Iuris naturae et gentium privati et publici fundamenta auctore Gulielmo Audisio

발행: 1853년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류:

131쪽

ii Montes quieu, Espritiles Mis. liv. XXXVI, ch. 6.114 UBER Π.M. Strictior adhue ratio tuetur familiarem suecessionem: quae est proprietatis devolutio ad filios vel coniunctos. quibus

paterfamilias vel donavit vivens, vel donasse censetur. Insuper successio haec, potissimum ac necessarium est iuris proprietatis eiusque immanentiae corollarium. Nam familia, una aestimatur. persona cum patre: ipsa cum patre possedit, sevit, plantavit, i genio vel labore auxit. Familiae unus amor, una voluntas, unum ius. Hoc natura docuit. societas firmavit. XII. Natura docuit. Quum enim familiae constitutio sit ex praecepto et necessitate naturae, ex eodem quoque praecepto ea fluunt quae illam coniunctionem vel fovent vel constituunt. Haec autem duo sunt: communis amor; deinde communitas quaedam bonorum. Qui non sentiat quanta vis ac dulcedo filios ac nepotes liget paternis domibus vel agris, quoque studio et ardore ea colant, sement ac tueantur: iste neque homo videretur, neque esset a). Ergo natura agente ac praecipiente, in uno morali co pore adunantur ii qui in lamilia sunt atque erunt: una origine, uno sanguine, uno iure, iisdem traditionibus et assectionibus d vincti. Ecquidi Pater qui vitam dedit, suique vultus imaginem siliis communicavit. non suos labores ac bona communicet3 Arb res plantat pro altera aetate, et pro alienis non pro suis pia disse existimabis3 Quis animo adeo levis, ut non reSpiciat in posterum3 Quis familiam instituens, non cogitat se in illa superstitem lares Quis gaudens de animae immortalitate, non de illa ga debit sero terrestri immortalitate quae in familiae cursu devolvituri Quis demum adeo vecors, ut non sentiat se providentiae loco filiis datum esse, ut sua erga eos beneficia in futurum ducat7 Ergo impia nimis haec propositio: a Iubet lex naturalis ut parentes illi os nutriant. non vero ut heredes instituant 1). BAuctor pro more suo. rem ammat, nullomodo probat: quodque peius est, adeo a tramite aberrat, ut imperiorum successionem cum domesticae rei familiaris successione absurdissime consu dens, sicut regna hereditaria. ita paternas hereditates, ex hominum libera institutione esse contendat. XIII. Quod natura docet, lex societatis confirmat. Nam nul-iαὶ Quis loci, quo ortus sit, non perfruitur mira suavitate Grandae ins iam Cicero, et sapientia clarissimus, quam Arpini domo deleetabatur, Romae pavimenta marmorea et laqueata tecta contemnensi . Nam, aiebat illo loco lit,entissime soleo uti, sive quid mecum ipse cogito, sive Rut fieri ho ut lego. . . Hinc enim orti stirpe antiquissima; hic sacra; hic genus, hiemaiorum mulla vestigia... Quare inest nescio quid, et latet in animo ac sensu meo, quo me plus hie locus, fortasse delecteti siquidem etiam ille sapientissimus vir, Ithacam ut videret, immortalitatem scribitur repudiasse . I Detest. , II, 1. Ille autem sapientissimus, ut narrat Homerus, vix domum regressus, quo gaudio vel stipitem cui torus insidebat, oeulis et mente recolitΤ Haec divina pene gaudia, quibus et patris, et mairis, et fratrum, sororumque relegimus vestigia, uno verbo, paterna tecta nobis abstrahent communistae'

