장음표시 사용
151쪽
Legibus: si Terram et domus sibi cives partiantur, sed quaecumque illis pars contigerit, minus ad se quam ad rempublicam spectare meminerint. B Et libro XI: a Aio legis nomine, vos et v stra ad familiam. samiliam autem minus ad Se quam ad rempu blieam pertinere. v Λristoteles vero qui Leges et Rempublicam
Platonis evertere est aggressus, rerum tamen proprietatem non
minus reipublicae quam civibus interdum adscribi patiebatur. Quod turpe legum genus, ex Obruscata naturae aequitate, et humanae servitutis exemplo ducebatur. Siquidem 'graecus ei vis. qui ceteros sibi captivos detinebat, non dedignabatur se reipublicae captivum detineri.
V. Igitur primus proprietatis sons, Respublica. Non quidem
theocratice Athenis ut apud Orientales, sed alio idearum ac ve horum ordine, res eadem manet. Eirrenata nimirum legumlat rum cupiditas privatam civium libertatem ac proprietatem coercendi, nec non personarum ac rerum imperium in rempublicam conserendi; populorum denique et familiarum secreta, ac min
tissima, ad legem temperandi. Civilis hic despotismus, politicis iuribus male utique compensabatur H. VI. Platoni, saepe idearum potiusquam terrae mundum incolenti, adeo arriserat communio bonorum, ut sequentium Communistarum parens evaserit. Quum enim in absoluta omnino aequalitate, selicitatis ac persectionis summam contulisset, quumque illa. positis personae iuribus, nunquam obtinendam conspiceret, in reipublicae imperium personam ipsam absumsit. Pr prietate igitur rerum omnium, mulierum quoque ac siliorum d . leta, illa delectabatur summa unitate, ex qua proficiscerentur omnia, in quam omnia reverterentur, quaeque vel Status, vel Re , publica, vel Ι erium appellatur. Nos politicum pantheismum, monstrum hoc appellamus. Quod tamen maximus vir, Singulorum activitati et libertati praetulit, Ostendens saltibilem nimis illam sententiam: nationes summa potiri selicitate, cum a philosophis regibus, vel ε regibus philosophis gubernarentur. VII. Attamen ipse Plato haec docyns in Republica, in Le-9ibus statuerat: si Iustitia aequalitatem iubet; sed duplex aequalitas: una materialis, quae pondere, menSura et numero conStat,
quamque inexpertus atque adventilius quilibet legislator pro iure diligere vel aestimare valeat: alia moralis et vera, qucte Sa pe. inaequalitatem postulat, scilicet inter res inaequales, inter virtutem et vitium, sapientiam et ignorantiam, capacitatem et
1 Plato, de cupiditatem l). s Quomodo itaque ingeniosa illa men , adeo li- Leg. , V. bertatis intelligendae capax, homines uti papavera interdum ae-sα Orientalium et Graecorum despotismus ex opposito iure gignebatur. ille, ius divinum absolutissimum transferebat in imperantem: hic, populare imperium ι rerumque summam, conserebat in Rempublicam. Ε secius idem: illic Dei nomine, hie nomine populi, populus in servitutem redigebatur.
