장음표시 사용
121쪽
XVII. Fidem hane inter iura recensendam, quibus humana regitur natura, ex eo patet, quod a naturae ipsius summo legislatore prolata sit, et in sacrorum codice descripta. Soli autem ii illam despiciunt, qui rationalem despiciunt naturam. Nam. duplex quum indita esset saeuitas, intellectus et voluntas. ab auctore utraque regenda erat, ne in praeceps abiret. Credendorum itaque lege regitur intellectus, dum agendorum lege gubernatur voluntas: unde non vincula, sed alae et robur accedunt. Nam sides divina, aeterna intelligendi atque amandi, quae nὼturam latent, vias et adiumenta ministrat. Dui magnalia semel ingressi, quam extollimur, quam ardenter veram Sapientiam concupiscimus, quo intimius et largius iura et ossicia perspicimus, atque in ipsis naturalibus qua ampliori et securiori luce collustramuri Hac ratione, fides omnem possibilem tum magnitudinem. tum pulchritudinem, humanis sucultatibus conserens, ipsa intelligentiae et virtutis heroes gignit ac perficit. Omnibus pervia et facilis, dum paucorum cst seientifica disquisitio, longa, exitus anceps, et perdisicilis; illa omnibus se pandit, omnes colligit, erigit, implet. Omnium Pater, si naturalia munera filiis, diversis
utique ponderibus elargiebatur, cur non aequali, Bd supernaturalia atque aeterna, capacitate condecora ruit XVIII. Imo. cum huc pervenerimus, quoniam moralis o dinis fastigium pertingimus. ex illa auctoritatis sublimitate, tempora sollicitamuq, quibus dispertitae gentium familiae, uno auctoritatis iure, atque amoris foedere coniungantur. Vana quippe fraternitas. nisi tandem Pater uitiis imperet, unus legislator et magister. cui omnes obsequantur et pareant. Sui notionibus erunt codicos et utilitates: sed unitatis lex. ex Evangelio defluens. mores insormans et corda cordibus inflectens, unico tandem iuri publico, ex sincero naturae et Divinitatis iure desumpto, paratas emciet. Tunc, ut nationes plurimae, et plurimi rerum civilium rectores permanebunt, unum tamen erit ius animarum, auctoritas una, unus pastor in terris, sicut in caelis unus pater et
XIX. Haec potissima humanitatis persectio, in tempore cursus et viae: si tamen unquam contingeli Stat accessum quis vetat Λccsssus autem si ut, quantum ad naturae integritatem aceesserim i q. deinde ad divini iuris unitatem atque auctoritatem: quodiu; divinum. una et sola Catholica religio continet, singulis persectionem praebens. nullam ipsa substantialiter a creaturis reci
lal Christianismum, cuius expressio vera unice est Catholicismus. ideo non persectibilem dicimus, is ala pprsectus est: homo autem maiorem usque persectionem accepturus. Quare ipse Beniaminus Constant, qui perseetibilis euiusdam Christianismi veluti auctor hahetiir, ex sua ipsius sontentia revincitur. Scribit enim: De inutes les formes, que te sentiment religie ux a pe ut revi lir, te Christianismo osl la plus satisfalsante h la lais el
122쪽
10o XX. Ultima haee Aeluti linea, qua natura humana ad moralem ordinem universim erat instituenda. Mundi moralis, quem dimensi sumus, haec ultima fastigia: ratio, imperium. Rationi indita sunt iura, sive rationes rerum patefactae sunt, ipsaque praecessit, ut imperium digne et rationabiliter subsequatur. In de auctoritas ex una parte, iurium molem continens: ex alia, rationabile obsequium, ossiciorum excelsam vim et dignitatem apprime discernens. Λuctoritate et obsequio circulus persicitur, et moralis ordo restauratur. Nunc ad ordinem praesertim materialem componendum, sive ad ius proprietati g, quo et ilia sere omnia iura innituntur, gradum laetamus.
