Benedicti de Spinoza opera quae supersunt omnia. Iterum edenda curavit, praefationes, vitam auctoris, nec non notitias, quae ad historiam scriptorum pertinent addidit Henr. Eberh. Gottlob Paulus ... Volumen prius posterius 1

발행: 1802년

분량: 753페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

3 Io TRACTATvs THEOL. POLITAEI quae potest , hoc est, ius naturae eo usque se extendere ,. quo usque ejus potentia se extendit; naturae

enim potentia est ipsa Dei potentia, qui Tummum ius ad omnia habet: sed quia universalis potentia to- titis naturae nillil est praeter potentiam omnium in dividuorum simul, hinc sequitur unumquodque individuum jus summum habere ad omnia, quae Po test, sive, ius uniuscujusque eo usque se extendere,

quo usque ejus determinata potentia se extendit. Et quia Iex summa naturae est, ut unaquaeque res in suo statu, quantum in se est conetur perseVerare,

idque nuIla alterius sed tantum sui habita ratione, hinc sequitur unumquodque individuum ius sum nium ad hoc habere, hoc est, suti dixi) ad existendum et operandum, prout naturaliter determinatum est. Nec hic ullam agnoscimus disserentiam inter homines et reIi qua naturge individua. neque inter homines ratione praedit OS et inter alios, qui veram ratationem ignorant, neque inter fatuos, delirantes et lais nos. Quicquid enim unaquaeque res ex legibus suae

Ur Raturae agit, id summo iure agit, nimirum

quia agit, Pro ut ex natura determinata est, nec aliud potest. .Quare inter homines, quamdiu sub imperio solius naturae Vivere considerantur, tam ille qui ra-xionem nondum novit, vel qui virtutis habitum

nondum habet, ex solis legibus appetitus summo jure vivit, quam ille, qui ex legibus rationis vitam suam dirigit. Hoc est sicuti sapiens jus summum habet ad omnia , quae ratio dictat, sive ex legibus rationis vivendi; sic etiam ignarus, et animi impotens summum ius habet ad omnia, quae appetitus suadet, sive ex legibus appetitus vivendi. Atque hoc idem est, quod Paulus doset, qui ante legem, hoc est, quamdiu homines ex naturae imperio vivere consae rantur, nullum pecca tum agnoscit. Ius itaque naturale uniuscuiusque hominis non sana ratione, sed cupiditate et potentia determinatur.

. Non

412쪽

CAP. XVI. FuNDAIIENTA REIPUBLICAE. 56 Non enim omnes naturaliter determinati sunt ad operandiim secundum regulas et Ieges racionis; sed contra, omnes ignari omnium rerum nascuntur et antequam veram vivendi rationem noscere possunt et virtu is habitum acquirere, magna aetatis Pars, etsi bene educati fuerint, transit et nihilominus interiira vivere tenentur, seque . quantum in se est, Conservare, nempe ex solo appetitus impulsu: quandoquidem natura iis nihil aliud dedit et actualem po- metitiam ex sana ratione vivondi denegavir et Propterea non magis ex legibus sanae mentis vivere tenentur, quam fetis ex legibus naturae leoninae. Qui quid itaque unusquisque, qui sub solo naturae impe-xio consideratur, sbi utile vel ductu sanae rationis, vel ex affectuum impetu iudicat id summo naturae iure appetere et quacunque ratione, sive vi, sive dolo. live precibus, sive quocunque demum modo facilius poterit. ipsi capere licet et consequenter prohol te habere eum, qui impedire Vult, quominus animum explent sutim. Ex quibus sequitur Ius et Institutum naturae, sub quo omnes nascuntur et maxima ex parte vivunt, nihil nisi quod nemo cupit et quod nemo PO est, prohibere; non contentiones, Non odia, non iram, non dolos, nec absolute aliqo id quod appetitus suadet aversari. Nec mirum; nam natura non legibus humanae rationis, quae non nisi hominum Verum utile et conservatio nona intendunt, intercluditur, sed infinitis aliis, quae totius naturae, 'Jcia jus homo particula est, aeternum ordinem re Piciunt. Ex cujus sola nec sua te omnia individua corto modo determinantur aci existendum et operandum. Quicquid ergo no his in natura ridiculum, absurduua, aut malum vi letur, id inde venit, quod

TeS tantum eX part ' novimus . totiusque rinturae ordinem et cohaerentiam maxima eX parte ignoramus,

et quod omnia ex usu nostrae rationis dirigi volu-

413쪽

36v TRACTATVS THEO L. POLITICI mus, Cum tamen id, quod ratio malum esse dietati non malum fit respectu ordinis et Iegum universae naturae; sed tantum solius nostrae naturae Iegum

Tespectu. .

