Iuris naturae et gentium privati et publici fundamenta auctore Gulielmo Audisio

발행: 1853년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류:

71쪽

turam. hos caracteres praeseserat necesse est: 1. entibus, quibus illa dominatur, nobilior et sortior sit; 2. ergo a principio e teriore, atque entibus ipsis superiore, prosiciscatur; 3. singulorum entium naturae congruat: 4. eadem lege, entium elementa se mutuo appetant, ut in vitae quadam unitate coalescant. Haec, utpote universalia, legem quoque societatis spectant, ei- . que applicantur. III. Primo itaque, lex societatis, qua omnes in unum religamur, singulis et omnibus sortior sit oportet: secus enim ligati essemus et non ligati, ipsaque lex esset et non esset. Ergo. S eundo, lex qua homo regitur, hominumque societas constituitur, non Bb homine. neque a societate est petenda, sed a sup riore principio, quod homini et societati praesit ac dominetur. Et sane, quemadmodum entia quaelibet creata non habent ex se rationem propriae existentiae. ita nec legem, quae modum si tuit existendi. Sic, quod sol luceat, non habet a semetipso; quo que cetera corpora in illum atque in se invicem serantur, non habent a semetipsis. Igitur, a pari, quod ratio Iuceat in homine, omnesque homines sensu intimo serantur invicem in sei SOS, non habent ex se, Sed ex superiori aliquo principio. IV. Hoc ergo sit constitutum, supra rationem, omnemque naturam, eminere principium imperans, quod neque a ratione. neque a societate ortum habuerit. Nam lex est vinculum, vinc tum autem, subiecto qui devincitur, est superius ac validius. At singulorum ratio, non est seipsa sortior vel superior, cum repugnet quamcumque, minus quam inter duo, subsistere comparationem: ergo ratio non est ipsi sibi lex, nisi quatenus superioris imperium repraesentet. Hoc sensu dixit Apostolus: a Ipsi sibit Rom. , Ili sunt lex1ὶ.s Quod autem nequit ratio singulorum, ita neque ratio Omnium, sive societas. Societas enim est collectio singulorum: quaeque ratio non sibi imperat, quomodo ceteris imperatΤ Nat ra aequales sunt omnes homines: atqui aequalitas et imperium se mutuo exeludunt. Λn ratio tibi erit velocior et cultiori Bene tibi sit: accidentia non mutant naturam: naturam ipse gem aequalem et liberam. V. Dices, pactum initum esse ab hominibus societatem constituentibus, ut ratio rationi, voluntas voluntati subiiciatur Nego hoc pactum, puerorum quorumdam politicorum inventum, quod sine ratione ad ore in os volitat. Pacta documentis constant: historias pervolve. et pacta invenies quae politicas sive accidentales societatis formas spectent; pactum quo homines, quocumque soluti societate. societatem iniverint, nunquam invenies. Sed de hoc alias pleniora. Nunc pactum concedamus, E go superior ratione, superior homine, superior tota hominum societate erit lex firmans pacta, quam non 80lx et universum g nus humanum. Consequenler, si pacto constituta suisset .societas

72쪽

TITULUS VI .

