Benedicti de Spinoza opera quae supersunt omnia. Iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent addidit Henr. Eberh. Gottlob Paulus ... Volumen prius posterius 1

발행: 1802년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

TaAzTATUS THEOL. POLITICI absolute praedicarent, omnesque ad religionem conis verterent. Quocunque igitur ibant, Christi mandatum exequebantur, nec ipsiSOpus erat, ut antequam irent, res praedichndae iisdeni revelarentur; discipulis scilicetChristi, quibus ipse dixerat: quum autem tradiderine vos, ne stissolliciti, quomodo aut quid loqtitimini, dabi-ρων enim Nobis tu illa hora, quid loquemini etc. cvido Matth. Cap. Io. Vs. iii, O. Concludimus itaque Apo- SAE J stolos ea tantum ex singulari revelasione habuisse, quae viva voce praedicaverunt et simuI lignis confirmaverunt vide quae in initio a. Cap. ostendimus quae autem limpliciter nullis adhibitis , tanquam testibus, signis, scripto Vol viva voce docuerunt. ea ex cognitio ne naturali scilicet) locuti sunt, vel scripserunt; qua de re vide Ep:st. ad Corinth. I. Cap. i4. v s. 6. Nec hic nobis moram iniicit, quod omnes Epistolae exordiantur ab Apostolatus approbatione; nam ApolloIis, ut mox ostendam, non tantum virtus ad Prophetandum, sed etiam authoritas ad docendum conccssaeli. Et hac ratione concedimus, eos tanquam Apostolos suas Epiastolas scriptilia et hac de causa exordium a sui Apostolatus approbatione Unumquemque sumsisse: Vel forte, ut animum lectoris facilius Iibi conciliarent et ad attentionem excitarent, voluerunt ante omnia testari. Aillos esse, qui omnibus fidelibus ex suis praedicationibus 'innotuerant, et qui tum claris testimoniis Istenderant, se veram docere religionem et salutis iam. Nam quaecunque ego in hisco Epistolis diei .. Video de Apostolorum vocatione et Spiritu Sancto et divino, quem habebant, ad eorum quas habuerant, praedicationes rosorri video, iis tantum locis exceptis . in quibus Spiritus Dei et Spiritus Sanctus pro mente sana, beata et Deo dicata elo. de quibus in primo Cap. diximus sumitur. Ex. Gr. in Epist. ad

Corinth. L. CaP. I. vers. 4 o. ait Paulus, beata autem

ita maneat Iecundum sententiam mecim, Puto autem etiam ego , quod iritus Dei se iii me. Ubi, per Spiritum Dei ipsam suam mentem intelligit, ut

ipse

372쪽

C P. XI. DE APOSTOL. AUCTORIT. LN EPIsT L. Seeῆpse orationis contextus indicat: hoc enim vult, Hinduam, quae secundo non vult nubere marito, beaω tam judico secundum meam sententiam, qui caelebs vivere decrevi et me beatum puto. Et ad hunc moin dum alia reperiuntur, quae hic adferre supervacaneum iudico. Com itaque flatuendum sit, Epistolas Apostolorum a soIolumine naturali dictatas fuisse. viis dendum iam est, quomodo Apostoli ex sola naturali

cognitione, res, quae sub eandem non cadunt, doc Te poterant. Verum si ad illa, quae circa Scripturae interpretationem Cap. VII. huius Tractatus diximus , attendamus, nulla hic nobis erit dissicultas. Nam quamvis ea, quae in Bibliis continentur, ut plurimum nostriun captum superent, Pollunt is tamen seciire de iisdem disserere, modo nuIIa alia LI *J principia admittamus , quam ea, quae ex ipsa scriptura petuntur; atque hoc eodem etiam modo Apoω. si oli ex rebus, quas viderant, quasque audi erant et quas denique ex revelatione habuerant, multa concludere et elicere, eaque homines, si libitum iis esset, docere poterant. Deinde quamvis religio, prout ab Apostolis praedicabatur, nempe fimplicem Christi historiam narrando, sub rationem non cadat, ejus tamen summim , qua o potissimum documentis moralibus constat, ut tota Christi doctrina. potest unusquisque lumine naturali facile assequi. Deniquo Ap stoΙi non indigebant Iumine supernatiirali ad religionem, quam antea signia confirmaverant, communi hominum captui ita accommodandam, ut facile ah unoquoque ex animo acciperetur; neque etiam eo

dem instigebant ad homines de eadem monendos 3 atque hic finis Epistolarum est, homines scilicet ea via docere et monere, quam unusquisque Apostolorum optimam iudicavit ad eosdem in xeIigione eo firmandos r et hic notandum id. quod pauIo anto diximus, nempe . quod Aposioli non tantum viri tem acceperant ad historiam Christi tanquam Prophe.tae praedicandam, eandem soluset signia umirmam

373쪽

ACTATUS THEOL. POLITICI

do, sed praeterea etiam autItoritatem docendi et mo- mendi ea via, quam unusquisque optimam esse iudicaret ; quod utrumque doniam Paulus in Epist. ad Titu C h. r. Cap. l. Vers. II. clare his indicat: in quo ego constitutus funι Praeco et Mostolus et doctor Nerum. Ri in I. ad eund. Cap. 2. vers. 7. cujus Constitutus fuiu ego Praeco et APostolus Deritatem dico Per Christiam, non mentior doctor gentium cum, fide

N. R. cic Neritate. His, inquam, Clare utramque approbationem nempe apoliolatus et doctoratus inclicat; at a uilioritatem moncndi quemcunque et quandocunquo voluerit in Epist. ad Philem. vers. 8. his significate quamvis multam in Christo libertatem haberem Praecipicudi tibi, quod con Deutet, tamen etc. Ubi notandum, quod si ea, quae Philemoni praecipere oportebat, Paulus ut Propheta a Deo acceperat et tanquam Propheta Praecipere debebat. tum Proinfecto insi non licuisset Dei praeceptum in preces mutare. Quare necessario intelligendum, eum loqui delibertate monendi, quae ipsi tanquam doctori et non tanquam Prophetae erat. Attamen nondum satiss - 4 clare sequitur, Apostolos viam docendi, quam unusquisque meliorem luciicasset, eligere potuisse, sed

tantum eos ex officio Apostolatus non solum Prophetas, sed etiam Doctores fuisse . nisi rationem in auxilium vocare velimus, quae Plane docet eum, qui nulla oritatem docendi habet, liabere etiam authoritatem eliger. di, quam velit viam. Sed satius erit, reni Omnem ex sola Scriptura demonstrare. Ex ipsa enim clare constat unumquemque Apostoloruni singularem viam clegisse; nempe ex his verbis Pauli Epist. ad DOm. Cap. I 5. vers. 2 o. Ssllicite curans ut Praedic rem non ubi invocatum erae nomen Christi, ne aedia

jicarem supra alienum fundamentum. Sane si ominnes eandem docendi viam habebant et omnes supra idem fundamentum Christianam religionem aedificaverant, nulIa ratione Paulus alterius Apostoli fundamenta aliena vocar. Poterat, utpote quae.et ipsius

. . e

374쪽

CAP. XI. DE AP NOL. AUCTORIT. IN EPISTOL. 323 eadem erant. Sed quandoquidem ipsa aliena vocat. necessario concludendum, unumquemque religionem diverso fundamento superaedificasse et Apostolis in suo aoctoratu idem contigisse, quod reliquis doctoribus, qui lingularem docendi methodum habent, ait seni per magis eos docere cupiant, qui plana r des sunt, et linguas vel scientias etiam mathematicas, de quarum Veritate nemo dubitat, ex nullo alio discere inceperunt. Deinde si ipsas Epistolas aliqua cum attentione Percurramus, videbimus Apostolos in ipsa religione quidem convenire, in fundamentis autem admodum discrepare. Nam Paulus, ut homines in religione confirmaret et iis ostenderet salutem a sola

Dei gratia pendere, docuit, neminem ex operibus sed sola fide gloriari posse, nominemque ex operibus i stificari vide Epist. ad Rom. Cap S. vers. z7, 28. et porro totam illam doctrinam de praedestinatione. Iacobus autem contra in sua Epistola hominem ex ope. ribus iustificari et non ex fide tantum vide ejus Epist. Cap. 2. Vers. 24. et totam doctrinam religionis, missis omnibus illis Ρauli disputationibus, paucis admodum comprehendit. Denique non dubium est, quin ex hoc, quod scilicet Apostoli diversis fundamen iis religionem superaedificaverint, ortae sint multae conistentiones et schismata. quibus Ecclesia jam inde ab Apostolorum temporibus indesinenter vexata suit et

profecto in aeternum vexabitur, donec tandem ali,

quando religio a speculationibus philosophicis separetur et ad paucissima et simplicissima dogmata , DI Iquae Christus suos docuit, redigatur: quod Apostolis impossibile fuit, quia Evangelium ignorum erat hominibus, adeoque ejus ne doctrinae novitas eorum aures multum laederet, eam, quoad fieri poterat, hominum fui temporis ingenio accommodaverunt, Via de Epist. ad Cor. I. Cap. 9. Vs i 9, 2o. etc. et fundamentis tum temporis maxime notis et acceptis supe struxeruiit: et iὸeo nemo Apostolorum magis philo

sophatus est, quam Peaeus, qui ad gentibus praedia Caudum

Di ilig

375쪽

sa 4 , TRAcTATUS THE L. POLITI cI candum vocatus fuit. Reliqui autem qui Iudaeis praedicaverunt, philosophiae scilicet contemtoribus. eorum etiam ingenio sese accommodaverunt de hoc vide Epist. ad Galat. Cap. u. Vs. Q. etc. et religionem nudam a speculationibus philosophicis docuerunt. Iam autem felix profecto nostra esset aetas. si ipsam etiam ab omni superstitione liberam videremus.

CAP. XII. De vero Legis disi a Iyn3raphs, et qua ratione Scriptura sacra vocatur et qua ratioue Verbram Dei. Denique osenditur Visam, qua evus Perbum Dei continet, iueorru tam ad nos Mervenisse.

Qui Biblia, ut ut sunt, tanquam Epistolam Dei, e caelo hominibus n1issam considerant, clamabunt sine dubio me peccatum in Spiritum Sanctum commisisse, qui scilicet Dei verbum mendosum, truncatum, BG Miteratum et sibi non constans statuerim, norius ejus non mili fragmenta habere et denique svngraphum Pacti Dei, quod cum Iudaeis pepigit, periisse. Verum non dubito, si rem ipsam perpendere velint, quin

statim clamare desinent. Nam tam ipsa ratio, quam Prophetarum et Apostolorum sententiae aperte CI mant Dei acternum verbum et pactum, Veramque eligionem hominum cordibus, hoc est, humanae menti divinitus inseriptam esse, eamque verum esse

Dei syngraphum, quod ipse suo sigillo, nempe Sui

idea, tanquam imagine suae divinitatis consignavit. Primis Iudaeis Heligio tanquam lex scripto tradita, s ε J nimicum quia tum tempoxis veluti infantes habebantur. Verum in posterimi Μoses Deri teri Cap. Eo. vers. 6. et Ieremias cap. 33. vGL 3So tempus futurum ipsis praedicant, quo Deus suam legem eorum cordibus inscribet. Adeoque solis Iudaeis et praecipue Zaducaeis compotebat, olim pro lege in tabulis saxipta pugnare; at iis minime, qui ipsam mentibus inscriptam habent. Qui igitur ad haec attendere velit, nihil in supradiciis reperiot, quod Dei Verbo

sve verae Mugioni et fidei repugnet, veI quod eam

infir

376쪽

CAP. XII. DE scRIPTvRA S. UT VERBO 2IV. 325 infirmare possit, sed contra nos eandem confirmare; ut etiam circa finem Cap. IO. ostendimus; et ni hoc esset, plano de his tacere decrevissem, imo libentor concessissem ad effugiendas omnes dissicultates. in Scripturis profundissima latere mysteria: sed quia inde intolerabilis orta eli superstitio et alia pereiciosissima incommoda, de quibus in praefatione Cap. I. Iocutus sum, his minimo supersedendum esse duxi; praesertim quia religio nullis superstitiosis ornamentis indiget, sed contra de ipsius splendore adimitur. quando similibus figmentis adornatur. At dicent, quamvis lex divina cordibus inscripta sit, Scripturam nihilominus Dei esse vorbum, adeoque non m gis de Scriptura, quam de Dei Verbo dicero licere,

eandem truncatam et depravatam esse. Verum ego Contra Veteor, ne nimis studeant esse sancti et Reliagionem in super utionem convertant, imo ae sim lacra et imagines, hoc est chartam et atramentum pro Dei Verbo adorare incipiant. Hoc scio. me nihil indignum Scriptura aut Dei verbo dixisse, qui nihil statuerim, quod non evidentissimis rationibus

verum esse demonstraverim, et hac de causa etiam Certo affirmare possim, me nihil dixisse, quod impium sit, vel quod impietatem redoleat. Fateor Profanos quosdam homines, quibus religio onus est. ex his licentiam peccandi sumere posse et fine ulla ratione, sed tantum ut Voluptati concedant, hinc concludere Scripturam ubique esto mendosam et palsifi-

Catam et Consequenter nullius etiam authoritatis.

Verum similibus subvenire impossibile est secundum illud tritum, quod nihil adeo recte dici potest, quin male interpretando possit depravari. Qui voIuptatiabus indulgere Volunt, facile eausam quamcunque in venire possunt, nec olim ii, qui ipsa originalia, arcam foederis, imo ipsos Prophetas et Apostolos hahebant, meliores fuerunt, nec magis obtem- sy'IPerantes, sed omnes iam Iudaei, quam Gentiles iidem seniper fuerunt et in omni aevo virtus admodum rara

377쪽

aas GAcTATVS THEOL. POLITICI fuit. Attamen ut omnem amoveam scrupulum. ostenis dendum hic est, qua ratione Scriptura et quaecunquo

res muta sacra et divina dici debeat: deinde quid sit

revera verbum Dei, et quod id non contineatur incerto numero librorum: et denique Scripturam quatenus ea docet quae ad obedientiam et salutem necessaria sunt, non potuisse Corrumpi. Nam ex his

facile unusquisque judicare Poterit, nos nihil contra Dei verbum dixisse, nec ullum Iocum impietati dedisse. Id sacrum et divinum vocatur, quod pietati et

religioni exercendae destinatum est et tamdiu tantum sacrum erit, quamdiu homines eo religiose utuntur.

quod si pii es e desinant et id etiam siluid sacrum esse

desinet: at si idem ad res impias patrandas dedicent, tum idipsum, quod antea sacrum erat, immundum et profanum reddetur. Ex. Gr. locus quidam a Iacobo Patriarcha vocatus fuit N Nn domus Dei, quia ibi Daum ei revelatum coluit: sed a Prophetis ille apse Iocus vocatus fuit pri mn domus tuiquitatis vide Hamos Cap. 5 vs 5 et Hoseae Cap. Io. Vs. 5. quia IsraeIitae ex instituto Ieroboliami ibi idolis sacrificare solebant. Aliud inemplum quod rem Clarissime indicat. Verba ex solo usu certam habent significationem et si secundum hunc eorum usum ita disponantur, ut homines cadet Iegentes ad devoti

nem moveant, tum illa verba sacra erunt et etiam

Iiber tali verborum dispositione scriptus. Sed si postea usus ita pereat. ut Verba nullam habeant significationem, vel quod liber prorsus negligatur, sive ex malitia, sive quia eodem non indigent, tum et veris ha et liber nullius usus, neque sanctitatis erunt: deinnique si eadem verba aliter disponantur, vel quod usus praevaluerit ad eadem in contrariam significationem sumenda, tum et verba et liber, qui antea

sacri, impuri et profani erunt. Ex quo sequitur nihil extra mentem absolute, sed tantum respective ad

378쪽

CAP. XII. DE scRIPTvnA S. UT VERBO DIV. 327 ad ipsana, sacrum aut prolinum aut impurum esse quod etiam ex multis Scriptura locis evidentissime Constat. Jeremias ut tinum aut alterum adferam) Cap. 7. Vs. 4. ait Iudaeos sui temporis falso vocavisse tem-Plum Salomonis, templum Dei: nam, ut ipse in e

clem Capito porgit, Dei nomen illi templo tantum sy'ZJ inesse potuerat, quamdiu ab hominibus, qui ipsum colunt et iustitiam defendunt, frequentatur: quod Ii ab homicidis, furibus, idololatris, aliisque nefa-xiis hominibus frequentetur, tum foVeam Potius esse transgressorum. Quid do arca foederis factum sit, nihil Scriptura narrat, quod saepe miratus sum: Itoo tarnen certum est, eandem periisse, VeI cum templo combustam fuisse, etsi nihil magis sacrum,meC majoris reverentiae apud Hebraeos fuit. Hac it que ratione Scriptura etiam tamdiu sacra est et ejus Grationes diu inae, quamdiu homines ad devotionem erga Deum movet: sed si ab iisdeni prorsus negligatur, ut olim a Iudaeis, nihil est praeter chartam et atramentum et ab iisdem absolute profanatur et cor-xuptioni obnoxia relinquitur, ideoque si tum cor-Tumpitur, aut perit, falso tum dicitur, verbum Dei corrum Pi, aut perirer licuti etiam tempore Ieremiaa falso diceretur templum. quod tum temporiS templum Dei esset, flammis periisse. Quod ipse Ieremias etiam de ipsa lege ait: Sic namque impios sui temporis increpat: qua ratione dicitis: Periti sumus, et lex Dei nobiscum est. Certe frustra adornata fuit; calamus scribarum frustra cfactus est); Iioc est. falso dicitis vos, etsi Scriptura penes vos est, legem Dei habere, postquam ipsam irritam fecistis. Sic etiam cum Μofes primas tabulas fregit, ille minimo verbum Dei prae ira e manibus ejecit atque fregit nam quis hoc de Μose et verbo Dei suspicari posset sed tantum Iapides, qui quamvis antea sacri essent, quia iis inscriptum erat foedus, sub quo Iudaei Deo obedire se obligaverant, tamen quia postea VituIuux adorando Pactum illud irritum fecerant, nullius

379쪽

32s TRACTATUS THEOL. POL ITICI prorsus tum erant sanctitatis; et eadem etiam de causa secundae cum arca perire Potuuruui. Non itaque

mirum, si iam etiam prima originalia Mosis non extent, nequo quod ea, quae in superioribus diximux libris, quos habemus, Contigerint, quando Verum originale foederis divini et omnium sanctissimum totaliter perire potuerit. Dinnant ergo nos impietalis accusare, qui nihil contra verbum Dei locuti sumus, nec idem contaminavimus, sed iram, si quam iustam habere possint, in antiquo ' Vertant, quorum malitia Dei arcam, templum, legem et omniae

δμ'J sacra profanavit et corruptioni subiecit. Deinde si secundum illud Apostoli in a. Epist. ad Corintli.

cap. 3. vers. 3. Dei Epistolam in se habent non atramento, sed Dei Spiritu, neque in tabulis lapideis. sed in tabulis carneis cordis scriptam, desinant liteis Tam adorare et de eadem adeo esse solliciti. His puto me satis explicuisse, qua rations Scriptura Sacra

et divina habenda sit. Videndum jam est, quid proprie intelligendum sit per debar Ie iova verbum Dei dabar quidem significat Nerbum, oratio-riem, edictum et rem. Quibus autem de causis res

a1iqua Hebraice dicitur Dei esse et ad Deum refertur in Cap. l. ostendimus, atque ex iis facile intelligi- eur, quid Scriptura significare velit per verbum Dei.

oratibnom, edictum et rem. Omnia itaque hic repetere non est opus, nec etiam quae in Cap. s. domiraeulis tertio loco ostendimus. Suffcit rem tantum indicare, ut quae de his hic dicere volumus. melius intelligantur. Nempe, quod Verbum Dei, quando de subjecto aliquo praedicatur, quod non

sit ipse Deus, proprie significat Iegem illam Divinam, de qua in 4. Cap. egimus: hoc est, religio

vom toti humano generi universalem, sive catholicam: qua de re vide Esaiae Cap. I. Vers. Io. etc. ibi Verum vivendi modum docet, qui scilicet non in eremoniis, sed in charitate et vero animo conlisiit, .umque legem et verbum.Dei promiscue Vocat. Sim mitur

380쪽

CAP. XII. DE sc RIPTURA S. VT VERBO DIV. 529mitur deinds metaphorice pro ipso naturae ordine et fato quia revera ab aeterno diu Inde naturae decreto

Pendet et sequitur et praecipue pro eo. quod hujus ordinis Prophetae praeviderant, idque quia ipsi res

futuras per causas naturales non Percipiebant, sed tanquam Dei placita vel decreta. Deinde etiam suis mitur pro omni cujuscunque Prophetae edicto, quatenus id lingulari sua virtute, vel dono prophetico et non ec communi naturali lumine perceperat, idque potissimum quia revera Deum tanquam legislatorem percipere solebant Prophetae. ut Cap. 4. osten dimus. Tribus itaque his de causis Scriptura verbum Dei appeIlatur: nempe quia veram docet religionem, cuius Deus aeternus est author: deinde quia praedictiones rerum futurarum, tanquam Dei uccreta Darrat; et denique quia ii, qui revera fueruDt ejus a

thores, ut plurimum non ex Communi naturali lumine, sed quodam sibi peculiari docuerunt et Deum

eadem ΙOquentem introduxerunt. Et quamvis praeter haec plura in Scriptura contineantur, quae mere historica sunt, et ex lumine naturali percepta, nomen tamen a Potiore sumitur. Atque hinc facile Perci Pimus, qua ratione Deus author Bibliorum sit intelligendus, nempe propter Veram rPligionem, quae in iis docetur: at non quod Voluerit certum numerum librorum hominibus comm Unicare. D

inde hinc etiam scire possumus, cur Biblia in libros Veteris et Novi Testamenti dividantur: videlicet quia ante adventum Christi Prophetae religionem praedia Care solebant, tanquam legem Patriae et ex vi pacti tempore Mosis initi: post adventum autem Christi eanὰem tanquam legem Catholicam et ex sola vi pansonis Christi omnibus praedicaverunt Apostoli; at non qMod doctrina diversi sint, nec quod tanquam syngrapha foederis scripti fuerint, nec denique quod

religio catholica, quae maxime naturalis est, nova esset, nisi respectu hominum, qui eam non no erant; in mundo erat, ait Iohannes Euangelista Cap. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION