장음표시 사용
191쪽
ὰd Philosophiam. bilem , duae sunt partes integrales, in-- ibilis , & vi bilem , quibus mcidenter & implicite assirmatur inmisibilitas de Deo , vi ibilitas de Mundo :eaedem verδ essicerentur propositiones
incidentes, si diceretur: Deus , qui es insi ilis , creavit Mundum , qui essi sibilis . quia ipsarum amrmatio incidens e sset aperte , & expresse a Uerbo declarata.
V Eruntamen cum praeter partes essentiales , etiam partes integrales aliis integralibus declarari, explicarique possint in propositione , ideo satius esse videtur, si propositiones incidentes generatim definiantur dicendo eas esse quidquid incidente quidem , sed expresse fa .rmarione usurpatur in propositione principali ad quidpiam explicandum, dererminandumυe . Ita in hac propositione: Qui faeis voluntatem Patris mei, qui in coelis es , ipse intrabit in re- guum coelorum : data opera de subjecto
192쪽
r64 Iurroductιο .pse assirmatur relatio introitus , relatε ad regnum coelorum. Idem verb subjectum, quod est pars essentialis primariae propositionis, determinatur incidente hao propositione , Mui facit voluntatem Patris mei. Et hujus incidentis propositionis pars integra lis, nimirum Pater, aliae incidente propositione explicatur , dicenΜ.
IMo ex duplici partium integralium ,
incidentiumque propositionum ossi clo , explicandi scilicet, atque determinandi , distinguuntur eaedem incidentes propositiones in explicantes, δc determinantes . Quod ut probὶ intelligatur, iterum illud ipsum monemus, de quo f. Ir. II. a 3. dictum est , nempe duo esse genera relationum , quae de quovis obri jecto amrmari positanis aliae intrinsecae , aliae extrinsecae . Relationes objecto intrinsecae sunt illae , quae in illius , idea saltem generaliter accepta latenter comprehenduntur , ut in generali hominis.
193쪽
ad Philosophiam. Is idea comprehenditur quod ' animal rationale , quod si bipes, quod sex mortati, quod felicitarem apperat &c. quibus relationibus nihil additur ad generalem hominis ideam, quo ipse in varias species distingui determinarique possit. Re
lationes autem objecto extrinsetae sunt quae cum in ejus idea generaliter accepta non comprehendantur , neque omnibus ejusdem generis objectis conveniant , adhibentur ad ipsum objectum tanquam genus distinguendum , determinandumque in varias species . Ita homini generaliter accepto extrinsecae sunt relationes doctrinae , diviriarum ,
quod sit dominus , Vel servus ; albus , vel niger ; maseulus , vel femina &c.
quae relationes , cum omnibus Omnino hominibus non conveniant , recte
usurpantur ad determinandum , distinguendumque genus hominum in varias species , & in particularia individua. Hinc propositiones incidentes , quibus aliqua relatio objecto intrinseca de eodem assirmatur , explicantes dicuntur , quia explicant aliquid quod
194쪽
166 Introductio quod in ejus idea comprehensum latebat . Propositiones autem incidentes , quibus relatio aliqua obiecto extrinserica, de ipso assirmatur, dicuntur determinantes.' quia cum aliquid ipsi addant, quod in ejus idea generali non comprehendebatur, ipsum in hanc , vel il- lam speciem, vel classem, in hoc , vel illud individuum determinant. Quod intelligendum est etiam de partibus integralibus , quae citra expressam amrmationem in propofitionibus usumpantur . Nimirum distinguuntur & ipsae in explicantes , & determinantes , insensu, quem exposuimus.
Ρorro cum propositiones incidentea
adeo multifarie cum suis principalibus conjungantur , iisdemque interpo nantur , ut pro componentibus compositarum propositionum saepὶ illae habeantur a Logicis , quae pro incidentibus complexarum unice habendae forent; ideo varias hujusmodi complexarum pro' positionum species resolvendas assere musi x
195쪽
mus , ut suarum thcidentium varietas luculentius innotescat. Imprimis itaque ad compositas propositiones eas referunt Logici , quae condi-rionales Vocantur , sive in quibus relatio principalis , quae scilicet data operae nunciatur, non absolute , sed sub conditione de suo subjecto affirmatur , cujusmodi sunt : Si Terra salaria es , Sol movetur Si Deus es jusus , mali
punientur . In quarum propositionum prima , principalis relatio , motus scili. cet, data opera assirmatur de Sole non absolute, sed sub conditione, quod Ter ra si stataria . In altera vero propositione principalis relatio, nempe punitionis , data opera amrmatur de malis non absolute , ted sub conditione, quod
Cum verb neutra ipsarum propositionum , licet ut compositae vulgo h beantur a Logicis, resolvi queat in suas componentes , quae simul acceptae eundem sensum habeant qui in integra propositione intelligittar quemadmodum ita resolvi possent , si revera composi-L 4 ta
196쪽
168 Introductio 'tre essent ideo interea ex composiatarum numero fidenter ipsas expunge
Praeterea cum conditiones illae , qui bus in singulis ipsarum propositionum principalis affirmatio limitatur determinatur ve , non aliud sint , quam earundem affirmationum partes integrales, &quidem determinantes, quarum incidens affirmatio est Verbo expressa; hinc ea
dem conditiones , nimirum se Terra smiaria es , & s Deus es jusus, constat
esse propositiones incidentes, quibus non quidem compositae, sed eomplexa fiunt pro postiones, ad quas eaedem inciden tes pertinent.
