Iuris naturae et gentium privati et publici fundamenta auctore Gulielmo Audisio

발행: 1853년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류:

171쪽

uls ECCLESIAE CATHOLICAE IN FIXAM ET PERMANEXTEMPROPRlETATEM. l. Possidendi ius habet Ecclesia a lege naturali et divina. Il. Qui ius habent ad societatem. habent etiam ad religiosam ineundam societatem. Ill. Ergo ius quoque sua in Ecclesiae dominium conserendi. lv. Ecclesia societas est sui iuris, licet in statu, exemplo familiae. V. Opibus indiget ad socialem vitam perducendam. VI. Dum in terris agit, terrena sibi et pauperibus possidet Ecclesia. VII. Eius dominium est in suo genere Plenum atque persectum. Vili. Hactenus ex iure naturae. IX. Sed divina institutio, divina infert iura. X. Sacrorum expilatores, sere nunquam in civilibus laudandi. X l. Neque felices ipsi aut nationes. XII. Lutheri aliorumque testimonia. Xlli. Henrici VIII effrena ingluvies . et mira paupertas. XIV. Anglicanae direptionis miseranda consectaria. XV. Male parta, male dilabuntur. XVI. Ossicium pastorum est tuitio bonorum ecclesiasticorum, exemplo s. Ambrosii. XVI l. Cui invictus additur martyr, Thomas Cantuariensis. XVII l. in qua defensione. pacem diligunt cum aequitate, sortitudinem exercentes cum mansuetudine. XIX. Tridentini concilii poenae in direptores. XX. Divina adhuc vis in anathemate. XX l. Ergo proprietas ecclesiastica omni possibili iure et sanctione communitur.

I. Ius accipiendi et possidendi habet Ecclesia a natura et

speciatim a Deo: a natura, quatenus est hominum societas; a

Deo, quatenus est specialis societas ab ipso immediate institu-

II. Homines, non imperantium gratia vel concessione. sed ex naturali iure societatem ineunt. Ergo non legum favore, Sed ex ingenito cuiusque iure ea habent quae ad societatem constituendam requiruntur. Iam vero, si societ38 religiOSa non ret, neque Societas est: imo ipsa religio, vera est societas, tum intemna tum externa, quum inter homines sit exercenda. Ergo qui

bus licet societatem inire, licet quoque veram religionem pro-

la Eorum qui Ecclesiae ius possidendi negant vel minuunt, triplex

est classis. Prima est haeretico rum . contendentium Christum prohibuisso Ecclesiam eiusque ministros, ne bona temporalia possiderent. Quod tenuit Arnaldus a Brixia, circa annum li39, eo praesertim consilio ut diruta temporali Romani Pontissicis potestate, vetus respublica exurgeret. Deinde Valdenses ante annum l2l0; Marsilius Paduanus, anno 1327; et prae ceteris Wiclephus, cuius haec erat propositio cum aliis damnata in concilio Constantiensi, an . Mib: u Contra scripturam sacram est, quod viri ecclesiastici habeant possessiones. i, Altera est plurium iurisyeritorum, Statum quasi idolum venerantium, a quo omnia Ecclesiae iura in temporalibus dependeant, adeoque principum nutu revocentur. Quibus theologi ian- senistae addendi sunt, vario quidem gradu et proportione. Tertia est recentium philosophorum, qui, simul constatis ian senistarum, iurisconsultorum et haereticorum erroribus, implacabili addito religionis catholicae odio, illam expoliare atque niterere conati sunt. Horum varia argumenta refert Meriin, Repert. de Iurisprud. . v. Cte 'ste, S. 2, t. 3, p. 7 et seq.

