장음표시 사용
381쪽
que paucior et libros Veteris, quam Novi Testamenti haberemus, non tamen Dei verbo per quod proprie, ut jam diximus, vera religio intelligitur destitueremur, sicuti non putamus nos eodem iam destitutos esse, etsi multis aliis praestantissimis scriptis caremus, ut libro Legis, qui tanquam foederis syngraphum religiose in templo custodiebatur et Pra terea libris Bellorum, Chron Ologiarum et aliis plurimis, ex quibus hi, quos Veteris Testamenti habemus, decerpti et collecti sunt: atque hoc multis praeterea rationibus confirmatur. Nempe I. quia Iibri utriusque Testamenti non fuerunt expresso mandato, uno eodemque tempore, omnibus saeculis scripti, sed casu, quibusdam hominibus, idque prout
tempus et eorum singularis constitutio eXigebat, ut aperte indicant Prophetarum vocationes, qui ut impios sui temporis monerent, vocati sunt et etiam Aposistorum Epistolae. ΙΙ. Quia aliud est Scriptu-xam et mentem Prophetarum , aliud autem mentem Dei, hoc est, ipsam rei vexitatem intelligere, ut eX eo, quod in Cap. a. de Prophetis ostendimus, sequi- . tur. Quod etiam in Historiis et miraculis locum habere ostendimus Cap. 6. Atqui hoc de Iocis, in quibus de Vera religione et vera virtute agitur, minime dici potest. III. Quia Libri Veteris Testamenti exf βψJ multis electi fuerunt, et a concilio tandem Pharisaeorum collecti et probat i, ut in Cap. IO. Ostendimus. Libri autem novi Testamenti decretis etiam Conciliorum quorundam in Cationem assumti sunt, quorum etiam decretis plures alii, qui sacri a multis habebantur, ut spurii rejecti sunt. At horum Conciliorum tam Pharisaeorum quam Christianorum)membra non constabant ex Prophetis; sed tantum ex Doctoribus et peritis; et tamen fatendum necessa-xio est, eos in hac electione verbum Dei pro norma habuisse: adeoque antequam omnes libros probaverant, debuerunt necessario notitiam Verbi Dei ha
382쪽
CAP. XII. DE SCRIPTURA S. VT VEzBO DIV. 53 Ihere. IV. Quia Apostoli non tanquam Prophetae, sed cui in praecedente Capite diximus tanquam Docto. xes scripserunt, et viam ad docendum elegerunt, quam faciliorem judicaverunt fore discipulis, quos tum do-Cere volebant: ex quo si quitur in iis ut etiam in fine Praedicri Capitis conclusimus in multa continer I, quihus jam ratione religionis carere possuiuus. V. deniquo quia quatuor habemur in Novo Testamento Euatine- Iutae et quis credet. quod Deus quater Historiam Cliristi narrare voluerit et scripto hominibus communicare et quamvis que edam in uno contineanthar, quae in alio non habentur, et quod unus ad alium intelligendum saepe iuvet, inde tamen non concludendum est. oninia, quae in hisce quatuor narraritur, cognitu necessaria fuisse et Deum eos elo isse
ad scribendirati , ut Christi historia melius intelligere. tur; nam ianui quisque suo in Evan geli irm diverso Ioiaco praedicavit et unusquisque id , quod praedicave- .rat, scripsit, idque sina pliciter, ut historiam Christi
diluciue narraret et non ad reliquos explicandum. Si jam ex eorum mutua collatione facilius et melius quandoque intelliguntur, id casu contingfit et pau- cis tantum in Iocis, quae quamvis ignorarentur, hi- Itoria tamen aeque perspicua esset et homines non minus beati. His ostendimus Scripturam ratione religionis tantum, sive ratione Iegis divinae universa Iis, proprie vocari Verbum Dei. Supersit jam ostendere eandem, quatenus proprie sic VOCaturi non esse mendosam . depravatam neque truncatam. Atqui id Ilic mendosum, depravatum atque truncBtum VOCO,
quod adeo perperam scriptum et constructum est, ut semus orationis ex usu lingitae investivari, vel ere sola Scriptura depromi nequeat: nam affirmare nolo, quod Scriptura quatenus legem Divinam eon. s ratinet, semper eo ita in apices, easdem literas et denique eadum verba servavit choc enim Maso retis et qui litoram superstitiose adorant, demonstrandum relin
quo sed tantum quod sensus, ratione cujus tantum Y a .rali.