132쪽

la habetur gens quae testatas vel intestatas successiones non a cipiat. Ipsaque tributa quae directam successionem vexant, ut inter parentes et filios, semper exosa habita sunt; et si recte i spicias, communismi vel socialismi sunt initia. Eo enim tendunt illa tributa, ut familiae imminuantur ac debilitentur. Atqui nulla egregia et fortis societas, cui sortia desint elementa: elementa Vero quibus magmentatur societas, sunt familiae. Si familiae roborantur, roboratur societas; si plura habent, plura in soci tatem conserent; si magna possident, magna adnitentur in communem utilitatem; si sua diligunt, et societatem tuebuntur. Quo igitur ingeniosior parentum industria ac sollicitudo in curanda familia ac honeste augenda, eo maiori bonorum copia societas ditescet ac dilatabitur: eoque studiosiores silii, ut cum parentibus adlaborent, iisque obsequantur, sicque coniunctiones dom sticae pulchriorem societatem esticient. Qua in re iura non viola tur sed exercentur: quod enim licet uni familiae, licet universis: nempe opes augere, auctas vero filiis tradere. Imo id requirit naturalis libertas et aequalitas: unde mirum est, democraticos h mines hanc sibi et suis acquirendi et tradendi libertatem, qua nihil habetur magis populare vel democraticum, directo vel per c niculos impetere. XIV. Nulla igitur naturaIior lex, quam ut ii nobis succedant, quos filios nosmetipsos vulgari sermone appellamus. Sive autem eos unum tectum contineat sive non, quacumque Sint a . late vel conditione, in iis natura eadem est. Ipsa eos Sanguine,

necessitudinibus ac iuribus coniunctissimos fecit: legislator vero naturam sequi et perficere, non evertere debet. Naturali autem iure et facto, ut planta radicibus terram complectitur, ita proprietas in familia desigitur: atque inde illa exolvitur et permanet hominum, traditionum ac iurium series, quae societas appellatur. XV. Quid vero, si nec filii adsint nec parentes, hereditatem accepturi' Respondeo, iure proprietatis, quod nunquam deficit, possessor quos velit heredes scribet. Siquidem eodem iure nostra largimur in vita et in morte; et semper, ut dicitur. vivens morientem apprehendit: et legem libertatis humanae, qua homo Se suaque possidet, nunquam evertet legislator. Testamentum, ait nobilis lureconsultus, triumphus est animae liberae et immort lis; cuius voluntas, quoties alieno iuri non ossiciat, adeo Vcra permanet, quemadmodum sacra est hom in is libertas et natura l). l Troplong,

XVI. Tandem, si in se ipsa inviolabilis est proprietas, si li- de ια Proprie- hera atque inviolabilis testatorum voluntas; inviolabilis quoque erit illa proprietas quae a civibus in communi possidetur, uti a pagis, li municipiis, ab Imperio, ab Ecclesia eiusque sodalitatibus. Ubique enim amplioris familiae imago, seu corpus morale, quod ex individuorum colligitur iuribus et voluntatibus. Quapropter haec moralia corpora, sive civilia sive ecclesiastica, non ex imperantium beneplacito, sed ex libera hominum natura constant:

133쪽

qui, libertatis iure, et se quadam vivendi xatione, et res suas ad honestum sinem obstringere valent. Hon timimus autem sinis, pietas et religio. XVII. Conspectum proprietatis, eius Originem, notionem. et immanentia consectaria, summis lineis. deScripsimus, ut statim pateat quomodo in iure naturali proprietatis omnia coordia nentur et fluant. Capacitatem, ius nempe ad possidendum, immediate haurimus a natura: illa, mediante lacis particulari, ve titur in ius proprietatis. Ius proprietatem sigit, eiusque perennitas gignit liberas permutationes, venditiones, locationes, successiones et testamenta. Familia, unam sere perionam agens, uno proprietatis iure utitur, unde ipsa et per imam societas mimr lur et persicitur: velut arbor, cuius rami ex una radice aluntur et emorescunt. Demum, quum vires coniunctae augeantur, iure suo. qui velint, se suaque in medium conserunt, ea lege, ut quae Frunt singulorum, communia fiant, et more familiae perducantur in suceessores. Haec omnia ita sibi constant, ut unum ex alio

fluat, nec proprietas in una ex recensitis speciebus divelli possit, quin corruat in ceteris M.

TITULUS III.

COMMGNISTARGM ARGUMEMA DILUUNTUR. I. Proprietas armis et cavillationibus concutitur. II. Obiiciunt 1: possessio a natura, proprietas a lege. III. 2. Fructus ab homine, terra autem a Deo. IV. 3. Quam primi vacuam acceperunt, vacuam tradant success ribus. y. 4. Hoc Scripturae clamant. VI. Hoc Patres. VII. 6. Hoc ius r manum edocuit. VIII. Resp. ad primum. IX. Ad secundum. X. Ad tertium.

