장음표시 사용
141쪽
ad Philosophiam. II 3 quoties nimirum eadem Objecta simul considerantur. Id vero ex fine, si ve exscopo, vel termino, ad quem cogitatio collineat, probari posse confidimus. Nam ultimus terminus, ad quem cogitatio pervenire potest , est consequutio alicujus cognitionis, quam in aliqua relatione semper consistere probavimus. l. a. 3. Sed nullam consequi, nullam-Ve cogitando percipere possumus relationem , quae inter suos terminos correlatos non intercedat. Ergo ab iplorum terminorum comparatione initium ducere debet omnis cogitatio. Prima igitur,& generalis cogitandi ratio videtur constituenda esse in simplici duorum objectorum comparatione. q. 68.
UEruntamen cum hujusmodi comparatio, an qua prima & generalis cogitandi ratio temper consistit, saepe
non advertatur , atque ideo existimant
Philosophi, plures dari cogitationes, quae
citra comparationem omnem eduntur ,
142쪽
ιI4 Introductio apprehensiones appellant: hinc ne ex hoc capite videatur sententia nostra labesa. Hari posse, declarandum est qua ratio. ne comparationes ipsae interdum ab humana mente minime animadvertantur; quamvis in iisdem omnis cogitatio rei psa consistat. Itaque cum cogitationes, quae ab hominibus primo eduntur, fiant non ratio
ne, sed simplici, di passiva sensatione ,
Veluti per machinam, ut in infantibus nondum ratione praeditis contingit; hincessicitur, ut homo eodem, quo ab in santia assuetus est cogitandi modo, plerumque non ratione , sed ex usu, veluti per machinam cogitet etiam grandior. Atque ita minime advertat suas omnes cogitationes in mutua objectorum comparatione consistere. Quod speciatim levenit, quando subjectum, de quo cogitat, confert cum sensatione, quae ab ipso subjecto in sensibus ejus excitatur, ut cla re patet in exemplis supra allatis f. 66. Non igitur mirari debemus , si objectorum mutua comparatio, in qua primam, & generalem cogitandi rationem, versari ostendimus, hominum men
143쪽
ad Psilosophiam. IIItem adeo facile sugiat, ut in pluribus casibus ne ab ipsis quidem Philosophis perspecta fuerit. q. 69. CUm igitur omnis cogitatio semper
in aliqua comparationes consistat, dicendum nunc est de variis cogitandi viribus, cogitandive rationibus, in quas pro varietate circumstantiarum prima ,& generalisl cogitandi ratio discrimina.
x. Contemplatio dicitur cogitatio illa , qua objectorum comparationi attentius vacamus, di consequenter contemplandi Vis appellatur vis illa, qua simili attentione cogitamus. 2. Componendi vis appellatur illa cogitandi facultas, qua objectum aliquod ita consideratur relate ad aliud, ac si eadem in unum conjuncta essent, ut si
Montem ita consideraremus relate ad aurum, ac si Mons aureus esset. Item si
dimidium hominis ita referatur ad dimidium equi, acsi haec objecta simul con-Id a jun-
144쪽
II 6 Introduct o juncta essent, ut quando ideam Centauri nobis eringimus. 3. Ampliandi Vi obiecta ampliamus, quando aliquod exr gr: extensum ita consideramus relate ad majorem extensionem, tanquam si ipsum magis extensum esset. Veluti quando ex idea hominis staturae communis nobis eiungimus ideam
Gigantis; vel quando aliquod objectum
intentum ita consideramus relate ad majorem intensionem, ac si magis intensum esset, quam revera est; ut si dolor quo quis assicitur conciperetur intensior quam est. 4. Imminuendi Vi objecta imminui. mus quando aliquod objectum exr carextensum cogitatione ita referimus ad minorem extensionem , ac si minus extensum esset. Ut si ex idea hominis staturae vulgaris nobis essingeremus Pigmaeum.1. Di tinguendi Vi objecta in varias classes distinguimus, quando aliquod obje-
mim per varios adspectus considerantes, sive illud ad varia objecta cogitatione singillatim referentes , totidem relatio Nes percipimus, quae de ipso assirmari
quidem possunt, sed divisim, quia in eo
145쪽
ad Philosophiam. II smul incompatibiles sunt. l. 22. Ita
enim assumptum objectum ac si genus aliquod esset, in totidem species distinguimus, quot sunt relationes, quae ipsi convenire possunt . E. G. Si figura rectilinea consideretur relath ad varios numeros laterum, quibus contineri potest, distinguitur eadem in trilateram, qua drilateram, pentagonam, heXagonam septagonam &c. pro vario laterum numero, quibus contineri potest . 6. Abstrahendi Vi abstrahimus ab obje Ho relationem aliquam, cujus ipsum est subjectum , sive terminus antecedens , quando objectum ipsum expendimus relate ad aliquas, vel aliquam, non consideratis reliquis relationibus, quae ad ipsum pertinent . Ex: ca: Nomine corporis praecipue apud Phy silcos intelligitur objectum, quod plurimarum relationum subjectum est, cujusmodi sunt longitudo , latitudo , profunditas, gravitas, turpcnetrabilitas, color, figura &c. Si ergo dum
Corpus cogitamus, ipsum reseramus uni- ad longitudinem, Sc latitudinem ejus non consideratis, reliquis relationibus ,
quae ipsi tanquam subjecto tribuuntur , H 3 haec
146쪽