clia umiere, dans in sympathio ingenteum et variee, it ostre ii tous les consolations doni tous on hinsoin. Inaltsi rabie, et cependant nexible, it grave dans les coeurs les usirilsis essentielles, et ii aecueille les tribuis des sie-cles et les persection ne ments qu iis tui apportent. Et que les hommes religieux ne s'ossensent pas de ce que nous parions des persection nemenis dia Christianismet Dans sa doctrine morale, stans ses preceptes, dansioule la portion mande de son aut ' le Christianis me n est pas perfeci ible, car il est parfait a i De la Religion etc., liv. v, eh. 7.ὶ Satis pro homine protesilante: Christianismus prout a Christo traditus est, nee perseetibilis, nec reformabilis est. Homo ipse perficitur, eius dogmata exquirens, doctrinam evolvens, cultum exornans, disciplinarum scientiarum quo incrementa in illum conserens. Ipsemet Christianismus, si velis, in parte sua exterua, accidentali vel disciplinari perficietur: qualis tamen a Christo substantialiter est institutus, immutabilis permanebit. Quod ni fiet, nec res esset divina, nec ut talis censendus, si vel semel hominum arbitrio reformandus traderetur. Quam immutabilitatem vel ipsi Protestantes nobiscum latentur, dum se Apostolorum vel apostolicae aetatis vestigia persequi gloriantur. Nos et in eadem versamur sententia, hoc uno discrimine, quod legem viventem adhibemus Ecclesiam a Christo constitutam, .ut sincera atque integra assequamur Christianismi initia, Seripturis et Traditionibus comprehensa; interim vero, ut insallibili iudicio ea secernamus
quae immutabilia sunt, ab iis quae sunt humanitus persectibilia. Utcumque igitur, et prima institutio servanda, et magistratus legitimus adhibendus ut quae licita persciantur, quemadmodum omnia etiam civilia, nisi per magistratus, nullam persecti0nem aecipiunt. Disitirco by Corale
124쪽
DE RELATIONE HOMINIS AD ENTIA MATERIALIA, si v E DE PROPRIETATE.
NOTIO PROPRIETATIS: Elcs HOWΕs, COMMUNUMLs ET SOCIALISMUS. I. Iurium civilium sedes, proprietas. II. Proprietatis nouo realis et nominalis. III. Adversarii proprietatis, Socialismus et communismus. IV. Vix erumpet communismus. V. Iam se extulit Socialismus. VI. duom do VII. Socialismi principia. Vill. Initia a proprietate ecclesiastica. IX. Unus antecedens, alter consequens. X. Agenda in hoo libro.
. Humanae naturae cum rebus sensibilibus relationes, summo proprietatis ii ire innituntur: quo nomine aliquid expressius, sortius ac validius, quam in usitato dominii vocabulo continetur.
II. Proprietati tanta est vis, ut quandoque itu utendi atque abutensi dicta suerit: quod plenissimam signisscat de re nostra statuendi potestatem μ). Potestas haec triplici iure continetur: fruendi, excludendi, disponendi. Est fruiιio, ius omnem possibilem utilitatem ex re percipiendi. Melusio est ius aliis intemdieendi quidquid dominum turbare possit in rei suae fruitione. Dispositio, ius est permutandi. alienandi, vel quomodocumque de re sua disponendi. Ius quod descripsimus, sudieetiva; res Dpsa, obiectiva proprietas nuncupatur. Illa a iurisdictione longi si me distat: siquidem iurisdictio potissimum ad personas rese tur, uti paterna vel politica: nunquam vero ius utendi atque abutendi dici posset. Nam personis praesumus, eas regimus imperio, proprias autem, veluti res, non habemus nec possidemus. sal Iure abutendi, nihil intelligi praeter rei eonsumptionem et quidem per oppositionem ad simplicem usum, animadversum est a Ioanne XXII iCap. ad Conditcirem, III, de vera. signisc. inter illius Erira ..tit. M atque a Toullier itom. III, n. 86 . Ididus in iure, etsi inhonestus atque illicitus, erit rei tuae abusus; usquedum strictum alienum ius violatum non fuerit. Discrimen antem proprietatis a iurisdietione, explanatcERDi Llus, de Iustitia, pari. II, d. 1, e. 3; opp. t. xvll, p. 2b2. Di iii od by Cooste
125쪽
IIaee vis realis, proprietati insidens. Si verbum inspicias. quum ex Foreellino proprietas verborum a sit coniunctio illorum arcta et apta cum rebus ipsis quas significant, v proprietas in
nostro oesu erit eoniunctio rerum arcta et apta cum earum d mino. Unde rerum propriarum et communium distinctio, qua usus est Cicero: a Ut cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem qu0que hanc quae communis est, eriperet Ibo Roseis cupiat l). n. ter. . ι, 2. III. Dum nacta est adversarios proprietas: Melauismum et Communismum. Ambo unam eamdemque ideam prosequuntur: sed indirecte ac velata facie Socialismus; directe vero Communi sinus. Hic absolute nodum secat, inquiens: Deus omnia fecit eommunia: violentia proprietatem meit: PnOPRIETAS EST LATRO-cix iuri. Contra, Socialismus Statui sive Imperio quamdam veluti omnipotentiam confert, deinde imperio utitur eiusque legibus. ut proprietatem coerceat, satiget, ad agonem redigat. Imperii itaque in res hominesque omnipotentia, velum est quo tegitur et sucatur SocialismuS. IV. Legalis vel iuridica communismi sanctio nunquam erit societati pertimescenda: altis nimis radicibus proprietas in natura defigitur. Quandoque tamen erupit, iterumque forsan erumpet: sed veluti direptor ac depopulator, nunquam ut legislator. Publicae autem depopulationes. quid nisi publica et magna latrocinies Fuit ergo, iamque iterum minabatur Communismus, sed veluti procella, torrens vel unda suens: veluti factum, uno ve ho, sed nullo unquam tempore vel levissima legalitatis specie
V. Ex adverso, eius praecursor Socialismus, qui Imperio blanditur, qui Imperii omnipotentiam confingit, qui hanc omni- polentiam fovet, eamque ad se trahere conatur, pestis est soci talem facillime pervasura. Facillime inquam: non enim simul ac semel virus effundit, sed sensim sine sensu doctrinas, instituti nes, iura socialia, civilia. politica, serpenti quotidie tabe inficit. Nulli bi totus et integer constat vel se prodit Socialismus, sed per quamdam veluti schalam et progressionem extenditur, in cuius ultimo gradu latet Communismus. Quid pluraὶ Iamdiu imperi rum sedem, iurisconsultorum et legumlatorum mentem arripuit Fere numquam civilis societas ab hac cavit infirmitate: praesens vero. maxima Socialismi Iue inlicitur. Ad quid enim tandem illa perienerunt politicorum systemata de potestatum aequilibris, deque summae auctoritatis delegatione, nisi ut omnia populorum iura, omnesque libertates in Statum confluant, coque universa a sorbeanturi Quicumque, ex imis licet subselliis, vel tantillam politicae potestatis partem arripuerint, se omnipotentes iactitant. cives legibus coercent, privatorum libertates ac iura in se ipsos convertentes: liberales propterea dicendi, si aeris et lucis liberam populis usuram relinquant. Hic, qui pro populari essentir
126쪽
libertate, quid nisi inceptus atque in dies excrescens socialismus VI. Sed qua via huc ventum est, vel quae populorum Simplicitas aut patientia Cuiusvis temporis Socialistam verbis vel lactis, ita populos allocuti sunt: a Civilium rerum cedite Iibertatem et ministerium; nos politicam vobis dabimus libertatem 'oreanita popotare . nPopuli. politica libertate allecti, civilem concesserunt Iibertatem. Tunc iterum S talistae: a Politicam libertatem nobis delegate,
cuius vel inexpertes vel impares estis; nos vestro nomine ag muS- n Annuerunt quandoque populi, vel decepti vel vi adaeti: sicque duae libertates, civilis et politica, plus minusve, in Soci listarum manus devenerunt. Qui hoc digni erant nomine, quatenus socialia omnium iura ad se ipsos pertrahere nitebantur. II. Duo sunt principia, quorum uno vel altero nititur S et alismus. Primum est omnium societatis membrorum mutua s lidarietas. Λlterum est confictum ius, sive effrenis quorumdam imperiorum cupiditas negotiis civium instandi, ut pueris ass
lent paedagogi. Aliquid habent veri et aliquid salsi haec principia. Verum
est, docuitque s. Paulus, uno membro patiente, omnia compati membrὼς Veriim quoque est Imperiorum esse osseium in commi
nem niti utilitatem. Sed salsum est membrorum solidarietatem inferre in omnibus proprietatis, doloris vel laetitiae aequalit tem: salsum, demandatum esse reipublicae vel imperantibus, ut aliis subtrahant quod donent aliis . Falsum quoque, ius esse P liticis ruetoribus proprietates ci, tum administrandi, sacrarium sa- miliae ingrediendi. distincta privatorum iura in unum quasi reipublicae ius constandi. Humanae familiae solidarietas, quasi insolidum procuratio, charitatis ossicium est, non politicae gube nationis vel aequalitatis. Sed charitas munus est singulorum, non iura recipit imperantium: charitas autem in dies perficietur, si, faventibus Imperiis. ea in populis excolatur fides ex qua orta oet. Λbs re igitur Socialismus cum proprietate iustitiam evertit ut charitatem instituat. VIII. Imo utramque evertebat. iustitiam nempe et charitatem, quum immani sacrilegio ecclesiasticas aggrediebatur proprietates, Deo et pauperibus dicatas. Dicebat enim Socialismus: u Hae sunt publicae vel Status proprietates. Cur vero eiusdem religionis ministri alii plus habent, alii minus Τ Nonne saltem Omnes aequandi3 n Succedunt Communistae et aiunt: si omnium, o dixites, sunt quas habetis proprietates. Cur alii plus habemus, alii minus Iam hora venit, qua omnes sunt sequandi. v IX. Socialismus igitur et Communismus non sunt umbra et figmentum: sed ille est argumenti veluti antecedens, hic vero conSequens. Ille imperia, et leges civiles, et politicas instituti nes minatur, ut ignis latens et absumens: hic plebes commovet. Diqiliaco by Corale
127쪽
malis aliquando doctrinis et lactis ab ipsis imperantibus edo
X. Proprietatem communire, errores convellere, Societa
tem ex praesenti gurgite abstrahere, nostra erit mens et ossicium. In utrumque latus dimicabimus: in privatos qui doctrinis, in Imperia quae legibus vel lactis proprietatem aggrediuntur. Soci
lismum et Communismum, qua peste nunc politica Systemata, ct nova praesertim excogitata imperia contabescunt, quocumque in enerimus. persequemur. Sed quum proprietas quaesita sit non in res tantum, sed in homines: hanc quoque proprietatis speciem
perpendemus, de servitute acturi. Tandem, Oum ipsa hominis villa, tamquam hominis proprietas, aliquando habita sit, quid iuris in eam vel privatis vel principi competat, Summis saltem li-
α Duplex Socialismi et communis mi origo: haeresis et philosophia.
Priorum saeculorum haereticos perstringit s. Epiphanius: . Dici se apostolicos voluerunt, qui et apolacticos, idest renuntiatores. seipsos nominant: hoc enim diligenter observant, ne quidquam P0ssideant. . t A vers. Imereses, i. II, c. 6 l. Qui error saeculo XIII revixit. Vide Bergier, Dict.. v. Apostoliques et Amtactiques. Hi, non lege naturali, sed evangelica atque apostolica institutione, exclusam proprietatem arbitrabantur. Omnium haeresum instauratores philosophi; et recte: nam haereses ex ipsa primum philosophia emanaverant. Omissis Platonis, Lycurgi, ali rumque sat vanis utopiis, vel absonis aut male intellectis legibus, I. I. Bousseau actum illius qui primus aliquam terrae partem sibi exclusive vindicaverat, ut meram damnat usurpationem, qua omnia sunt genita mala; illaque est ablata felicitas ad quam homo conditus erat, nondum inita societate i RoussBAu, Disc. sur I Orig. et les fondemenis de Pin alite par-mi tes hornmes. part. 2, an . l7bb. Hinc eodem labente saeculo, propugnabat Buboeus, abrogandam privatam proprietatem, et communem instituendam esse administrationem, per quam bona omnia tu commune collata ex aequo omnibus distribuerentur. s In Diario te di in du peuple, p. 187 etc. Αlii, nostris temporibus, vellent ut distributio fieret vel ex
Gequo. vel pro meritis, vel pro singulorum necessitate. Certe, ipsis iudicibus atque administratoribus. In consocianda haeretica et philosophica insania, altero quoque saeculo, ad laborarunt Sansimonistae, quorum prima erat lex, hereditatis abolitio, ut respublica in omnium tandem bona succederet. Inde usque ad nos, alia inclaruerunt nomina, Carolus Fourier, Robertus OWen, PetrusLeroux, Proudh0n etc.; aliaque systemata, quorum patroni, Utilitarii, Humanitarii. Chartistae, Proletarii etc. Omnium communis idea: Socialismus et Communismus.
Lege horum historiam in operibus: Histoire Gmmunisme refutation historique des utopies socialistes par M. ALPRED SUDRE, i 849. - Etudes fur les Reformaleurs ou Socialistra modernes par M. LooIsBEynado, l844. Quorum etsi non omnia probanda sint, aliqua vero pr testantismum sapiant, plurima tamen vere descripta inveniuntur. Sed nihil rectius atque uberius evulgatum hactenus suit, quam eruditum opus Emiliani Delia Motta: Suggio intorno at Socialismo, e alle destrine etendenze socialistiche. ubi errores sere omnes, quibus nunc privatae et publicae perturbantur disciplinae acerrima ingenii vi declarantur et Pro
128쪽
neis persiciemus. Saepe in huius aevi doctoribus illa occurrent, quae de Graecis, pro Flacco agens luculenter Tullius aiebat: a Ingenita levitas, et mesita vanitas 1 . a ' Π Apud s.
PROPRIETATIS ORIGO, VIS ET CONSPEC S GENERAUS. I. Aequisitio mundi moralis et physici hominibus proposita. II. Haec
Dei voluntas atque hominis capacitas. III. Per sactum, ius capacitatis verinlitur in ius proprietatis. IV. Proprietas est a natura immediate et ni diate. V. Proprietatis Gnstantia et perennitas; II. etiam ex sola occupatione, sine labore. VIl. Iura proprietatis a legibus firmata, non invecta. VIII. Legitima ac necessaria locatio et conductio. IX. Acta causa mortis reiiciunt Socialistae. X. Sed qui testatur, vivit. XI. Successio familiaris, immanens proprietatis conditio. XII. Hoc natura docet. XlII. Hoc lex societatis confirmat. XIV. Naturam perficiat, non evertat lex. XV. Desciente familia, viget testatoris libertas. XVI, Imago et iura familiae in eorpore morali. XVII. Proprietatis iura et consectaria colliguntur.
I. Quemadmodum communibus intelligentiae, iustitiae ac legis notionibus, rationales animas imbuerat Deus, ea conditi ne ut quisque spiritualia illa semina excolendo, scientiae ac vir tutis quasi patrimonium, veramque sibi proprietatem constitu ret; ita quoque in rebus materialibus, suprema Numinis volui tas ordinavit. Nam quaecumque caeli terraeque ambitu continentur, hominibus illa proposuit, lege cordibus indita, ut quae qui que oecuparet atque excoleret, ea proprietatis iure sibi aequireret. Vere itaque, hominis constitutionem, Deique munera respicientes, hanc ei reserimus laudem: a Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum. n Atque e v stigio, in eius relationem ad res corporeas intendentes: si Con- . stituisti eum super opera manum tuarum: omnia subiecisti sub pedibus eius: oves et boves universas, insuper et pecora campi; volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris R. v et Psal. VIIIII. Igitur, qui natura rationali angelicam sere aemulabatur excellentiam, corpoream vitam agens eapaestatem accepit, ut res corporeas sibi haberet, iisque uteretur ac laueretur. Qui namque vitam dederat eiusque Servandae praeceptum, ius quoque Seu moralem facultatem conferre debebat, iis utendi sine quibus vita non ducitur; nec utendi solum, sed sibi habendi, excolendi, aliosque ab eorum usu excludendi, ut eorum firma et constans haberetur possessio. Ex Dei itaque voluntate, nobisquo addito propriae conservationis et persectionis ossicio, ab exordio humanae gentis, tui proprietatis emanavit: unde dominia aliaque minora
iura extiterulit. Diuitigod by Coos e
129쪽
III. Dei autem voluntati accessit hominis factum, quo h mo materialem naturam attingens, propositam sibi ingreditur proprietatem. Nam, si in primigenia naturae innocentis Mutitudine, iura serebant ut quae unusquisque cxcoluisset, iis dominaretur: a sortiori cum, in sudore 3 ultus, terra foret subigenda. Oecupatione igitur et labore, iura merae eapacitatis transeunt in iura proprietatis: quaeque omnibus erant proposita, iura accipiunt desinita ac particularia. IV. Si duo haec ad ineundam proprietatem requiruntur, ius nempe eapaestatis, sive ius ad rem, quod est universale, et metum oecupationis sive possessionis, quod est particulare; Sequitur, ius proprietatis dupliciter a natura proficisci: immediate quoad ius et capacitatem ea possidendi quae nondum iura proprietatis singularia susceperint: mediate vero, scilicet mediante facto particularis occupationis, quo ius capacitatis perficitur in reali et absoluto iure proprietatis. V. Sed non bruti instar homo. Illud enim fructum quem non seminaverat decerpit ac transit, nihil in posterum praevidens. Homo e contra terram sudore irrigavit et aluit, feracitatem ac nobiliorem eidem existentiam contulit. Quot sumtus, quot animi corporisque anxietates, ut sata perducantur ad segetem l Ε n. terra quae mortua iacebat, tribulos ac spinas proferens, labore reviviscit, suoque cultori, veluti benefactori ac parenti copulatur. Ergo eam sibi quodammodo assimilavit et permanenter acquisivit. Imo insumendi labores acuunt ingenium et aemulationem, canente Virgilio:
Pater ipse colendi Ilaud facilem esis viam voluit; primusque per artem Movit agros, curis acuens mortalia corda l .
Ergo proprietatis constantiam ac perennitatem duo in tuto constituunt: 1. insumptus labor, terraeque insidens; 2. hominis vita, nec non domestica et civilis consuetudo. quae sine integra et absoluta possessae rei persererantia, vin conSistere, Be certe pe siet non poMent. VI. Quid si sola occupatio, nullusque labor intercesseritΤΗoc naturale ius rem occupandi quae ullius nondum susceperit proprietatem, atque indesinite possidendi, etiamsi nullus aliquando labor intercesserit, sentit vel homo in sylvis enutritus, qui a es, pisces, metalla, aliaque nullius adhuc potestati subi cta, statim ut sua sibi habet, ac pro libitu insumit vel distrahit. Sentit insans, qui suo iure laetus, advenientes excludit. Sentiunt serae in comparata sibi suisque alimenta, atquc a lociq ubi aliae nidum posuerint, sponto recedentes. Λ formicae industria usque ad opus Phidiae vel Apellis, haec naturae lex obtinet, ut quae sibi quisque occupatione vel ingenio comparaverit, ut sua sibi habe3t. VII. Sic incipiebat possessio, naturae ductu et cuiusque su-Disiti su by Cooste
130쪽
cto, non humanis legibus invecta. Ipsa autem erat legum civilium, et supervenientium pactorum quibus vel transmittitur vel distrahitur, initium et landamentum. Hinc commutationes primum, deinde venditiones, locationes, donationes ac succeMiones. Qui modi, alii qui omnes proprietatem asscientes, si legibus p sitivis temperantur, earum tamen existentia non a pacto civili. sed a purissimo iuris naturalis sonte defluxit: quod adeo naturae cohaerei, quemadmodum naturalis libertas, aequalitas, nostrariamque saeuitatum activitas. Nam, quum ius proprietatis, sit ius exclusivum et absolutum, a nulla temporis conditione dependens: quumque eo plene ac libere frui liceat ubicumque iustitia viget: sequitur quoque, dominum iure frui, rem utut velit alienandi. Ergo illam donandi, commutandi, vendendi: sine quo iure, nec commercia, nec societas. neque aemulatio, neque hominum industria consisterent; languerent omnia, labor deficeret ac virtus, et sensim homines ad glandes et sylvas redirent. VIII. Locationem impugnant Communistae. Verum, si ius vendendi, aut quoquo modo alienandi, ergo et locandi: qui enim potest plus, potest minus: quique rei substantiam et usum pec nia tradere poterat . idem legitime solum rei usum tradet. Quod universis utile est. Nam, ad breve tempus, equo vel domo indiges: commodius ergo tibi illa conducere quam emere. Tu arva Ilossides, sed militiam vel magistratum, scientias vel artes exerces: alter vero, iis impar et corpore pollens, Rgris caret . nec emere valet: ergo tibi et illi utilius illa locare et conducere. Fru-etuum vero pars altera tibi ratione proprietatis. altera alteri ratione laboris cedet: in qua divisione, iustitia ablue publica utilitas consociantur.
IX. Communistis vix generosiores Socialistae. qui alienationes vel quascumque pactiones concederent inter vivos, si, morte possessoris intercedente, eius bona ad communem reipublicae proprietatem reverterentur. Qua ratione . de testamentis et de Successionibus actum esset; unaque hominum generatione, vel saltem successiva stirpium extinctione, privatorum bona incommunem reipublicae proprietatem conferrentur. Unde in viae exordio. non tamen in fine, Socialismus discrepat a Communis mo. X. contra vero, si ius donandi alienis, ergo et suis: si inter vivos, et causa mortis: unde fluit testandi libertas et lacultas. Nam qui testatur vivit. vivens autem rei suae legem dicit. nempe ut statim vel posthac, ut vitae vel mortis suae tempore. res sua alterius fiat. ωod breviter, sed accurate. XlI tabularum lex complectebatur: Prout quisque rei suae imassit siegem dixerit) ita ius esto. Pupillorum deinde illa societas in qua, universis proprietatibus, in quadam summa et unica reipublicae proprietate absumptis, unus esses omnium non modo rex et imperator. sed universae rei administrator ae distributor. Hanc venditant