XI. Ad quartum. XII. Ad quintum. XIII. Ad sextum. I. Laudavimus Communismum voluntarium, et praesertim religiosum, quo singularis proprietas in communem sociorum utilitatem consertur, ipsa proprietate apud Corpus seu sodalitatem permanente. Si communistae politici, religiosorum more, vellent bona sua sacere communia, iure utentur suo: in eo autem quod universae societati vim inferre conantur, quomodo Pra donum notam effugienu Ut sententiam evincant, armis et ca

i ta Nonnulla quoad ius proprietatis videri possunt apud Pusendorsum, Ius nM. et stent, cum notis Bar Frac, l. IV, c. 4; apud SchWara, i Distit. iuris pubι. unio. nat. et stent ., pari. Il, tit. 2. Inter recentiorest consulantur: Comte, Ty. de ια proprietή. ch. IV, et seq.; Hennequin, IV. de Legislat. et de Iuris et ., t. I, tit. 2, p. l7b et seq.; Troylong, Deta proprieta eis.

134쪽

illationibus certant. Nos qui armis non delectamur, ratiunculas dissiuvemus. II. Aiunt 1: Possessio quidem est a natura, at proprietas qua possessio permanens tu et personae alligitur, nonnisi a lege positiva seu a communi omnium pacto esse potest: adeo ut poMsessor sit individuus, proprietarius autem sit omnium communitas vel Status. II l. 2. Revera, ea quae ab homine quodammodo creantur. hominis fiunt; terra autem a Deo creata est: ergo non terra, Sed fructus qui exeulti sint. hominis proprietati cedere poterunt. IV. 3. Nihil enim iniquius quam ut primae hominum generationes vacuam terram occupent, sibique eam habentes, successoribus praeripiant. Nonne aequales Omnes, qui prius et qui posterius geniti suui3 Ergo primi terram occupent et possideant, sed non ut propriam: quaeque illis vacua data est, sequentibus vacuam relinquant. V. 4. Hoc omnia iura clamant. David. rex et propheta, terram non singulis sed omnibus in commune datam inirmat: a Caelum caeli Domino, terram autem dctit filiis hominum 1). nChristus docuit nos ponem quoιidianum petere. significans ea n stra fieri quae usu quotidiano absumuntur, Oetera vero comm

nia habuerunt primi qui eius fidem amplexi sunt. VI. 5. Eamdem doctrinam tenuisse Ecclesiam, docemur as. Ambrosio, qui ossicia describens, sic definivit: u Formam iustitiae putaverunt philosophi, ut quis communia. idest publica, pro publicis habeat; privata pro suis. Ne hoc quidem secundum

naturam: nviura enim omnia omnibus in commune profussit. Sic enim Deus generari iussit omnia. ut pastus Omnibus communis esset, et terra foreι omnium quaedam communis posse

sis. NATURA IGITUR IUS COMMUNE GENERAVIT, USURPATIO IUS F

ciT mi VATUM M. n Vehementiora habent Cyprianus, Chrysost mus, Basilius, aliique plurimi quos Ecclesia doctores ae patres

veneratur.

VII. 6. Ergo vere illud sanxit Ulpianus: u Nihil commune habet proprietas cum possessione R. is VIII. Respondemus ad 1. - Semper et utique possessio eum firma et libera rerum proprietate suit consociata. Antiqui r

centesque mores explorati sunt: nunquam vero sabulosus ille status apparnit, ubi dominium, exclusa proprietate . ad nudam po sessionem redactum suerit. Facta autem universalia, universalem seu naturalem causam habent. Quis enim, niSi natura. Sylveristrem hominem, rudem vel insantem, eos uno verbo qui solam naturam habent, constantissime docere potuit, sua retinere vel dist here, aequum et honestum esses duis, inquam. nisi natura, contaientia haec universalis . leges omnes et hominum statuta antecedens3 Ergo possessio et proprietas non duae res, sed duae eiusdem rei formae habendae sunt: proprieta' est tus, posseSi Psal.CXlli,

sess.

135쪽

LIBER H.

sio est faelum. Proprietas enim non in abstractionibuq versastur, sed exteriori actu completur. Actus exteriores possessio nem constituunt: hi autem proprietatis iure sulciuntur. Utr que igitur, proprietas nimirum et poswSSio, a natura pri,secta sunt. Vel saltem, quomodo proprietas quae leges antecessit, ex legibus orta sit, edisserent nobis Commimisines Origines autem

mundi ab initio recolentes, nunquam pactum conspicimus, ubique vero factum proprietatis a natura prosectum. Sed demus p ctum. Nonne pacta serv8nda Sunt, eaque praesertim quibus niversa iam societas innititur IX. Ad 2. - Νegamus ea sola in dominium venire quae a nobis exculta et veluti' creata sint. Sylvestres iterum homines inspiciamus, qui docente BouMeau, pluris valent quam nos.Numquid illi creaverunt aut saltem excoluerunt Bum, piSem, PaScua et Ductus, quae ultro tellus et arbores serunt3 Attamen illis ea cedunt iure naturali et universali, nemine reclamante. Cur veroΤ Quia quae nullius sunt, occupatione, inventione, aut labore nostra fiunt. Pulchre autem agrestis illa simplicitas propriet tem acquireret, quae hominum ingenio ac solertiae neganda e seli Pulchre. et perbelle, si propterea quod . nec lana, nee tel3,

nec marmor creata sunt, nec lanae opificium, nec picturae, nec

statuae proprietas in artificis dominium venireti Quodsi marmor. cur non est tellus, Occupata primum, dein tot inpendiis ac laboribus exculta Nam, nec raro evenit ut opus agricolae, naturae opus aemuletur: uti solitudines ingredi, terram scindere, sylvas evertere, belluas expellere vel domare, stagna exsiccare, loca et

aerem expurgJre, arbores conserere, domos aedificare; uno ve

bo, Creatoris opus perficere. Sed quis tot labores perpessus suisset, nisi occupationem comitaretur proprietas Eo vel maxime, quod non unius sed plurium quandoque aetatum labores requiarantur.' Proprietatem expelle: ubique nunc florens ac fructifera tellus, brevi ad silvestrem statum reverteretur. Atqui non ad silvas conditus est homo. Ergo naturae vox, sinis et publica omnium utilitas, proprietatem confirmant; omnemque dubitationem removit genus humanum, honoribus sere divinis eorum mem riam prosecutus qui primi, labore ac dominio singulorum, te ram subigere docuissent. X. Ad 3. - Si valeret Communistarum lex, praecipiens ut quaelibet generatio terram quam dominio vacuam occupavit, vacuam relinquat: successuri terram ne excultam ac magiseram, ansere incultam reciperent3 Quis enim ignotis successoribus adi borabiu Contra vero, fructiferam et divitem accipiunt, propri tate constituta. Quae autem praeterit generatio, nonne advenienti Omnia sua relinquit' Varia equidem partitione, quae in luctabilis est praesentis vitae conditio; sed nonne patrum lab res atque industriae filiis accedunt' Nonne, aucta terrae ubertate. Omnes de illa participantΤ Grato igitur animo eos prosinu

136쪽

mur qui nobis paraverunt divitias et commoda: illaque nos a geamus, posteris tradenda simul et augenda. Sic una aetas. alteri aetati ad laborat: quod una invenit. alia expolit et perficit. Pr prietas acuit ingenium, divitias parat, sed non immobiles facit, nec earum sontem exhaurit. Sicuti Homerus nihil Virgilii ingenio et virtuti praeripuit, imo plurima contulit; ita exactae generationes, succedentibus nihil auserunt, sed magna contulerunt et conserunt. Hinc evolvitur genus diumanum, ditatur, perficitur. Ex adverso, absurda. et puerilia loquuntur Communistae. Absurda: quia nunquam ita una generatio deficit, ut sequenti terram vacuam relinquat: generationes interseruntur, non Simul et semel occumbunt. Puerilia: nam . extincta proprietate. Soci tatem ad perpetuam pueritiam ac paupertatem adducerent.. XI. Ad 4. - Τerram dedit Deus siliis hominum, ut illam

in sudore excolerent: ergo excultam sibi haberent. Vetans e plicite ne quid ex re aliena contrectaretur, imo neque concupisceretur: u Ν0n: surtum facies. . . Non concupisces domum Pr

ximi tui, nec omnia quae illius sunt 1). o Christus autem, d minica oratione, nimiam habendi sollicitudinem. non propri tatem excludit. Quam proprietatem primi fideles integram retinuerunt, dum sola charitas quaedam essecerat communia: nam quisque quod vellet offerebat. Petrus enim Ananiam non de iniustitia, sed de mendacio arguebat: a Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudari de pretio agriΤ Νonne manens tibi manebat, et venundatum in ι- eraι potestate' 'nXII. Ad 5. - Ecclesiae Patrum attendenda est mens, atque integra sententia. Labentibus tertio, quarto praesertim et quinto Ecclesiae saeculis, undique concusso vel diruto Romano Imperio. dissidentia et cupiditas, ut in politicis commotionibus contingit, divitum corda in pauperes praecludebant. Tunc Patres et Ecclesiae Doctores in crudeles divitias insurrexerant: et praeceteris, Cyprianus, Basilius, Chrisostomus, Λmbrosius. Condita esse universa ad communem omnium vitam, memorabant; iustitiam a beneficentia, quunt de vita ageretur, non Seiungebant. Quod ex obiecto Ambrosii loco demonstratur. Etenim pr sequitur: si Dum augere opes, aggregare pecunias, Occupare te ras poMessionibus, praestare divitiis cupimus: iustitiae formam exuimus, beneficentiam communem amisimus. Quomodo enim p test iustus esse, qui studet eripere alteri quod sibi quaerat' 3). nIgitur 1. s. Doctor non de stricta itistitia loquitur, sed de illa bonitatis forma quae iustitiam simul et benescentiam complectitur. 2. Vertissimum ereationis finem indicat dum ait: si Natura omnia omnibus in commune profudit; natura ius commune generavit. 3. Νon proprietatem arguit. sed divitum ingluviem, dum concludit: α Usurpatio. ius secit privatum. n Illa nempe usurpatio quae, ut declaraverat, pecunias pecuniis, possessiones'

4.-Cf. Laurent.

ment. de vera

munionis bonorum in Ecelesia merosolimitana.

137쪽

possessioitibus sine fine congerens, iustitiae et misericordiae sormam exuerat; non vero illa proprietas quae suis providens, superflua miseris elargitur M. Ceterum, mirum est Communistas in Scripturis et Patribus effugium inquirere, a quibus tam luculenter et nervose refelluntur.

XIII. Ad 6. -Τandem, quo sensu Ulpianus pomessionem distinxit a proprietate, et nos illam distinguimus. Evenit enim aliquando ut possidens, sacto non iure possideat; et tune vere amfirmatur: si Nihil commune habet proprietas cum possessione. nSed quum in hac facti specie, nihil conserat possessio nisi ex pra Sumpta proprietate, usquedum verus dominus inveniatur: ex a ducta lege ius proprietatis confirmatur 1). Ius autem Romanum originem et vim proprietatis apprime intellexit, cum res domino eXpertes, nullius potius quam communes appellavit: a Quod ante nullius est, id natui oui ratione occupanti conceditur 2). nHoc et superiori titulo, ius proprietatis sub naturali et ci- ili respectu conspeximus: nunc de eius connexione cum iure PO-

lαὶ 6 Quod zsupEnEset, date eleemosrnam. a s Luc. XI, 4l non modo consilium evangelicum est, sed praeceptum. Tamen variam habet lutitudinem ex adiunctis dimetiendam, pro communi. vel gravi, vel eaetrem αproximorum necessitate. Miram autem vel simplicitatem vel ignorantiam prositetur Ahrens, primos Christi fideles, atque Ecclesiae Patres pro communistis venditans. i Corso di diritto nat. Appendice Vosqβa delici storia della propriet M. Adeo suam laudant philosophiam rationalistae. ut

communem Rensum a miliant.

138쪽

TITULUS IV.

DE ΝATURAE AEQUALITATE ET FRATERNITATE CIRCA IUS PROPRIETATIS. I. Ide is aequalitatis et froeternium is abutuntur Socialistae et Communistae. Il. Aequalitas iuris, sive proportionis, servanda in iurium inaequalitate. III. Conditionum aequalitas repugnat ingeniorum et meritorum liliertati et inaequalitali. IV. Nulla potior tyrannis materiali aequalitate. v. inter inaequalia, aequalitas sine proportione, est iniquitas. Vl. Extrema inaequalitatis et aequalitatis, regna implent seditioni hus. Ill. Persona et εocietas delentur, nimia inducta aequalitate. Vili. Communistarum fraternitas. IX. civilis et christiana, in uno corpore, cum membrorum Va rietate. X. ipsis varietatibus conseruntur omnia et coagmentantur. XI. In societate, in rerum natura, diversa ossicia et ministeria. XIl. Λ natura quoque diversitas iurium et opim, sicut familiarum, civitatum et populorum. Xlli. Si unum ius, ubi distinctio nationum et gentium 3 XIV, XV. Comniu-nistarum doctrina a Luthero orta. et lactis expressa. XV l. Anahaptistarum principium et consequentiae. XVI l. Nisi Deus adsit, p.ra diduc pertimescenda.

I. Figmenta Socialismi et Communismi nunquam orta essent, vel repente concidissent, nisi potentiori atque ampliori i- lea sustentarentur. Haec idea est civilis vel politicae cuiusque eminentiae aequalio sive demolitio. Duplicem habet partem: pr prietatis et imperiorum eversionem. Finis est, societatom tabulae rasae coaequare: quam aequalitatem tuentur iure fraterni- 'tatis. Hinc apparet sensus illius formulae: aequalitas, fraternitas. Quid verum, quid salsum in hac re. Videamus. II. Circa hominum aequalitatem hoc unum verum est: Iura aequaliter servanda, etsi qualitate vel quantitate inaequalia. Nam quum eadem natura. habeatur in singulis atque in universis. si abstraeie illa conspiciatur, abstracte quoque eadem vigebit iurium mensura et aequalitas. Λt vero, quum in praetica hominum societate, naturaliter discriminentur illa eadem iura, turn qualitate. tum quantitate, nisi proportione indueta, nullo modo se varentur ad aequalitatem. Sic. quesitate iura patrum a iuribus . filiorum; quantiιate vero, diligentissimorum in re quaque iura,

a iuribus diligentium vel etiam indiligentium disserre . quis insi-cias iverit Igitur, qua ratione in familia, ita in civili vel politi

ca societate iura acquisita et concreta non sunt omnibus aequalia. Licet enim, quoad naturae substantialia, omnes nascantur aequales, nulli bi tamen absoluta viget aequalitas. Variant vires et ingenia: et posita eadem capacitate naturali pro libera voluntate adhuc variat virtim et solertia. Unde neeessario praemia et stipendia discriminantur. Est tamen aequalitas in varietate, iubens ut omnibus iura sua reddantur ad aequalitatem, re cum iure commensurata. Hinc inaequales cum sint proprietates vel possessae vel in hercilitatein relictae, successoribus aequale est iu8

139쪽

hereditatem capiendi, suaque omnibus possidendi ac tuendi. Imo ipsa aequalitas moralis, qua merita et iura rebus debent coa quari, necessario materialem inducit inaequalitatem. Haee r tionabilia et vera. III. Cetera de conditionum et proprietatis aequalitate, inania sunt et impossibilia. Etenim decernenda esset ante omnia aequalitas virium et animorum, aequalitas solertiae ac virtutis, aequalitas laborum et meritorum, ut aequalitas responderet pra miorum et stipendiorum. Libertas nimirum et persona ipsa s rent delendae. Pulchra autem societas, in qua homines. veluti equi aut boves. eodem premerentur iugo, ut uno eodemque gradu incederenti Pulchra gubernandi ars, quae homines quasi oves ad eadem pascua idemque presepe compellereti Sed homines s mus. Varias lacultates a natura intulimus, ac insuper a natura ius et libertatem hausimus, illas voluntate atque ingenio expoliendi, acuendi. persiciendi: unde praeclarissimus ingeniorum stimulus, aemulatio. En igitur iurium genesim et seriem: 1. a quale ius in communi agone contendendi ad potiora: 2. viribus atque ingeniis aequalis libertas se exerendi; 3. aequale ius pra mi is et fructibus virium et ingeniorum, quaecumque Sint, uten di ac fruendi. IV. Ergo eum inaequalitate virium, voluntatum ac laborum, nunquam subsistet materialis aequalitas proprietatum, conditi num atque honorum. Num, canente Lucretio,

Omnes, ib. V, v. Foedere naturae certo, discrImim servant i l.

Discrimina haec naturalia ad aequalitatem compescere, ut nemo ingenio assurgat, nemo opibus vel honorificentiis extollatur. quid est aliud quam in abiectione et in teterrima omnium tDrannide aequalitatem constituere3V. Quare Plato, in libro de Leoibus sapientior quam in Republica, optime animadvertit: a Inter inaequalia aequalitatem inducere sine iusta proportione, iniquitas fieret. Extrema aequari De Io. V l. litatis et inaequalitatis, regna seditionibus implent 23. is Aurea, in utraque parte, haec Platonis sententia. Nam in prima, insertex rerum essentia, eos quos natura viribus et ingeniis inaequales constituit, ferrea mensura elle ad omnimodam aequalitatem compellere, Summam esse inaequalitatem atque iniquitatem. Sic. licet omnia triangula uni et aequali legi subiiciantur, ut eorum areae aequent productum basis in dimidiam altitudinem. vel viceversa; Sequitur ne omnia aequalibus areis constare Τ Minime sane: sed ipsa lex naturalis, arearum inducit inaequalitatem, probasis et laterum varietate. Λ pari in hominibus, quorum sequisitiones, dixerim, aequant productum capacitatis in diligentiam. Si demas hanc proportionem, naturam infringes. Ergo iniqui-

140쪽

tas est, ut Plato amrmat, inter inaequalia inducere aequalit tem sine iusta proportione. VI. In altera autem parte, quod idem monet Plato, regna seditionibus implevisse aequalitatis et inaequalitatis extrema, iactum est omnium saeculorum. Nam, vigente captivitate, qui antiquus erat inaequalitatis excessus, insurreetiones captivorum in dominos erant pertimescendae. Et sane illud obtinuerat truculentum Catonis verbum tot eaptivi, tot hostes. Postremis vero temporibus, oppositum aequalitatis excessum iactantes comme titiae libertatis artifices. illud effecerunt ut una societatis pars in alteram, minus scilicet habentes, in divites impellerentur. VII. Ergo dum, vera aequalitate, singulorum facultates ibbere evolvuntur, adeo ut praemia meritis exaequentur, in qua praemiorum inaequalitate civilis viget aequalitas; ex adverso. salsa et agresti alia aequalitate, personalis valor et libertas d lentur. societas exscinditur et conteritur.

VIII. Nec selieiori exitu ad fraternitalis ossicia appellant

Communistae. Inquiunt: Si omnes fratres nascimur, cur non omnes honoribus, opibus, gradibus et ministeriis civilibus ae ualiter potimuri Cur in eadem domo, quae mundus est, alii dignitatibus fulgent, alii despiciuntur: alii abundant, alii esuriunt Reddant igitur aliquando potentiores saeculi, quae insirmis ac miseris fratribus sublata sunt. Haec illi. IX. Reponimus. Suavissima vox, fraternitast Illi igitur nequiores qui eam tamquam sammam in societatem iaculantur. Una omnes iungimur fraternitate, sed magnae samiliae membra constituti sumus, in qua consociamur multiplici facultatum et ossiciorum varietate. Imo, unum corpus sumus, si malint Coinmunistae. in quo omnia membra una coagmentantur unitate, licet ossiciis dissimilia. Quod optimus exposuit philosophorum: a Nam, ait, et corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpores Et si dixerit auris: Quoniam non sum ulus, non sum de corpore: num ideo non est de eorpore7 1 nΛ pari, in magna hominum familia, omnes fratres, eiusdemque corporis membra constituimur, in ipsa munerum et conditionum varietate. Quae varietas requiritur ad totius corporis utilitatem. Prosequitur enim: a Si totum corpus oculus, ubi auditiise Si t tum auditus, ubi odoratus Nunc autem posuit Dem membra, i numquodque in corpore sicut voluit. Quodsi essent omnia unum membrum, ubi corpus' Nunc autem multa quidem membra.

num autem corpus R. v Nonne a pari expostulari posset: bi id de mundo, quid de sociali ordine et textura. si omnes divites si omnes philosophi, vel magistratus, vel reges Vel si omnes mercatores, ubi agricolaes Et si omnes agricolae, ubi artium li- heralium magistriZX. Hinc patet, ad constituendam societatem, unde orituri S. Paulus I Corinth, Xu.

SEARCH

MENU NAVIGATION