172쪽

lo. iliteri, atque iura singulorum in coin Inune proferre. ut cadem religio exerceatur, vigeat atque Pilior eat. III. Posito itaque naturali et divino hominum iure in religiosam societatem coeundi, sequitur ius et ossicium singulorum, aliqua ex suis in communem Corporis utilitatem conserendi; qu rum proprietas ex dominio singulorum egressa. transfertur in Corpus, eorumque dominationi atque adminstrationi subiacet qui Corpori legitime praesunt. Atqui societati religiosae praeeStclesia: Ecclesia, inquam, non quatenus est societas omnium sidelium, sed Ecclesia docens, regens atque gubernans. IV. Igitur dominium illorum bonorum, ex singulorum i ribus et voluntatibus prosectum, remanet apud Ecclesiam: quemadmodum apud praesidentes auctoritates remanent dominia collegiorum, universitatum, corporumque moralium . quae unumquid constituunt ab universali vel nationali societate distinctum. Si dixeris haec dominia transire in rempublicam, quia Ecclesia et corpora moralia sunt in republica sive in Statu, ut illiberales recitant iurisperiti; dicendum quoque foret, familiarum d minia ad Statum pertinere, quia familiae sunt in Statu: sicquem0nstrum esset Status, quod sibi omnia deglutiret.

V. Proprietas religiosa quum enascatur ex iure Singulorum in dando, et Corporis in accipiendo, est quoque ius necessarium ad societatis constitutionem. Consulto enim Ecclesiam dicebamus societatem internam atque externam: quo utroque respectu, proprietatibus indiget. Λdsunt ministri, homines quidem, et ni triendi: aedes sacrae, clericorum instructio atque educatio cultus instrumenta, solemnitates, sacrificia. Dei cultui, pauperum omniumque miseriarum cultum sola adiunxit christiana religio. Ε clesiae divitias, quinto ineunte saeculo, iam carpentibus nonnullis respondebat Chrysostomus: a Cum facultatum Ecclesiae magnitudinem perspicis, cogita etiam inScriptorum pauperum tu bam. infirmorum multitudinem, innumerarum eXpen rum n cessitates. Curiose inquire et scrutare: nemo impedit. Ecclesia impendere necesse habet viduarum coetibus, virginum choris, hospitum adventibus, peregrinantium aerumnis, victorum calamit tibus . infirmorum et mutilorum necessitatibus etc. 1 . VI. Haec Chrysostomus. Universis autem subvenire indi gentiis et calamitatibus, perpetua fuit Ecclesiae consuetudo. Laurentii martyris factum neminem latet. Iis qui obiiciunt ex s. Λmbrosio: Nihil Eeelesia sibi, nisi iidem possidet. integram reponimus sententiam: a Nihil Ecclesia sibi, nisi fidem possidet: hos

redditus praebet, hos fructus: POSSEssIO ECCLESi AE SLMPTUS EST EGENOnu M. v Nilii ibi Ecclesia limsidui, quod praedonum manus semper effugiat. nisi di inam fidem, spem, charitatem; possidet tamen terrena dum terrena est, dum peregrina est; haec possi- .det, ait s. Augustinus quia Socialis est. Sed eius possessio patri- monium esι pauperum, sumptim egenorum: quia omnium mali nom. XX l

173쪽

ter est. Ergo si Ecclesiae et egenis uita et communis est posse sto, nihil Ecclesiae subripitur, quod Simul pauperum et insirin rum calamitatibus crudeliter non subtrahatur. Insuper Ecclesiae possessio non deleretur, ni Si, quoad hominibus licet, externa eius constitutio evertatur. VII. Si ius donandi et possidendi. Ecclesiae membris et corpori inest a natura, eiqile necessarium est ad propositos sibi sines consequendos; ergo est ius stabile, permanens, persectum in Suo genere, hoc est, rerum usum, proprietatem et perennitatem amplectens. Nam si permanens est proprietas in familia et in societate politica, quia utraque, Succedentibus Sibi personis, s cietas est permanens et lixa: a pari proprietas religio , cum religioni nullus sit sinis. Esto, solvi possint societates aliquae civiles, quarum desierit finis, salvis tamen membrorum iuribus et proprietatibus: at cum religiosae societatis nunquam cesset sinis, cumque eius institutio et iura a natura sint vel a Deo, non a principibus: ius possidendi nunquam dissolvetur a Statu ejusque rectoribus. Neque obiiciant. modum et solemnitales ecclesiasticae p0ssessionis a republica impertiri, sine quibus concidunt dominia. Nam et laicis possessionibus impertiuntur, et tamen dominia sunt singulorum. Solemnitates dominia Supponunt, non ea constitiant. VIII. Exposita argumenta ecclesiasticam proprietatem vel in ethnicos tuerentur: sunt enim ex naturae penu desumpta, in eoque recidunt quod licet singulis res suas Deo dicare et pauperibus, quo iure nisi ab immanissimis humanitatis tortoribus expoliari non possunt. Reliqua suunt ex hoc principio. Nunc C tholicos alloquamur, quorum mentis puerilitas vel perversitas ethnicos superavit, quando bona nationalia dixere proprietates ecclesiasticas. IX. Ut plura breviter contrahamus, Ecclesia divina est societas, a Deo immediate instituta, non ut in cryptis agat, sed ut libera luce utatur. cultum et vires exerat, iisque utatur rationibus, conventibus et sodalitiis, quibus propositum sinem contingat. Ecclesia hanc a Deo habet existentiam, a Statu atque a principibus independentem: quam existentiam ei Status non contulit, neque auferre poterit. ΕSi ergo Ecclesia, catholice Sentientibus, societas sui iuris, spiritualis et externa, externis substantiis utens quidem non inhaerens, ea prope ratione qua immortalis anima suum habet corpus, quo vitam agat sibi a Deo prasstitutam. Ita sane. Quemadmodum anima membris eorporeis spirituales exerit facultates, iisque adolescit, firmatur, scientias atque artes parat: sic Ecclesia quae constat hominibus, hominibus praesicitur, hominum opera utitur ut verbum Dei evangeliaetur. rebus temporalibus quasi membris corporeis reficiatur necesse est. Haec Catholicorum mens, communistis et praedonibus exceptis. Christus nihil fixum poSsederat, qui nee seipsum possedit,

174쪽

qui vitam carnificibus tradidit: ut loculos habebat ex oblationibus iidelium, quos eius aevi scribae et pharisaei nondum nationales loculos appellare didicerant. Sed contra, ex catholico sensu, statim ipso persecutionum tempore, didicerant fideles mobilia et imm bilia in perennem Ecclesiae proprietatem conferre. Una SBeeul rum vox: ius esse fidelibus dandi. Ecclesiae accipiendi, et sic data et accepta in Ecclesiae manere dilione, proprietate. potestate , y trimonio, dominatione: in vasores vero sursi et sacrilegii arguere: quod in Capitularibus regum Francorum. et perpetua habetur historia. u Scimus sert Petitio populi ad imperatorem Carolum Magnui j res Ecclesiae Deo esse sacratas, scimus eas esse oblati nes sidelium et pretia peccatorum. Quapropter Si quis eas ab ecclesiis, quibus a fideliinis collatae Deoque sacratae sunt, Buseri, sacrilegium procul dubio committit: caecus enim est qui ista non videt l). n Expressius alia lex Miuvatorum: a Nullus eum squires suas clesiae offerre velit) prohibeat, non rex, non dux, nec ulla persona habeat potestatem prohidendi et 2). v Ergo Mel siae institutio, quae existentiam et modum existendi immedia- diate habet a lege divina, non a lege civili: eius natura et finis; catholicus deinde popolorum sensus, voluntas, libertaS; uno verbo, ius naturae, ius gentium, atque summi ipsius Dei, ecclesiasticam firmant proprietatem M.

X. lnvasores non desuerunt, etiam regia fulgentes dignitate. Sed a iacto ad ius non tenet illatio: nec sere unquam laudaudi in civilibus, qui in Ecclesiam suere sacrilegi. Sic Chilpericus rex utestamenta quae in Ecclesiam conscripta erant. plerumque disrupit 3ὶ: n qui ob sua vitia et sacta, dictus suit Nero et Her des sui saeculi. At paulo post Gutramnus rex et testamenta d iunctomim. qui reclesias haeredes instituerant. et a Chilperico compressa suerant, restauravit M n Pipinus quoque et quantumcumque de rebus ecclesiasticis, quas pater suus abstulerat, potuit, ecclesiis reddere procuravit M. B Latrocinium latetur restitutio. Cuius quidem latrocinii, nec populis nec principibus spernendi sunt essectu8. XI. Iam Carolus Magnus in responsione ad Petitionem p

