Iuris naturae et gentium privati et publici fundamenta auctore Gulielmo Audisio

발행: 1853년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류:

201쪽

. git deprehendi: eam ad huius nutum rescindendam censemus. Contra quando contractus materia ponitur ex una tantum parte. ut si mortem minitanti centum promiseris, quum hic nihil p nat in pacto . nec adsit libertas in promittente, nec ius in exto quente. non perficitur contractus, qui est libera duorum vel plurium in idem placitum consensio. 0uare lusit Caesar dum praedonibuq mercedem solvit. quos cruci ais xit. Iuratas sponsiones excipimus: tum ob Numinis reverentiam. tum ne pereat hoc fidei vinculum et societatis standamentum, ubicumque nihil Inh nestum promissum fuerit. Quod splendidissimo Reguli exemplo. ne datam fidem salleret ad certam mortem redeuntis, confirmat

Ia norret animus, cadit e manibus liber haec legentibus:

Fertur, pudicae coniugis osculum Parvosque natos, ut capitis minor, A se removisse. et virilem

Torvus humi posuisse vultum. tuo . , lib. III, Od. b . Nescio tamen an in Reguli exemplo plus sit virtutis quam rigidi latis. Agehatur enim fortasse de auferenda vietis in bello omnis spe' salutiη. ut ad extremam usque mortem decertaretur. Haec veterum populorum speritas a nostris moribus exulavit. Utcumque, magnifice de Atlilio Vales Caesareus; cum enim reditum ad Carthaginem maturanti. ea obiicerentur a Licinio, aet. III, scen. ult.:

A' perfidi giurasti:

Giurasti in ceppi, e gli Augilri ...Hape magnanimus reponebat: Eli laqe iam Alrkraho ed at Moro Questi d insedellii pretesii indegni. Roma a' mortali a serbar sede insegni. Et vero quidem, servandam mortalibus atque immortalibus fidem. aliquando Roma docuerat. Hoc ex Pliatarcho desumisse sussciat. Quum Veios peteret Camillus, decimam praedae partem, si urbe potiretur, Apollini vovit. Urbe capta, voti immemor, universam praedam militibus permisit. Aliquanto autem post, quum religione stimulatus, ea de re ad senatum retulisset; ut praedae, quam quisque miles habuisset. decimam pamtem iuratus in medium afferret. senatus censuit. Grave id quidem militibus, nam et egeni pleri lite . et quidquid cpperant, absumserant: itireturando tamen adstricti, suam quisque partρm rpligiose attulerunt. Neque illud praetermittendum. duum auream inde emciendam crateram, Delphumque mittendam decretum esset, summaque tunc Romae esset nuri inopia; consultantibus magistratibus undρ eam eompararent, romanast matronae aurea quaeque suorum corporum ornamenta ad sacrum illud donum ultro contulerunt i Vide PLux. in Pita Gmilli et Culonis . Sed tunc temporis. gravissime monet Livius, u nondum haec quae nunc tenet saeculum, n gligentia Deum veneral; nec interpretando sibi qui que iusiu-

202쪽

XX. Sed cum congruum sit aliquam in societate esse potestatem qua haec solvantur iuramenta, haec spiritualis est, seu Ecclesia, cui licet quod alia in re licuit Praetori: Ouod metuseausa gestum fuerit. ratum non habebo. Recte quidem pro utroque iure, ut timoris gravitas expendatur: quia inanis timoris nulla excusatio est.

XXI. Quam hactenus iurium congruentiam perspeximus, eadem in usucapione vel praescriptione elucescit, quae civilis acquirendi titulus a iurisconsultis appellatur. Omni discrimine inter utramque sublato a Iustiniano, definitur a Modestino: a Adiectio sex Ulpiano adeptio) dominii per continuationem posse sionis temporis a lege praescripti l . n Per hanc itaque, veteris domini. etsi inscii aut inviti. patrimonio quidpiam detrahitur. atque in novum dominum transfertur. Quem adquirendi modum. I ieet duriusculus prima fronte videatur. tamen et sacrae libterae innuunt 2ὶ, et publica commoda comprobant, et ecclesiastica civilisque potestas consecravit 3 . Triplex eius finis et utilitas: civium solertia in possidendo, litium finis, dominiorum stabilitas et certitudo. XXII. De praescriptionis iustitia acriter disputatum est. eo quod ex una parte nullo naturali iure sulciri videatur. quod tenuit Lampredi; ex alia vero . eo quod eminens imperii dominium non eo usque pertingat, ut proprietatem ex uno in alium

transferat. Νos aliam inimus viam, usucapionem nec poenam nec vindictam arbitrantes, nec purum principis vel legislatoris imperium. Illam itaque partim ex iure naturae. partim ex civium voluntate et implicita pactione proficisci arbitramur. Etenim omnes pactiones quae aliquid publicae utilitatis conserant, naturali iure sustinentur. Quum autem omnibus Optata contingerent et possessionum securitas, et possidentium tranquillitas, et controversiarum terminus; omnium consensu. moribus primum, deinde legibus, introducta est praescriptio. Quae omnium posita v Iuntate, iam nihil iniqui continebit. Cui que enim rei suae renuntiare vel modum dicere fas est: omnibus autem honestum, quoddam veluti sortis pactum instituere, quo hic vel ille, pari quidem conditione, beatior esse possit. Natura igitur consulente, atque ex dominorum potius quam ex imperantium voluntate. lex condita est, quae nobis noxia aliquando esse potest, versis autem vicibus, utilis siet.

randum et lρges aptas faciebat; sed suos potius mores ad eas accommoda bat . i Liv. lib. III. c. 20 . Disrupta nimirum fide in homines atque in Deos, Roma dissoluta fuit. Nunc vero, si pactis nullam ex iureiurando acincedere maiorem vim, docent rationalistae, quibus accenshndus Ahrens. ideo fit quia divini iuris dissolutio, humanitatis explicatio et progre sus appellatur fAu κε's, Corso di uiritio nat . . p. 252. l l. . 3, trilioe

iit.

203쪽

XXIlI. Praescriptionis aequitas magis magisque eluemcet, si conditiones advertantur quibus eam lex communivit:

Pura sides, iustus titulus, res non vitiosa, Legitimum tempus, possessio continuata.

Pura seu bona flues, prudens nempe iudicium quo quis credit rem quam possidet suam esse, toto ad usucapiendum praefinito temporis spatio, requiritur ex iure canonico, et naturali aequitate. licet ius civile solum temporis initium commemoret. Iustus titulus ille est, qui eoloratus dicitur, seu qui bona quidem fide Ndoneus putatur, non dit tamen ob latens aliquod vitium. Res non vitiosa est ea quae usucapi non prohibeatur, vel suapte natura, vel ex legis odio aut favore. Legitimum tempus: ne domini maturius suis rebus privarentur. Tandem possessio continuata: quae non mera detentio sit, sed civilis possessio, quae nempe dominii titulo et animo sulciatur. Haec si omnia occurrant, nihil erit in praescriptione quod iuri naturali non maxime congruat. XXIV. Utinam iura naturalia et civilia semper adeo amice conspirassent, Sicut in iis quae hactenus attigimust Certe naturam sequi. prima est legumlatorum sapientia et ossicium. Conditis autem ad naturam legibus, ossicium erit iurisconsultorum. legali tatis religionem, non superstitionem sectari. Societas enim alicubi hoc quasi in gurgite laborat, ut, dimissa hominis et wcietatis simplicitate, imperiorum et regiminum venatores, libertatis praetextu, leges pro libitu condant, deinde populos legalitatis pondere et versutiis conterant, usquedum restaurata humani generis familia, antiqua paganorum servitute iteruis coerce

atur.

204쪽

TITULUS XIV.

DE IuRE HOMINIS IN IIOMINEM, SEU DE SERVITUTE. I. Quaestio de laeto et de iure. II. Polytheismus et servitus coniunguntur. III. Iisque divina et humana iura turbantur. IV. Servorum numerus et pericula apud Graecos; V. apud Romanos. VI. Ingeniosa et frigida dominorum crudelitas. Ill. Morte peiora. VIII. Nullum legis adiumentum, domino occiso, indiseriminatim caedebantur. IX. Nec suavior sexus qui a pietate nuncupatur. X. uoc ius philosophia et leges attulerant. XI. Graecis duplex hominum genus a naturMοῦ liberi et serui. xli. Romae iurisprudentia saevior, quia excogitatior et doctior. Xlli. Cuius superstitione capiuntur plurimi. xlv. Et bello capti, homines sunt. XV. Servitus mercenaria, licita et laudabilis. XVI. Ob aeta, naturali unitate et aequalitate reprobatur. XVI l. Sola tandem naturae restauratione consanabatur.

I. Duplex quaestionis pars: factum et ilia. Facto historice exposito, in ius deinde inquiremus. II. In deterius versam hominum et gentium naturam. haec

prae omnibus commostrant: 1. poli inermus, quo creaturae earumque vitia pro Numine colebantur: 2. servitus, qua homines adia tiarum infima detrudebantur. Quae duo coniunctissima sunt: nam sicuti humani generis unitas, aequalitas et fraternitas, a Dei creatoris unitate et paternitate proficiscuntur; ita, hac evulsa paternitatis unitate. hominum pariter unitas et fraternitas convellebantur. A quibusnam vero Λ philosophis, a legumlatoribus. apolitissimis gentium quae libertatis atque humanitatis amore deperibant, scientiarum vero et artium culmina attingerant. III. Itaque dum iniquissimi mortalium inter caelites effer hantur, maxima hominum pars e iuribus, e vita, civili hominumque dignitate depellebatur. Qua universali humani generis iniquitate, iura omnia naturalia, civilia, oeconomica, politica, S cialia pessumdabantur. Nam polytheismus ius divinum, servitus humanum ius abstulerat. IV. Apud Graecos, quorum Omnis sere urbanitas ad Romanos commigraverat, quodam Athenarum censu, civium viginti millia, servorum quadraginta millia descripti sunt. Summatim v ro, in urbe et extra urbem, triri quartae hominum partes, mancipiorum nomine et censura vexabantur. Thueydide reserente. in bello Peloponnesiaco viginti servorum millia ad hostes desee rant: contra vero, ex insula Chios tot in Atheniensium castra incesserant, ut Chienses ad extrema adigerentur. Penestium apud Thessalonicenses. et Hilotarum M apud Lacedaemonas tumultus ac seditiones commemorat Plato 1ὶ. Suavitate insolescunt, ait Aristoteles: duritie autem, in dominos exasperantur. Frustris quoque Aristoteles et Plato 2 , mouebant ne plures eiusdem regi

205쪽

iiis et linguae simul coadunarentur: semper enim aequalis natura, violata aequaliter iura ulciscebatur. Infirma propterea et mo rens ubique tam sibi discrepans sotietas ψ.

propositum esset, ut tessera servi distinguerentur. vetuit Senatus, ne propriam vim ex multitudine dignoscerent. Servorum com-l Loc. cit. motiones, quibus Italia tota contremuerat, attingit Plato l): et sequiora ostendunt Spartaci laeta, in quem nec iners nec nimia fuit romani exercitus vis. Communis non erat interpellatio: Quot 2 luven. Sa- domus vel armenta possidet3 sed: μοι paseu servos' M. VI. Horret animus ea reserre quae a Lacedaemonis Hilotae, atque a Romanis ipsis gervi patiebantur. Aliqua Saltem attingenda, ut urbanitatis et culturae quam nos suspicimus, deprevatio innotescat.

Est in essatis: doctrinae mores informant. Romanis autem haec inerant quasi iuris principia: in servos nihil domino non Iicere: imo. quod ex Festo discimus, quot servi tot hostes. Ergo cum iis durissime agendum: quod adamusSim exequebantur. Nam resert Leonidas ex Plauto. quomodo Suspenderentur, centum librarum pondere pedibus alligato, et crudeliter flagellarentur:

At pol ego qui te suspendi scio; Nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes: 3 Plautus, A- Ad pedes quando alligatus es, centum pondium a .

c. 2, v. a . . Paulo infra, idem Leonidas instrumenta enumerat quibus mis rorum corpora dilaniabantur:

Stimulos, laminas, cruces, compedesque, Nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, horas. Indoctoresque acerrimos, gnarosque uostri tergi ...

VII. Quintus Flaminius. senator. extemplo servum obtruncari iubet, ut complaceat amico qui numquam hominem intersici viderat. Pollio, Augusto familiaris, muraenas ingentis magnitudinis, servorum carnibus pascebat in vivariis. Omni domin rum cupiditati vel libidini inserviebant. Dum epulis ventre distento, dominus in conviviis accumbit, adstat ieiuna servorum tu ha: alter iussuq tergere convivarum sputa, alter vomitus colligere. alii deteriora pati. Vae miseris, si incompositum capitis, labiorum. vel corporis motum ederenti Tussis. sternutamenta, singultus. virga compescebantur. De quibus Seneca vehementer conquerebatur: a At infelici is servis movere labra, ne in hoc quidem. ut loquantur. licet: virga murmur omne compescitur: et ne sortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, Sternutamentum, singultus: magno malo ulla voce interpellatum silentium lui-

206쪽

tur: nocte tota, ieiuni muttilue perstant l). n Haec cum romundurbanitate et politica libertate cons labanturi Sed neque lite li nis. VIII. Dominorum crudelitate adscribenda, sicut reliquae Omnes, celeber illa coniuratio quae in Sicilia contingit. Vestibus et pane carentes, durissimis quotidie laboribus frangebantur. Quidam vexabantur diu. ii te alligabantur, serro incandescente in facie signabantur. Νullum legis adiumentum vel saxor aderat: DX-tra legem positi, extra humanitatem. a Servo tribuni non P08- sunt Succurru re, n ait Seneca pater: u servi appellare non p0S- Sunt o Marcellus docet iurisconsultus H. Sed prae aliis durissima illa lex, qua . occiso familiae domino. omnes servi, licet centeni ac milleni. sine ullo iudicio necabantur: etiamsi nec eadem domo caperentur. Si nimirum tantum aberant, ut occisi clamor audiri potuerit, ait Ulpianus R. Quam legem, Neronis tempore in

Pedanii morte, cum quadringentorum servorum nece impletam Seimus. Fugientes, ignitis laminis subiiciebantur: unde illis nomina stigmtitiae vel subverbusti. quasi verubus usti. Cum seris pugnare, iis familiare erat, ut voluptuosissimi hominum caedibus quoque et sanguine oblectarentur: quod servi a leone agniti historia testatur 3'. Non sane expetenda aetas, qua hominiri huma-manitate a leonibus superabantur η. IX. Neque vero in servos facile placabilis erat ille sexus qui

De Pedanii morte refert Tacitus: a Prapiscium urbis Pedanium Secundum servus ipsius interfecit. Cum veteri ex more familiam O nnem, quae sub eodem tecto mansitaverat, ad supplicium agi oporteret concursu Plebis, quae tot innoxios protegebat, usque ad seditionem ventum est; Sena tuque in ipso erant studia nimiam severitatem aspernantium. In quos sententiae loco, concludebat C. Cassius: a Suspeeta maioribus nostris suere ingenia servorum, etiam cum in agris aut domibus iisdem nascerentur charitatemque dominorum statim acciperent. Postquam vero NATIONEs in familiis habemus, quibus diversi ritus, externa sacra, aut nulla sunt; coLLuvi Eri istam non nisi metu coe reueris. At quidam insontes peribunt. ua bet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos, utilitate publica rependitur. a Tristis societas. quae nonnisi ingenti inson-lium caede servabaturi a Sententiae Cassii ut nemo unus contraire ausus est, ita dissonae voces respondebant: numerum, aut stetatem, aut Sexum,

aut plurimorum, indubiam innocentiam miserantium. Praevaluit lamen pars, quae supplicium decernebat: sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine, saxa, ac saces minitante. Tum Caesar populum edicto increpuit: atque omne iter quo damnali ad poenam ducebantur, militaribus praesidiis sepsit η iTAc., Anna ., XlV, 42-4b . Naturae v0x a populo, n0n a legibus exaudiebatur l

2s, tit . b. J A. Gellius, lib. V, c. 14.

207쪽

mes, a Proin

i 846. a pietate ii Oineii tulit. Romanae namque matronae, quum ab unguiculis servorum cruciatibus, et cruentis gladiatorum pugnis, d mi et in amphileatro insuevissent, adeo in ancillas animum O, duruerant, ut in eas impetus et cupiditates quae muliebre ingenium vexant, ulciscerentur Non Gratiarum dexteritas aut venustas essecissent ut malam quandoque despoticae dominatricis v luntatem, lacrymis et sanguine miserrimne non solverent. Si in

comis aut vestibus componendis quid minimum displicuisset, domina aciculas in ancillae carnes, in brachiis, in pectore, suis ipsa manibus infigebat. Alias, capillis suspensa, tamdiu caedebatur. donec aspicientis et gaudentis dominae vox audiretur: Bene est: satis l).. X. Hi ne cives an barbari Imo, aureo quod appellant artium ac litterarum saeculo. haec contingebant. Adeo humanitas ab humanitate recesserati Haec . atrox illa philosophia et iurisprudentia praestiterant, quae . naturali unitate et aequalitate hominum despecta, proprietatem hominis in hominem constituebant, Servos autem non inter homines sed inter res et vilissima qua que animalia accensuerant. Declarato itaque servitutis sacto, inius inquiramus, seu in doctrinam et in leges unde tam exitiosum in gentibus lactum extiterat. Nam ex ideis mores: corruptus a tem mos in societate, errorem arguit in doctrinis quibus soci

tas informatur.

XI. Duplex igitur veluti hominum genus philosophia vetus

. estinxerat: servos et liberos. Viles illi, et a Iove dpso damnati. Animae dimidium servis abstulit Iupiter. ait Homerus 2). Hom rum appellans Plato: u Nihil in servis integri, nihil sani 3). BΛristoteles: si Ea ratione qua a natura imperium asseritur viro in mulierem, animo in corpus. homini in bellitas, artifici in i strumentum: ita liberis in servos. n Docebat enim, homines ab hominibus adeo disterre, ut ab animo corpus. ab homine bellua. ab artifice instrumentum quo ipse utitur. Adeoque alios ad imperium, alios ad servitutem naturaliter genitos M. BSunt qui Aristotelem excusent: sed frustra. Si imperii capaces alios, alios incapaces dixisset, recte quidem: hoc enim in militia, in artibus. in scientiis evenit. Sed aliud esserunt philosophi verba et conte. tus: naturale scilicet ius servitutis, quale habebatur in lactis 5 . Posito autem hoc iuris principio, quibus legibus in servos Graeci uterentur, lacile holligitur, etsi facta gentis delitescerent.

ris udontia ratio scripta appellata sit, quum tamen Servorum natura pecoribus aliisque rebus fructiferis accenseretur. pro aequis

sequentia habebantur iuris capita. quae collegit et disposuit Cocceius. l. Servus, tamquam criminis reus, Occidi, vendi, donari, legari, vel noxae dari potest. 2. Hoc sensu, rerum et bestiarum loco habetur. 3. Servile caput nullum ius habet, nullius iuris este' pax, imo nullum personam habet, adeoque mortuis comp3rδ-

208쪽

tur. 4. Nec iungi iii matrimonio, nec filios habet in potestate. 5. Nulla iniuria fieri potest servo, sed soli domino; et quidquid acquirit servus, domino acquirit, etiam ignoranti, invito vel prohibenti: qui enim in alterius potestate est, nihil proprii habere potest. T. Filii quoque, utpote portiones corporis servilis, in

tunam parentum sequuntur. Adductis legibus, haec omnia iure romano demonstrat Cocceius; eaque nos reserentes, pro patribus nostris. ceteroqui legumlatorum sapientissimis, erubescimus i).mum talia ferrent leges, mores facillime explicantur. XIII. Id vero mirabilius quod . hac nostra serme aetate, i ris naturalis et civilis consultissimi eumdem errorem tuerentur, caeca romanorum legum veneratione decepti. Nam, quum Gr tio videretur non satis naturali congruere aequitati quod servorum lilii non in parentum sed dominorum essent potestate, graviter reprehenditur ab utroque Cocceio, eo quod a servi a Romanis pecudum loco haberentur 2 : et consequenter quicumque ex ancilla nasceretur, licet ex patre libero, servus erat 3 .Quumque haec servitus a iure romano definiretur: si Constitutio iuris gentium, qua quis iuri alieno contra naturam subiicitur M n: Samuel Cocceius, iuris gentium nomine hoc loco iiis naturae intelligendum esse contendit: dum vero dicitur contra naturam. Non contra naturale ius intelligendum putat, sed contra instinctum ac facultatem mere materialem qua omnia animantia, natura d cente, seruntur ad libertatem 5 . Unde aequaliter esset contra naturam. homines vel aves caveis claudere. ad oblectamentum vel ad servitutem.

XIV. Verum, quum a sincero et perspectissimo naturali iure nec ipse Cocceius servitutem eruere posset, hisce ratiunculis eam a belli iure deducere nititur: a Quem enim, inquit, statim Oeeidere licet, eum magis servare ac dominio nostro subiicere, et ad supplicium disserre licitum est 6). n Atqui, reponimus. i. pauci admodum servi a belli iure vel facto originem ducunt: hinc se vos, a serviendo potius quam a servando, dictos existimamus. Unde ergo ius in ceteros qui nunquam bello capti sunt 3 2. Hostes in bello capti, homines cum sint, nullum ius patitur ut, nocendi ablata potestate, brutorum more conterantur. XV. Duplex tamen servitutis genus: obnoria et mercenaria. Obnoxiam, quasi criminis noxiam, dicimus imperium quo homo adeo homini dominatur. ut de illo. eius vita, eiusque lacultati-bia'. suo statuat arbitratu q. Mercenaria, est societas qua quis.lα obnoxius, ex Festo, idem est ac poenae obligatus ob delictum.

Haec autem servorum aestimatio apud Romanos, seu potius, delictum erat ipsa servitus, cui aequum esset omne supplicium. Quod discimus ex luvenali: Pone crucem Servo. - Meruit quo crimine servus

Supplicium3 quis testis adsity quis detulit8. .

O demensi ira sEavos novo EsT Nihil fecerit: esto. Hoc volo, sic iubeo: sit pro ratione voluntas. fluvEN. , Sat. VI. v. 22.3. . .

1 Samuel

lib. I, t. 32. εὶ l. . 4,ss, lib.

209쪽

LIBER II.

vel ad tempus vol in perpetuum, alteri opera Sua, alter vero mei cedem rependit. Haec, quae ad ιempus sit, laudabilis et necessaria: quae vero ad tritam, dum iura creaturae rationalis intacta se Ventur, minus ipsa congruit hominum naturae et Societati. tolerabilis tamen, et apud IIaebreos viguit, et dei me apud Christianos, eam rerum et temporum adiunctis exposcentibus, ut sequenti titulo declarabimus. At obnoaeia servitus, qualis apud ethnicas gentes extitit, iure naturali omnino reprobatur. XVI. Nam, primum iuris iundamentum est naturae humanae unitas et aequalitas, imaginem ipsa reserens Divinitatis. Dei solius imperio naturaliter mancipata, ad eius conSortium evecta. iisdem substantialiter lacultatibus instructa. eadem origine ii demque sinibus, fratrum una eademque familia constituta. Ergo nulla dispotica dominatio, seu proprietas, alteriuS in Blterum, partis in partem, aequalis in acqualem. Politica dominatio, impe-xium vel iurisdictio est, non qualis in res materiales vel in bri ta exercetur proprietas: cum enim omnia sub hominum pedibus subiecisset Deus, non hominem. non sui imaginem, cui creatarum rerum adscripserat famulatum. Atqui. per obnoxiam servitutem, haec frangitur generis unitas, humanae familiae dissolvitur integritas et aequalitas: et superbissima creatura. Creatoris imaginem captivam habet. Plurimi vel miseri vel infirmi in eadem familia: sed numquid non homines3 Numquid a iure. a societate . a familia expellendi, ut Platoni et Aristoteli visum Exadverso, nonne assumendi et fovendi .uti membra de membro Nonne inde validior naturae vox quae ad Pietatem vocat, atque

ad praesidium XVII. Unde ergo servitutis plaga, qua una fratrum pars ab

altera obruebatur. Non aliunde sane quam a naturae ipsius co ruptione, quae insurgens in Deum, et in eius imaginem insurrexerat; Deum ignorans vel despiciens, hominem quoque ignoraverat vel despexerat: Dei unitatem reiiciens, eiusque paternitatem. humani inde generis unitatem ac Daternitatem prosciderat. Haec problematis solutio; unde hoc consequebatur: nonnisi restaurata divinitus Dei notione, unitate ac paternitate, nunquam reStaurandam esse hominum dignitatem, unitatem, originis aequalitatem ac fraternitatem. Quae restauratio sicut erat in votis. Sic. respiciente Numine ad opus quod condiderat, successit in lactis

210쪽

DE NATURAE HUMANAE nESTAURATIONE QUOAD SERVITUTEM.

I. Religio mosaica et christiana obnoxiam servitutem convertit in mercenariam. II. Iurisprudentia mosaica de servis Hehraeis; III. de advenis. IV. Dissicilius e philosophia, e legibus, e moribus gentium, servitus evellebatur. V. Per Christum, non philosophice, sed divinitus, Spiritus descensio peragebatur. VI. Novum ius gentium, unitas et charitas. VII. Hinc Datrum magna familia, ubi nemo iudaeus vel gentilis, servus, aut liber. Vill. lam percita Roma. IX. Humanae unitatis idea mentem Ciceronis ut fulgur pertransierat. X. Senecae insidet. XI. Qui servitutem vehementer aggressitur; Xll. Pauli philosophiam edoctus. XIII. Plebs et Nero ipse de christiana aequitate aliquid persenserant. xlV. Sed primum natura a peccati servitute erat restauranda. XV. Deinde ordinanda charitas, iustitia et Obedientia, quibus vetus societas in novam convertebatur. XVI. Quam aptissima et prudentissima reformatio Christi et apostolorum. XVlI. Servitus extemplo e christianorum moribus et doctrinis exulaverat. XVlli. Omnes spiritu fratres, religione conservi, ex Lactantio. XlX. Inde firmior assurgit et sublimior politicus dominatus. XX. plenum Augustini systema de servitute et politico principatu . XXI. contraria Patrum et seditiosorum prudentia.

I. Non impossibilia praecipere, non delectari utopiis, sed

omollire primum servitutem, ex obnoxia in mercenariam convertere, eam demum landitus convellere; haec fuerunt Mosaicae aedeinde Christianae religionis studia et ossicia. II. Electo a Deo, sed durac cervicis populo, longa autem Aegyptiorum ac sinitimarum gentium consuetudine inquinato, non quod optimum sed quod moraliter lactibile esset imperaverat Moyses, propheta, dux et legislator. Distinctis enim Hebraeis ab advenis. de illis praecipiebat: si Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famul rum, sed quasi mereenarius et eolonus erit: usque ad annum ii bileum operabitur apud te, et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum: mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non veneant conditione servorum; ne amigas eos per potentiam, Sed metuito Deum tuum 1). n Hinc Hebraei a seria tute excepti, mere

nariorum et colonorum loco habendi; et quidem intuitu Dei. Haec nova, nec audita apud ceteras gentes. Insuper: a Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum: et quum libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris: sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Dem tuus, et idcireo ego nunc pra cipio tibi 2). n Patet ex contextu, venditionis nomine ex gentibus assumpto, opera intelligi, non corpora: unde Obnoxia servitus in mercenariam conversa suerat: atque ad tempus constituta,

nisi illam proferri servis placuisset.

SEARCH

MENU NAVIGATION