Nova et generalis introductio ad philosophiam auctore Claudio Fromond ..

발행: 1748년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

ra Introductιo mari non possit, nisi de motu, hocest de peculiari relatione aquae, nempe de aqua quidem, sed tantummodo propter motum, quo eamdem aquam affectam sup- lponimus e celeritas enim est quaedam qualitas, aut relatio ad determinandum motum destinata, quatenus in celerem,& tardum discriminatur. Ne igitur admittamus qualitatem alia quam de aliqua re amrmari propter relationem, quae ab eadem re abest, di- lligentem navare operam debemus, quo inveniatur utrum amrmata qualitas affirmetur de re immediate, vel propter subaudiendam relationem aliquam 'tum si ob relationem assirmari qualitas inveniatur , inquirendum est , quaesit eadem prorsupposita relatio, ob quam de re ipsa assirmatur qualitas; tandem utrum prauupposita relatio eidem rei

Te vera conVeniat.

Reliquas qualitatum distin mones cum ad peculiares artes, & facultates Pertineant, Γ f. 3o. eisdem exponendas

remittimus. Interim de Rebus generatim iuxta instituti nostri rationem ex ordine agemus.

92쪽

ΡARS ALTER A.

DE REBUS.

Mnia nostrae mentis objecta ostendimus in Res, & Relationes distingui f. 4.3G, intelligendo nomine Relationum quidquid a nobis de aliquo percipitur relate ad aliud; quodque ad indicanda, explicanda,

vel determinanda objecta omnia usur- Patur cf. Io. Ir. 12. : nomine vero

Rerum reliqua objecta, quae indicari , explicari, & determinari quidem possunt; iisdem autem objectis, sive rebus, nihil vel explicari, vel determinari potest, quippe quia primarum, quas percipimus, relationum termini correm lati sunt f. q. s.). In prima hujusce operis parte satis de Relationibus egimus; eas scilicet per varios adspectus ita considerantes , ut potiora, quae ad ipsarum intelligentiam pertinere videbantur, exposuisse putemus. Nunc Ve-

93쪽

74 Introductioro de Rebus ad agendum progredimur 'atque ut ordine procedamus, eas primo in suprema genera discriminabi inus relate ad potissimas ipsarum differentias: inde ad sua genera inferiora descendendo, eadem aptis, opportunisque relationibus singillatim declarare contendemus, quo luculentius invicem distingui valeant .

tiones, quaeque, ut primae habent res pro suis terminis correlatis f. q. s.)enumerandae sunt illae , ob quas corpora dicuntur gravia, impenetrabilia, extensa, coloraxa , sapida, Ionoras c. Spiritus Verd dicuntur cogitantes , volentes , nolentes, rationales dic. Sed tum cor. Pora dicuntur graυia , impenetrabilia oec. tum Spiritus dicuntur cogitantes, volent s 3 c. ab esse Stibus, sempe relate ad effectus , quos corpora aeque ac spiritus in sensibuS

94쪽

ad Philolophiam. 7 3

bus nostris tum externis , tum internis naturaliter edere eXperimur. Ergo naturales effectus, ut termini consequentes Primarum , quas percipimus , relationum , inter luprema rerum genera debent enumerari. ,

Qua verb ratione ad reliqua suprema rerum genera determinanda deveniemus , sequens ratiocinatio declarabit.

objemi amrmatur, nunquam po- teli de ipso assirmari absolute, sed semper debet relate ad suum terminum consequentem. Id ex natura relationum patet Ergo nulla relatio existere suo modo potest , quin praeter subjedium , sive terminum antecedentem ejus, terminus quoque consequens ejusdem simul eum ipso antecedente existat. Ideoque deficiente termino consequente , nulla relatio poterit de subjecto suo assirmari , nullaque relatio poterit suo modo existere sine termino consequente; neque ab unica cujusvis objecti exiis

95쪽

6 Introductis diistentia poterit ullius relationis existenistia recte inferri. Hinc ex adverso quoties ab unica cujusvis objeEli existentia recte infertur alisterius objecti existentia, nempe aliud objectum necessario existere , hoc ipsum objemim , quod ita infertur existere , Relatio non erit, & consequenter cum objecta omnia sint Res , vel Relationes fg. 5. J ad Res pertinebit. Quamobrem ea omnia, quorum existentia immediatὁ , vel alio interveniente poterit necessaria, δc absoluta consequutione inferri ab unica naturalium effectuum vel aliarum rerum existentia, eadem , inquam, omnia Objecta non ad relationes, sed ad res referenda, sive pro rebus habenda erunt. Patet igitur hinc qua ratione ab uniaca naturalium effectuum existentia , reliqua suprema rerum genera rite deter minari possint, quod nunc ita exequimur.

NA turales, quos experimur, effectus existere non possent, nisi I, ab

aliis

96쪽

ad Philosophiam. γλ

aliqua existente Re , quam liceat appellare simplicem Substantiam , producerentur. a. nisi haec 1 ubstantia aptis esset instructa facultatibus ad eosdem edendos, quas facultates appellabimus Vires. 3. nisi eadem substantia aliquo operaretur Modo . q. nisi eadem aliquo in loco, spatiove ipsos effectus ederet. 5. nisi eadem aliquo temporc duraret. Ergo haec omnia, quippe quae ab unica naturalium essectuum existentia, necessaria, &absoluta consequutione inseruntur, Res erunt sq. 44. Sed praeterea eaedem Res tam maxime inter se differre videntur, ut in alio convenire non possint, quam in supremo objectorum , sive entium Omnium genere. Ideoque ipsa erunt totidem δε-

prema Rerum genera.

Adde quod praeter ipsa nihil aliud reperiri potest, cujus existentia, necessaria δc absoluta consequutione ab effectuum, caeterarumque , quas diximus , rerum existentia deducatur . Ergo suprema rerum omnium genera ad eadem 1ex tantummodo reducuntur , quae sunt T. Naturales essedius. a. Simplices substantiae, a quibus effectus ipsi eduntur.

97쪽

ν2 Introductro . 3. Vires, quibus iidem eduntur. 4. v rii modi, quibus ipsi effectus fiunt. s. Spatium, ubi existentes substantiae suos

operantur effectus. 6. Denique Tempus, cujus durationi duratio existentium substantiarum respondet . Quod erat. demonstrandum. Detectis enumeratisque supremis re- rurn omnium generibus , quum omnis

cognitio nostra posita, ac sita sit in perceptione earum relationum, quas inter se habere , vel non habere deprehenduntur res ipsis, de iisdem rebus potiora nobis explicanda sunt, quibus ad ea omnia, quae humana mens consequi potest, aperietur aditus, & prima veluti via explanabitur. Cum verb Tempus,& spatium omnia veluti contineant ,δc complectantur, de iisdem agere primo loco aggredimur.

De Tempore, o Spatio. f. 46.

CVm tempus , & spatium iam su

periori numero ostensa sint per

98쪽

ad Philosophiam. 79

tinere ad categoriam Rerum , eXponendae modb sunt praecipuae relationes illae, quarum Ope utrumque cognoscere possumus a

Ac primδ, ut a tempore exordiamur, cum ipsum Vulgo censeatur consistere in quodam fluxu , sive luccessivo motu , inquirendum est, qua ratione, seu cujus- nam respectu, hoc est relate ad quemnam terminum consequentem, assirmari de tempore , tribui que tempori possit ejusmodi relatio motus , nempe successivi fluxuS. Videtur autem non alia ratione posse motum tempori tribui, quam relate ad variabilem , mox explicandam , rerum essentiam, sive relate ad variabilitatem essentiae rerum, & potissimum essentiae

humanae.

Omnis enim successiva motio , quae Tempori tribuitur , inferri solet ab ea temporis divisione, quae communiter efficitur in elapsum, praesens, & futuruIDAt vero si omnia , quae sunt, nullam omi no mutationem subirent, sed ipsa in eod mstatu constanter , immutabiliterque

severarent ; nullaque idearum sibi lilc-

99쪽

go Introductio cedentium varietas in nobis esset ς sed

ea, quae cogitando, successive cognoscimus , serent omnia semper aeque praesentia menti nostrae; profecto eadem es- lset ut nunc, hoc est in statu praesenti, natura temporis; & tamen nulla concipi

posset distinctio temporis in elapsum , praesens, & futurum; sed totum illud

tempus aeque presens nobis esset , ac praesens est instans temporis , quo haec cogitamus. Adeoque ablata hujusmodi distinctione temporis in elapsum, prassenS,& futurum, nulla esset occasio tribuendi tempori motum , quem ipsi in praesenti statu rerum variabili tribuimus. Motus igitur, qui tempori tribuitur, de ipso assirmari non potest , nisi relate ad variabilitatem , mutationemque successivam essentiae rerum , & potissimum e sientiae nostrae , qua modo infantiam , modo adolescentiam, modo mirilientem , re senectutem successiυδ υivimus .

Relatό verδ ad constantiam, immutabilitatemque divinae essentiae, hoc est Entis immutabilis, nulla morio , nullusVCfluxus assirmari de tempore , tribui Ueiempori potest I sed concipiendum. est ipsum

100쪽

ad Philosophiam. 8 I

ipsum tanquam res immobilis, immutari bilis, nullas in partes diitincta, unius scilicet instantis adinstar.

Motus autem omnis, omnisve fluxus,

qui de quolibet objecto amrmari non potest, nisi relate ad alia objecta, quae ejusdem generis motu, ejusdem ve generis fluxu assiciuntur , est motus improprius, & tantummodo apparens: immo bilitas vero, quae de objecto assirmatur relate ad aliud objectum nullo motu , vel fluxu, nulla Ve mutatione actum , est immobilitas propria, & realis. Ergo nullus reapse motus , vel fluxus nisi improprius , & apparenS, Iri buendus est tempori; sed habendum est 'ipsum, ut ens realiter immotum , quod scilicet in eodem statu constanter perqleverat idem.' Uno verbo. Ex eo quod motus assirmari de tempore non possit nisi relatὶ

ad mutabilitatem essentiae corporeae, nempe rerum creatarum; relate verba dim

SEARCH

MENU NAVIGATION