152쪽
quabat3 Qua nempe aequalitate, homines ultra illam Orientalium
barbariem regrederentur, in qua si cetera Imperio absorbebantur. samilia tamen supererat: Neque illa feliciores aliquando cives, ut Platoni videbatur, sed miserrimi ac pauperrimi evaderent. Nam si quilibet civis, quod Plato gloriabatur, filios et divitias omnium civium, universamque rempublicam aspiciens. sibi affirmandum putabat: Dee omnia mea sunt: tamen litteraliter et verius illi dicendum foret: nfula eae his mea sunt. Siquidem . null3m bon rum pars, nec pater, aut mater, neque uxor aut filii aut fratres in sua essent potestate; non levis gutta in tanto oceano ad illum pertingeret: sed omnia ad rempublicam pertinerent sa). VIII. Monstruosum adeo figmentum nec reserendum reget, nisi, post bis mille annos, mentes infirmae renovandum susciperent. Paucis illud landitus evellebat Aristoteles, inquiens: si Homini duo sunt vitae, seu sollicitudinis excitamenta: proprietas et asseetus. Nulla autem haec in Platonis Republica 1). n Gramcia quoque universaeque gentes somnium Platonis a moribus reiecerunt: si namque somniant philosophi, ne somniet vel desipiat sensus universalis, cautum est a natura. Illius tamen syst matis, principia, Graecorum mentes, leges, administrationem et politicam oeconomiam inficiendo, sere omnia mala pepererant quibus respublica angi ac divexari caepit. Quod Aristoteli animadversum suic, qui discordias ac seditiones gentis suae, ad qua stionem de proprietate reserebat. XI. Revera, cum late pervasisset opinio, bonorum partiti nem pendere a Republica, Graeci divitiarum inaequalitatem v luti gubernatorum crimen habebant: inde vero tumultus ac seditiones, ut ad concupitam aequalitatem pervenirent. Hinc se to quere legislatores inter ius proprietatis quod natura clamat, et iniquam bonorum aequalitatem. Est apud Aristotelem: a Legumlatoribus rerum omnium summa illa esse videtur, di itiarum partitio et distributio: seditionum sons. ut ipsi arbitrantur. Phileas Calcedoniensis primus omnium posuit, bonorum aequalitatem inter cives praeteriri non posse 2). nTum oblique proprietatem impetere aggressi sunt. Unde legum et constitutionum illa turba profluxit, quae luxum contemnendum sacerent, laudabilem pa Pertatem, frugalitatem, simplicitatem, ac sere necessariam coinlαὶ Reipublicae Platonis censuram exhibet Cicero paucis verbis: u Nam princeps ille, quo nemo tu scribendo praestantior fuit; aream sibi sumsit
in qua civitatem extrueret arbitratu suo: praeclaram ille quidem forta se sed a vita hominum abhorrentem et a moribus f sC c., fel . Cum nempe alium a creato hominem sibi mente confixisset Plato. imaginariam quoque edidit rempublicam: quae si aetu compleretur, absurdissima foret atque sceleratissima. Quo nunc vitio se rh omnes tenentur civi lium rerum reformatores: non quales sunt a natura, sec commentitios si
hi homines pro libitu eisngentes, imaginariam quoque ipsi, irrito conatu, mente praeserunt societatem.
153쪽
mentitiam quam excogitaverant aequalitatem. Sed hominum e natus natura irrisit: permansit bonorum inaequalitas. et Periclis saeculo, artibus omnium florentissimo, ipsa emoruit: poti simum ero inter Lacedaemones, Lycurgi severitate contempta. X. Quare, non ad rem Mahlyus Licurgum celebrat, quasi Omnium praestantissimam constituisset civitatem ac beatissimam proprietatem a civibus transferendo in Rempublicam l): Scri tor iste levissimus, leges pro moribus habuit, et more poetarum. verbi non lactis felicitatem est dimensus. Certe ipse non adve terat, quae de reali Lacedaemonum constitutione et moribus scri inserat Aristoteles: proprietatum maxima inaequalitas: venalitas Ephorum, senatorum corruptio: decrescens civitas: mulierum imperium et luxuria 2 . Haec gaudia et essectus legum, quae naturam evertunt 3 . XI. Politicae Graecorum, quas attulimus. calamitat , n stris temporibus revixerunt. Nova enim imperia, ipSaeque monarchiae republicanis laciniis consarcinatae, Graecorum more. 1. vellicant civilem libertatem. familiam et proprietatem 2. Dum vaga innituntur aequalitate, factionibus sus teque iactantur. 3. Quum novi reformatores, lactis impossibilia, plebis et suis polliciti fuerint, a novis semper reformatoribus deiicientur, nova ob ipsis pollicentibus. donec exhausta dolorum serie, disiecta s
cietatis iundamenta iterum reficiantur. Frustra enim confisi nonnulli politici, se veteres, ut aiebant. Europae monarchias ren vaturos, si iis quamdam graecae litu'rtatis auram aspergerent: graecam ipsi communistarum tirannidem visceribus attraxerunt: unde nova regimina eadem lue tab scunt. Omnibus exosa in . Se licet, non convalesiet europen societas. uSquedum . expulsis graecis utopiis, iterum se inter vera iustitiae et proprietatis iura rinceperit: hoc est, iura a iuribus secernantur, ita ut imperiis sua
iis politica, populis autem libertas civilis apte restituatur.