humana, ratio illius pacti adhue esset quaerenda extra hominis

rationem. et universorum societatem. VI. Tertium erat, ut lex entium naturam constituens, m-rumdem naturae congruat: ergo ph3sica phIsicis, moralibus at tem moralis. Atqui entium moralium collectio et convictus est hominum societas. Enimvero, facultate pollent homines bona a malis seligendi, appetendi, libere eligendi: quae tria hominem constituunt Suae actionis auctorem, eumque entibus moralibus, sive ad aequitatem conditis. et praemii vel poenae subiectis, adscribunt 1j. Ergo, Si vere entium lex eorum sequitur naturam. non it Tit. lv. lex physica sive necessitatis uti arboribus, vel instinctui subiecta uti brutis animantibus, sed moralis, idest libertatis, bonorum ac malorum sines decernens, intellectum illuminans, imperans, v luntatem alliciens, assensum exorans sed non extorquens, ersst hominibus praescribenda μ). Qua lege ita hominum societas ominata est, ut quae ordini absolute necessaria sint, iubeantur: reliqua vero in medio relinquantur. VII. Huiusmodi lex, non ab homine, non a societate. Sed a summo effusa legislatore. imperans non cogens. omnis intellectus eodem lumine illustrat, omnes voluntates in idem bonum convertit, omnes animas eadem obsignat imagine: ergo omnes colligit in societatem naturae, vitae et consuetudinis, addita. ad maiorem societatis suavitatem ac firmitatem sanguinis cognati ne atque unitate. Hic alia incipit coniunctio, quae in amorem conversa, ex frigida mentis regione, actuosa et servens, illabitur in voluntatem. Mente igitur et voluntate entia moralia in se invicem inclinantur: quodque in physicis emcit cohaesio, qua particulae particulas appetunt, eisque consociantur, id in moralibus emcit amor. Λmore itaque omnia entia. quae eamdem participant naturam, vel eiusdem naturae similitudinem, sibi invicem copulantur. Atqui in omnibus hominibus eadem occurrit natura

lal Cum quodlibet sere saeculum sua comitetur mentis infirmitas, hominem agi physica vi vel lege ut machinae, vel lege instinctiva non libera. ut bruta animantia, altero saeculo, post Spinosam et uobbesium, tradiderunt David Ilume, Helvetius, Petrus Bayle, Volterius, Collins, La Metrie libellum inscribens ι'mmmemuehine: aliique. Ignobile sane et phreneticorum certamen, quo, ut homo ad brutorum gaudia deiicieretur, primo ad brutorum stupiditatem deiiciebatur. Evanuisset plane delira haec philosophia, nisi in medicorum castra se recepisset, quorum nonnulli, corpora pertractantes, mentem et spiritum amiseruat. Cerebrum, aiunt, physicas sensationes elaborans vel digerens, illas convertit in ideas, quemadmodum ex ingesto cibo vel potu sanguis elicitur. Alii, qui phrenologi dicuntur, cum Gali et Broussais, tot protuberantias in cerebro ellatiunt, quotatactiones vel passiones, quibus virtutes et vitia necessario Procreantur. Ubique lex physica, nullibi libertas. Sapiqntior doctoribus his, respondet populus: inclinationem quandoque ex corpore, eligendi vim, atque imperium semper esse in voluntate. Hateriales autem sensationes in ideas digeri, nimis puerile est, quam ut consulatione indigeat. Dui i mi by Cooste

73쪽

ad Dei similitudinem condita. Ergo duplex amor, duplex eo niui ctio, duplex societas: prima, omnium hominum ad Deum, cuius imaginem reserunt: secunda hominum intor se, propterea quod una illa imagino signati ac dehincti, unam efficiunt magni Patrissa miliam, a quo geniti sunt. in quo vix uni. ad quem revertuntur. Haec societatis humanae constitutio, a qua societatis ipsius existentia et socialia ossicia proficiscuntur: hoc duplici amoto sundamento, vel etiam alterutro, societas dissolvetur. VIII. Ut haec concludamus, lex data est hominibus. l. quae natura ipsa est sortior; 2. quae a superiori legislatore pronici sciatur: 3. morali naturae congruens: 4. Omniaque naturae membra in mutuum amorem inclinans, tum rationis imperio, tum voluntatis affectu. IX. Perennis haec atque universalissima nostri generis constitutio, bonis formulis absolvitur: a DILIGES DOMINUM DEUMT M. hoc est maximum et primum mandatum. Secundum B li 3'illh. tem simile est huic: Di Lia Es PROXIMUM TCUM SICLT TE IPSUM 1 .n

XX li, δῖ-δ'. Primo illi praecepto innititur societas hominum cum Deo: alteri. societas hominum cum hominibus. Quae licet duo sint, unum originaliter emetunt, quum alterum sit prioris extensio vel consequentia. Deum enim non diligimus, si eius imaginem contemnimus. Ergo homines propter Deum, et Deum ipsum in homine diligimus. Unde sequitur, hominum amorem a Dei amore dilabi. atque ad Deum reverti: hocque exciso, illum a natali radice e cidi. Sequitur etiam, societatem hominum ad Dei societatem o dinari, eique subesse, eodemque landamento sussulciri, ut sit, emoroscat. perduret ac vigeat. X. Hinc charitatis et philamropiae discrimen. Cliaritas dimplicem habet amorem, Dei atque hominum: pli ilant pia, hominum tantum. Illa, quum ex plenissimo sonte dilabatur, actu Si SSima est. erumpens de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta: in sortitudine sua. patioris ac benigna est. R Non aemulatur. non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate. congaudet autem veritati: omnia credit. 2 l Corinth. , Omnia sperat. Omnia susseri, omnia Sustinet 2ὶ. n Ex qua chari-Xlli '. tate . quae emergeret societas. sanitate nc hiribus p0llens, conspicitur: imo in prima ac viridi christianorum societate conspeximus, quibus ab Institutore praeceptum fuerat: a Mandatum n a, tuan . . vum do vobis, ut diligatis in icem sicut dilexi vos 3 . nXXill, d . XI. Altera. sive philanlropia, quum nihil in homine pro ter hominem iideat, nihilque in homine praeter hominem diligat. undique humana est, terrena atque innirma. Opes largitur. sed personalia vix novit sacrificia; hominum gloria et fama sustentatur, sed languescit in tenebris. Quaenam, charitas ne an pili lan tropia, pauperihus inservit in nos0comiis vel peste insectis ministrat . atque inter ei viles aeque ae inter barharas g n-d by Corale

74쪽

lus, pro fratribus vllam cum sanguine impediti Quaerenti autem cur sacrificiis inops sit philan tropia, iis vero charitas roboretur ac niteat, ratio est in promptu: virtus debilitatae naturae illu rit: haec, gratia et exemplis restauratae ac prope divinae. Exemplar charitatis in Illo eminet, qui pro fratribus primus animam i,osuit. totque ac tantos sui imitatores constituit. Xll. Charitas virtutum omnium forma, et ipsa civilissima, irtus, per omnia societatis ossicia extenditur. Ipsa est vera fraternitas: a Fraternitatem diligite l). n Obedientiam suadet ac ii l Pel , Η, lisovet: a Animas vestras castificantes inobedientia charitatis 2 .is 2 Ibid I, 22 Diligendi causam et modum exponit: a Debemus autem nos si miores. imbecillitates insirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit . . . . Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in hon rem Dei R. n Hominum honorem a Dei honore non separat, i 3 mxv, stitiae simul et humanitatis ossicia praescribens: a Charitate Da- 1, 2, 3, 7. ternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes 4).s Rom. , XII, Ad Deum assurgit. veluti ad sui originem et exemplar: a rit s. te imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulate in dilecti ne, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit Semetipsum pro no--vhis R. s Ipsa est a vinculum perlectionis 6ὶ n quo homo homi- 11. ρ ''ni, gentes gentibus cons0ciantur; ipsaque restauratae societatis ' 6 Coloss. vexillum: a In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si tu, M. dilectionem habueritis ad invicem R. n 7 Ioan ., xl l I. XIII. Si nemo philosophorum his proclariora vel sublimiora ab. tradidit, cur erubescemus Evangelium3 Sed iam et ipsi Sansim Distae et Socialistae Christum sequi gloriantur: hoc autem malum, quod male interpretentur, et male sequantur. XIV. Λmplissima charitatis lex suis gradibus dispertitur,