383쪽
oratio aliqua divina vocari potest, incorruptus ad nos pervenit, tametsi Verba, quibus primo significatus sui. saepius mutata fuisse supponantur. Nam hoc ut diximus, nihil Scripturae divinitati detrahit; nam Scriptura aeque divina esset, et si aliis verbis aut alia lingua scripta fultat. Quod itaque legem divinam
hac ratione incorruptam accepimus, nemo dubitare potest. Nam ex ipsa Scriptura absque ulla dissicultate et ambiguitate percipimus eius summam esse, Deum supra omnia amare et proximum tanquam seipsum: atqui hoc adulterinum esse non potest, neca festinante et errante calamo scriptum; nam si Scriptura unquam aliud docuit, necessario etiam reliqua Omnia docere aliter debuit, quandoquidem hoc totius religionis funda metitum eli, quo sublato tota fabrica uno lapsu ruit. Adeoque talis Scriptura illa eadem non esset, de qua hic loquimur, sed alius prorsus liber. Μatiet igitur inconcussum, Scripturam hoc semper docuisse et consequenter hic Dullum errorem, qui sensum corrumpere possit, in cidisIe, qui statim ab unoquoque non animadverteretur, nec aliquem hoc depravare potuisse, cujus malitia non illico pat xet. Cum itaque hoc fundamentum statuendu ui sit incorruptum, idem necessario fatendum est de reliquis , quae ex eo absque ulla controversia sequuntur. et quasi etiam fundamentalia sunt: ut, quod Deus existat. quod omnibus provideat, quod fit omnipotens et quod piis ex ipsius decreto bene sit, improbis Vero male, et quod noltra salus a sola ejus gratia pendeat. Haec enim omnia Scriptura perspicue ubiaque docet, et semper docere debuit, alias reliqua omnia vana essent et sine fundamento: nec minus incorrupta statuenda reliqua moralia, quandoquidem ab hoc universali fundamento evidentissime sequuntur. Videlicet iustitiam defendere, inopi auxia Ito esse, neminem occidere, nihil aIterius concupiscere etc. Horum inquam nihil nec hominum malitia depravare, nec vetustas delere Potuit. Quicquid enim
384쪽
CAP. XII. DE SCRIPTURA S. UT VERBO DIV. 33Senim ex his deletum esset, id statim iterum horiununiversale fundamentum dictavissset et praeci- sy IPue documentum charitatis, quae ubique in utroque Testamento summe commendatur. Adde quod quamvis nullum facinus execrandum excogitari possit, quod non sit ab aliquo commissum , tamen nemo est, qui ad facinora sua cxcusanda leges delere tentet, aut aliquid, quod impium sit, tanquam documentum laeternum et salutare introducere: ita enim hominum Naturam Constitutam videmus, ut unusquisque sive
Rex sive subditus sit si quid turpe commisit, factum
suum talibus circumstantiis adornare studeat, ut nihil contra justum et decorum commisisse credatur. Concludimus itaque absolute totam Iegem divinam universalem, quam Scriptura docet, incorruptam ad nostras manus pervenisse. At praeter haec alia adhuc sunt, de quibus non possumus dubitare, quin bona fide nobis sint tradita; nempe summae Hist viarum Scripturae, quia notissimae omnibus fuerunt. Vulgus Judaeorum solebat Olim nationis antiquitates Psalmis cantare. Summa etiam rerum a Christo gestarum et ejus passio statim per totum Romanum Imperium vulgata fuit. Quare minime credendum est, nisi maxima hominum pars in eo conveniret,
quod incredibile est, id, quod harum historiarum
Praecipuum est, posteros aliter tradidisse, quam a Primis acceperant. Quicquid igitur adulteratum est, aut mendosum, id tantum in reliquis contingere potuit , videlicet in una aut altera historiae aut Prophetiae circumstantia, ut populus ad devotionem magis Commoveretur ; vel in uno aut altero miraculo,
ut philosophos torquerent; vel denique in rebus speculativis, postquam a schismaticis in religionem introduci inceperunt; ut sic unusquisque sua figmenta authoritate divina abutendo statuminaret. Sed ad salutem parum refert, sive talia depravata sint, sive minus: quod in sequenti Cap. ex professo ostem
385쪽
dam, etsi ex iam dictis et praecipue ex Cap. 2. iam
constare Puto. CAP. XIII. Ofenditur Seripturam nou nis smyἰieissma
docera. nec aliud Praeter obedientiam inter ere; nee
da diυina Natura aliud docare, quam quod hominos certa Diυendi ratione imitari Mossunt.