iis Introductio haec cogitandi ratio dicitur afractἰο; Ridea quae a nobis in ea comparationeyercipitur , appellatur idea abstracta ,
veluti est idea superficiei *. 7. 8. )
Cum enim hoc nomine intelligatur cor. Pus prout unice consideratur relatδ ad latitudinem, & longitudinem ejus, non considerata prosunditate, neque uaa alia relatione, quae de corpore assirmari potest ideo nomine laperficiei dicitur indicari idea abstracta ab idea corporis. Hac vero cogitandi ratione, quae abstractio dicitur, determinantur individuorum omnium genera suprema. Nam siex: gr: dum Tlinium cogitamus, nulla consideraretur ex illis relationibus, quibus ipse a reliquis hominibus distinguitur, remaneret in nobis generalis idea hominis . Si dum hanc hominis ideam consideramus, abstraheremus ab iis omnibus relationibus, per quas homines distinguuntur a Brutis, remaneret in nobis generalis idea Animalis. Si in hac generali Animalis idea non considerarentur relationes, quibus Animalia distinguuntura Vegetabilibus, remaneret in nobis generalis idea vegetabilis. In considerando
147쪽
ad Plilosophiam. II svero corpus vegetabile, si abstrahatur ab iis omnibus relationibus, quibus corpora vegetabilia distinguuntur a reliquis cprporibus, remaneret generalis idea corporis, nempe substantiae corporeae. Tandem si dum generalis idea substantiae corporeae consideratur , fiat abstractio ab omnibus relationibus, ob quas substantiae corporeae distinguuntur ab incorporeis , remanet supremum substantiarum genus, quod citra relationes, quibus in praefata genera inferiora determinatur, inera
primibile, & imperceptibile prorsus est.
En igitur qua ratione per abstractionem Pervenitur ad suprema individuorum, &1pecierum genera ἀ
. Iudicandi vis ea est, qua inter
duo obiecta relationem aliquam intercedere percipimus ex eorundem objectorum immediata comparatione . Ut si comparatis simul corporibus Α,& B, ex hac immediata comparatione percipiatur relationem aequalitatis inter ipsa corpora intercedere, haec cogitandi ratio, perceptiove dicitur Iudicium ' 8. Denique Ratiocinandi Vis dicitur a nobis esse illa, qua ex una vel dua.
148쪽
12o Introductiobus, pluribusve relationibus, relatio aliqua infertur intercedere, Vel non interce dere inter duo quaelibet objecta. Puta si relatio aequalitatis inter duos circulos deduceretur ex unica relatione aequalitatis, quae inter ipsorum diametros intercedit, vel deduceretur ex duabus relationibus
πqualitatis , quam iidem circuli singillatim accepti haberent relate ad tertium circulum haec cogitandi ratio esset Ratiocinium, quod dicitur etiam Ratiocinatio, Discursus, & Argumentatio. Porrd cum inter expositas cogitandi Vires, cogitandique rationes, principem locum habeant Iudicium, & Ratiocinatio, de Viribus judicandi, & ratiocinandi fusius uberiusqne dicendum nobis est.
C A P U T VI. De V. iudicandi, nec non de iudieiis, re pro-
postrionibus, earumque partibus tumesenrialibus , tum integralibus. f. 7 .
FAcultas illa animi nostri, qua ex
immediata duorum objectorum com-
149쪽
paratione aliquam relationem inter ipsa objecta intercedere judicamus, nempe relationem aliquam ipsorum alteri convenire iudicamus relate ad alterum, ducitur a nobis judicandi Vis, qua inter plures alias substantias instructus a natura est animus noster. Ejus verδ ess ctus est conceptum judicium, suasiove , quam animo concipimus , relationem ipsam inter eadem obiecta intercedere. Puta si ex immediata comparation corpo risiri cum corpore B judicaremia: persuasumque haberemus illud esse'aequale huic, hocesi relationem aequalitat ' liter
eadem corpora intercedere , nempe relationem aequalitatis convenire corpori
A relatε ad corpus B , hujusmodi judi
cium , persuasiove esset sectu : Vis judicandi , qua naturaliter instructi sumus. Modus vero, quo idem effeEius a sua efficiente Vi producitur, vocatur a nobis immechanicus , quia producitur in eadem substantiae, ad quam vis ipsis pertinet , sive in qua eadem Vis ex natum lege , ipsi regendae moderandaque destinata, & v eluti infusa insidet. Ea
dem porro animi passio, suasiove, quam
150쪽
xa2 Introductio iudicantes interne experimur, licet nomen judicii retineat, donec in animo nostro. latet, tamen ubi eadem externis signis , vocibus nimirum, Vel scripto, aliis enunciatur , dicitur Enunciatio, & sae. Pius Propositio. Qnamobrem cum inhumana secietate persaepE contingat, ut ea , quae de objectis judicantes interne experimur, debeamus aliis indicare , &vicissim aliorum judicia percipere; hinc ne ututi brutorum instar humana fiat combiatio, operae .praetium est, ut ea, quae tum ad judicia , tum ad propositionI earumve naturam rith cognoscenis I pertinent, expendamus . Ita enia cogitandi Vim excolentes, semper magis ac magis in artium , & scientia-xum augmentum proficisci licebit.
ITaque animadvertendum imprimis est
aequε Iudicii nomen obtinere tum rein lationis perceptionem , quae ex immediata terminorum suorum comparatione Procedit , tum quae ex alia pluribusve relationibus deducta emanat. Illa enim