iαὶ Recte igitur, expleta gallica depraedatione quae incaeperat anno

178s iusto percitus dolore, conquerebatur Bonna ud: . Ainsi su depouil-lee de lous ses domaines. et de toutes ses possessions, Sans exception. leelerge de France, mal gre une propriete sanctionest par toules les puissances de lyunivers, par te sacerdoee et i 'enipire; propriele acquis e depuis presde qualorae sthcles, et en saveur de laquelle, ii de aut de tit res, s lis nyeus-sent pas existε, militoit la preseription la plus autentique doni les anna les de la justice lassent mention. Ainsi a pres quatorae cents ans de tit res et de j issance, su pillite et devastεe i Egli se Gallicane, contre inus tesdroiis admis par les homines re unis en sociεto, contre le droit naturet, ci

Reg. Franc. t. I, col. 406.

Franc., tona.

175쪽

1 Capit. Rest.

Franc. . lom.

puli, in generali Wormatiae conventu. anni 803, animad uri rat: a Novimus multa regna et reges eorum propterea cecidi M. quia Ecclesias spoliaverunt. resque earum vastaverunt, Bb tulerunt, alienaverunt, vel diripuerunt, episcopis et sacerdotibus, atque, quod magis est, ecclesiis eorum abstulerunt, et pugnantibus dederunt. Quapropter nec sortes in bello, nec in udo stabiles fuerunt, nec victores extiterunt. . . Quae omnia vitantes. nec talia sacere, nec consentire. nec insantibuR aut succe foribus nostris exemplum dare olumus, sed quantum alemus ut POSSumus ... prohibemus contestamurque ne talia faciant, vel sacere volentibus consentiant 1). nXII. Lutherus ipse qui, bonorum ecclesiasticorum depra datione, principes allexerat, tandem confitebatur: a Comprobat experientia. eos qui ecclesiastica bona ad se traxerunt ob ea ta dem depauperari et mendicos sieri .et Aquilae tabulam deinde allegabat, quae ex ara Iovis carnes ipsi immolatas auferens, simul abstulit et carbonem, qui ipsius nidum comsumpsit. Revera, iebat quidam consiliarius electoris Saxoniae. ad seram poenitentiam adductus: a Nos nobiles coenobiorum Opes ad nos tr ximus: hae autem opes nostras comederunt et consumpserunt, ut neque coenobiales neque nostras amplius habeamus. nXIII. Iniquissimas Henrici VIII expilationes. et sequentem inde totius regni paupertatem quis ignoret De illo Sanderus: a Cum tot ac tanti monasteriorum in Anglia thesauri essent, ut

eorum vel decima pars etiam avarissimi regis mentem explere potuisset, tamen Henricus cum thesauros ubique omnes, cum Omnia sacra vasa, cum omnia praedia . iura et actiones in suam potestatem redegisset: cum praeterea decimas et an natas omnium

beneficiorum per universam Angliam exigeret; et adeo cum ipsum plumbum ligna atque lapides monasteriorum ubique venderet: ex eoque debuisset in aeternum omnia civibus suis tributa et vectigalia remississe id quod se facturum simulabat, ut cives eo libentius in monasteriis evertendis ipsius libidini assensum pra herent), imo cum debuerit quocumque christiani orbis rege, a gento praesertim et auro ditior extitisse; tamen adeo in contrarium ea res ex Dei iuStissima voluntate cessit, ut multo I aup rior intra paucos annos post expilationem istam fuerit, quam unquam ante aut ipse aut maiores eius fuerint: quin ille solus plura tributa et vectigalia civibus suis imposuit. quam Omnes Simul reges per quingentos ante annos fecerant R. nXIV. IIac ratione, divina agente vel patiente iustitia, rogum Scelera in populos convertebantur. Nam piae et religiosae proprietates ut sumus evanuerant: interim vero, ci tum aere. templis et sacerdotibus necessaria solvenda erant. Quid de pauperibus' Ipsorum quoque angustiae et necessitates novo civium aere Sublevandae: sed, frigescente charitate, pauperi Sinus tunc

Primum miserrime ac Ialissime erupit. Nam cum Henrici VIII

176쪽

immanitale direptae essent ecclesiae, et religiosae domus dei tae, Pauperes qui earum pane et pietate nutriebantur nudi ac famelici, plateas urbis impleverant: deinde, pro pane, virgis caedebantur, vel ea mi in domuum ruinis inclusi, ubi antea religi sorum charitas eos fovebat ac solabatur, fame et inedia consi- ciebantur. Bona scilicet ecclesiastica quae rex usurpaverat, Opulentissimorum divitiis nullo vel vilissimo pretio accesserant, indeque bonorum inaequalitate maxime aucta, duplex in regno hominum classis extitit: opulentissimi, et pauci: pauperrimi vero

et plurimi, quibus quod olim erat charitatis perfugium ademptum

XV. Lege Davan rati pressam et efficacissimam schismatis anglicani narrationem: Cobelli Epistolas de Resormatione; necnon Spei manni Historiam sacrilegiorum. Numquam verius quam in ecclesiarum direptionibus, illa patuit naturae lex: Male pamia, male dilabuntur su). XVI. Si hoc ius Ecclesiae, si haec mala in direptores iaculatur Νumen ossensum, ergo bona illa tueri pastorum est ossicium. Qua in re, s. Λmbrosii agendi rationem eo libentius exponimus, quod magnificos habuerit imitatores. Itaque cum Valentiniani imperatoris nomine ab eo peteretur basilica: u Respondi, inquit, quod erat ordinis: templum Dei a sacerdote tradi non P0SSe ... Convenior a comitibus et tribunis dicentibus imperatorem iure Suo uti, eo quod in potestate eius essent omnia. Respondi, si a me peteret quod meum esset, idest fundum meum, argentum

meum: quidvis huiusmodi meum bona patrimonialia), me non refragaturum, quamquam omnia quae mei Sunt, essent pauperum: verum ea quae sunt divina somnia Deo dicata) imperatoriae potestati non esse subiecta. Si patrimonium sineum, non Ecclesiari petitur. invadite: si corpus, occurram. Vultis in vincula rapere3 vultis in mortem3 Voluptati mihi est. Non ego vallabor circum- susione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans, Sed pro altaribus gratius immolabor. . . Mandatur denique: trade basilicam. Respondeo: Nec mihi fas est tradere; nec tibi accipere, imperator, expedit. Domum privati nullo potes iure temerare: domum Dei existimas auferendamΤ Allegatur imperatori licere omnia ipsius esse universa. Respondeo: Noli te gravare, imperator, ut putes te in ea quae divina sunt quaecumque sacra) imperiale aliquod ius habere. Noli te extollere, sed si vis diutiusta Sacrilegae huius direptionis consectaria generatim perstringebat

De Baslignac: l . . t 'antantissiment ou Passaiblissement deplorabie de lare ligion; 2. de grands prsiiudices pour la vertu, les minurs, les Selences,les belles- leti res et les aris; 3. Pincertitude dans toutes les proprisitsis; 4. Ia diminution de la constance due aux decreis de Passemblee nationale; 5. des niat heurs reeis p0ur les provinces, une Mule de villes, et presquetoutes Ies eampagnes ut Questions etc., p. l 3, an . t 789 . Vera nimis lSed quid praedoni ad victima my

177쪽

imperare. esto Deo subditus. Scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari. Ad imperatorem palatia pertinent. ad Meeta tem ecclesiae. Publicorum tibi moenium ius commissum t. non Sacrorum. v Quoniam vero pro Arianis basilica expetebatur. regerit Ambrosius: u Iterum dicitur mandasse imperatorem: Debeo et ego unam basilicam habere. Respondi: Non tibi licet illam habere. Quid tibi eum adultera Adultera est enim. quae non est legit timo Christi coniugio copulata Arianorum societas ij. nXVI l. Secernit diligenter sanctus Mediolanensium episc

pus, quae Sua sunt, fundum meum, argentum meum, corpus i-PSum, lilae invasoribus permittit. invadite: ab iis quae divina sunt. templa, cum de illis ageretur, et sacra illis quoquomodo inse vientia. Pro universis enim tuendis. invictus martyr, sub IIeri-rico II Angliae rege, occubuit Thomas CantuarienSis episcopus. cuius egregiam esserens animi sortitudinem Bossuetus exclamat: si Mira iniquitas. quae exuvias seri de Ecclesia, regum Regi d Sponsata, quia inermis et peregrina. Deus causam eius suscipiet. inexorabilis vindex in eos qui in arcam eius foederis manum audent inferre . . . O reges, omnia Deo dicata. vestra sint tuta patrocinio: non solum personae. sed loca et bona, eius impendenda servitio. Tuemini Ecclesiae bona, quae pauperum sunt patrimonia. Heliodori mementote. et brachii quo attritus ille fuit. qui attriverat bona templo commendata. Quanto ergo magis bona Observanda sunt, n0n solum Ecclesiis commendata sed tra

XVIII. Si regibus assentiantur sacerdotes, dicuntur in tyrannide colligati: rebelles autem . si pro veritate renitantur. PO que, ut s. Thomas Cantuariensis, in regnum et publicam quietem moliri. Falsum utrumque. Pacem diligunt cum aequitate. ven rantur auctoritatem, nemini assentantur, Deo et politicis rect ribus parent; verum Deo potius quam hominibus obsequuntur: tuentur quae Dei sunt, neminem aggrediuntur. nunquam ali num, sed, si necesse sit, suum sanguinem sundunt. IJtinam sacerdotum accusatores, hanc discerent sortitudinem cum mansuetudine lXIX. Quum efficax atque iuridiea defensio modos omnes amplectatur, quos tutor in sua habeat potestate: sacroriim Butem honorum tutores sint Melesiae praesules: hi suo deessent ossicio. nisi ea spiritualibus poenis tuerentur. Hinc Τridentinum: u Si quem clericorum vel lateorum, quacumque is dignitate tiam imperiali aut regali praesulgeat . in tantum malorum Omnium radix cupiditas occupaverit, ut alicuius Ecclesiae, seu cuiusvis saecularis vel regii laris honesieli, Montium pietatis, ali

rumque piorum locorum iurisdictiones, bona. eei Sus de iura, lau- elus. emolumenta . seu quascumque obventiones, quae in ministrorum et pauperum necessitates converti debent, per se vel alios. vi vel timore incusso, seu etiam per suppositas personas et

178쪽

ritorum aut laicoriam, seu quacumque arte, aut quoeumque quaesito colore in proprios usus convertere, illosque usurpare pra sumpserit, seu impedire ne ab iis ad quos iure pertinent, pedicipiantur: is anathemati tamdiu subiaceat. quamdiu iurisdictiones, bona. res, iura, fructus et reditus quo8 occupaverit, vel qui ad eum quomodocumque, etiam ex donatione suppositae pers nae, pervenerit, riclesiae cuiusque administratori, sive ben sicia in integre restituerit: ac deinde a Romano Pontifice absolutionem obtinuerit 1). n l Sess. Xxit, XX. Antiquitatis vocem repetebant Tridentini Patres, quae φapud universas catholicas gentes insonuerat: poenis sacrilegii stii taeevi: Dei iudicium incurraι et emommunieationem Sanctae E cIesiae etc., ut videre est in Capitularibus, aliisque legibus. Nihil aequius, quam ut persecta quaelibet societas, se inditis sibi viribus tueatur: nervus autem iactesiae est excommunitatio, seu a fidelium corpore et iuribus abscissio. Rident aliqui, non Νapoleone sortiores, neque sorte feliciores. Qui cum amare subria dens dixisset: a Non mihi excommunicatio arma deiiciet e manibus n: arma e militum brachiis, frigore rigescentibus. deiecta, Seque e trono deiectum aspexit. Divina adhuc latet vis in anathemate, quam gentes iure contremiscunt s). XXI. Igitur nihil est quod in proprietate ecclesiastica iureconsultus vel legislator ultra desideret. Naturali quidem iure omnes religiosam societatem incunt: ergo naturali quoilue iure necessaria ad eius finem in commune conserunt; atque adeo in perpetuum eius peculium, quum perpetua sit eius institutio. Divinitus autem instituta religio, non eo privatur iure necemaria sibita Neque inclemens Eeclesia, quae necessitate minatur et serit, ut sacrilegia amoveantur; deinde vero sanat, cedens iuri suo. llinc Concordatum Pii IlI, anno 180i initum cum Galliae imperatore; et aliud Dii IX anni l8bl cum Ilispaniarum guliernio. Quid enim aget quispiam cum iu lora timenda sint, nisi abrepta dimittantur u Nniis a votis appris it 'une twrsoune respectabie, qui te tient de la holache me me de ce venerable Poniati se s Pie Vil quo la menaee de separer la Franco du St. Siogo tui Moit salie par celui qui alors Muvernoit despoti litement ce pars et presquel Europe enitere, syil ne consentoit a renoncer au nona de l)Εgli se auxbiens ecclesiastiques alienes a cet te epoque s lDiιrn. his. et tit. de I,lege, i. aosit, uuid deinde de tot animarum salute, quas certe temporalibus divitiis praesert Ecclesia Videant tamen direptionum auctores qui

hanc Ecclesiae necessitatem imponunt. Interim vero certum est, antequam Ecclesia suo cedat iuri, Pontificum nomine et auctoritate, ementes hona Pia, non magis eorum dominium acquirere, quam si bona direpta a suribus emissent. Hae cessiones a Romanis Pontificibus peractae per concordata, probant iure publico Catholicorum ratum firmumque esse, utcumque dominium rerum ecclesiasticarum penes particulares ecclesias vel sodalitates maneat, irritas tamen esse earumdem alienationes sine praevia I olitisicis auctoritate. Quod sacrarum rerum postulat natura, pcclesiasticus ordo testatorumque ius atque securitas.

179쪽

providendi. quo naturalis ipsa religio potitur. Quum discretae sint potestates ecclesiastica et civilis, qui dixerit bona ecclesi stica esse bona nationalia, hic sane non minus desipiet quam si dixerit mea esse sua. Si catholicus sis, Ecclesiae et Nuntinis surumina pavebis: si saltem homo, pauperum misereberis: si rapax et sacrilegus, invade, sed Antiochi et Heliodori crimina, et is te poenas non effugies.

TITULUS XI.

couus NISI I LEGALH ET POLITICI INSTITUTIO. I. Napoleonis sententia. I l. Violata in uno proprietas, corruit in universis. lli. communismus legalis apud Gallos atque Italos. IV. Inde popularis communismus theoretice, V. et in saetis. VI. Stipendiorum iniusta promissio et fraudulenta. Il. Comitis de Mirabeau sophistica argumentatio. Vli I. Principum donationes, nec gratuitae, nec rescindendae. X. Corpora moralia in plena esse legis potestate dictitant rabulae. X. Favet veterum despotismus et Protestantismus. X l. Sed collectiva proprietas iura refert singulorum. XIl. in corpora moralia nihil ultra ius politi- eum. xlli. Ecclesiae divinum ius existendi et possidendi. X lv. Servilis admodum, nee plene catholica iurisconsultorum doeirina. XV. Monstrum fiscus, bona vacantia sibi devorans. XVI. Suam Protestantes Ecclesiam opibus sulcire. Catholici diripere ac denudare student. XVιl. Catholic rum et Prolestantium comparatio. XVlli. Obiecta. xl x. Bona sacra, ex iure divino et naturali, frustra alienantur a laica potestate. XX. Ipsa tuta sunt Ecclesiae patrocinio, iure naturae et populorum. XXI. Nec commemeia deficient. XXll. Conclusio.

I. Aiebat galliciis imperator: a Sacra res et inviolabilis est proprietas. Ipse ego Napoleo, invictis praecinctus exercitibus. agellum ad me trahere nequirem: nam QUI Es PiiOPRIETATIS Manee du UNO VIOLAT. IN OMNIBUS viOLAT 1). n Verissime: idem enim ius eo eit d Erat . in uno. quod in omnibus; eoque semel publica lege subverso. in 18 Sepi, 180s, omnibus subvertetur. Haec ille imperator qui non traxit agellum sed regna, aequitatem in dictis proferens, iniustitiam in lactis. l. Revera, quum omnes proprietates unius sint generis. iiiioque naturali iure nitantur, ea die universalis proprietas interibit, qua respublica domum vel agrum. cuiusque sit, iure d minii sibi adscripserit. Illa die. Babylonica vel Aegyptiaca instaurabitur captivitas, vel sertilis Graecorum doctrina de supremo imperii in res civium dominio. Aliis verbis, hic est legalis ille et politicus communismus, quem novi populorum dominatores, postquam in Ecclesiae auctoritatem protestati fuerant . in universam protestantes societatem, instituere aggressi sunt. Primum ecclesiastica, deinde civilis societas in iudicium vocabatur.

III. Fulmine hoc tacta primum Gallia, anno 1789: Italia

180쪽

vero, anno 18M: ubique, in Ecclesiam et in societatem, eademinita coniuratione. Aliquo tamen discrimine: nam in comitiis gallicis diei 2 novembris anni 1789. communi quodam hora re, reiecta quae bona Melesiae ad Statum pertinere dictaverat: tunc, Mirabeau agente. ad nutum Salus. amrmabantur: verba mitiora, res eadem. Audentius autem .die 10 februarii anni 1849, quidam in Romanis disserebat comitiis: Considerando rae it m sesso dei beni fretinui nelle mani morte ἡ dannoso alla prosperissidello Salo: Considerando tae it protulo dei beni suadetii in alemne corporazioni, non piu serve sper variare dei templ) vi finaspeeiade eui m destinato reo. Statimque, die 21 eiusdem mensis. lex serebatur: Tuui i beni Getesiastici delio Sato Romam sono dictiarati momi ETL DELLO sTATO. M Repubblica Romana dot G eonveniememenis i ministri deI eulis M. Quid mirum, si regiam usurpantes auctoritatem, privatorum quoque iura pertraherent Τ Haec omnium sesitionum initia et finis: primo auctoritatem rapere, deinde proprietatem. Lege coniurationem C tilinae aqud Sallustium, in qua omnium habes coniuratorum ingenium et exemplar. Aliis Italiae plagis eum similia aliqua peragerentur. Communismus legibus instituebatur. IV. Finge enim populum, cuius nomine et imperio, ut illi aiebant. proprietas ecclesiastica abradebatur, quamdam die, initis per seipsum comitiis. decrevisse: Nos, maior popini pars,

Considerames HAKus Mons As in societate esse manus divitum. quae in nostrae non calleseum: Considerantes, bona immobilia his manibus eoacervata, Sintus prosperitati esse meisum: Comsiderantes, fruetus huiusmodi bonorum non amplius inservire hominum aequalitati, ad quem finem omnia a natura instituta sunt: DECERNIMA UT INTER Ovrem AEOGALITER DIVIDANTUR. Quid adhaes Tam horrendo plebiscito nec deesset auctoritas, populari imperio constituto; nec logica vis, posito coniuratorum principio. V. Scilicet, proprietate ecclesiastica in tanta societatis parte e naturali sede revulsa, ius proprietatis in tota ruebat societ te. Communismi ius, legis nomine et auctoritate instituebatur. Neque illogica plebs: rapinas atque atrocissima scelera quae t gem gallicam sequebantur, annis praesertim 1792 et 1793. nullus ignorat: a nobis, Dei providentia avertit. Recte igitur, an-ia Viri manus mortuae sunt omnes congregationes quae quum sibi perpetuo constent, nulla in earum bonis sit dominii translatio, mortia causa: uti ecclesiae, hospitalia, eollegia. universitates etc. Ecclesiasticis tamen viris, non sine ignominiae cuiusdam specie, nomen illud instigitur quasi societati mortui sint, nihilque boni agant. Qua ratione, et Communistae nunc divites manus mortuus appellant: nec, posito principio, male

ratiocinantur.

Irruente gallica alterius saeculi perturbatione, bona hospitalium, quorum reditus sere trigluta libellarum miliones attigerant, declarata suerunt nationalia, hocque titulo divendita. Praecellens hic populi amor, quo seditionum magistri pariter et ubique gloriantur l

SEARCH

MENU NAVIGATION