Verum enim vero quanto sit hominibus utilius. secundum leges et certa nostrae rationis dictainina vivere, quae uti diximus, non nisi verunt hominum utile intendunt, nemo potest dubitare. Praeterea nullus est qui non cupiat secure extra metum, qUoad fieri potest, vivere; quod tamen minime potest Contingere, quamdiu unicuique ad Ilibitum omnia facere licet, nec plus iuris rationi, quam odio et irae conceditur: nam nullus est qui inter inimicitias, odia, iram et dolos non anxie Vivat, eaque adeo, quantum in se est, non conetur vitare. Quod si etiam consideremus homines absque mutuo auxilio miserrime et absque rationis cultu necessario vivere, ut in Cap. V. Ostendimus, claristime videbimus, homines Bd secure et optime vivendum necessa

xio in unum conspirare debuisse, ac proinde essecisse, ut ius quod unuiquisque ex natura ad omnia habebat, collective haberent, neque amplius ex vi et appetitu uniuscuiusque, sed ex omnium simul potentia et voluntate dc torminaretur. Quod tamen frustra tentassent, si, nisi quod appetitus suadet, sequi vellent sex legibus enim oppetitus unusquisque diverse trahitur in adeoque firmissime statuere et pacisci

debuerunt ex solo rationis dicta mirae cui nemo apem te repugnare audet, ne mente carere videatur omnia

dirigere et appetitum, quatenus in damnum alterius aliquid suadet, fraenare, neminique facere, quod sibi fieri noti vult, jusque denique alterius tanquam se uni defendere. Qua autem ratione pactum hoc iniri debeat, ut ratum fixumque sit; hic iam videndum. Nam lex humanae Daturae univer talis est, ut

nemo aliquid, quod bonum esse judicat, negligat, nisi spe majoris boni, vel ex metu majoria damni;

414쪽

CAP. XVI. FuNDΑΜΕNTA REIPVBLICRE. Sm nec aliquod malum perferat nisi ad maius evitandum vel spe majoris boni. Hoc est, unusquis que de duobus bonis quod ipse maius esse iudicat et de duobus malis, quod minus sibi Videtur, eliget Dico expresse, quod sibi eligenti maius aut miniis viis cietur; non qDod res necessario ita se habeat ut 4n aud1cat. Atque haec lex adeo miser naturae huma

nae in rapta est, Ut anter aeternas Veritates sit Donenda quas Demo ignorare Potesto At ex pa necessario sequitur, neminem absque dolo promissurum. se ture, qNod in omnia liabet, cessurum et ab Ititonem1Dem promissis staturum, nisi ex metu maioris mali vel spΘ maioris honi. Quod ut melius in QIigatur, Ponatur, Latronem me cogere, ut ei Pi omittamnae mea bona, ubi velit, ipsi daturum. Iamoquidem, ut Ism ostendI, meum Iris naturale sola mea potentIa determinatur, certum est, quod si possum dolo me ab hoc Latrone liberare. ipsi ovio d ''h . 'H40, m id naturae iure facere lice e dolo scilicet quicquid velit pacisci. Vel ponatur me absque fraude alicui promisisse me spatio' viginti

dierum non gusta turrim cibum neque ullum alimentum et postea vidictu, me stulte promisisse . nec sino damno maximo stare promisso posse, quandoquidem ex iure naturali de duobus malis minus Deoi, Possiim ergo summo iure fidem talis pacti rum: pere, et dictum Indictum ut sit, facere. Atque hoc. T. ''In dii iis re, sive Vera et certa ratione; DI'mume Videre videar me male pro is

stiles, h--. V ' quodque adeo ex naturae in , t Q OH na Haod O vitare conabor. Ex quibus concludimus pactum nullam vim habero pom nisi

In aeternum sibi aliquem erepostulare si simul non Conatur esΓCere ut ex ruptione pacti ineundi se damna quam utilitatis ruptorem sequatur: quod qui

