Nova et generalis introductio ad philosophiam auctore Claudio Fromond ..

발행: 1748년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

ad Philosophiam. I 3ῖnibus ut reipsa intercedentes inter tuos terminos correlatos , puta si praefata relatio Dissimilitudinis assirmanda esset ut reipsa intercedens inter hominem, Requum, usurpatur Verbum Aspimilor ,1 ed ut improprie usurpato prassigitur ipsi expressior particula negans, scilicet non , qua ipsum ad propositum accommodari valeat, dicendo nimirum: Homo nonas milatur equo . Quae sane propositio , licet videatur negativa , amrmans scilicet relationem similitudinis ut non intercedentem inter hominem, & equum , tamen reipsa est amrmativa ' quia negans particula non, quae in hac propositione praefigitur Verbo, adhibetur unice admoderandam improprietatem vocis, quaed fectu Linguae , ut - supra dictum est , usurpatur ad exprimendam perceptam relationem propria voce carentem adeo ut eadem propositio intelligi debeat ut assirmans perceptam fuisse relationem Dissimilitudinis re ipsa intere dentem inter hominem, & equum. Dantur igitur propositiones , quae licet ob defestium Linguarum videantur negantes, sunt vere, & realiter assirmantes.

182쪽

Introductio

QVod si propos ones expendantur

relate ad tertium ipsarum munus, quo 1cilicet oportet, ut eaedem , nempe ipsarum phrases, accommodentur sermoni ad quem pertinent, genus aliud vere negantium propoli tionum invenietur . Nam si sermo, ad quem propositio pertinet, versetur circa relationem non perceptam, puta si respondendum sit interroganti utrum sit albus lapis, qui perceptus est niger, tunc apposita loquutio requirit, ut de albediis quaesita, non de Percepta nigredine respondeatur, ne interrogationis limites exuberante, improprioque responso excedantur. Hoc autem

Lalva fideli expositione judicii praestari

non potest, nisi propositione, quae non jam perceptam relationem nigredinis , sed quaesitam albedinis relationem , itae nunciet, ut assirmet ipsam non intem cedere inter terminos correlatos . dia

enim sermonis proprietati studetur, praeterquam quod fidelis expositio judicii , nempe veritas ipsa minimὶ laeditur. Ideoque

183쪽

ad Philosophiam. IIS

deoque si praefatae interrogationi responderetur, Lapis non es albus, haec propositio verὶ negans esset: quia licet Verbum substantivum es ob airmandi vim, quam nunquam amittit, verε amrmet relationem albedinis , tamen ipsam ope

negantis particulae non, affirmat ut non intercedentem inter terminos correlatos,

lapidem scilicet, & oculos. q. 93 EX his itaque colligitur I. Verὁ a Lfirmantes propositiones esse illas Omnes, quarum assirmata , enunciata verelatio percepta fuit ex immediata terminorum suorum comparatione, licet aliquando ob negantem phrasim sub qua 2Xponuntur, Videantur negantes f. 88. 2. 2Eque assirmantes, ac negantes esse posse propositiones, quarum enunciata relatio non quidem ex immediata tem minorum suorum comparatione percepta fuit, sed fuit illata ex alia, pluri .husve relationibus f q. so. 3 . 3. VerEquoque negantes propositiones esse illas, in quibus ut interroganti apposite re-

184쪽

1 1 6 Introductio spondeamus , nempe ut loquamur cohaerenter ad sermonem , ad quem pro positio pertinet , inrmamus non quidem perceptam , sed quaestam relationem

non intercedere inter terminos correla

tos propositionis f. 9 a. P.

De Propositionibus simplicibus , compose φis , complexis, incidentibus. q. 94.

CUm propositionis pars ferme quaea

libet essentialis esse possit tum simplex, tum ex aliis essentialibus composita, tum ab integralibus affecta ; hinc propositiones secundum hunc adspectum considerantes , eas distinguimus in smplices , compositas, & complexas. Propositionem smplicem dicimus illam, cujus pars quaelibet essentialis, licet pluribus sit exposita vocibus, adeo simplex est , ut ipsa pars essentialis in eadem propositione resolvi in alias partes essentiales non possit e vel propositio re

185쪽

ad Phliosophiam. III

late ad eandem partem essentialem rein solvi ipsa quoque in alias propositiones non valeat. Nimirum ea nobis est propositio simplex, in qua unica relatio de unico subjecto assirmatur relatE , tum ad

unicum consequeutem terminum, tum

ad unicam circumstantiam temporis , tum ad unicam circumstantiam loci . Ideo simplex a nobis dicitur haec propositio e Caesar in Galliis mictor hostium tuis . Nam hic unica relatio Ci Ioria de Caesare tanquam de unico propositionis

Subjecto aflirmatur relate tum ad hostes, qui unicum consequentem terminum affirmatae relationis constituunt , tum relate ad unicam elapsi temporis circumstantiam, unicamque circumsanxiam loci, nempe Galliarum. Item simplex est haec propositio : Duo , ο ιria aequantur quinqώed in qua propositione circumstantia loci ut facile subaudibilis omittitur . Nam licet subjectum propositionis, de quo amrmatur relatio aequalitatis, videatur multiplex, quia duobus objectis particula conjunctiva simul junctis coale Icit , tamen unicum est, quia et dem objecta , ut collective accepea ,

186쪽

I38 Introductis in eadem propositione, resolvi non possunt in plura subiecta nempe relate ad ipsum resolvi nequit propositio in alias propositiones. Non enim amrmari potest: Duo esse aequaliis quinque: Tria esse aequalia quinque: quemadmodum disci , & resolvi posset tum subjectum in alia subjecta , tum propositio in aliau propositiones , si objecta , quibus uni

P Ropositionem autem compostam dicimus eam , cujus aliqua pars essentialis adeo multiplex est , nempe ex aliis partibus essentialibus composita , ut ratione ipsarum , eadem propositio in alias componentes propositiones resolvi queat. Veluti si diceretur, Bona, re mala a Deo proveniunx, haec propositio esset composita ratione subjecti constat enim hoc ex duobus objectis ,

bona scilicet, & mala, quae in duo subjecta ejusdem relationis resolvi possunt, quia distributive accipiuntur ' ideoque

, ipsa

187쪽

ipsa propositio ut composita resolvi potest in duas , ex quibus componitur , nimirum Bona proveniunt a Deo : --la proveniunt a Deo . Non dissimiliter , sed ratione consequentis termini composita est haec propositio : Titius a seimilatur Crio, re Sempronio ' δc ideo resolvitur in sequentes: Titius asesimilatur C o Titius a similatur Sempronio . Ratione verδ affirmatae relationis composita est haec : Pulcher, o generosus erat Bucephalus: quia duae relationes , quae de Bucephalo simul amrmantur , assirmari de ipso possent singillatim in duabus propositionibus , in quas illa ut composita resolvitur. Tandem relate ad circumstantiam loci composita est haec propositio: In Gallia, σin Anglia Gictor extitit Caesar. q. 96.

O Uod vero attinet ad propositiones

complexas, eaS vocamuS, quarum

pars aliqua essentialis aliqua integrali parte Γ 3. 8 I. quovis mCdo notatur, hoc est vel determinatur, vel explicatur ;

188쪽

I6o Introductioeomplexam esse posse propositionem turri

simplicem, tum compositam, quia utriusque partes essentiales aliqua integrali parte possunt esse vel explicatae, vel determinatae . Imo ob eandem rationem comploxa esse potest propositio tum relate ad unicam, tum relate ad plures, tum relate ad omnes partes essentiales: quod exemplis clarius patebit.

Si in hac propositione simplici, Sole si

lucidus , pro Sole ponatur Corpus iud in semate planetario maπimum, propositio efficitur complexa relate ad subjectum relate vero ad affirmatam relationem Deis , si pro lucido poneretur radios luminis quaquaversum emittit Irelate ad utrumque , si utrumque loco Solis, Sc lucidi poneretur . Item haec propositio simplex , Roma Florentiam excedit, essiceretur complexa relate ad quatuor ex ipsius partibus essentialibus, dicendo: Roma caput mundi Florenxiam pulcherrimam Urbem procul dubio plurimuma excedit. Nam 1ubjectum Roma explicatur per illud caput Mundi: terminus consequens Florentiam explicatur τὸ piacberrimam Urbem: affirmatio determi

natur

189쪽

ad Philosophiam. 26 Inatur νου procul dubio: affirmata denique relatio excessus determinatur quoque νι plurimum a

j. 97 AD incidentium denique propositio

num naturam explicandam praemonere oportet, ossicium cuiusvis partis integralis esse, ut in propositione suam partem essentialem, a qua regitur, eX-

plicet , vel determinet D 3. 8 i. J quod

sane liquet praestari non posse sine aliqua affirmatione . Ueruntamen haec affirmatio , qua partes essentiales a suis integralibus determinantur , vel explicantur , in ea dilcrepat ab assirmatione , de qua superiori capite actum est, quod illa ut praecipua in propositione , data opera enunciatur ut concedenda ; haec autem, quae lcilicet partibus integralibus inhaeret , incidens tantum est , dc ut concessa ponitur. lta in hac propositione compleXa , Deus omnipotens ereavit Mandum, data opera amrmatur, δέ ut concedenda enunciatur de Deo relatio

190쪽

auea Introducilio creationis e relatio verb omnἰpotent aetantummodo incidenter assirmatur , atque ut conces, ponitur de eodem. Praeterea assirmatio, qua principalis relatio propositionis data opera exponitur, nempe cujus gratia principalis propossitio enunciatur , perquam raro 1ubaudienda omittitur , ut in illo Juvenalis Sa

Semper ego auditor tantum ξAmrmatio autem incidens, quam par tes integrales significant, aeque frequenter latens , ac aperta in propositionibus invenitur . Latens est in allato exemplo , Deus omnipoxens creavit Mondum. Si autem diceretur: Deus , qui es Omnipotens , creavir mundum , eadem incidens assirmatio aperta esset, & ex pressa . His praeconstitutis dicimus propositiones incidentes esse partes integrales , quarum incidens amrmatio aperte , nempe aliquo Verbo expresse declaratur . Ita in hac propositione e Deus inCisbilis ereavit Mundum ws-

SEARCH

MENU NAVIGATION