Nova et generalis introductio ad philosophiam auctore Claudio Fromond ..

발행: 1748년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

42 Introductio . tem. Tertio aliae utrumque. Quarto aliae denique nullum, hoc est utrumque variabilem.

I. Inter relationes, quae terminum anteCedentem constanter invariabilem habent, recenseri debent relationes Regis Poetae, Senatoris, Episcopi, mariti&c. siquidem assirmari non possunt nisi,homine tanquam de subjecto ipsarum constanter in variabili, nempe absolute constante. Relationes quoque musae, Jc uxoris semper de muliere enunciantur, sicuti de foemina constanter assirmatur relatio matris. II. Ad relationes, quae constanter invariabilem habent terminum consequentem , pertinent inter alias relationes duIcedinis, ceterorumque saporum , cum terminus consequens ipsarum constanter sit palatum . Item relationes albedinis, ceterorumque colorum semper referuntur ad oculos, ut ad ipsarum terminum consequentem absolute invariabilem. Relationes quoque odorum pro termino consequente constanter invariabili semper odoratum agnoscunt. lII. Ad relationes vero , quae utrum que

62쪽

ad Philosophiam q3

que ex terminis correlatis invariabilem habent, referri potest ex. grat. relatio pluvia, utpote quae unice de aere affirmari potest relate ad aquam : relatio grandinis , quae nonnisi de aere, relath ad aquam frigore concretam potest enunciari: relatio tonitrus, cujus subjectum, si ve terminus antecedens, de quo enunciatur , semper est aer; terminus vero consequens , ad quem refertur ipsa relatio tonitrus, constanter sunt aures. IV. Quae vero relationes nullum exterminis suis correlatis constanter invariabilem habent, sunt relationes aequalitaris , inaequalitaris, similirudinis, d similitudinis, ocessus, defectus , & aliae

innumerabiles , quippe quae non modo de subjectis inter se diversis enunciari,1ed etiam ad diversos inter se terminos consequentes referri possunt. Nam ex. grat. relatio aequalitatis enunciari potest de linea relatὸ ad lineam ; de superficie relate ad superficiem; de corpore relatὸ ad corpus de tempore relate ad tempus, & silc de reliquis.

63쪽

ε. 26. ΡRaeterea plurimae inveniuntur rela. tiones, quae mediae naturae inter ex. positas vocari possunt. Siquidem nullum habent ex terminis correlatis, qui abs, lute constans sit , vel absolute variabi. lis; sed quem pro antecedente, Vel consequente habent, constans quidem est, 1ed relate tantummodo ad quasdam rei attributiones: nimirum relate ad aliquod corporum genus, relate ad aliquam re gionem, marem, nationem, urbem, pro vinciam , religionem , opinionem, sectam, coetum ve quemlibet hominum, vel brutorum, vel relate ad aliud quodcunque genus entium . Ex. grat. Relatio Λη- litatis, qua quosdam viros determinamus, Jc a ceteris distinguimus, eosdem Sanctos appellando, refertur quidem ad legem religionis tanquam adi suum terminum consequentem constanter invariabilem: sed quia lex ipsa religionis

eadem non est, nisi apud eas nationes, quae eundem Legislatorem , eadem ratione colunt; hinc non absolute, sed re- Iate

64쪽

tate tantummodo ad nationes ipsas, ejusdem ve Legislatoris sectatores, idem sanctitatis terminus consequens constans est,& invariabilis.

De relationibus relare ad homogeneitatem, heterogeneitatemque terminorum Dorum 2 nempe de *uantitatibus , o Uualitatibus generatim. S. z7. SI relationes expendantur relate ad homogeneitatem, heterogeneitatemque terminorum suorum , distinguuntur eaedem in Suantitates , 3c ualitares , intelligendo nomine qualitatum quidquid non modo sub nomine qualitatum , sed etiam essentiae, natura , accidentium, formae , abfectionum , proprietaxumque comprehenditur. Definiri autem solent termini homogenei, quorum alter si multiplicetur, augeatur Ve, alterum excedere potest: termini autem heterogenei, quorum alter, si inultipli-

65쪽

46 Introductiota plicetur, augeaturve, superare alterum

nunquam valet.

Ueruntamen ut haec exemplis illustriora fiant , notandum est, quod in comparandis objectis, quae composita sunt quaeque idcirco per varios adspectus con- 1iderari possunt, non considerari solent eadem objecta secundum omnes simul adspectus , sed secundum aliquem tantummodo. Ex. gratia. In comparatione duorum corporum, quippe quae semper composita sunt, si ve per varios adsperius considerari possunt, consideran Greadem vel unice 1ecundum ipsorum pondera , nempe considerantur unice pondera Ipsorum , vel ipsorum Aurae, vel ipsorum extensones , vel loca ab ipsis occupata, vel eorundem colores , Iaporesudores, vel intensones odorum, saporum colorum, quae in corporibus ipsis percipluntur, vel eorundem corporum orios-nes, pretia, usus, &c.