Λ a et dem

415쪽

ACTATUS THEOL. POLITICI

dem in Republica instituenda maxime locum habere debet. At si omnes homines facile solo ductu rationis duci possent, summamque Reipublicae utilit

tem et necessitatem noscere, nullus esset, qui dolos Prorsus non detestaretur; sed omnes summa cum fide ex cupiditate summi hujus boni, nempe Reipublica o. conservandae, pactis omnino starent et fidem, summum Reipublicae praesidium, supra omnia serva- - J rent. Sed Ionge abest ut omnes ex solo ductu rationis facile semper duci possint: nam unusquisque a sua voluptate trahitur et avaritia, gloria, invidia, ira etc. saepissime mens ita occupatur, ut nullus locus rationi relinquatur: quapropter quamvis homines ceriis signis limplicis animi promittant et paciscantur se fidem servaturos, nε o tamen nisi promisso aliud accedat, de fide alterius potest esse certus: - quandoquidem unusquisque naturae iure, dolo agere potest, nec pactis stare tenetur; nisi spe majoris ho- ni vel metu majoris mali. Verum quia jam ostendimus, jus naturale sola potentia unitiscujusque detex minari, sequitur quod quantum unusquisque potentiae, quam liabet, in alterum vel vi, vel sponte transfert, tantum etiam de suo jure alteri necessario cedere et illum summum jus in omnes habere, qui summam habet potestatem, ' qυa omnes vi cogore et metu summi supplicii, quod omnes uia Nersaliter timent, Tetinere potest: quod quidem jus tamdiu iacitiam retinebit, qua ui diu hanc Polentiam, quicquid velit exequendi, conservabit; alias precario imperabit et nemo fortior, nisi velit, ei obtemperare tenebitura

Hac itaque ratione, sine .ulla naturalis iuris reis pugnantia, societas sormari potest, pactumque omisne summa cum fide semper servari; si nimirum unus- quisque omnem , quam habet, potentiam in societa 'em transferat, quae adeo summum naturae jus ita omnia, hoc est, summum imperium sola retinebit, cui

416쪽

CAP. XVI. FuNDAΜENTA REIPvBLICAE. 565 tui unusquisque vel ex libero animo, vel metu sumismi supplicii parere tenebitur. Tulis vero societatis jus Democratia vocatur, quae proinde definitur coetus universus hominum, qui collegialiter summum ius ad omnia, quae potest, habet.' Ex quo sequitur, lana mam potestatem nulla lege teneri, sed omnes ad omnia ei parere debere: hoc enim tacite veloxpresse pacisci debuerunt omnes, Cum omnem

suam potentiam se defendendi, hoc est, oti, ne suum jus in eam transtulerunt. Quippe si aliquid sibi seris vatum volebant, debuerant simul sibi cavere, quo id tuto defendere possent; cum autem id non fecerint, nec absque imperiF divisione et consequenterdostructione facere potuerint, eo ipso R arbitrio summae potestatis absolute submiserunt: quod cum absolute secerint idque ut ioni ostendimus) et necessitate cogente, et ipsa ratione suadente, hinc sequitur L mi quod, nisi hostes imperii esse velimus et Contra rationem, imperium summis viribus defendere suade nistem, agere, omnia absolute summae potestatis mandata exequi tenemus, tametsi absurdissima imperet; talia enim ratio exequi etiam jubet, ut de duobus malis minus eligamus. Adde quod hoc periculum, se scilicet ulterius imperio et arbitrio absolute submittendi, facile nnus ii iisque adire poterat; nam, ut

ostendimus, summis potestatibus hoc jus, quicquid

velint imperandi, tanidiu tantum competit, linam.

diu revera summam habent potestatem: quod si eamdem amiserint, simul etiam ius omnia imperandi

amittunt et in eum veI eos cadit, qui ipsum acquisiverunt et retinere possunt. Quapropter raro admo sinu contingere potist, ut sumniae potestates absurdissi ina imperent, ipsis enim maXyme incumbis, ut sibi prospiciant et imperiunii retineant, comm a Dibono consulere et omnia ex ration dictamine diripere: violenta enim imperia. hi ait Senees, nemo cotitinuit diu. Quibus accedit , quod in Democratico imperio minus timenda sunt surda. Nam fere impos

417쪽

impossibile est, ut major unius caetus pars, s magnus

est, in uno ab turdo conveniat: deinde propter eius Diadamentum et finem , qui, rit etiam ostendimus, nullus alius est quam absurda appetitus vitare et homines sub rationis limites, quoad ejus fieri potest,

continere, ut i Oricorditer et pacifice viva Θt; quod

fundamentum si tollatur, facile tota fabrica ruet. His ergo pro vi ero summae tantum potestati incumbit, subditis autem, uti diximus, eius mandata ex qui, nec aliud ius agnoscero, quam quod summa potestas ius esse declarat. At forsan aliquis putabit, nos hac ratione subditos servos facere, qWia putant servunt esse eum, qui ex mandato agit, et liberum, qui animo suo moram gorit, quod quidem non absolute verum est ; nam revera is qui a sua voluptate

ita trahitur ut nihil quod tibi utile est, videre nequa agere potest, maxime servus est; et solus ille liber, qui Uetegro animo ex solo ductu rationis vivit. Actio Atilena ex mandato, hoc est, obedientia libertatem qui)em aliquo modo tollit, at non illico servunt facit, sed actionis ratio. Si finis actionis non est ipsius agentis, sed imperantis utilatas tum agens se uselt et sibi inutilis: at in Republica et imper1o, ubi saltas lotius Populi, non impexantis, summa lex est, L β in omnibus summae potestati obtemperat,mo R,sibi inutilis servus, sed subditus dicendus; et diib illa Respublica maxime libera est, cujus leges ista ratione fundatae sunt, ibi enim unusquisque, ubi veIit, libet esse potest, hoc est, integro animo

eri ductu rationis vivere. Sic etiam Iiberi, tametsi omnibus parentiun mandatis obedire tenentur, non tamen serVi sunt; nam Parentiam mandata liberorum utilitatem maxbne spectant. Magnana ergo disserentiam inter servunt, . filium et subditum agnosci in iis, qDi propterea sic, definiuntur, nenipe, servus est, qui mandatis domiui, quae utilitatem imperantis tantum. spectant, obtempe are tenetur: Filius aut eam

qui id quod sibi utile. est ex mandato parentis agit; subdi.

418쪽

. CAP. XVL FvNDAMENTA REIPUBLICAE. 567 subditus denique qui id quod communi et consequenter quoque sibi utile est, eX mandato summae potestatis agit. Atque his imperii Democratici fundamenta satis clare ostendisse puto; de quo prae omniabus agere malui, quia maxime naturale videbatur et maxime ad libertatem, quam natura Unicuique conis cedit, accedere. Nam in eo Demo ius suum naturale ita in alterum transfert, ut nulla sibi imposterum consultatio sit, sed in inajorem totius Societatis partem, cujus ille unam facit. Atque hac ratione

omnes manent, ut antea in statu naturali, aequales.

Deinde de hoc solo imperio ex professo agere volui. quia ad meum intentum maxime facit , qui de utilis late libertatis in Republica agere constitueram. Reliquarum ergo potestatum fundamentis supersedeo. Nec nobis, ut earum ius noscamus, scire jam opus est, unde ortum habuerint et saepe habeant, id enim ex modo ostonsis satis superque constat. Nam quis quis summam habet potestatem, sive unus sit, sive pauci, sive denique Omnes, certum est, ei summum jus quicquid velit imperandi, competere: et praeter

ea quisquis potestatem se defendendi sive sponte,

sive vi coactus in alium transtulit, eum suo jure naturali Plane cessisse et consequenter eidem ad omnia absolute parere decrevisse, quod omnia praestare tenetur, quamdiu Rex, sive Nobilis, sive Populus

summam, quam acceperunt, potestatem, quae juris transferendi fundamentum fuit, conservant. Nec his plura addere Opus est.

Imperii fundamentis et iure ostensis, facile erit determinare, quid jus civile privatum, quid injuria, quid justitia et injustitia in statu civili sit: dein- ΓληψJ de quis confoederatus, quis hostis et quid deniquo

crimen laesae majestatis sit. Per jus enim civile privatum nihil aliud intelligere possumus, quam unius. cujusque libertatem ad sese in suo statu conservandum, quae edictis summae potestatis determinatur, - sola-

419쪽

363 TAAcTATvs THEOL. POLITICI solaque ejusdem aut lioritate defenditur. Nam post quam unusquisque ius suum ex proprio beneplac, to vivendi, quo sola sua potestate determinabatur, hoc est, suam libertatem et potentiam se defendendi in alium transtulit, ex sola illitis ratione jam vivere tenetur et solo ejusdem praestato se defendere. Inia juria est, cum civis veΙ subditus ab alio aliquod dam. num contra jus civile, sive edictum summae potestatis pati cogitur. Iniuria enim non Disi in statu civilipo It concipi: sed neque a su nimis potestatibus, quibus jure omnia licent, ulla fieri potest subditis; ergo in privatis tantum, qui bire lenentur invicem non Iaeὸere, locum habere potest. Jusstitia est animi conflantia tribuendi unicuique . quod ei ex jure ei vili competit: In iustitia autem est specie iuris alicui detri here, quod ei ex Vera togurra Interpretatione competit: vocantur etiam aequitas et iniquitas, quia qui constituti sunt ad lites dirimendas nulltim respectum perscinarum, sed omnes aequales habere tenentur et jus uniuscujusque aeque defendere; non diviti invidere, neque P Ruperem contemnere. Confoederati sunt hominus duarum civitatum , qui ne belli discrimine in periculum veniant, vel ob aliam quamcum que utilitatem inter se contrahunt, invicem non lae- aere, sed contra necessitate cogente opitulari, idque uνΟquoque suum imperium retinente. Hio Contra. ctus tamdiu erit validus, quanidiu ejus fundameniatum, nempe ratio periculi sive utilitatis, in medio erit: quippe nemo contrahit, nec pactis stare tenetur,

nisi spe alicuius boni, vel sollicitudine alicujus mali: quod fundament in si tollatur pactum ex ista tollitur; quod etiam cxperientia latis superque docet. Nam quamvis diversa impe hia inter sis contrahant invicem non laedere, conantur tamen, quantum ponstant, impedire, quo minuS alterutrum potentius eva-d i, nec fidoni dictis habent nisi utriuique ad contia hora dum finΡm et utilitatem satis porspectam habuerint, alias dolum timetit, nec injuria; quis enim dictis

420쪽

CAP. XVI. FursDΑΜENTA REIPUBLICAE. 36sdictis et promissis ejus qui summam potestat-m et ius retinet ad quid linet faciendum et cui sui im- ξδ' Iperii salus et utilitas sunUua 1μx debet esse, acqDie scet, nisi sit tilius, qui sumniarum potestatum ius id no-xat: et si praeterea ad pietaιem et religionem attρnis damus, videbimus ira super neminem, qui imperii interiet, absque scelere promisis Itare posse cum damno sui imperii; quicquid enim pronillit quod in damnum sui imperii cadere videt, id praes stare non pol sit, nili fidem subditis datam solvendo, qlsa tamen maxime tenetur, et quam etiam servare, sanctissime pr mittere solerit. Porro hostis est, quicumque eritrn civitatem ita vivit, ut nequo ut confoeder a tras. Drque

ut subditus imperium civitatis agnose at: hostem enim imperii non odium, sed ius facit et ius civitatis in eum, qui ejus imperium nullo contrahendi genere aEnoscit, id om est ac in eum qui damnum intulit: quippe quacunque ratione poterit, eundem vel ad deditionem, vel ad confoederationem jure potest cogere. Deniquo crimen laesae majρstatis in subditis sive civibus tantum, qui pacto tacito vel expresso omne suum jus in civitatem transtulerunt. locum habet . atque is subditus tale crimen coninia iis se dicitur, qui jus summaq potestatis aliqua ratione

arripere, seu in alium transferre conatus est. Dico: Conatus est, nam si non e Isent condemnandi nisi

post factum commissum, sero plerumque, post jusasCeptum aut translatum in alium, id conaretur

civitas. Dico deinde absolute, qui aliqua ratione jus summae potestatis arripsero conatur, nullam scilicet agnosce ado disserentiam, sive inde damnum sive incrementum totius Reipublicae quam clarinsime sequeretur. Quacunque enim rationa id coinnatus est, maiultatem laesit et jure damnatur, quod

quidem in bello omnes fatentur jure optimo fieri; nempe si quis liationem suam non servat, sed inscio imperatore hosteni adit, quamvis bono consilio , sed suo, rem aggressus fuerit, hostumque expugnaverit; captis

SEARCH

MENU NAVIGATION