장음표시 사용
141쪽
fraternitas, variam requiri membrorum proportionem, ut Omnium una fiat concinnu serim atque structura. Nam sicut pii ris, adolescentibus, viris ut Senibus conSeruntur generationes, ut
alii aliis praesto stant: ita variis et miris vocationibus distinxit et consociavit nos Deus. Et omnes naturam Sequimur, manendo invocatione in qua vocati sumus. Sic qui ingenio pollet subtiliori, naturam sequitur dum intellectualia. scientias et artes sectatur: tui autem valido corpore, sed crassiore Sit ingenio, ad materialia societatis ossicia naturaliter inclinatur. Nimirum, quomodo pater. in eadem familia, diversa diversis impertitur ossicia: ita pater caelestis in amplisSimo populorum gentiumque convictu. XI. Haec Creatoris lex, ordinis et societatis iundamentum. omnibus servanda mi, ne ipsa Societas commoveatur et pereat. Quod Paulus iubebat, philosophus et apostolus: u Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino. ut digne ambuletis voeatione qua v cati estis: cum omni humilitate et mansuetudine; cum patientia, supportantes invicem in charitate: solliciti serxare unitatem spiti it E ines. , ritus in vinculo pacis . . . Unus Deus et pster Omnium 1 .s Ad e 1 V, 1-6. clesiasticam autem societatem, veluti civilis societatis exemplar,
se convertens, addit: u Et ipse Deus) dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios 2 Ilii l. . ii autem pastores et doctores n. v Quorum distinctione ministeriorum, sicuti non violatur naturalis fraternitas et aequalitas: sic neque civilibus ossiciis et gradibus. Et quemadmodum non dedignatur infirmus medico subiici, et cliens iureconsulto, et discipulus magistro: ita inferiores iis digne obsequuntur qui experie tia. vel consilio, vel auctoritate maiores sunt. Sed ex adverso, quam miserum esset infirmo, vel clienti, vel discipulo, partes Isurpare medici, iureconsulti. aut magistri; ita cuilibet e suae capacitatis et vocationis ossiciis egredienti. XII. Quos iariis propensionibus, aptitudinibus, vocationibus natura discreverat, variis quoque opibus ditavit a nativitate, ea lege universim constituta ut lilii parentibus succedant. Quod si iniquum putes, cur non simul naturam increpas, quod alias aliis gentibus dederit terrae plagas, in undas vel steriles, temperatas, torridas vel glaciales' Nempe in universali frater ita te,
proximiores quasdam atque strictiores unitates constituit Deus, familias, civitates, gentes, quae se peculiari amore complect rentur, et iuribus peculiaribus assicerentur. Cunctas autem nati nes, indole . ingenio, animo ac vultu ita di emas effecerat, ipsi qlio terrae fructibus diversimode comparatas, ut quid unum et disersum se esse intelligerent, in minima hominum unitate. Ius quo ille contulerat sua possidendi, et quod inde immediate sequitur. alios a familia, ab urbe, a natione repellendi. XII l. Iura igitur familiae, ut Se suaque tueatur, eum natio- . mina iuri hus coniunguntur, iisque declarantur. Quod ut manibuqugiiri,unt CommuniStae, magni nati0nalitatum patroni, cedimus
142쪽
exemplis. Finge itaque, fraternitatis iure, Mosco itas ast ero ac rigenti solo valedicentes, Gullos vel Italos compellere, ut gentem suam in urbium ac bonorum societatem accipiant. Nam et Mosco vitae. imo et quot silvas incolunt, homines sunt, et Gallorum vel Italorum fratres et aequales. Lam ero, quonam alio niSi
proprietatis iure, ii a domibus, a finibus repellerentur 3 Quodsi nobis ingererent, quod divitibus Communistae: Reddite quod su 3buistis: nonne insaniam miserabimur XIV. Tamen, usque huc Luthero licuit insanire, illud tabciens a Plutone dictum: a Extrema aequalitatis regna seditionibus implent. v Quod Lutheri factum, quoniam civilium tempe, statum initia posuit, quae ad nos per enerunt, non est silentio praetereundum. Ble itaque redemptis a Christo, absolutae prae- viam aequalitatis, triplicem asserebat libertatem; a papa, Sive a regimine Melesiastico: a principe, sise a regimine politico, et a proprietate. Iureconsultos a quibus arguebatur, ii iuriis cumul bat, triviorum lingua ipsi familiarissima: Omnis iurisis, aiebat, est aut nequisis aut lynorista. Extemplo accensi animi, ad illa se coniecerant horrenda bella ac scelera, quae latissime Gem niam, Galliam alicubi, Helvetiam, Poloniam, fraterno sanguine foeda erunt. Νοtissimum est rusticanorum bellum, seu proletariorum in proprietarios, quod Lutherus excitaverat, et seri An baptistae prosecuti sunt, furentissimas plebes ductantibus Stois. Munχero, moraviis fratribus Hultero et Gabriele. Omnium fraudum magistris Matthia et Ioanne a Lerita. Equidem Luth rus primum in ecclesiasticam hierarchiam et clericorum proprie tates excanduerat, saxentibus principibus qui Ecclesiae auctori tatem adversabantur, eiusque bona ad se trahere nitebantur. Sed brevi, pro dogmate religioso, politico et civili, constituta omnium absolutissima aequalitato et fraternitate, politica quoque hierarchia, et civilis atque domestica libertas, theoretice et pra tice concussae sunt H.