In Cap. II. huius tractatus ostendimus, Prophesu J tas singularem tantum potentiam imaginandi. sed non intelligondi habuisse, Deumque nulla philos phiae arcana, sed res simplicissimas tantum iliadem revelavisse, seseque eorum Praeconceptis opinionibus accommodavisse. Ostendimus deinde in Cap. V. Scripturam res eo modo tradere et docere, quo facillime ab unoquoque percipi possunt; quae scilicet non ex axiomatis et definitionibus res deducit et concatenat, sed tantum simpliciter dicit et adsident faciandam, sola experientia, miraculis scilicet et historiis dicta confirmat, quaeque etiam tali stylo et phrasibus narrantur, quibus maxime plebi Sunimus Commoveri potest: qua de re vide Cap. VI. Circa ea, quae loco III. demonstra tur. Ostendi uias denique in Cap. VII. difficultatum intelligendi Ecripturam in sola lingua, et non in sublimitate argumenti fitam esse. II is accedit, quod Prophetaetion perilis, sed omnibus absolute Iudaeis praedica- Ν'vcrunt, Apostoli autem doctrinam Evangelicam in Ecclesiis, ubi communis omnium erat CODVOntUR, docere solebant: ex quibus omnibus sequitur, Scripturae doctrinam non sublimes speculationes, neque res philosophicas continere, sed res tantum
simplicissimas, quae veI a quovis tardissimo possunt percipi. Non satis itaque mirari possum eortam, quiabus tu pra Iocutus sunti, ingenia, qui scilicet tam pro fi da in Scriptura vident mysteria. ut nulla humana lingua postitit explicari; et qtii deinde in religionem tot res philosopllicae speculationis introdu
386쪽
CAp. XIII. SIMPLIcITAs SCRIPT. s. AD PRAXIT . 335xerunt, ut Ecclefia, Academia et Religio scientia, vel potius altercatio videatur. Verum quid miror, si homines, qui lumen supranaturale habere iactant, philosophis, qui nihil praeter naturale habent, nOIint cognitione cedere. Id sane mirarer, si quid novi, quod solius esset speculationis docerent, et quod olim apud Gentiles Philosophos non fuerit tritissimum, quos tamen caecutiisse aiunt). Nam si 'inquiras, quaenam mysteria in Scriptura latere videant, nihil profecto reperies, praeter Aristotelis, . aut PI tonis, aut alterius similis commenta, quae saepe facilius possit quivis Idiota somniare, quam Iiteratistamus ex Scriptura investigare. Etenim absolute statuere nolumus, ad doctrinam Scripturae nihil pertinere, quod solius sit speculationis; nam in superi xi Cap. quaedam hujus generis attulimus, tanquam Scripturae fundamentalia; sed hoc tantum Volo, talia admodum pauca, atque admodum simplicia esse. Quaenam autem ea sint et qua ratione determianentur, hic ostendere constitui; quod nobis iam facile exit, postquam novimus, Scripturae intentum non fuisse scientias docere; hinc enim facile iudicaro Possumus, nihiI praeter obedientiam eandem ab ho
minibus exigere, soIamque contumaGiam, non a
tem ignorantiam damnare. Dcinde quia obedientia erga Deum in solo amore proximi consistit; nam qui proximum diligit, eo scilicet fine ut Deo obsequatur, is, ut Paulus ait in Epistola ad Rom. cap. 15. Vs. 3. Legem implevit hinc sequitur, in Scriptu-xa nullam aliam scientiam commendari, quam qua omnibus hominibus necessaria est, ut Deo secundum hoc praescriptum obedire possint et qua ignorata, homines necessario debent esse eontumaces, vel sabiem sine diseiplina obedientiae; reliquas autem speculationes, quae huc directe non tendunt, sive eas circa Dei, sive circa rerum naturalium cognitionem versentur, Scripturam non tangere, atque adeo .
Religione revelata ego separandas. At etfi haec unusquisia
387쪽
quisque, uti diximus. iam facile videre potest, tamen, quia hinc totius Religionis decisio pendet, rem
totam accuratius ostendere et clarius explicare volo.
Ad quod requiritur, ut ante omnia ostendamus, inintellectualem 1i vh accuratam Dei cognitionem non elIe donum Omnibus fidelibus commune, sicuti ob dientiani. Deinde cognitionem illam, quam Deus per Prophatas ab omnibus universaliter petiit et unusquisque scire tenctur, nullam este, Praeter Cogniti es in Divinae Eius Iustitiae et Charitatis, quae ambo ex ipsa Scriptura facile domonstrantur. Nam Ι. evidentissime sequitur ex Exodi cap. 6. Vs. R. ubi
Deus Moli, ad singularem gratiam. ipsi largitam, indicandum, ait: et re Deliatus sum Abrahamo, Isaaco k ΤJ et Iacobo tu Deo Sadat, sed nomine 3neo Iehova non fiaui cognitus iesu: ubi ad meliorem explicationem notandum ΕI Sadai significare Hebraice Deuin,
qui sussicit, quia unicuique, quod ei susticit, dat; et
quamvis saepe Sadai absolute pro Deo sumatur, non dubitandum tamen est, quin ubique nomen EI Deus subintelligendum sit. Deinde Dotati dum in Scriptura nullum nomen praeter Jehova reperiri, quod Dei absoIutam e tantiam, fine relatione, ad res Crea in Sindicet. Atque ideo Hebraei hoc solum nomen Dei eIIo Proprium contendunt, reliqua autem appellativa et Ie; et revera reliqua Dei nomina, sive ea subis stantiva sint, sive adjectiva, attributa sunt, quae
Deo competunt, quatenus Cum relatione ad res erea
tas consideratur, vel per ipsas manifestat 3 ut El, vel cum litera m paragogica Eloha, quod nihil aliud significat, quam potentem, ut notum; nec Deo competit nisi per excellentiam, sicuti cum
Paulum Apostolum appellamus. Alias virtutes ejus potentiae explicantur, ut Εl potens magnus, tremendus, julius, misericors etc. Vel ad Omnes comis prehendendas simul hoc nomen in plurali numero
usurpatur et significatione singulari, quod in Scri. Plura frequentistarum. Iam quandoquidem Deus
388쪽
Μofi dicit, se nomine Iehova non fuisse patribus
cognitum, sequitur, eos nullum Dei attributum norivisse, quod ejus absolutam essentiam explicat. sed tantum ejus alΙecta et promissa, hoc est. eius potentiam, quatenus per res vilibiles manifestatur Atqui hoc Dons Mosi non dicit, ad eosdem infidelitatis a Cusandum, sed contra ad eorum credulitatem et fidem extollendam, qua, quamvis non aeque singularem Dei cognitionem ac Moses habuerint, Dei tamen promissa fixa rataque crediderunt, non ut Μoses,
qui quamvis sublimiores de Deo cogitationes habuerit, de divinis tamen promissis dubitavit, Deoque objecit, quod, loco promissae salutis, Iudaeorum
res in pejus mutaverit. Cum itaque Patres Dei singulare nomen ignoraverint, hocque Deus Mosi di cat factum ad eorum animi simplicitatom et fidem laudandam, simulque ad commemorandam singularem gratiam ΜOsi concessam, hinc evidentissimo sequitur, id quod primo loco statuimus, homines exinandato non teneri Dei attributa cognoscere, sed hoc peculiare esso donum quibusdam tantum i Jfidelibus concessum; nec operae pretium est hoc pluribus Scripturae testimoniis ostendere. Quis enim non videt divinam cognitionem non fuisso omnibus fidelibus aequalem y et neminem posse ex mandato sapientem esse, non magis, quam vivere et esse8 Viri, mulieres, pueri et Omnas ex mandato obtempe
rare quidem aeque possunt, non autem sapere. Quod si quis dicat, non esse quidem opus, Dei attributa intelligete, at omnino simpliciter absque demonstra tione credere; is sane nugabitur. Nam res invisibiles et quae solius mentis sunt obiecta, nullis aliis oculis videri possunt, quam per demonstrationes; qui itaque eas non habent, nihil harum rerum plane vident, atque adeo quicquid de similibus auditum referunt, non magis eorum mentem tangit, sive indiacat, quam verba Psittaci, vel automati . quae sine mente et sensu Ioquuntur. Verum antequam ult rius
389쪽