sal Sortem hanc. Gallia prae eetpris passa est, nostra et patrum heta te, Ali anno 178st, Graecorum more, nimium illic Si aliis vel rei piiblicae ius in res et personas civium; sed nimia quoque iura civium politica in republita. Hinc neque integra libertas civilis, neque integra imperantium potestas ae vis. l Illic imperium iura civium pertrahere ex una parte, cives autem imperii iura aggredi ex altera. Certamina civilia: rara quies publica. lani Socialismus aderat: nova ubique graecarum seditionum exempla. Nempe, dum ius putilicum ad evangelicam componendum foret aequitatem et gravitatem, novi rerum publicarum reformatores adeo profecerunt. ut gentes ad Graecorum garrulitatem, levitatem, vel sabellas usque pertraherent.
154쪽
ΝοTio HISTORI A PROPRIETATIS APUD ROMANOS.I. Proprietas ubique, variis nominibus, amicta. II. Aristocraticum Romanorum ius in proprietatem. III. Illud, in bellica apprehensione, et
I aenes rem publicam morabatur. IV. Duo pactorum elementa, et duplex domi uium. V. Verba sacramentalia iniqua et arrogantia. lV. Arrogantissima proprietas quiruatis. VI l. nine iurium pugna, et praetoris aequitas. VII s. Novus iurisprudentiae labor et eolor. ix. Aequioris scholae dux, Cicero. X. Proprietatis ius, a Republica avertitnr. XI. Caesari potestas, singulis proprietas asseritur. XlI. Commii nistarum praecursor, eminens dominium. xl l I. Proprietas non systematice impetita apud Romanos: quam exosa lex in domesticas hereditates. XIV. Quid leges agrariae. VX. Imperantis ossicium in tuenda proprietate: in quam seditionum . arma dudum
I. Quocumque pervaserat servitus universas autem paganas gelites pervaserat , nulla ibi nec libertatis, nec proprietatis sincera notio habebatur. Apud Orientales imperantis dominatio in proprietatem, ιheocratica: princeps enim velut in Divinitatis solio consederat, omnia sibi possidens, res et personas. Graecorum dominatio erat philoso ea, polutea, democratica: non m lior tamen, quum, etsi populi nomine, saevissima a philosophis et legumlatoribus in rei publicae praepositos conferretur ala fi ritas. Demum Romanorum respublica, ex regibus orta, quidquid esset de nomine, aristoeraticam vim atque ingenium nunquam dimiserat. II. Nam apud Romanos, victor exercitus colle et ive, ducibus potius quam sibi, terram occupaverat. Deinde veris, Romulo agente, civibus pars aliqua contigerat . quam non suo sed Curi de nomino et communione haberent. Tandem. Numa viritim
singulis divisit 1). Non populus itaque sed ipse Numa divisit, a- i Cic., degros limitibus definivit, hereditarios sedit, singulorumque pro- ReP., lli, M. prietates sub eminenti Imperii dominio constituit. Hinc ille mos, quo Imperii actione et concessione. singulae dominii trastati nes confiirmabantur, novisque dominis civilis rei possessio conserebatur. Sed Romanorum posterior iurisprudentia; licet in iis quae proprietatis translationem spectant, molesta atquc intricatissima; longe tamen in proprietatis iure asserendo. liberior quam graeca. Familiam enim et patriam potestatem dum plus aequo
veneratur, minus cupide domestica ad se iura pertrahere conat,atur. Ius igitur singulorum proeesserat, vinculis quae illi Graecia contexuerat, apud Romanos se in dies exsolvens. Longo tamen labore romana iurisprudentia ad naturalem convertebatur: quae conversio breviter nobis est perstringenda, eo vel maxime quod nostri adhuc iureconsulti, romanis legibuq plus Bequo indulgentes. Imperii vel Stalus iuribus exaggerandis nimium inrubuerint.
155쪽
r Caius, lib. l. I 7. III. Ius ergo proprietatis cum . ineunte Romanorum diti ne . non ex iure vel facto singulorum, sed ex communi bellica a prehensione duceretur, penes rempublicam erat. Sed brevi, naturae. sensu invalescente, re et sacto proprietas ad singulos accesserat: licet pactorum solemnitates et saeramentalia legum verba, dominiorum translationes molestissime asseerent, nimia
que partem, in sanciendis pactis, reipublicae adscriberent. Sensim vero etiam ille taediosus ac puerilis formulismus naturali a quitate subigebatur. IV. Duo haec elementa. in antiquo illo iure, secernenda sunt: sacramentalia verba. quorum si unum deesset in contrahendo. proprietatis translatio non persiciebatur; et naturalia aequitas. Duae pariter dominiorum species: dominium persectum eae iure Quiritium: et imperfectum, quod ex populi romani vel rei publicae concessione putabatur. . V. Sacramentalibus verbis, quasi veste civili, pacta indu bantur, ut rei translatio fieret, nulla sere conscientiae vel aequitatis ratione habita. O linqua noneupauit, sic ius est, serebat duodecim Tabularum lex heroicis populis communis appellatio, forsan a Mosaicis tabulis imitata . Lex quae ita statuerat. r elamante natura, nimis arroganter sibi dominiorum translati
nem adseripserat. Dolus inde et iniquitas, legum praepotentia Be 3r sanciebantur: quod C. Canii syracusani, et rithii equitis romani facto declaratur 1 . VI. Ius Quiritium, seu quiritalis proprietas, plenissimum
erat ius quo solus civis romanus potiebatur. Meminerat enim a bellica acquisitione ius proprietatis ductum esse ab initio. Inde solum provinciarum ad populum romanum, eminentem dominum, civili lictione spectare censebatur. v In solo provinciali, ait Caius, dominium populi romani est vel Caesaris: nos autem po sessionem tantum et usum rueιum habere videmur 2,. B Perpetua quidem et irrevocabilis erat illa possessio, quae venditione. permutatione, donatione, et successione transmittebatur. Dominii quoque speciem constituebat, quae suis actionibus et exceptionibus fruebatur: sed mancipationum et usucapionem non admittebat. neque illud erat plenissimum ius, quod romani cives Sua quasi omnipotentia conceperant, sibique contulerant. VII. Ex oppositis hisce elementis pugna illa exarserat inter verba legis et naturalem aequitatem, deinde inter ius Quiritium ut ius naturale. Sed tunc praetoris auctoritas inventa est, quae naturalem aequi talem contra materialia legum verba; deinde vero ius naturalis proprietatis contra quiritale ius tueretur. Quo factum est ut civilis proprietas ad naturalem accederet. ac pa lutina res et personae legum ambagibus et remoris solverentur. Hinc poeta quibus proprietas desertur, leviori hus vinculis alligata: successiones ad familiae et sanguinis cognationem reda cloe: testamenta, quae olim ex rei publicae auctori tole et coner
156쪽
sione fiebant, ut lex pri ala habita sunt, quam quisque rei suae diceret, individualis videlicet libertatis et imperii actus. VIII. Maximus tunc iurisprudentiae labor esserbuit. Naturali siquidem aequitate prae legum verbis invalescente, praepotens Reipublicae ius ex familia et proprietate in dies re ebat, illaque romanae iurisprudentiae classica vel philosophica aetas exoriebatur, quae Ciceronem pene attigerat, et cujus maxima gloriae pars eidem Ciceroni est reserenda. IX. Hic, Deorum providentia genitus, ut Quintiliano v NSum. Orator, philosophus, clarissimus iureconsultus et politicus, supra hominum instituta mente advolans, legum Originem non ex praetoris, vel senatus, vel principis voluntate, sed ex aeterna Dei mente ac ratione eduxerat M. Quo naturali ossiciorum et iurium sonte clarissime patefacto, pleniori gurgite naturalis a quitatis ambages legum romanarum superavit. Ciceronis sch lam egregii quique iureconsulti secuti sunt, indeque nobilior et proprior ad naturam iurisprudentiae color, a Labeone potissimum, imperante Caesare Augusto, usque ad Caium et Ulpianum: quo impore lux evangelica naturalem sapientiam alteriore lumine eollustrare incaeperat. X. Illa igitur aetate, natura ius proprietatis inniti, potiu quam reipublicae imperio aut concessione. naturalis philosophia evicerat. Celebris enim evaserat illa Ciceronis similitudo, qua ipse terram theatro comparaverat, quod cum vacuum eSSet, unusquisque suae sedis dominium ingreditur. a Theatrum, inqui bat, dum commune sit, recte tamen dici potest eius esse cum i eum quem quisque occuparit 1, s Occupatio itaque, deinde pacta, en modi quibus vacua tellus in dominium transit singulorum. Quicumque autem ius hoc dominii vel proprietatis violari ausus suerit, violabit lira humanae naturae M.
XI. Equidem Reipublicae et Imperii ius in proprietatem,
sal Non ingenii tantum pulchritudine et sublimitate, sed recto agendorum sensu, quod maximum est in viro politico, Romanorum primum Ciceronem libenter appellavero. Esto, quod coarguit Seneca: a Consulatus Ciceronis non sine causa, sed tantum sine fine ab ipso laudatus a sSEAEc.,
de brenu vitae. b . Quis tamen, ut ille, in libris potissimum de O eiis. de Finibus, de Legibus. de Remitica, rationis aequitatem, iura, leges,
officia, civilem ipsam imperiorum sapientiam, adeo feliciter a natura arripuit, expressit, edocuit Gentilium philosophorum maximus, a natura genitus, ut humana ratio suas omnes in eo vires experiretur. Neque clarior mentis quam animi virtus. . Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit..ilovgηAL. Vlli, 244 . Capito apud Senecam: a Romulus horum moenium conditor, et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit, quantam Cicero servavit a sSaΝRc., Coxumo. III. l7 ; a Salve itaque, primus omnium parens patriae appellatet . iPLir . Vll, 30 . Quam nempe legem a caelo in eivitatem ac gentes detulerat, in patriae perduelles egregie vindicaverat. Ut sibi ipsi iure gratularetur: a Mihi populus ronianus universus, illa in concione, non unius diei gratulationem, sed aetervitatem immortalitatemque donavit. ira Pis . . III. .
157쪽
i ii dum ulli versim et absolutissimis verbis, Sed re plenissime abigebatur: clariora cnim verba et absolutiora, legibus impediebantur. Satis ergo visum suit, proprietatis radicem in naturali iure putefacere, adeo ut inania verba Reipublicae relinquerentur. Quod praestitit Seneca: a Iure ci ili, inquit, omnia regis sunt: et tamen illa, quorum ad regem pertinet universa posse sto, in singulos dominos descripta sunt. et unaquaeque res haseli Senec. possessorem suum 1 . v Cumque adiecisset: a Gesar omnia han prosequitur tamen: α ad reges enim μιαιω omnium per-2 ibid. , 4, 6. tinet, ad singulos proprietas R. n Ubi vides philosophum tribuere singulis possessionem. dominium, proprietatem: aulicum vero assentatorem, omnia Caesari ac regibus referre. Quae repugnarent, nisi intelligas, proprietate singulis adseripta, nihil Caesari remansurum, praeter illud quod dicebant eminens dominium, nequaquam cum proprietate confundendum. XII. Hanc rerum et verborum pugnam minime assecuti Surib, quovis saeculo, iurisconsultorum quamplurimi, facilem stemnentes viam communistis, dum Caesari seu reipublicae, eminentis dominii praetextu, rerum omnium proprietatem adseribere conarentur. Ii tyrannica legum verba; nos sententiam, et erumpentem ubique naturae aequitatem amplectimur, quam et ipsi Romani re et sacto amplexi sunt. XIII. Nam licet eminens rerum dominium sibi respublica expostularet, ius tamen proprietatis nunquam systematice in d hium vocatum est. Tributorum quidem noxium systema obtinuit, quo proprietas conflictabatur, et labente Imperio, sere su vertebatur: sia ille malae administrationis error, non in pr prietatem coniuratio. Augustus, ad ferenda onera imperii, vicesimam partem in successionibus et luatis fisco adscripserat. Quae lex, tributi specie condecorata, eas tamen Senatorum eontradictiones passa est, ut ius proprietatis alte invaluisse probaretur. Semper autem Romanis invisa fuit, veluti ius proprietatis imminuens, licet dissitos tantum parentes et extraneos attingeret. Quod vero ad familiares et proximos pertinet, sacrilegium visum esset, tam sacra nomina admixtione fisci et publicanorum contaminare, remque familiarem a legitimis heria ibi
ac dominis distrahere sa). et Nee laturi essent homines distringiiαὶ Reetus hic naturae sensus, quo antiqui sacrilegium existimabant direetas successiones tributis seu ssci nomine commaculare, nunc a pluribus gentibus emigravit. Illinc scilicet, quo seditionum vorax spiritus pedem intulit. Nam, praeterquamquod Posteriorum temporum sediliones a communismo non longe alnunt, illa ad litteram resecantes: res publica, res omnium: publico aere absumpto, ut novo semper lUItulorum aere ipsae vitam agant, necesse est. Seditionibus vero extinctis, ut logi lima regimina abyssus impleant, tributis etiam adauctis, nonne ipsa rei postulatne eessitas3Utinam populi intelligerent quam caro pretio seditiones emantur, et quam parum reseranti Disitiroo by Corale
158쪽
aliquid et abradi holiis quae sanguine, gentilitate, sacrorum denique societate meruissent, quaeque nunquium in siliena et speranda, sed in sua, semperque possem, ac deinceps proximo cuique transmittenda cepissent 1). . Quae Plinii sententia, quam valide ius proprietatis apud Romanos processisset, perstricte vincit. Iustinianus vlaesimam hereditatis resecuit. XIV. Neque ulla ex legibus agrariis dissicultas. Duplex Onim erat ager: publicus: ad rempublicam vel ad romanum municipium spectans, uti apud nos bona municipalia vel demanialia: alter vero privatus, ad singulos pertinens. Ager publicus, populo romano excluso, opulentum iam patritiorum praeda evaserat. Plebs igitur romana agri illius dixi-Sionem postulans, in privatas possessiones nihil precabat. Huc Licinii Stolonis et Gracchorum lex, a Communistis male in sui patrocinium adhibita, reserebatur. Nec absurde undequaque. Νam, si patritiorum luxu, et inconditae plebis Otio ac paupe tate, romanum concidebat imperium: non certe iniqua fuisset illa lex, quae plebem ignavia consectam. parvula adscripta proprietate, a seditionibus ad terrae cultum et laborem converteret. Haec pars legis externa, civilis et pulchra: sed forsan latuisse anguem in herba, non frustra coniicimus ex Sallustio. Qui illa et paulo superiora tempora, post deletam nempe Carthaginem. ita descripserat: a Ex quo tempore maioriIm mores. non paulatim ut antea, sed torrentis modo praecipitati: adeo iuventus I xu et avaritia corrupta, ut merito dicatur, genitos esse qui neque ipsi habere possem res familiares. neque odios pali R. o Quum igitur ipsi nihil habere possent, qui nimirum luxu effunderent quaecumque si iis raperent, nec alios habere paterentur: sorta se ab agro publico quaedam latentis communismi initia ducebantur. Contraria itaque Ciceronis praevaluit sententia: adeo communismi quaecumque semina praecavebantur. Non ergo in legibus agrariis, licet fortasse in auctorum mente, communi mus delituit. Sed neque in bello servili vel foetali: quo aliqua laborum remissio postulabatur. Hoc tamen malum, quod vi et a mis in dominos vel in rempublicam uterentur. unde rapinae et seditiones, nunquam populorum aequitas vel felicitas extiterunt. XV. Ceterum, quaecumque esset legum iaciantia, eminens dominium reipublicae adscribentium, ius proprietatis firmis adeo radicibus adoleverat apud Romanos. ut scriberet Cicero, in eo Ser ando ac tuendo ad laborandum esse ei qui rempublicam gereret: π In primis autem, inquit, videndum est ei qui rempublicam administrabit, ut suum quisque teneat, neque tu bonis privatorum publice deminutio fiat 3 . n Doctrina vero de bonorum aequalitate, nullam esse dixit perniciosiorem: a Qua peste, quae potest esse maior 3 4) n Verum, si prudentissimorum vox et legum sapientia in dies magis proprietati salebant, tunc potissimum seditionum vorax libido ci, ilibus armis illam aggrediei Plinius, in
159쪽
batur. Alias hostium, sed quum Sylla terras civium militibus suisset dispertitus, omnis deinde coniuratio in civium res et personas Romae acta fuit sa).
PROPRIETATIS VICES A ROMANIS USQLE AD NOs. I. Novae societatis exordia in laudatismo. II. Ius laudorum. eiusque consequentia. II l. Fisco se ali proprietas imminuebatur. IV. Municipia et mona relliae initia. V. Nimium monarebiae ius, seudorum exemplo. VI. Iurisconsultorum et principum immodica mens. Vii. Peior audacia, noni ine libertatis. Vt II. Ius proprietatis evertitur a Montesquieu, a quo Communistarum schola. IX. Inde Contractus Sociassis. X. radem doctrina in comitiis gallicis, anni 1789; xl. et l792. xl l . Quam doctrinam violenta sequebantur latrocinia, anno l793. xlli. Virtus republicana a quibusdam in rusticitatem conversa. XIV. Sed Communistarum nuctibus potentior naturae vox. XV. Ergo solum ius politicum conceditur imperantibus .. XVI. Ex iure politico, iura suunt tributorum. XVI l. Monitum.
I. Romano imperio exciso, feliciores civium, plurimique Barbarorum duces, tantae molis lausta sibi occupationis titulo habuerunt. Inde castella enata, ad quae, eversis urbibus, plures.
TMPLONG, du ouage. lam. I., n. al; du Het. pygace. Licet. post Regger, eminens dominium concedat ullinger is. 17l, not. 2 , dummodo admittatur princi yem non posse disponere de bonis privatorum, nisi ob publicam necessi .atem vel utilitatem. eo tamen devenimus ut verba pensanda sint, ne rerum limites confundantur. Nullum ergo reipublicae dominium in res sicut neque in personas. Haec alia Senecae placent verba: a omnia rex imperio possidet, singuli dominis i De Benaef. VII. b . Regis ergo imperium, non dominium. Item s. Thomas: a Verum est quod omnia sunt principum ad gubernandum, non ad retinendum sibi, vel ad dandum aliis . IQuodlib. XII, art 22, in sine l. Eodem sensu cuiateius, relatis Senecae verbis, addit: u Nec enim quae tua sunt, principis sunt, quoniam dominium in solidum duorum esse non potest, et communia quoque esse inter te et prineipem dixerit nemo a iobsereat. , lib. XV, c. 30, Oper. tom. II, pari. II, Gl. 4ba . Nec aliter, retento dominii eminentis et supereminentis nomine. rem explicant crotius, Pulando sius, Wolsus. Nos tamen non domi uium sed imperium vel administrationem libentius dicemus cum Portalis et II enn quin . Portalis: . Au citore nappartient la proprietet et au souura in lympire.... I lampi re qui est lepam age du souvrain, ne renserme aucune idee de domat ne proprement dit. li consiste uniquement dans la puismisce de gouuerner si Cocle et moti , tom. IV. IIen nequin: a Dans la de possession mur cause d' utilite publique, te Quum in ny exerce pas un droit de p priete mais il lait usage dece droit suprὁme d administration. de ce domatne similiant, sans tequel ilne peut pas accompli r ses devotrs enuers Ies Muvernsis. Le savura in ex- proprie, comme il leve les tribuis of Tr. de istalion et de Ivrivri . . t. I. p. 199 . Hic romanae iurisprudentiae sensus, quidquid verba serant.
160쪽
sine tecto, sine pane, confugerant. His arma ad defensionem terram ad victum, dominus elargiebatur, veluti semis. eaque conditione ut terra, fructus, segetes, aliaque, in sua manerent potestate. Hinc seudoriam ius: non civilis quidem societatis status, sed novae societatis exordium. Quam enim vitam egissent tot indigenae ac barbari, extorres, invicem concertantes, sine patria, sine vietu' Barbarorum nonnunquam mores: sed quae s pererant antiquae societatis civilia elementa, in castella sese receperant, ex illis feliciori tempore in orbem proditura. Religio quoque aderat, sacerdos nempe, domini mores ac rudem dominationem emolliens, et plebem ipsam in itide, in moribus, in ii teris, quantum per tempora lucuisset, erudiens M. II. Igitum laudorum ius in universa soli proprietate innitebatur. Soli largitiones, concessiones, vel etiam venditiones, ea lege fiebant, ut originalis proprietas nunquam plene e laudorum domino egre teretur. Unde venditiones. permutationes et pacti nes quaecumque inter subditos, nonnisi domini interventu. eius licentia, et canone eidem solvendo, perfici poterant. Morientes vero, cum proprietatem in domini manus remissuri intelligerentur, heredes defunctorum bona non ingrediebantur; nisi ab ipso domino, soluto pretio, et quibusdam solemnitatibus . in eorum possessionem immitteretur. III. Fiscus genti litius seu seudalis, uti patet, in quoque actu vel hereditate, titulo originalis proprietatis, suam sibi pa tem vindicabat. Itaque iura quae in successionibus et pactis. hodiernis moribus sibi vindicant imperia, vel ex eminenti Romanorum dominio unde vieesima Augusti extiterat, vel ex seud rum iure, primum proficiscebantur: nunc vero, non alio nisi tri-hutorum titulo sustinentur. IV. Ex castellis pagi, inde castellanorum et pagorum con- laederationes, quibus dux unus praeerat: parva primum imperia. Inter haec, passim municipia assurgebant. litariatis partem vindicatura. Sed dux seisdatis interdum, vicinioribus devictis vel in fidem acceptis, rex constituebatur: unde monarchiae nova Suin
terentur, quae laudorum iura dicebantur. in monarchiam colla-t3 sunt .. Malo sane monarchiae sato: nam odium et reprehensi nes civium excitavit. Siquidem cancellarius Ioannes Iuvenalis exfαὶ Proprietas, seudorum aevo, non modo civilium, sed et iurium politicorum sedes habita fuit. Res enim et personae absolutissima possidebantur dominatione. Inde exorta monarchia, primum sapienti consilio. subditorum res et personas in seudorum dominus tuendas susceperat; sed improvide postea, quaecumque laudorum iura in monarchiam pertransiisse, palatini autumarunt iurisconsulti. Politicum quoquatus nationalia adeundi comitia. proprietati innitebatur: quum soli sere laudorum possessores principi tribula et milites suppeditarent.