praeter, imo contra Ordinem naturae viden ne

contigisse, ea moram nobis iniicere non debent, seclomnino credendum , id, quod reVera contigit, D turaliter contigiste; quod etiam ex hoc confirmatur, quod in miraculis plures circumstantiae reperiebantur. ψ1amvis lamen non semper narrentur, praecia

pue cum stilo Poc tico canantur; circumstantiae, in qu plo, miraculorum clare ostendunt, ipsa causas Matri rates requirere. Nempe ut Aegyptii scabie inicitarentur, opus init, ut Moses favillam in aerem ivxium spargeret; vide Exodi cap. 9. vcrs. ID. IDCu-nac etiam ex mandato Dei naturali, nempe ex vento orientali integro die et nocte flante, Aeryptiorum regionem petierunt et vento occidentali fortissimo eandem reliquerunt cui de EXOd. c. Io. Vs. I 4, 19. eodem etiam Dei jussu mare Viam Judaeis aperuit, . Vide EXOd. C. Id. v s. a1. nempe Euro, qui fortissime integra tiocte flavit. Deinde ut Elisa puerum, qui mortuus credebatur, eXcitaret, aliquoties Puero incumbero debuit, donec prius incaluerit et tandem oculos aperuexit, vide Reg. lib. 2. cap. 4. Vs. 54, 35. sic etiarn in Evangelio Ioannis cap. 9. quaedam Darran tur circumstantiae quibus Christus usus est, ad sanandum coeculii et sic alia multa in Scripturis reperiuntur, quae omnia satis ostendunt, miracula aliud, quam absolutum Dei, ut aiunt, mandatum requirere. Quare

credendum, quamvis circum stantia e miraculorum, eorUmque naturales causae non semper, neque omnes enarreni Ur, miracula tamen non sine iisdem contigisse. Quod etiam constat ex Exodi cap. 14. Vs. 27. tibi tantum narratur. quod ex solo nutu Μosis mareitorum intumuit, nec ulla venti ruentio sit. Et tamen in Canti O cap. 15. vers. Io. diuitur, id contigisse ex eo, quod Deus vento suo id est, vento fortissimo) flaverit; quare haec circumflantia in his o-

Tia omittitur . et miractilum ea de causa maius vide-

tur. At forsan instabit aliquis, nos perplura in

εcripturis reperire, quae nullo modo per causas na-

lurales

296쪽

luxnIes videntur possie eriplicari, ut quod peccata hominum, eorumque precationes, Possunt esse pluvia o terraeque fertilitatis causa, aut quod fides ca Cos sanare potuit et alia ad hunc modum, quae innitiliis narrantur. Sed ad haec me jam respondisse Puto: ostendi enim, Scripturam res non docere per Proximas sitas causas, sed tantum res eo ordine. iii quo phrasibus narrare, quibus maxime homines et Praecipue plebem ad devotionem ni overe potest et hac des causa de Deo et de rebus admodum improprie loquitur, quia nimirum non rationem Gon incere, sed hominum phantasiam et imaginationem asscere et occupare studet. Si enim Scriptura vastationen1 cilicuius imperii, ut historici politici solent, narra-xet, id plebem nihil commoveret, at contrR maNime, si omnia poetice depingat et ad Deum reserat, quod facere solet Cum itaque Scriptura narrat, terran Propter hominum peccata serilem csse, aut quod cocci ex fide sanabantur, ea nos non magis movere debent, quam cum narrat, Deum propter hominum Peccata irasci, contristari, poenitere boni promisset facti, aut quod Deus, ex eo quod signum Videt, promisi recordetur et alia perplurima, quae Vel POL -tice dicta sunt, vel secundum Scriptoris opiniones cetpraejudicia relata. Quare hic absolute concludimus. Omnia, quae in Scriptura Vere narrantur contigisse,

ea secundum leges naturae ut omnia necessario contigisse et si quid reperiatur quod apodictice demonstrari potest, Iegibus naturae repugnare, aut eta iis Consequi Dori potuisse, plane credendum, id a sacri- Iegis hominibus Sacris literis adjectum fuisse: quicquid enim contra naturam est, id contra rationem est et quod contra rationem', id absurdum est, ac proinde etiam refutandum. Supcrest iam, tantum pauca adhuc de miraculoriam intHrpretatione notaro,

vel potius recolligere nam praecipua jam dicta sunt)et titio aut altero exemplo illis si rare, quod hic Quarto lacere Proiuisi, idque Propterea volo, ne quis,

297쪽

u46 TRACTATUS THEOL. POLITICLmiraculum aliquod male interpretando, temere suspiricetur. se aliquid in Scriptura reperisse, quod 1umini naturae repugnet. Raro admodum fit, ut homines rem aliquam, ut gesta est, ita simpIiciter narrent, ut nihil sui Iudicii narrationi inimisceant; Iino, cum aliquid novi vident aut aυ-s 8J diunt, nisi maxime a suis praeconceptis opinionibus caveant. iis Plerumque ita praeoccupabuntur, ut plane aliud, quam quod Vident. aut Conis tigisse audiunt. percipiant. praesertim si res acta captum DarrantiS, aut audientis superat et maximissi ad eius rem reserat, ut ipsa Certo modo contingat. Hinc fit, ut homines in suis Chronicis et historiis magis suas opiniones, quam TeS ipsa S actas narrent, et ut latius idemquo casus, a duobus hominibus. qui diversas habent opiniones, ita diverse narretur, ut non nisi de duobus casibus loqui videantur et de-mique ut saepe non admodum disti cile sit, ex solis hiastoriis opiniones Chronographi et historici invosigare. Ad haec confirmandum multa adferre possem. tam Philosophorum, qui historiam naturae scripssxunt . quam Chronographorum exempla, nisi id superfluum existimarem; eX Sacra autem Scriptura Unum tantiam adferam, de reliquis Lecior ipse judicet Tempore Iosuae Hebraei cui iam supra monuimus cum Vulgo credebant, solem motu, ut vocant, diurno moveri, terram autem quiescere et huic prae- conceptae opinioni miraculum, quod iis contigit. cum contra quinque illos reges pugnarent, adaptaverunt; non enim simpliciter narraverunt, diem

illum solito longiorem fuisse, sed solem et lunam fietisse sive a suo motu cessavisse, quod iplis etiam

tum temporis non Parum inservire poterat, ad Ethnicos. qui solem ad Orisbant, Convincendum et ipsa e perientia comprobandum, solem sub alterius niaminis imperio esse, eX Cuius nutu ordinem sui rara naturalem mutare teneatur. Quare partimieta religione,

Partim ex PraeconcePtis opinionibus rein longe alb

298쪽

xer, quam revera contingere Potuit, ConcepRrunt,ntque enarraverunt. Igitur ad miracula Scripturao interpretandum et ex eorum narrationibus intelligendum, quomodo ipsa revera conrigerint, necesse est, opiniones eorum scire, qui ipsa primo narraverunt. et qui nobis ea scripto reliquerunt et eas ab eo quod sensus iis repraesentare potuerunt. distinguere. Alias enim eorum opiniones et judicia cum ipso miraculo. Prout revera contigit, confundemus: nec ad haec tantum; sed ne etiam confundamus res, quae reVexa consigerunt, cum rebus imaginariis et quae non nisi repraesentationes Propheticae fuerunt, eorturi opiniones scire refert. In Scriptura enim multa ut xealia narrantur et quae etiam realia esse credebantur, quae tamen non nisi repraesentationes, res- Ique imaginariae fuerunt; ut quod Deus claui mens o coelo descenderit vide Exodi cap. 39. Vers. 23. et Derit. Cap. 5. Vers. 23 et quod mons Sinai propiu-xea fumabat . quia Deus supra eundem descenderat, igne circumdatus; quod Elias ad coeliam igneo cur-xu et igneis equis ascenderit. Quae sane omnia non misi repraesentationes fuerunt. adaptatae opinioni hus eorum, qui eas nobis, ut iis repraesentatae sunt,mempe ut res actuales tradiderunt. Omnes enim.

qui aliquantulum supra vulgunt sapiunt, sciunt,

Deum non habere dextram, neque sinistram, neque moveri, neque quiescere, ne quo in loco, sed abso- Iute infinitum esse; et in eo omnes contineri Perfectiones. Haec, inquam, ii sciunt, qui res eX perceptionibus puri intellectus judicant et nori proti imaginario a sensibus externis asscitur, ut Vulgus, solet, quod ideo Deum corporeum et imperium Terium tenentem imaginatur, cuius solium in convex state coeli supra stellas esse fingit, quarum a terra di-itantiam non admodum longam credit esse. Et his

et similibus opinionibus culi diximus perplurimi

Scripturae casus adaptati sunt, qui proinde non de-hent ut reales a Philosophis accipi. Rofert denique ad

299쪽

ad miracula, ut realiter contigerint, intelligendum, Hebraeorum phrases et tropos scire; qui enim ad ipsos non satis attenderit, multa Scripturae assin et

miracula, quae ei S scriptoreb nunquam enarrare cogitaverunt. adeoque non tanquam reS Et miracula, prout revera Contigerint. sed mentem otiam authorum sacrorum codicum plano ignorabit. E. G. Zacha-xias cap. I 4. Vers. 7. de quodam bello futuro loquens, ait: dies erit unicus, Deo tantiam ristus, Hon enim erit dies Neque nox, temPore autem Dei ertino itiae erit. Quibus verbis magnum miraculum praedicere videtur et tamen iis nihil aliud significare vult, quam quod bellum toto die erit anceps, ejusque eventus Deo tantum notiis et quod tempore Vespertino victo riam adipiscentur; similibus enim phrasi bust victorias ot clades nationum praedicere et scribere solebant Prophetae. Sicuti videmus Esaiam, qui Cap. IS.

vastationem Babiloniae sic depingit: quoniam sellae coeli, ejusque sidera non illuminabunt luce stia, fol

in ortu suo tenebrescet et iuran non emittet 1μlendorem suae lucis: quae sane neminem Credere existismo in vallatione illius imperii contigisse; ut neque

etiam ea i quae mOX Rddit, nempe: VrOPterea coelos contremisco e faciam, et terrae)tio loco dimovebitur. Sic etiam Esaias cap. q. q. Vers. iiii. ut Judaeis significaret, eos nabilonia Hierosolymam secure reclituros.

neque in itinere sitim passuros, ait, et Hori sti Derunt, Per d0crta eos duaeit, aquam eae Petra iis in liare fecit, Petram ruPit, et fluxerunt aqtiae. His inquam verbis nillil aliud significare vult, quam quod Judaei fontes in desertis, ut sit inv nierit, quibus stim tuam mitigabunt; nam cum eae consensu Cyri Hierosolymam petierunt, nulla similia miracula iis

contigisse conlini. Et ad hunc modum perplurima in sacris litteris occurrunt. quae tantum modi loquendi inter Iudaeos fuerunt, nec opus est. Omnia hic singulatim recensere; sed tantum hoc in genere notari velim, Hebraeos his Phrasibus non tantum con

300쪽

CAP. VI. DE MIRACULIS.

suovἰsse ornare. sed etiam et quidem maxime . da- vote loqui. Hac emm de causa in sacris literis invenitur Deo benedicere pro maledicere svi de Lib. i. Best. Cap. 2 . Vers io. et Iob. Cap Q. Vers 9. et eadem etiam de causa omnia ad Deum referebant et ideo Scriptura nilial nisi miracula narrare Videtur. id que, cum de rebus maximΘ naturalibUS loquitur, cuias rei exempla is liquot iam supra rotulimus, quare Credendum, cum Scriptura dii it Deum cor Pharaonis induravit te, Dihil aliud tum significali, quam

quod Pharao fuit contumax. Et cum dicitur DPuim fenestras cocii κpPrire, nihil ali Dd significμt, qoam quod multa aqua pluerit et sic alia. Ad haec igitue ei, qUod multa admodiam breviter, sine ullis Circuiti- stantiis et fere mutilatμ Darrentur, si quis probe attendor it nihil fere in Scriptura reperiet, qυod possit demonstrari lumini naturae repugnare et Contra multa, quae obscuris lima visa sunt. mediocri meditatione intelligere poterit et facit se interpretari. At que his existimo. me id, quod intenderam, satis clare Ottendisse. Attamen anti quam huic capiti finem dem, aliud adhuc restat, quod hic monere volo;

nempe, me alia prorsus methodo hic circa mirai fila

processisse, quam circa Prophetiam. De prophetia enim nihil assirmavi, nili quod ex fundamentis thyJ

in Sacris I iteris revelatis concludere potui; at ni praecipua ex solis principiis lumine naturali notis elicui. quod etiam consulto feci, quia de prophetia, quandoquidem ipsa captum litimatium tu perat et quaestio mere Theologica est, nihil affirmare, neque etiam scire poteram. in quo ipsa potissimum consit

terit. nisi ex fundamentis reVelatis; atque adeo coactus tum fui, tristoriam prophetiae eoncinnare et ex ea quaedam dogmata formare, quae me naturam

prophetiae ejusque proprietates, quoad fieri poteli, docerent. At hic ciri a miracula, qtita id quod inquirimuS nempe an concedere possi inus, aliquid in natura contangere, quod ejus legibus repugnet, nut

ri quod

SEARCH

MENU NAVIGATION