veluti regia arbor, cuius rami, propius vel longius, vitam hauriunt ab una radice, eaque una sustentantur. Nam qui dixit. a Diliges proximum tuum sicut te ipsum n 1. Omnia, uno praecinpto, iustitiae ac benevoleritiae ossicia est complexus, quum utra- quo ab una dilectionis radice proficiscantur: nec sine henevolentia, ex naturae ordine, sit persecta iustitia, vel firma et pulchra, nec diu mansura. 2. Diligendi mensuram praestituit in eoeliaritalis sensu, quo nos ipsos diligimus: non magis, non minus:

sicut teipsum. 3. Quum mensura mensuratum antecedat. nos nequali amore, sed ante caeteros diligemus. Quis enim proximior tibi quam tu ipse3 4. Iussi proximum diligere ratione proximitatis, ipsi proximitatis gradus signant gradus amoris. Homines enim, ut sidera, ita dispertivit Deus, ut minoribus unitatibus m

gnam conficerent unitatem. Hinc familiae, civitates, populi ac nationes. In familia, maritus et uxor. quae Omnium prima est coniunctio et proximitas: si Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suom, et adhaerebit uxori sua o R . n Deinde filii, fra- 8 I heς .lial

75쪽

tres, consanguinei et amnes. Variae quoque singulorum relationes ac necessitudines in municipio, eademque ditione, vel iii nationibus ad nationes. Quae discrimina unitatem servant, non liminant: summa enim naturae lex: In varietate vinitas. XV. Unde apparet quanta rerum naturalium ignorantia laborent Communistae, Socialistae, et cum iis quidam inordinatae raternitatis amatores, qui, deleta omni civili et naturali vari tate, familiae, urbium atque imperiorum sinos exciderent, ut universum genus humanum in fictitia quadam unitate coerceatur. Hi nempe, si caelorum imperium consequerentur. planetaria V-stemata, ac varias siderum magnitudines et circumvolutiones. unde minora maiori hus serviunt, omniaque simul mirifice c putantur, dicto abolerent. Contra, sicuti harmonia caelestis ex multiplici constat varietate, qua satellites circa primarium. d inde satellites et primaria sidera circa maius quoddam sidus, et haec demum circa alia atque alia convolvuntur, quae ictndem omnia pulcherrima colligantur unitate: ita familiae, urbes et imperia, vario unitatis et fraternitatis gradu discriminantur et colliguntur in terris: quodque harmonia efficit in caelestibus, hoc hominibus praestat charitag. Charitas, inquam, sive efficax ille sensus qui voluntatem inclinat, ut rationalem ordinem erga omnes qui eamdem naturam habent, voluntas ipsa fideliter ex

quatur.

XVI. Nonne pulcher, et homine dignus, hic omnium concentus, quorum vinculum, et sinis. et centrum, ipsa est lex et maiestas omnia moventis ac regentis Dei3 uaec igitur societatis constitutio et rundamentum. Plurimi eam laboriose conquisiv runt, et in media luce caligaverunt: nos eam sine labore in v nimus, et sine labore attulimus. Diuit Od by Cooste

76쪽

TITULUS VIII.

DE HUMANA PERFECTIBILITATE. I. Lex humanae persectibilitatis. II. Ex penitissima natura est describenda. III. Quaestionis fastigia: persectibilitatis subiectum. Obiectum et eaeemplar. IV. Progressus pertinet ad personam; V. non vero ad naturam. II. Naturae entis finiti repugnat progressus infinitus. VII. Solus homo persectibilis, cetera ipse persciens. VIII. Persectibilitatis obiectum est spirituale vel materiale. IX. Materialibus tantum incrementis regna dilabuntur. X. Periclis aevum; XI. Augusti, Leonis X, et Ludovici XIV. XII. Morali ordine subverso, politicus ordo subvertetur. XIII. Exemplar persectionis non habet homo a seipso, neque in seipso. XIV. Sed quis ad Deum accessus8 XV. Religio; XVI. atque ipse Deus. XVII. Persectio naturalis et supernaturalis, simul iungendae. XVIII. Ita humana, divinaque

iurisprudentia sociandae, non confundendae.

I. creatoris lex: et Crescite, et multiplicamini, et replete

terram, et subiicite eam, et dominamini 1); n actuosae animi, η Gen , Ι ,rs. corporisque vires; boni, verique adipiscendi inexplebilis ardor: indesinita illa vis, quae sitientem animam nunquam quiescere sinit, quin ad alis, atque alia semper aspiret; haec Omnia pe sectibilem naturam ostendunt. Igitur persectibilitatem, eiusdem actum vel progressum, ut commilne fert vocabulum, quoad ολ sicia, vel civiles disciplinas, naturae legibus libenter accensemus. - II. Quum autem rei cuiusque persectio constet explicati

ne facultatum et virium quibus res ipsa pollet: nihil de humana persectibilitate licebit asserre, nisi penitissimam hominis nai

ram perspectam habeamus. Iam vero cum praestantiora dam disputata sint, paucis adiectis, quaestionem ingrediemur: quae si alicuiu, erat momenti dum in scholarum ambitu disceptabatur, nunc principem locum tenet, cum in ius publicum et sociale co versa fuit. Hoc titulo nostra, in sequenti aliena promemus, rerum fastigia deligentes. III. Quae tria sunt: persectibilitatis sutieetum, obiectum.

et Gemplar.

IV. Subiectum persectibilitatis non est natura, sed pers na. Quoddam enim abstractum est natura humana: concretum ero, sive Rubiectum agens, homo cum sua personalitate, quae una est, indivisa. incommunicabilis, actionum suarum principium ac domina. Natura quidem eommunis, sed prosectus, uti actio nes, sunt singulorum. Quae autem videntur in medium prolata, uti scientiarum vel artium accessiones et incrementa, a personis prosiciSeuntur, neque alias personas attingerent, nisi hae active

de iis participent.

V. Ergo pro resus naturae universalis non existit, quum intellectus vel voluntas universalis non existant. Natura est a

que erit usque ad finem, qualis substantialiter fuit ab initio: r tionalis, corporea et sensibilis, ad societatem condita, suturam

77쪽

vitam iii quiretis: Sed actio lim ut pussion , u Stoli et recessiones, virtutes ac vitia, sunt ex personis, iis inli aereiit, atque eas comitantur. VI. Tria haec, anima, corpus, societas, sunt in Piusdem naturae individuis, persectibilitatis radices, et supposita. Quum haec sint finita, nullus progressus erit inlinitus. lmo repugnat persectibilitas i ii sinita, quum natura infiniti sit tota simul et absoluta perseraelio. Ens autem iusinitum, utpote nec sarium, cum sit ratio omnium entium, ita quintue, utpote Persectum, est ratio sinalis ad quam omnia ordinantur. a qua omnia persectibilitatem vel persectionem accipiunt. Ergo ex ratione, Seu Iege entis infiniti et persecti, pendet omnis possibilis contingentium persectio.

VII. Sed quemnam gradum habet homo in contingentium vel persectibilium series

In rerum serie, quaedam habent solum esse, uti mineralia: quaedam esse et vivere, uti plantae; quaedam esse. vivere et sentire, uti animalia: demum alia esse, vivere. sentire atque intelligere, uti homines. Haec, licet assabre elaboratam et sere continuam rerum creatarum seriem constituant, aliaque aliis inseri videantur: tamen adeo genera generibus discrepant. ut nunquam sit progressus vel transitus de uno in aliud, cum unumquodque. quam a Creatore habuit naturam atque essentiam, hanc retineat.

Insuper, in primis illis generibus, in mineralibus, in plantis, in

brutis animantibus, nulla est interna atque activa lic ectibilitas. sed externa intitum et passiva, quam ab homine accipiunt: ut consequenter ud hominem reseruntur, eique Sutriunt. Homo a tem, activis pollen8 facultatibus, inde herae persectionis est capax, creationis opus perliciens, sibique actionum suarum auctorei domin .

VIII. Subiectum habemus: persectibilitatis obiectum inqui

ramus.

Oblectum sunt ea quae ad animam vel ad corpus reseruntur: igitur spiritualia et materialia. Si spiritu vivimus, eodemque caelestia et immortalia appetimus, si sinis quidam sensus et corpora transcendens. homini est constitulus. Selluitur persecti nis excellentiam in anima, Iu,tius quam in corpore, in moribus potius quam in reliquis esse reponendam M. Corpore enim, li- έαὶ Nonne dolendum, nos in tanta persectionis et civilium disciplinarum ostentatione, non eam attigisse sapientiae laudem, qua vel Gentiles commendabantur En quo loco a Cicerone animi cultus et corporis voli pius, habita sint: . Nam cum animus, cognitis, perceptisque virtutibus, a corporis obsequio, indulgentiaque discesserit, voluptatemque, sicut labem aliquiam decoris, oppresserit, societatemque charitatis coierit cum Suis, omnesque uatura coniunctos, su0s duxerit, cultumque Deorum, et puram religi em susceperit, et exacuerit illam, ut oeulorum, sic ingenii

aciem, ad bona diligenda, et reiicienda eunt raria squae virtus ex providendo Duilia eo by Cooste

78쪽

6 l. et ad caesum erecto, in terram deiicimiir: anima in Deum tendimus. eum complectimur, et inli acremus, eoque fruimur. Scientiarum atque artium exercitia, quibus vita sit civilior et iucundior, bona sunt: nam scientiarum Dominus Deus. Ima quoque vitae commoda laudantur: ea tamen lege, ut ad morum prosinctum, et excelsiorem sinem convertantur. Secus vero, abi Natis, neglectis vel corruptis moralibus diseiplinis. materalia comm da atque incrementa, laxiorem vitam adducerent, anim0rum vires cssoderent, artes ipsae et scientiae societatis subvertendae instrumenta ellicerentur.

IX. Sit igitur haec propositio: Materialibus tantum congestis elementis, gentes dilalunt-. regna infirmantur, et eorruunt. X. Haec lactis constant. Etenim quatuor historiae occidentalis sareula, nominibus Periclis, Augusti, Leonis X, et Ludovuci XIV sunt ciueberrima. Periclis aetatem, qua Graecia splend ris culmen attigerat. corruptissimam describit Plutarchus. uci-dides vero haec enarrat de peste, qua ipse Pericles occubuit: u Cinteriora gaudia quaerebantur, quum voluptatibus practentem relinqui diem arbitrarentur. Honesta dedignabantur: laetari prompte, usque ad gaudii ebrietatem, hoc pulchrum et utile. Timor hominum ac Deorum aberat. nTunc. Periclis filio, qui satiscentem rempublicam mirabatur, respondebat Soerates: a Λnti tu rum virtutes, non parentum deliciae sunt requirendae. v Gra cia, praeclariSSima scientiarum atque artium magistra, aeque ac gentium voluptuosissima, mira celeritate e gentium numero

evanuit. Quippe u impedit consilium voluptas. rationi inimi-u ea 1'. n: a iiihilque altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui Suas omnes cogitlitiones abiecerunt in rem tam humilem, tam contemptam 2 ; n qua a nulla capitali 0r p stis hominibus a natura data est 3). nXl. Eadem novimus de Augusti aevo. postquam devicta Graecia corruptionem suam Roman cum artibus intulerat. Ε demque sero in Italia et Gallia, post scientiarum et litterarum restaurationem contigerant. Quaestus et lucra, pecuniae cultus, est appellata prudentiat; quid eo dici, aut excogitari poterit beatius Τ .

uvae cum a materialibus gaudiis, quibus nos sere absorbeitur, animos removeant, tum haec sequuutur: u idemque eum caelum, terras, maria, rerumque Omnium naturam perspexerit, eaque unde generata, quo rezurraui,

quando, quo modo obitura; quid in iis mortale ei caducum, quid divinum, aeternumque sit, viderit, ipsumque ea moderantem et regentem pene praehenderit; seseque non unis circumdatum moenibus, popularem alicuius desiniti Ioel, sed civem totius mundi, quasi unius urbis agnoverit: in hac ιlle magnificentia rerum, atque in hoc conspeetu et cognitione naturae, Dii immortales, quam ipse se noscet, quod Apollo praecepit Pythiust Quam contemnet, quam despiciet, quam pro nihilo putabit ea, quae vulgo ducuntur amplissimal . i De Leg. , I, 23. Si quae a nostris venditantur persectionis et felicitatis systemata, hisce conserantur, quid uisi puerorum phantasmata videbuntur ii Cic.

to Maior.

Mai. Diu li seu l), Corale

79쪽

quae adoratio est sui ipsius. materialia spiritualibus praeposita, crescens luxus necessitas, voluptatum effrena cupido, litterarum atque artium prostitutio: uno verbo, ad sensualisticam pagan rum culturam regressus. En illa saecula, quorum alio, magno reformatorum schismate, scissa est europea familia, alio autem exortae innumerae illae sectae, quibus philosophiae pretextu, iam iam societatis cardines sunt evulsi sa). XII. Liquet igitur rationibus et lactis, nisi moralis progressus, aequo saltem gradu, materialem comitetur, hominem ad materialismum, gentes vero ad occasum vel interitum detr di. Subversa enim naturae lege, qua imperium rationi in compus delatum est, societatis quoque ordo subvertetur. Hi ne in

lal Principum nominibus appellantur commemorata saecula, quin ipsi illa genuerint. Iactae in Leonem calumniae, a non suspeeto auctore refelluntur: a uujus Pontilicis castitas, totiusque vitae integritas, adeo simmis testimoniis constant, ut quo tunc rariora, eo si ut laudabiliora. . fRoscoE. me et ponti Ast de Leon X. t. III ch. 24. ANGELUs POLirtareus. cultum pietatis et religionis, pene etiam cum lacte nutrieis, eum exsuxisse . affirmat Forsan poeseos, artiumque liberalium nimius amator, cum pontifici graviora essent agenda: quae tamen ossicii erant non praetermisit, rex vere maguiscus, et pontifex vigilantissimus. Nide PALLAVIc. Ist. Onc. Triae. lit, . l, c. 2. Ceterum, etsi a non solum vitia concipiant ipsi principes, sed ea infundant in civitatem, plusque exemplo quam peccato noceant a iCic. De Leg. Ill. ; peiorem tamen moribus cladem a sensualisticis doctrinis inferri arbitramur. Bonum definias cum Lochio: a Id, quod voluptatem produc re atque augere, aut dolorem quempiam minuere et praecidere aptum est; a malum autem: a Quidquid dolorem in nobis producere vel augere, aut voluptatem quampiam minuere valet; . corrupta salsis desinitionibus boni malique natura, ubi erit illa severissima virtus, qua et qui legibus parent, et qui rempublicam gerunt, non delectabilia sed honesta sectentur necesse est, idque optimum putent non quod utile, sed quod rectissimum sit Sua quidem stat gaudia sapientiae et virtuti: non vero semper in gaudiis sapientia aut virtus, sed plerumque in laboribus et aerumnis. Ad maiora assurgens Tullius: a Imitemur, inquit, nostros Camillos. Decios, curios, Faltricios, Maximos, Scipiones. Amemus Patriam, consulamus bonis, praesentes fructus negligamus, posteritati et gloriae serviamus. Id esse optimum pulemus, quoa erit rectissimum. Cogitemus denique, corpus virorum sortium, magnorumque hominum esse mortale: animi vero m tus et virtutis oloriam seniyiternam . I Pro Sest. Sed frustra hane sortium magnorumque generationem quaeres inter eos, qui bonum ex voluptate, malum autem ex dolore definiant. Merito itaque illa in magistratu requirebat Cicero: a Belaenet primum libidines, iracundiam teneat, spernat voluptates, coerceat avaritiam, ceterasque animi labes repellat: tum incipiat aliis imperare, cum dedecori et turpitudini parere desierit. si P radoae. V. In imperiis virtus si adsit, cum sortitudine, iustitia, severit te, gravitate, magnanimitate, quae sunt regiae laudes, certissimaque imperiorum sulcimina, cetera sequentur civitatis ornamenta: illa si desint, non imperia habebuntur, non gentes. sed vana imperiorum gentiumque simulacra, ad interitum prolabentia. duod ab Augusto ad Neronem, Romae eontingisse seribit Tacitus, quum voluptatum scientia inventa est, principe et senatu auctoribus.