Quapropter cum in his adspectibus

secundum quos considerantur objecta, quae comparare cogitamus , consistant termini correlati perceptae relationis, si iidem termini poterunt multiplicationis Vel

66쪽

ὰd Philosophiam. 47

vel augmenti ope se invicem superare, percepta relatio , si qua inde percipiatur ) voeatur Auanritas ; ualitas vero si iidem termini multiplicationis,

vel augmenti ope , se invicem excedere non possint. Pone igitur quod in comparatione duorum corporum considerentur unice ipsorum extensiones, indeque percipiatur extensionem unius esse duplam extensionis alterius, haec percepta relatio duplicitatis erit ex genere quantitarum, quia extensio minoris, si multiplicetur, augeaturve, excedere tandem potest extensionem majoris. Si autem eorundem corporum comparatione attendatur unice ad ipsorum colores , comparando scilicet colorem ex. a. album unius cum colore nigro alte- .rius, quin attendatur ad eorundem colorum intensiones ἰ indeque percipiaturelatio dissimilitudinis, erit haec relato ex genere ualitatum , quia licet quaatumvis augeatur, intendatur ve coloralbus, idem semper albus permanebit, iminunqam colorem nigrum superare , sive colore nigro nigrior essici possit. de lue

67쪽

8 Introductioque dicas de colore nigro relate ad abbum, si niger augeretur. Quod si in comparandis iisdem corporibus considerarentur non quidem irsorum tantummodo colores , sed eorundem colorum intensiones , indeque perciperetur intensionem coloris albi majorem esse intensione coloris nigri, nempe excedere intensionem nigri; tunc percepta relatio excessus esset relatio quantia ratis, quia ipsius termini correlati , eaedem scilicet colorum intensiones ita augeri, intendive possunt , ut altera ipsarum excedat alteram; licet color, qui albus erat, maneat albus, & qui niger erat, niger persistat . g. 28.

Ex his opportunum ducimus animadvertere imprimis, quam facile decliamur in distinguendis terminis cor

rdatis earum relationum, qua S ex com

paratione, ut Lepe vulgo putatur, objectorum compositorum percipimus. Dum enim duo objecta cc posita simul comparan putamus, comparatio revera fit,

68쪽

ὰd Philosopbiam. 49 non inter objecta ipsa, ut composita, sed inter duas i plarum affectiones , in

quibus propterea genuini termini correlati perceptae relationis consi stunt. Ita dum censemus duo corpora simul conferre, quo relationem aliquam inter ipsa investigemus, non corpora ipsa revera simul confer imus, sed vel iplorum extensiones, vel ipsorum pondera, vel figuras, vel demsitates, vel pretia, vel colores, sapores, frigora, calores, vel eorundem colorum, saporum , aliarumve affectionum intemsiones. Quod maxime notari debet, ut praeter alia, probe inde intelligatur utrum percepta relatio Qualitas sit, vel Quan-ritas, cum hujusmodi cognitio ex terminis correlatis perceptae relationis eruen

S Ecundo notandum est Gualitates,&

uantitares in eo quidem convenire, quod ambae ad supremum relationum genus pertineant; sed in eo disse re, quod termini correlati Quantitatum possint per additionem, multiplicationem- D ve

69쪽

Io Introductiove se invicem luperare ; ideoque Vocantur homogenei: termini Vero correlati Sualitatum nulla oeultiplicationis, vel additionis ope possint se invicem excedere; & hac ratione dicuntur beterogener , ut *. 27. explicavimus.

Quapropter hinc sacile dignoscitur quomodo accipiendum sit effatum illud , quo in scholis describtrur auantitas, dicendo eam esse, quae juscipir magis o minus. Videtur enim intelligendum esse non relate ad Guantiratem ipsam, sed

relate ad ejus terminos correlatos. Nam

quantitas per se aeque ac qualitas , minime suscipit magis, & minus. Sint exempla in Gualitatibus. Si extensio alicujus circuli augeatur in immen. sum, vel in infinitum minuatur, non ideo idem circulus magis vel minus circulus fiet alio circulo: idcirco qualitas illa, qua inter figuras aliquae nuncupantur circuli, Vel circulares, non suscipit magis, & minus. Item si extensio mensae marmorea quam madii me augeatur, Vel

minuatur, non ideo mensa ipsa fiet magis, vel minus marmorea quam si aliud corpus marmore consectum: idcirco qualitas f

70쪽

ad Philosophiam. SI

litas illa, ob quam aliqua corpora dicuntur esse marmorea, non suscipit magis& minus. Verum quia in quibusdam qualitatibus non aliud consideratur, quam ipsarum intensio, ideo aucta, velim minuta qualitatis intensione, de hac ipsis loquimur brevitatis gratia, ac sii aucta, vel imminuta est et ipsa qualitas . Sic aucta vel imminuta intensione dulcedinis alicujus corporis , dicimus corpus ipsum esse magis, vel minus dulce alio Corpore, quando potius dicendum esset .ntensonem dulcedinis ejusdem corporis

esse majorem vel minorem intensione dulcedinis alterius corporis,cum Omnia corpora dulcia sint aequaliter corpora dulcia, licet sub inaequali dulae is intensione; sicuti omnia corpora sphaerica sunt aequaliter sphaerica , licet sub inaequali

Dbuericitaris extensione. Sint exempla in Vuantitatibus. Inter omnia corpora, quae uni tertio stingillatim sunt aequalia, nullum unquam esse potest eidem tertio aequale magis, Vel minus, quam sint eidem tertio aequalia reliqua corpora. Sed omnia, quae uni te tio sunt aequalia, eidem aequaliter aequa

SEARCH

MENU NAVIGATION