rius pergam, rationem dicere teneor, cur in Genesi saepe dicit x, quod Patriarchae nomine Iehova prae dicaverint, quod Plane jam dictis repugnare videtur. Sed Ii ad illa, quae cap. 3. ostendimuS, attendamus, facile haec conciliare poterimus; in praedicto enim cap. Ostendimus scriptorem Pentateuchi res et loca non it Idem praecise nominibus indicare, quae eodem tempore, de quo loquitur, obtinebant, sed iis, quibus tempore scriptoris melius innotuerant. Deus igitur ili Genesi Patriarchis praedicatus nomine I hova indicatur, non quia Patribus hoc nomine in notuerat, sed quia hoc nomen apud Iudaeos summae erat reverentiae: hoc, inquam, necessario dicendum , quandoquidem in hoc nostro textu Exodi e presso dicitur, Deum hoc nomine non fuisse cognitum Patriarchia et etiam quod Exodi cap. 5, 15. Μο-ses Dei nomen scire cupit: quod si antea notum fuisset, fuisset saltem et ipsi etiam notum. Concludendum igitur, ut volebamus; nempe fideles Patriarchas hoc Dei nomen ignoravisse, Deique cognitionem donum Dei, non autem mandalum esse. Tempus igitur est, ut ad secundum transeamus, nempe,
ad ostendendunt Deum nullam aliam sui cognitionem ab hominibus per Prophetas petere, quam cognitionem divinae suae Iustitias et Charitatis, hoc est, talia Dei attributa, quae homines certa vivendi ratione
imitari possunt: quod quidem Ieremias expressissimissδὴ J verbis docet. Nam Cap. 22. Vs. I 5, 26. de Rege Iosia loquens haec ait: Pater turta quidem comedistet bibit et fecit judicium et juistitiam, tum ei bene fuit) judicavit jus hau eris et indigentis , tunc illis bene fuit nam N. B. hoc est me cognoscere, dixit κIehooa: nec minus clara sunt, quae habentur Cap. 9vs. a 4. nempe: sed in hoc tantum glorietur unusquisque, ne intelligere et cognoscere, quod ego Iehoυα facio charitatem, judicium et justitiantiu terra, nam his delector, ait Iehona. Colligitur hoc e iam praeterea ex Exodi cap. 34. II. 6, 7. ubi Deus Mosi cu- Pienti
390쪽
CAP. XIII. SIΜPLICITAs SCRIPT. s. AD PRAXIN. 559 Pieriti ipsum videro et noscere, nulla alia artributa Tevelat, quam quae divinam Institiam et Charitatem vim plicant. Denique illud Johannis, de quo etiam insequensibus, apprime hic notandum venit, qui sci- Iicet, quia Ivino Deum vidit, Deum per solaci chais
Titatem explicat, concIuditque eum revera Deum. habere et noscere, qui charitatem habet. Videmus ita quo Jeremiam , Mosen. Johannem Dei cognitionem, quam unusquisque scire tenetur paucis com- Prehendere, eamque in hoc solo, ut Volebamus, ponere, quod scilicet Deus sit summe iustus et summae misericors, sive unicum verae Vitae exemplar.
IIis accedit, quod Scriptura nullam Dei definitionem eXpresse tradit, nec alia Dei attributa amplecterida praeter modo dicta Praescribat, Nec ex pro fesso, ut haec, commendet: ex quibuS omnibus Conis cludimus, intellectualem Dei cognitionem, quae ejus naturam, prout in se est, considerat et quam naturam homines certa vivendi ratione imitari non PosIunt, neque tanquam exemplum sumere, ad Veis Tam vivendi rationem instituendam, ad sidem Et religionem revelatam nullo modo pertinere, et conse quenter homines circa hanc sine scelure toto coelo er-xars posse. Μinima itaque mirum , quod Deus sese imaginationibus et Praeconceptis Prophetarum opinionibus accommodaverit, quodque fideles diversas de Deo foverint sententias, ut in cap. II. multis exemplis ostendimus. Deinde minime etiam mirum,
quod lacra volumina ubique adeo improprie de Deo
Io quantur, eique manus, Pedes, oculos, aures,
mentem et motum localem tribuant et praeter. L M, ea etiam animi commotiones, ut quod sit Zelotypus . misericors et c. et quod denique ipsum depingant tanquam Iudicem et in coelis, tanquam in solio regio sederatem et Christum ad ipsius dextram. Loquuntur nimirum secundum captum vvlgi, quem Scriptura non doctum , sed obedientem reddere sit