SEcundo ad propositiones compostas
referuntur a Logicis etiam illa quae causatis nuncupantur , in quibus scilicet duae propositiones per causales conjunctiones quia , vel ut simul colli gatae inveniuntur. Huiusmodi sunt: Tol. luntur in alium , ut lapsu gravIore ruont.
197쪽
ad philosophiam. 169Posunt, quia posse videntur . Sed hae
quoque propositiones extra compositas
rejiciendae videntur, quia ut opus ese set, si re ipsa compositae forent ) resolvi non possunt in suas componentes , quae simul acceptae eundem ac integrae propositionis sensum exhibeant. Praeterea in prima earundem propositionum , relatio elationis , ut praecipua propositionis relatio, data opera assirma tur non simpliciter, & absolute, sed adjecta ea a finali , nempe ur lapsu gra
miore ruaur . In alis ra quoque propositione, relatio stoxentis, ut praecipua, data opera assirmatur non absolutὶ , sed cum additione causae, nimirum quia posse videntur. Cum ver3 huiusmodi adjectiones sint partes integrales , quibus principalis assirmatio , ut pars essentialis, in utraque propositione assicitur; eaedemque adjectiones , partesve integrales in cidenter quidem , sed aperta assirmati ne sint expositae r ideo adjectiones ipsas ut propositiones incidentes agnoscimus , quibus integra ipsarum propositio non composita, sed complexa essicitur.
198쪽
TErtio propositiones quoque , quat
reduplicativas appellant , inter com-yositas vulgo recensentur . Hujusmodi sunt: Homines quatenus homines sunt rationales I Reges in quantum reges soli Deo subsunt. Quo verb harum propositionum sensus explicetur, praemonere in portet, relationibus non modb determianari , sed saepe insuper determinari simul , & indicari objecta quae iisdem
relationibus determinantur: quod iis relatiodibus contingit, quae subjectum, nem Pe terminum antecedentem, constanter invariabilem habent . Exempli gratia . Quia relatio humanitatis pro subjecto constanter invariabili agnoscit Animal , ideo nomine hominis non mod5 indicatur Animal , sed ipsum praeterea Occul ta incidentique assirmatione determinatur, nempe determinatum. supponitur relatione humanitatis. Similiter quia relatio animalitatis pro subjecto constanter invariabili habet corpus, hinc nomine trimalis non modb indicatur corpus x
199쪽
sed ipsum praeterea incidente, Occulta. que amrmatione determinatur, determinatumque intelligitur relatione animain litatis. Idem dicas de corpore, qua Voce non modo indicatur subsantia , sed ipsa intelligitur determinata iis omnibus relationibus, quibus substantia corporea ab incorporea distinguitur.
Quamobrem nomine hominis non mo
do indicari potest substantia , sed ipsa
praeterea simul intelligi incidenter determinata iis omnibus Telationibus, quibus substantia corporea distinguitur ab incorporea ς animal distinguitur a corpore ς & homo distinguitur ab animais
Cum igitur tot relationibus incidenter determinatum intelligatur subjectum, quod nomine hominis indicatur , ideo quoties ex iisdem relationibus aliqua speciatim notari debeat ; ipsa speciali repetitione exprimitur dicendo , exempli
causa : Homo quatenus homo, nempe quatenus es homo: Homo quatenus animal, nempe quatenus est animat: Homo quarenus corpus , nempe quatenus es corpus, vel quatenus habet corpus. Reges. proux
200쪽
I7a Introductio proux reges , nempe prout sunt reges iReges proux bomines, nempe prout sunt homines &c. Quae repetitiones non aliud esse intelliguntur, quam relationes, partesve integrales , quibus subjectum homo , Vel reges Occulta, Vel aperta , sed semper incidenti assirmatione speciatim
Quocirca non dubitamus asserere huiusimodi repetitiones , quae in propositioni hus reduplicativis inveniuntur, esse vel tantummodo partes integrales , si assi r-matione Verbo exprimenda careant, Vel si aperta assirmatione ipsae sint praeditae, esse propositiones incidentes. Atque ideo propositiones reduplicativas: Homi nes quatenus homines sunt rationatis :Reges in quantum reges soli Deo subsunt.'
esse quidem complexas, non autem compositas, ut communiter censentur.
Quod praeterea confirmari ex eo potest, quod eaedem propositiones reduplicativae resolvi minime possunt in alias propositiones , quae simul acceptae eundem sensum habeant, quem integra Pro positio reduplicativa ostendit. f. Io 3.