80쪽

tissima sere semper imperia, a minus cultis vel barbaris excisa sunt: hos quippe luxus non molliverat, iisque praestantiores in ipsa rusticitate effecerat naturalis vigor et simplicitas. Nunc, si nostra haec aetas tali laborat plaga; si materialibus incrementis rapimur atque illudimur; si artes prae moribus excolimus, si proWni in terram incedimus, si litteris et scientiis quandoque a Spirituum immortalium sne avertimur; si leges et politica regimina, quibus gentium educatio ac primum moralis persectio est

concredita, hominem qua terrenum animal excolunt, qua caeleste contemnunt: si haec patimur, quomodo, quibus e remediis. labens societas restauranda sit, ex sincero humanae persectionis exemplari est perdiscendum. XIII. Hoc, primo, statuendum: Homo non haheι iniιium vel eaemplar suae perfectionis a seipso, neque in seψω. Non a seipso. Nam ratio et lex naturam perficiendi ab eo exclusive prosiciscuntur. a quo ipsa prosecta est natura. Lex igitur creationis et lex persectionis ab eodem sunt principio, et se mutuo complectuntur. Sed neque absolutum persectionis exemplar homo habet in semetipso. Si enim homo persectionis exemplar esset sibi ipsi, sequentia saltem essent vera. Intellectu pra ditus ad verum, et voluntate ad bonum, utraque facile inveniret, inventis gauderet, libenter sequeretur: sed contra, ignorantia i borat, delectatur errore, et ab ingerente se interdum veritate oculos avertit, eamque detestatur. Libera mens et excelM, Sub tecto tantum corpore uteretur: nunc ab eodem abripitur, eidem Servit, ac mancipatur. Ipse non ageret, quae in aliis reprobat:

sed cum iniurias non patiatur, aliis insert: cum sibi indulgeri u lit, eeteris non indulget. Se lege creaturae rationalis devinctum sentit: et independentiam assectat. Se , in mundi universitate. sere nihilum esse nimis experitur, et divinitatem usurpat, antiqua illectus voce: Eritis sicut Dii. XIV. Non solum igitur limitibus circumscripta natura, sed imperfecta, sibique repugnans, et ruinis quasi obsita concreditae olim magnitudinis. Attamen a persectionis amore et spe homo non delicitur: adhuc maior cunctis creaturis, infinitum sitit, se ultra seipsum, omniaque sinita extendens nisu infinito. Sed qua nam relationes siniti ad infinitum Si illud inlinitum. humanae persectionis exemplar et finis, est Deus: quis est, quid iubet, ut illi consormetur, atque ad illum accedat infirma et saucia nati res quis demum vel mediator, vel redemptor, adeo supra naturam positus, ut deiectam sublevet, ac restauret mersamΤ Hic ratio silet. 3erbum expectans revelantis Dei. XV. Revera, redemptor apparuit Filius Dei, humanam naturam assumens. iungens ima divinis, homines erudiens. eaemplar perfectionis absolutissimum in seipso ministrans, victima ipse et sacrificium pro omnibus, ac deinde sui verbi et ministerii successores per Ecclesiam instituens, ad finem usque mansu- Duiliam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION