Benedicti de Spinoza opera quae supersunt omnia. Iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent addidit Henr. Eberh. Gottlob Paulus ... Volumen prius posterius 1

발행: 1802년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 철학

391쪽

34o TRACTATUS THEOL. POLITICI Iumine naturali, videre potuerunt cum divina naturariori Convenire, me thaphorice interpretandum et quicquid eorum captum effugit, secundum literam accipiendum contenderunt. Sed, si omnia, quae in Scriptura hujus generis reperiuntur, essent necessa-xio metaphorice interpretanda et intelligenda, trim

Scriptura non plebi et rudi vulgo, sed peritissimis tacitum et maxime Philosophis scripta esset. Quinimo, si impium esset pie et simplicitate animi haec,

quae modo retulimus, de Deo credere; profecto maxime cavere debuissent Prophetae. saltem propter vulgi imbecillitatem, a similibus pira alibus, et contra Dei attributa, prout unusquisque eadem amplecti tenetur, ante omnia ex professo et clare docere, quod nullibi factum est: adeoque minime credendum opiniones absolute consideratas, absqrie respectu ad opera, aliquid pietatis aut impietatis habere, sed ea tantum de causa hominem aliquid pie, aut impie cred Te dicendum, quatenus ex suis opinionibus ad obedientiam movetur. vel ex iisdein licentiam ad peccandum, aut rebellandum sumit, ita si quis vera crodendo fiat contumax, is revera impiam; et si contra falsa credendo obediens, piam habet fidem; veram enim Dei cognitionem, non mandatum, sed donum divinum esse ostendimus, Deumque nullam aliam ab hominibus petiisse, quam cognitionem divinaeniae Iustitiae et Charitatis, quae cognitio non ad scientias, sed tantum ad obedientiam necessaria est.

CAP. XIV. Ouid sι fides, quinam fideles , fidei fundamenta determinantur, et i a a PhilosoPhia tandem 1separatur.

Ad veram fidei cognitionem apprime necessarium UyJ esse, scire, quod Scriptura accommodata sit non tantum captui Prophetarum, sed etiam varii et incomitantis Iudaeorum vulgi, nemo, qui vel Ιeviter attemdit, ignorare potest; qui enim omnia, quae in Scri Plura habentur promiscue amplectitur, tanquam

392쪽

CΑp. XIV. FIDES ET PHILOSOPHIA. 54 Inniversalem et absolutam de Deo doctrinam, neo accurate cognovit, quidnam captui vulgi accommodatum sit, non poterit vulgi opiniones cum divina

doctrina non confundere et hominum commenta et

placita, pro divinis documentis non venditare, Scripturaeque aut horitate non abuti. Quis, inquam, Non videt, hanc maximam esse causam, cur sectarii tot tamque contrarias opiniones, tanquam fidei documenta doceant, multisque Scripturae exemplis confirment, unde apud Belgas dudum in usum Proverisbii abierit, gemeelten i .ndeo lette v. Libri nam-

. que sacri non ab Urio solo, nec unius aetatis vulgo

scripti fuerunt, seia a plurimis, diversi ingenii cliversique aevi viris, quorum filomnium tempus Computare velimus. fere bis mille annorum et sorte multo longius invenietur. Sectarios tamen istos nΟ- Iunius ea de causa impietatis accusare, quod scilicet verba Scripturae suis opinionibus accommodant; sicuti enim olim ipsa captui vulgi accommodata fuit, sic etiam unicuique eandem suis opiniouibus accommodare licet, si videt, se ea ratione Deo, in iis, quae justitiam et charitatem spectant, pleniore animi consensu obedire si lia; sed ideo eosdeni accusamus, quod hanc eandeia libertatem reliquis nolunt con Ce dere, sed omnes, qui cum iisdem non lanciunt quanquam honestissinii et verae virtuti obtemperantes sint, tanquam Dei hostes tamen persequuntur et contra eos, qui iis assentantur, quamvis impotentissimi animi sint, tamen tanquam Dei electos diligunt , quo nihiI profecto scelessius et reipublicae magis perniciosum excogitari potest. Ut igitur constet, quousque, ratione fidei, uniuscujusque Ithe tas sentiendi, quae vult, se extendit et quoia f*γJnam, quamvis diversa sentientes, tanquam fideles tamen aspicere tenemur, fides, eiusque fundamentalia determinanda sunt; quod quidem in hoc capite facere constitui, simulque fidem a philosophia separ re, quod totiua operis praecipuum intentum fuit. Ut

393쪽

34a TRACTATVS THEOL. POLITICI Ut haec igitur ordine ostendam, summum totius Scripturae intentum repetamus, id enim nobis v xam normam fidei determinandae indicabit. Diximus in superiori capite, intentum Scripturae esse tantum, Obedientiam docere. Quod quissem nρmo inficias ire potesst. Quis enim non videt, Utrum quo testamentum nihil esse praeter obedientiae discipli-Nam 8 nec aliud utrumque intendere quam ut homines ex vero animo obtemperent δ Nam, ut iam. omittam; quae in superiori capite ostendi, Moses non studuit Israelitas ratione convincere, sed Pasto, jura metuis et beneficiis obligare, deinde populo I gibus obtemperare sub poena interminatus est et Praemiis eundem ad id hortatur; quae omnia me dia non ad scientias, sed ad solam obedientiam sunt. Evangelica autem doctrina nihil praeter simplicem

fidem continet; nempe Deo credere. eumque TEVereri, sive, quod idem est, Deo obedice. Non opus igitur habeo, ad rem manifestissimam demonstrandam, textus Scripturae, qui obedientiam commenis dant et quorum perplures in utroque testamento reperiuntur, coacervare. Deinde quidnam unusquinque exequi debeat, ut Deo obsequatur, ipsa etiam Scriptura plurimis in locis qua a clarissime docet, nempe totam . legem in hoc solo consistere, in amor scilicet erga proximum, quare nemo etiam negare

potest, quod is, qui ex Dei mandato proximum tari quam se ipsum diligit, revera est obediens et secuniadum legem beatus et qui contra odio habet, Vel ncingligit, rebeIlis est et contumax. Denique apud omnes in confesso est, Scripturam non solis peritis. sed omnibus cujuscumque aetatis et generis hominibus scriptam et vulgatam fuisse: atque ex his solis evidentissime sequitur, nos ex Scripturas iussu. ni hil aliud teneri credere, quam id, quod ad hoc

mandatum Oxequendum absolute necessarium sit.

Quare hoc ipsum mandatum unica est totius fidei ea tholicae norma et per id solum omnia fidei dogmata,

394쪽

CAp. Xrv. FIDES ET PHILOGOPHIA. 545mata, quae scilicet unusquisque amplecti tonetur. determinanda sunt. Quod cum manifestissimumst et quia ex hoc solo fundamento, vel fysi Isola ratione omnia legitime possunt deduci, iudicet unusquisque, qui fieri potuit, ut tot dissensiones in

Ecclesia ortae sint g et an aliae potuerint esse causa o. quam quas in initio Cap. VII. dictae sunt 8 Eae itaque ipsae me cogunt hic ostendere modum et ratio nem determinandi ex hoc invento fundamento fidei dogmata; nam ni hoc fecero , remque certis re lictdeterminavero , Inerito credar me huc usque parum Promovi ae, quandoquidem unusquisque quicquid velit sub hoc etiam praetextu, quod scilicet medium necessarium sit ad obedientia in , introducere Poterit; praesertim quando de divinis attribu bis fuerit quaestio. Ut itaque rem totam ordine ostendam, a fidei definitione incipiam, quae ex hoc dato fundamento su: definiri debet. Nempe quod nihil aliud sit, quam de Deo talia sentire, quibus ignoratis tollitur erga Deum obedientia et quae, hac obestientia. posita, necella ri O PO-nuntur. Quae definitio adeo clara est et adeo marit 'Ite ex modo demonstratis sequitur, ut nulla explicati O- ne indigeat. Quae autem ex eadem' sequvnxur Paucis jam ostendam; Videlicet I. fidem non per se, sed

tantum ratione obedientiae salutiferam esse, vel, ut ait Iacob. cap. Q. Vs. II. fidem per se absque operibus mortuam esse; qua de re vide totum huius Apo Itoli praedictum Caput. II. Sequitur, quod is, qui vere est obediens, necessario veram et salutiferam habet fidem; obedientia enim posita et fidem necessario PO- ni diximus, quod etiam idem Apostolus Cap. 2. Vs. 13. expresse ait, nempe his, ostende mihi scidem tuam, cibisque oρeribus, et ego osendam tibi eae o eribus meis fidem meam. Et Iohannes in Epist. I. cap. 4. Vers. 7, 8. quisquis diligit scilicet proximum , ex Deo natus est et novit Deum; qui non diligit, non novit Deum; nam Deus est Charitas. Ex quibus iterum sequitur.

nos neminem judicare posse fidulem, aut infidelem

esse,

395쪽

esse, nisi ex operibus : Nempe, si opera bona sunt, quamvis dogmatibus dissentiat ab aliis fidelibus, fidi Iis tamen est, et contra si mala sunt, quamvis veris bis conveniat, infidelis tamen est. Obedientia enim posita fides necessario ponitur et fides absque operibus mortua est. Quod etiam idem Johannes vers. i5. ejusdem cap. eXpresse docet. Per hoc, inquit, cognoscimus, quod iri eo manem VS et i se manet in no

Bis. quod de Diritu suo dedit nobis, nempe Charis q*J tatem. Dixerat enim antea, Deum esse Charitatem, undc ex suis scilicet tum receptis principiis concludit, eum revera Spiritum Dei habere, qui

Charitatem habet. Imo, quia Nemo Deum vidit, inde concludit, neminem Deum sentire, Vel animadvertere, nisi ex sola Charitate erga ProNimum, atque adeo neminem etiam aliud Dei attributum noscere posse , praeter hanc Charitatem , quatenus de eadem participamus. Quas quidem rationes si non peren1toriae sunt, satis tamen clare Iohannis mentem explicant, sed longe clarius, quas habentur Cap. 2.

Vers. 3, 4. ejusdem Epist. ubi expressissimis verbis id quod hic volumus, docet. Et Per hoc, inquit, sciamus, quod ψ Πι noυimus, s Praec ea visus obfervamus. sevi dicit, noυi eum, et Praec tia ejus non observat, mendax est, et in eo non es Neritas. Atque ex his iterum 1equitur, eos revera Antichristos

esse, qui visos honestos et qui Iustitiam amant persequuntur, propterea quod ab ipsis dissentiunt et cum ipsis eadem fidei dogmata non defendunt. Qui enim Iustitiam et Charitatem amant, eos per hoc solum fideles esse scimus; et qui fideles persequitur, Antichristus est. Sequitur denique fidem non tam Tequirere Vera, quam pia dogmata, hoc est, talia,

quae animum ad obedientiam movent. Tametsi inter ea plurima sint, quae nec umbram Veritatis habent, dummodo Lamen is, qui eadem amplectitur.

eadem falla esse ignoret; alias rebellis necessario esset;

quomodo enim fieri Posset, ut aliquis, qui Iustitiam

amare

396쪽

Cas. XΙv. FIDEs ET PHILOSOPHIA. 34s amare et Deo obsequi studet: tanquam divinum adoret, quod a divina natura alietium scit esse: at animi

simplicitate errare possunt homines et Scriptura non ignotantiam, sed Iolam Contumaciam. ut iam ostendimus, damnat; .imo ex sola fidei dos nitione hoc

necessario sequitur, cuius omnes partes ex universa -ti iam ostenso fundamento et unico totius Scripturactintento, nisi nostra Placita admiscere lubet, peti deis hent: atqui haec non expreta exigit vera. sed talia dogmata, quae ad obedientiam necessaria sunt, quae

scilicet animum in amore erga proximum confirment, cuius tantum ratione unusquisque in Deo tutcum Iohanne loquao et Deus in unoquoque est. Cum itaque uniuscujusque fides ratione obedientiae

vel contumacIae tantum, et non ratione Veritatis aut

1aIlitatis, pia vel impia sit habenda ei.nemo dubitet commune homin m ingenium varium admodumelle, nec omnes in omnibus aeque acquiescere, L 03Ised opiniones diverso modo homines regere, quivinpe quae hunc ad devosionem. eae ipsae alterum ad risum et contemtum movent, hinc sequitur, ad

fidem catholicam, sive universalem nulla dogmata pertinere, de quibus inter honestos potest dari conia troversia. Quae enim ejus naturae sunt, respectu unius pIa, et respectu alterius impia esse potant, quandoquadem ex solis operibus sunt judicanda. Adndem ergo catholicam ea soluanmodo pertinent, quaa

ga Deum obedientia absoIute ponit: et quibus ignoratis, obedientia est 4bsolute impossibilis: de reli

quis autem, prout unusquisque, .quia se ipsum me lius novit, sibi , ast se in amore Iustitiae confirmam clum, melius esse viderit, sentire debeti Et has ra rione, Puto, nullum Iocum controversiis in EccI Ita relinqui. Nec iam verebor fidei univeΗHis dogmata , sive unomiae Seripturae intenti fundamentaintia enumeram, quae cui ex iis quais in his duobus rapitibus ostendimus evidentissime sequitur omnia huc tendere debent, nempe, daaia - suPremum.

397쪽

qnod Justitiam et Charitatem amat, cuiqUe omnes, ut salvi sint, obedire tenentur, eumque cultu 3 iuutiae et Charitate erga proximum adorare, atque hino facile omnia delerminantur, quaeque adeo nulla, praeter haec, sunt. Videlicet, I. Deum, hoc estetis supremum, summe justuni et misericordem, sive verae Vitae exemplar existere; qui enim nescit, via non credit, ipsum existere, et obedire nequit. neque eum Iudicem noscere. II. Eum esse unicum ιHoc enim etiam ad supremam devotion Θm, admira tionem Θt amorem erga Deum absoluta requiri nemo dubitare potest. Devotio namque, admiratio et amor, ex sola excellentia unius supra reliquos orien-

tur. III. Rum ubique esse praesentem, Vel omnia ipsi patere. Si res ipsum latere crederentur, Vesipsum omnia videre ignoraretur, de aequitate eius

I astitiae, qua omnia dirigiti duestaretur, Vel ipsa

ignoraretur. IV. ipsum in omnia supremum habere ius et dominium, noc aliquid jure coactum, sed ex. absoluto beneplacito et singuΙari gratia facere. Omnes enim ipsi absoluto obedire tenentur, ipse a m tem nemini. V. Cultum Dei, eiusque obedientiani in sola Iustitia Et Charitate, sive amore erga Proximum consistere. VI. omnes, qui hac vivendi ratio-ι ne Deo obediunt, salvos tantum esse. Teliquos au-s γJ tem, qui sub imperio voIuptatum Vivunt, Perditos. Si homines hoc firmiter non crederent, Dihulsausae esset, cur Deo potius, quam voluptatibus, o . temperare mallent. VII. Denique Deum poemten tibus peccata condonare. Nulius enim est, qui non, peccet; si igitur hoc non statueretur, omnes de suasal ite desperarent, nec ulla esset ratio, cur Deum, misericordem crederent; qui autem hoc firmiter cre-:dit, videsilicet Deum ex misericordia et gratia, qua Omnia dirigit, hominum peccata condonare, et has de causa in Dei amore magis incenditur, is revera

xistum secundum Spiritum novit et Christus in eo est. Atque haec omnia nemo ignorare potest a .ὶ , V primo

398쪽

CAP. XIV. FIDES ET PHILOsOPHIA. 347 prime cognitu necessaria esse. ut homines nuIIo eracepto, ox praescripto Legis supra explicato, Deo obedire possint; nam horum aliquo sublato, tollitur etram obedientia. Caeterum quid Deus, sive illud. Verae vitae exemplar sit: ari scilicet sit ignis, militus, lux, cogitatio etc. id nihil ad fidem, ut nec etIam, qua ratione sit verae Vitae exemplar, an scilicet Propterea. quod animum iustum et milericordemnabet, vel quia res omnes per ipsiim sunt et axunt, et consequenter nos etiam per ipsum intelligimus. et per ipsum ad , quod Verum aeqDum et bonum est.

videmus 8 perinde est, quicquid do his unusquisquo statuerit. Deinde nihil etiam ad fidem, si quis creviat, quod Deus secundum essentiam, vel secundum Potentiam ubique sit; quod res dirigit ex libertate.

ve necesutate naturae; quod leges tanquam princeps Praescribat, Vel tanquam aeternas veritates doceat; quod homo ex arbitrii Iibertate. vel ex necessitate divini decreti Deo obediat, quodque denique

Praemium bonorum et poena malorum naturalis vel

supranaturalis sit. Haec et smilia, inquam, nillil refert, an respectu fidei, qua ratione unusquisque intelligat; dummodo nihil eum in finem concludat. ut maiorem licentiam ad peccandum sumat, vel ut minus fiat Deo obtemperans; quin imo unusquisque, utram supra diximus, haec fidei dogmata, ad suum

Captum accommodare tenetur, eaque sibi eo modo

3nterpretara, quo sibi videtur eadem facilius, sino ulla haesitatione, sed integro animi consensu am

P ec 1 PDue, ut Consequenter Deo pleno animi consensu obediat. Nam, ut jam etiam morauimus, sicutio1im fides secundum captum et opiniones Propheta xum et vulgi Illius temporis revelata. scriptaque tuit, sic etiam Iam unusquisque tenetur eandem suis I φ 4 pin1onibus accommodare, ut sic ipsam, absque ulla mentis repugnantia, si neque ulla haesitatione amplectatur; ostendImus enim, fid in non tam veritatem, quam Pictatem exagere et mm nisi ratione Obedientiae

399쪽

343 TRAcTATvs THEOL. POLITIC piam et salutiferam esse; et consequenter neminem nisi ratione obedii nitae fidelem esse. Quare non ille, qui optimas ostendit rationes , optimam necessario ossiendit fidem, sed ille, qui optima ostendit opera Iustitiae, et Charitatis. Quae doctrina, quam

salutaris, quamque necessaria sit in republica, ut lio mines pacifice et concorditer Vi Vant, quotque, in inquam, quantasque perturbationum et scelerum causas praescindat, omnibus iudicandum relinquo. Α, que hic antequam ulterius Pergam, notandum venit,

nos, ex modo ostensis, facile respondere posse ad obiectiones, quas Cap I. mOVimus, quando de Deo cum 1 Iraelitis ex Μonte Sinai loquente verba sectismus. Nam quamvis VOX illa , quam lsraelitae audiverunt, illis hominibus nullam philosophicam, leumathemqticam ciertitudinem de Dei exissentia dat epotuerat, sussiciebat tamen ad eosdem in admirationen1 Dei, prout ipsum antea noverant, rapiendos et ad obedientiam instigandos: qui finis illius spectaculi fuit. Nam Deus non volebat Israelitas suae essentiae absoluta attributa docere, in ulla enim tum

temporis revelavit) sed eorum animum contumacem Datinere et ad obedientiam trahere; ideoque non rationibus, sed tubarum strepitu, tonitru et fulminubus eosdem adorsus est. cVide UNO di cap. 2O. Vers. a O.

Superest iam, ut tandem ostendam, inter sdem. sive Theologiam, et Philosophiam nullum esse commercium, nullamve ais nitatem, quod iam Dems potest ignorare, qui harum duarum facultatum et scopum et fundamentum n OVit, quae sane toto coelo discrepant. Philosophiae enim se opus nihil est,

praeter veritatem : Fidei aut 'na, ut aliunde ostendimus, nihil praeter Obedientiam et pietatem. Deiri. de philosophiae fundamenta noti OD PS communes surit, et ipsa cx sola natura peti debet. Fidtii autem historiae et lingua; et ex sola Scriptura et revelatione petenda, ut in VII. cap. ostendimus. Fides igitur sutianam

unicui

400쪽

CAP. XIV. FIDES ET PHILOSOPHIA. 349 unicuique libertatem ad philosophandum concedit. ut quicquid velit, de rebus quibuscumque sine sy Jscelere sentire possit et eos tantum, tanquam haereticos et schismaticos damnat, qui opiniones idocent, Bd contumaciam, . odia. Contentiones et iram sua dendum: et eos contra fideles tantum habet, qui Justitiam et Charitatem, pro eiribus suae rationis et facultatibus, suadent. Denique, quoniam haec, quae hic ottendimus, praecipua sunt, quae in hoc tractatu intendo, volo, antequam lalterius Pergam, lectorem enixissime rogare, iat haec duo capita attentius legere, et iterum atque iterum perpendere dignetur , et sibi persuasum habeat, nos non eo scripsita se animo, ut nova introduceremus, sed ut depravata corrigeremus, quae tandem aliquando correcta Videre speramus.

CAP. XV. Nee Theologiam nationi, nec Rationem meo. logiae ancillari; osseuditur et ratio, qua nobis SSeri turae authoritatem Persuademus.

Qui Philosophiam a Theologia separare nesciunt,

disputant, num Scriptura rationi, an contra ratio Scripturae debeat ancillari; hoc est, an sensus Scripturae rationi, an varo ratio Scipturae .accommodari debeat: atque hoc a Scepticis, qui rationis certitudinem negant, illud autem a Dogmaticis defenditur. Sed tam hos quam illos toto coelo errare ex iam dictis constat. Nam utram sequamur sententiam, Vel rationem vel Scripturam corrumpore necesse est. Ostendimus enim, Scripturam non res Philosophica S. sed solam pietatem docere et omnia, quae in eadem continentur, ad captum et praeconceptas opiniones

vulgi fuisse accommodata. Qui igitur ipsam ad Phis

Iosophiam accommodare vult, is sane Prophetis multa, quae ne per somnii im cogitarunt, assinget et per- Peram eorum mentem interpretabitur. Qui autem Contra rationem et Philosophiam Theologiae ancillam facit, is antiqui vuIgi praeiudicia tanquam res divinae

SEARCH

MENU NAVIGATION