sal Haec tria, proprietas, principatus civilis. et ecclesiasticus, a L
thero simul impetita sunt, iterumque a Communistis impetuntur. Ille reges appellatiat: plebeculam. stupidos. tyrunnos. Praedones, carcerum custodes. carni es, rabidos canes, quorum sanguine lavandae suri manus. incipiendo a Papa soper. Lum. t. li, P. 258; t. X, p. 426 etc. . Horum plurima, nostri momoria, renovabantur. η Redemptis a Christo,amrmabat, iam neque principem superesse, neque regem vel gladium: pro omnibus enim susscere Spiritum Sanctum. Qui ita populo assentabatur, eius opera, ardente in principes rusticanorum bello, versis vicibus, ita principum gratiam aucupabat: u Paradisum mereatur princeps, sanguinem late essundens. Assurgendum pedibus: rustici reli elles ac praedones, gladio vel uicumque confodiendi, iugulandi. Vindictae hora insonuiti uui pu-μuando in rusticos moritur, laeatus et martyr: qui in reges, est diaboli me in liriam et inferni mancipium. Perge, fili: rape, occide, incende, Domine Dei l a conscientia ac side. Nemini parcito: nec viduis, nec pupilli S. . isis. Τii Eix En, Inlrod. δει Protest . in Italia. p. 48,bi . llaec suavissima Resormationis aequalitas et fraternitas, cuius surculi nostra aetate exercuerant.
143쪽
XV. Delesta et Imperio eversis. ipse naturae pudor evanuit. Primum divortia quae principes expetebant, et clericorum matrimonia propter naturae aequalitatem: polygamia deinde et qua libet foedissima; demum uxorum communitas. Nam, su3m habere uxorem, et hanc dicebant proprietatis speciem, persectissimo et sanctissimo, ut ipsi decreverant, aequalitatis et fraternitatis principio adversam, et expellendam. Sic omnia cohaerent in proprietate, ut, ipsa ablata, nulla familiae vel Societatis iura perm
XVI. Interea, quatuordecim annorum spatio, ab ipsis Li theranismi exordiis, scilicet ab hanno 1521 usque ad 1535, s
cta haec Anabaptistarum, a Luthero eiusque asseclis genita vel restaurata, omnia errorum monstra protulerat. Hoc autem primum: Christum redemptione sua mundo perfectam frauernitatem et aequalitatem intulisse, in unusquisque sibi esset reae et facem clos, millusque iam haberetur pauper reI dives, dominus vel semvus. Hinc alia inserebantur. 1. omnium emancipatio a quavis e clesiastica et civili potestate: quae duo ipsi appellabant, ut nunc quoque appellantur, tyrannidis capita. 2. Absoluta libertas, a qualita3, fraternitas: quae nunc pariter omnia insurgentium v xilla mornant. 3. Abolitio proprietatis, et bonorum communio: quae nunc in iuribus populorum vel proletariorum nihil habe tium) comprehenduntur. 4. Carnis restauratio et familiae destructio: quae nunc clara voce nondum extolluntur, sed inter syst malis consequentia vel corollaria reservantur. 5. Proscriptio a tium et litterarum, ut omnes fratriam manus eodem pariter labore occallescerent. Hoc saltem reiicitur a pluribus, qui eph meridum articulis se mundum renovaturos augurantur. Admittebant tamen et facto exequebantur primi Lutheri discipuli, a quibus ecclesiarum ornamenta, ac deinde bibliothecae et artium miracula incendebantur. Et recte: nam et fratrum intelligentiae erant aequandae, quod quum scientiis emorescentibus non contingeret, saltem aequali omnium ignorantia obtinebatur. Imo nec diu abfuisset sepulchrorum aequalitas: uno enim bello quod in Suabia, Thuringia, Franconia, Alsatia ac Lorena actum est, plu quam centum millia hominum occubuerant. Haec fraternitatis nomine agebantur lXVII. Cum gentes cur eae civiliorem periodum ingrederentur, Dei providentia monstra haec passa est; eademque pr ximis temporibus patiebatur. Forsan ut societatis iundamenta, quae in naturae et religionis cultu sita sunt, evidentius pateant. nostra hac aetate, peiora contigissent. Nam tunc temporis, aliqua animis supererat religionis pars, notio Dei, animarum immortalitas, Evangelii divinitas, aliaque a Luthem, Carlostadio, ceterisque reformatoribus retenta. Nunc vero sere omnia exulaverunt. Quae est Alfridi Sudre, protestantis, animadversio: si Antiquis erroribus, inquit, novissimi reformatores negationem Di-
144쪽
vinitatis et suturae 3 itae superaddentes. religione extincta, hominem ad foediorem materialismum impellere sestinant. Si enim religio veteres non retinuit a sine, ad quem eos socialium principiorum eversio impellebat, quid a praesentibus non est pertimescendum3 Antiqua fratrum saturnalia nostri praetergrederentur 1). ni mst. du
DE OFFICIIS ILSTITIAE ET BENEFICENTIAE QUOAD PROPRIETATEM. I. Iure naturae universalia sunt vel personalia. II. Quemadmodum n tura non excludit personalitatem, ita neque iura universalia excludunt pamticularia. III. Duo ossiciorum capita: iustitia et bene entia. IV. Iustitia servat aequalitatem rei ad rem. V. Beneficentia est abundans iustitia, et legis complementum. VI. Bes est sori interni, nec legibus subiicienda: VII. Initia Socialismi in charitate legali. Vli I. Hanc genuit Protestantismus. IX. Taxa legalis, divitibus et pauperibus noxia. X. Quae publicam vel privatam beneficentiam spectent. XI. Eius inventrix atque altrix, catholica religio. Xll. Exemplar Christus; Xli I. cuius perenne sacrificium fide et mo-rmus tenent catholici. XIV. Legalis et divinae charitalis comparatio. XV. Ultima salus publica, re Iigio.
I. Νostra et aliena exposuimus, de iure naturali aequalitatis et fraternitatis erga proprietatem. Illi belluinum instinctum, noqius morale in homine contemplati sumus. Illi serream diligunt
aequalitatem, sine ulla libertate vel varietate: nos liberam vol muS, cum Personarum, familiarum et gentium varietate. Sed neque fraternitas, quae nobilissima est omnium coniunctio, singulorum aufert libertatem vel personalitatem. Unde, alia sunt iura universalia, quae pro omnibus eadem sunt, et naturam comitantur: alia vero personalia, quae a se invicem discriminantur. D inde, alia quidem legibus communienda; alia naturae bonitati, et fratrum charitati relinquenda. IL Iura universalia ea sunt, quae in omnia membra ex eadem corporis unitate proficiscuntur, par iustitia, vindicta vel d sensio aequalis, praestitae a legibus civitatis. Omnia enim membra, Suo quodlibet modo, confluunt ad communem utilitatem. Dienim: si Non potest oculus dicere manui: Oltera tua non indigeo; aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. Sed
multo magis quae videntur membra corpori8 infirmiora esse, necessariora Sunt: et quae putamus ignobiliora membra esse eo poris, his honorem abundantiorem circumdamus. . . Ut non sit
schisma in corpore, sed id ipsum pro invicem SollieitH Sint mem' ni s paulukbra 2). v Pedes terram proterunt, iis tamen caput, oeuli, manus I Gri,uh. Xll sulciuntur. Ita in coniore politico, quo omnia membra commu-
145쪽
nihils quibusdam iuribus utuntur. Sed quum corpus morato sit civitas, membris constans, non personae identitate, sed fraterna pharitate devinctis: neque fratribus omnia sint communia in ea item familia . propter individuam singulorum personalitatem: sicri que omnia sunt communia in civitate. Iura discreta et particularia iustitia constituit, quae civium respicit proprietata: universalia autem eharitas, quae si corde. benevolentia. Si opere Exercetur, beneficentia appellatur. III. Duo igitur ossiciorum genera corporis socialis compagem servant: iustitia ac beneficentia: illa res, haec fratrum personas respiciens; illa ius a iure secernens, haec personas in sa- miliae unitate restaurans et recolligens. IV. Iustitia proprietatem constituit in iis quae unusquisque inventione, occupatione, labore, ingenio. suarumque facultatum exercitio, sibi copulavit. Quae adeo cuiusque propria sunt, ut propria est persona, proprius labor et ingenium ex quo illa pros cta sunt. Hac lege, ius suum euique ad aequalitatem tribuendum est, nulla habita ratione personae, sed rei ad rem; et si laesum fuerit, sarciendum. Ubi autem finem accipit iustitia, illinc incipit charitas et beneficentia, universorum familiam in naturae et amoris unitate complectens. V. Est beneficentia illa Mundans iustitia, quae, Sine ullo descripto iure, fratrum necessitatibus subvenit, quaeque hominem perfecte honestum constituit, de qua ait Christus: a Nisi abundaverit iusinis 3 estra plus quam scribarum et pharisaeorum. non intrabitis in regnum caelorum l). n Haec amicos et inimicos amplectitur: et Benefacite his qui oderiint vos 2).n Haec illa est plenitudo Iessis, de qua s. Paulus ad Romanos: quam ita Chris tres descripserat: a Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis: haec est enim lex et prophetae 33. ω Ergo beneficentia, inter ossicia naturae prima et fundamentalia. est recensenda. Unde providentiae ordo commendatur: nam cum Deus alia beneficia per seipsum hominibus conferret, alia in s ciali ordine hominibus per homines conserenda praecepit: eXempli gratia, egenorum curam divitibus relinquens. suae veluti la gitatis executoribus et ministris. Λntiquum providentiae genus. quod David expresserat: a Τihi derelictus est pauper, oryliano tueris adiutor M. v Et Iob. nulla iustitiae et beneficentiae habita distinctione: u Iustitia indutus sum: et vestivi me. sicut vestimento et diademate, iudicio meo. Oculus sui essem, et pes claudo. Pater eram pauperum R. v Hinc quos iustitia. iurium di paritate Secernit, charitas uno amoris , inculo coniungit. VI. Maximum tamen iustitiae et beneficentiae discrimen elu et in eo, quod iustitiae fines publicis tabulis ac iudiciis definiri possint: sequitur enim ius strictum et mensuram rei udrem. Beneficentia autem tum rationem haheat ad personas earumque nece*sitates, et tot tamque varia ossicia complectatur. Diqili od by COOste
146쪽
neque desinitum ius constituit, neque eam lege publica describere ac dimetiri possibile est. Iustitia certa est, ut certum ius, in quo ipsa 'pedem figit: beneficentia vero virtus est generalis, animique sensus et forma praeclarissima, adeoque ab interno so-
, non externo. sanctionem ac mensuram recipiens. Imo, in una
benevolentia nobilissimae omnes assectiones comprehenduntur. quae usque ad sacrificium pertingunt, sed iura civilia proprie dicta non constituunt. Corda emolliunt. homines hominibus inclinant. legibus viam parant, regna emciunt humaniora; sed legum vim et mensuram semper effugient. Non enim iubetur liberalitas, nec charitas, nec sacrificium. Si beneficentia libera non est nee virtus est . a Beneficium, ait Seneca, nulli legi subiectum est; pars optima benesicii periit, si actio, sicut certae pecuniae, aut ex conducto aut ex locato ducatur 1 . nVII. Hinc maxime errant quieumque, iustitiam cum beneficentia confundentes, huius ollicia, quae ossicia conscientiae sunt. imperii legibus committunt. Quod eminenter et systematice agunt Socialistae, inconsulte vero ii rerum publicarum administri, qui, imposita pauperum taaea, vel tam legali, ut aiunt, ehBritatem tributis aequiparantes. Socialistis viam paraverant. Si enim licet imperanti proprietates imminuere, ut nihil vel minus habentibus consulatur, en Socialistas qui, abrepto principio. tantum subtrahent divitibus, quantum inducendae proprietatum de- qualitati sussciet. VIII. Hanc quoque plagam, rham asem legalem, societati politicae intulit Protestantismus, post direptas catholi eorum eccle si asticas proprietas quibus pauperes alebantur, et sere extincta ab ipso charitate evangeliea, quae frustra a legi ling. emeae iter vero a religione iubetur atque alitur. Imminutae a Protestanti S-mo charitatis argumenta habes 1. in ipsa pauperum taxa: non enim iubetur quod ultro perficitur. 2. In misera Hiberniae conditione. cuius incolae plurimi tame tabescunt vel occumbunt. dum Britannia mater, Bibliis corrumpendis atque ingerendis Olentibus et nolentibus. thesauros effundit. 3. In pauperismo. quo ista prae universis gentibus miserrime obruitur. 4. In natura Protestantismi, qui cum sit individualismus theo retice. praetice si perficiatur sit egoismus. Haec recensentes, optimorum gloriam et laudem non imminuimus, sed doctrinae vim expendimus. Interea hanc plagam Catholicos insecturam non mirabimur si Patholici religionem ore potius quam corde proserentes, quodam semi protestantismo delectarentur, qui alicubi iam legibus et moribus impendet. IX. Ex essectibus igitur constat. legalem beneficentiam nec pauperibus nec divitibus quidquam boni attulisse: sed neque anseret, renitente natura. Sic enim naturae Auctor constituit, ut divites misericordiam liberaliter exercentes, meritorum Segel mamplissimam nanciscerentur; deinde ut di 3 itum et pauperum cor-
147쪽
da. amoris vici 'situdine ac suavitate copularentur. Siquidem, dum divites sua ipsi opera in pauperum inopiam inquirunt. saepius ea tanguntur. et duleissima beneficentiae gaudia experii, in eam
alacrius ineumbunt, eamque verbis. ore. Omnique humanitatis significatione, suaviorem esset unt atque emcaciorem. Quae omnia personalis ac liberae beneficentiae emolumenta, imali et co cta charitate amittuntur. Divites nunquam pauperum aerumnas oculis vel manibus usurpantes, vix seiunt miseros esse, vixque fratres arbitrantur; et taxa persoluta. Omnia se misericordiae ολ sicia persolvisse existimantes. scrinia et viseera claudent. Pa peres vero, ius non largitatem in taxa legibus praescripta ce sentes. nunquam sistent: de labore remittent, quantum illis per taxam adscribitur; sam devorant, quae infirmis necessaria forent; demum in divites, quorum nunquam vel raro beneficas manus e periuntur, et in legem quae ad omnia eorum desideria non pe tingit. exasperantur. Hinc proletariorum et operariorum coni rationes, quos ingeniose excitant, iisque cupide utuntur, Dequentes iam ai eliones et societatis eversores. Hinc socialistarum et communistarum systemata, quae in taxa legali radicantur, eanseque pro opportunitatibus augendo. propositum sibi finem eo tingerent; nisi communis sensus libertatis et individuae propri tatis, foedissimum utrorumque imperium repellerent. X. Sie igitur desiniendum: Principes iustitiam administrent.benelicentiam foveant, sed eam privatis non eripiant, quibus collata est a natura. Nam a civibus adhibita benevolentia animoseonciliat. ait Cicero, et quod aptissimum est ad quiete vivendum,l Cic. t e P - charitatem; tum, beneficium et gratia, vincula sunt concordiae i).nibus. li. Animos alliciant ad laborem, commercia et industrias iuvent, grorum praesertim culduram, qua mentes et corpora robora tur, dum in frequentibus magnarum urbium otiis vel osscinis nimium contabescunt. Nova semper do'Bria. panem es circemes, ignavae plebi romani imperatoros elargiebantur: ipsa, ut a n vis noVa consequeretur, veteres obtruncabat. Melius rei publicae consultum fuisset. reluctantem plebem ad virtutem, laborem, et ubique iacentem agrorum culturam instituendo. Si Romanorumpani, quo miseri imperatores plausum et mortem mercabantur, in m pauperum assimilaveris, non longe a veritate abibis: ille enim et ista, pauperismum et publicas adauxerunt aerumnas. D leetus quoque habendus: quum a liberalitas esse debeat in cala- mitosos, nisi sorte erunt digni calamitate: benefacta enim, ut ait 7 Cio, , OLI, Ennius, male locata, malefacta sunt M. B Sed ante omnia ea en dum est publicis moderatoribus. ut boni mores serantur in civitatibus: vitia enim a tergo sequitur egestas. XI. Unum reliquimus, quod maximum est: catholica retiagio. Cum ea, omnia beneficentiae genera orta sunt ab initio. Christianae pharitatis historiam scripserunt multi: novum sere ius gentium, ius pupillorum, viduorum, vel quomodocumque lan-
148쪽
guentium, qui a paganorum s letale exhei itati et despecti, ab Ecclesia colligebantur veluti Christi membra, lavebantur, i stituebantur M. Hinc novum accusationis genus: a Vide ut i vicem se diligant, et pro alterutro mori sint parati l 1 .n Bevm i Teri , po
-ra, pro unaquaque necessitate, publicas domos instituerat charitas ecclesiastica: pro lactantibus adhuc pueris brephotrolia: orbatis uno vel utroque parente aderant orphanotrophia; noSoc mia infirmis: viatoribus vel extraneis xenodoctia: gerontosomia senibus; ut universis malehabentibus, ploe frophia. Theatra et circos habebant veteres ethnici, sed nihil huiusmodi. Iulia, Messalina, Faustina, turpitudinum sibi hereditatem transmiserant: matronae christianae, clarissimo Scipionum et Fabiorum san
guine genitae, Paula, Fabiola, Mesania, tum ipsae imperatrices, Helena, Flaccilla, Pulcheria, pias domos aestificare, et infirmis
vel pauperibus inservire, gloriosum habetant. Ipse Iulianus imperator. Christianis insensissimus, ad Arsacium pontificem scribens, imitandam proponebat Christianorum charitatem, si qui conquerebatud et suos nutriunt pauperes, et nostros a nobis derelictos. n Praeerant hisce institutionibus clerici, episcopi, et prae omnibus Romani Pontifices, inter quos Anastasius I appellatur a s. Hieronymo a vir ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis: n quatenus personarum, et bonorum quae indigentium personis impendebantur, curam agere, soIIicitudinis
XII. Religio sacros divitibus secerat pauperes et miseros, Christi exemplo qui saζtus suerat pauper et miser, unam cum Nysis personam essicien8: K Quamdiu fecistis uni ex his fratribus minimis, mihi seristis φ . , In quem deinde respexerant qui se de eius schola profiterentur: et In hoccognovimus charitatem Dei,
Des changemeris Opgres dans ι administrauim de re ire, tom. l, Pag. 118. Alia vera, alia ad historicam veritatem nequaquam exacta habet DEGERANDO in opere: De la bienDisanee publique. Fatetur ille stom. lV, 3.
partie hospitalia ecclesiasticam referre institutionem. errat vero existimans antiquos publicae utilitati per hospitalitatem, valet inaria et servitutem consuluisse. Nam l. hospitalitas sere evanuerat apud cultiores gentes, Graecos et Romanos. 2. Valetudinaria, de quibus Seneca et Columella, raras opulentissimorum domos sequebantur, iisque tantum inserviebant. 3. Servi autem si sani et benevalentes sere pro brutis habebantur, quid aegri et infirmi 3 Ceterum, concludit auctor: a Benesicentiae instituta apud veteres, impersecte admodum respondebant societatis necessitatibus.
qualis tunc aderat . iram. III, p. 277 . Vide mumir du Pape ara m Uen age, p. 129. Paris, 1845. Nec non: mstoire dela mari te, pen nilis quatre premires siecies de ris e chretione. Paris, 1848.
ibi Legatur Matthaei caput XXV a versiculo 3l ad sinem, quo nihil dicetus suavius, essicacius, magnificentius, ad excitandam charitatem.
149쪽
quoniam ille animam suam sui am) pro nobis posuit: et nos de-l Ep. t tuan ., bemus pro fratribus animas ponere 1 . v XIII. Quid ad haec humanitatis ossicia et exempla, Communistarum suror, alienis opibus et vitae minantium3 Sed ubinam actuosissimae huius charitatis vestigia apud Protestantes Certe. cum fidei sacrificio, apud ipsos defecerunt charitatis sacrificia. IIaec autem apud catholicos forent in iis sortissimis utriusque sexus fidelibus. qui in humili paupertate, pro infirmis. vel erudiendis pueris, vel barbaris ad sidem adducendis, quotidie vitam impendunt: quique iure illa sibi usurpent Apostoli: si In multa patientia, in tribulationibus,an necresitatibus, in angustiis, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis: in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei; per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et
2 ll Corinth. veraces; QUASI MORIENTES, ET ECCE VIVIMUS 2 . n Haec scilicet
VI, 4-s. oliaritatis miracula, ex illa gignuntur quotidiana divini Sacrificii renovatione, quam Catholici side et moribus tenent. XIV. Si mira haec religiosae charitatis munera, cum effectibus comparentur vel legalis charitatis, vel in quos lex civilis. aut politica adnititur oeconomia; quam impallescunt opera hominum ad opera Deil XV. Quid tandem si una religio plebis mores delinire valeat, animos autem ea virtute communire, ut paupertatem, dolores atque Berumnas, quae plurimos Semper ve bunt, mentem
in Deum erigendo, leviora sacere ac tolerabiliores Igitur legislatores et Communistae, iustitiam et societatem non evertant, ut pauperibus consuIant: proprietatem et commercia non exturbent, miserabiliores extituri; non in summo demum latrocinio, sed in civili disciplina, in labori; frequentia, in morum Observantia, et maxime in catholicae religionis cultu, quae ultima salus, remedia ac levamina rei publicae conquirant.
150쪽
PROPRIETATIS NOTIO HISTORICA A D ORIENTALES ET GRAEcos. I. Non aequa iurium civilium et politicorum partitione, regna infirmabantur. II. Proprietas eum personalitate sere evanuerat apud orientales. lIl. Graecis, minima libertas civilis. IV. Iuris publici summa, ex Platone et Aristotele . V. Civilis despotismus male politica libertate compensabatur. VI. Platonis politicus pantheismus. VII. Idem sapientior in Legibus. VII l. Vita proprietate et assectibus alitur. IX. Seditionum lames, quaestio de proprietate. X. Errat Mablius scriptor levissimus. Xl. Restauratae Graecorum utopiae.
I. Historica quam ingredimur inquisitio, potissima evincet imperiorum mala in eo extitisse: 1. quod vel nulla essent gentis iura, si ius imperantium excipias; vel 2. quod populi nimis ardenter iura politica concupiscerent, dum imperantes iura civilia et maximum proprietatis ius ad se pertrahere nitebantur. II. Apud Orientales, ubi individuus in familia absorbebatur. familia in imperio, imperium in principe, adeo ut individualispersonalitas evanesceret, proprietas quoque evanuerat, uno pri cipe omnia possidente, ceteri autem ex principis, quasi Νuminis cuiusdam, libera et revocabili voluntate sa). III. Graeci. omni libertate servis adempta, ipsi corrupta utebantur: nam libertas politica civibus plus aequo maxima ad rat: civilis vero, minima. Veterem illam rempublicam, uti nova quaedam regimina, suror omnia legibus regendi ac coercendi i aserat. Homo, aiebant illi, patriae nascitur: silii prius ad patriam quam ad parentes pertinent. Hinc matribus et siliis alimenta praescribere; infantium fletus legibus coercere, Aristotele reserente, quasi lacrymae heroes suturos dedecerent; domesticam educationem et iura familiaria ad rempublicam pertrahere; omnia in civibus inquirere, numerare gressus, pereonam delere. Unde mancipiorum duo genera: servi, qui in civium, cives qui in rei publicae servitute morabantur. Haec illa libertas et republicana beatitudo, quam nostri tantopere inhiant. IV. Quo autem personalis libertas. eo et proprietas coa etabatur. Iuris publici summam expresserat Plato in libro V desul iure publico Orientalium, res et personae in principis erant potestate. Eius eivilitatis exemplar, statua aurea Nabuchodonosor regis, omnibus adoranda. Contra, iuris et libertatis exemplar, in Anania, Misaele et Azaria: u Ecce Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis. et de manibus tuis, o rex, liberare. Quodsi noluerit, notum sit tibi, rex, quia Deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. Tunc Nabuchodonosor repletus est furore a sinas. Ill l7.19 . Haec duo historice consociantur: l. cum proprietate, Semper imminutam fuisse personae libertatem; 2. iura quaelibet, realia vel Personalia, nunquam a vera religione suisse divulsa. Duiliroci by Cooste