장음표시 사용
201쪽
suo iudicio approbarunt Weichertus in dissertat. de uss. Virgilii iniuria Suspectis p. 67. et in Vita Apollonii Rhodii p. 56. Passovius in Wachleri Philomathia Vol. re p. 124. et Μeinekius ad Euphor. P. 54. quem tamen nunc plane aliter sentire ex ipsius Viri Eximii colloquiis comperi; perquam CircumSPecte de hac re loquitur Ellenutius l. l. p. CXXXV.
Priusquam lamen ad Fontanini et Vossit rationes accuratius exigendas tranSeam, pauca de C. Cornelii Galli vita praemittenda sunt, quae Italo illi eruditissimo accepta refero. C. Cornelius Gallus eques natus eSt a. u. 685. Foroiulii, eiusque potissimum
opera Virgilius Augusto innotuit, qui illo variis suis in bellis, maxime in Aegypto post Pugnam Actiacam utebatur. Hinc Gallus ab Augusto praesectus Aegypti est constitutus, ubi, Postquam Thebas, quae a Romanis desecerant, a. U. 725. Poenae caUSa deleverat, sua ipsiuS manu cecidit a. U. 728., motUS, ut Fontaninus putat, falsis criminationibus, quas Romae et Valerius Largus homo SceleStus carminibus suppositis intenderat; coli. ΟVid. Amor. ΗΙ. 9, 63. Ab eo probe sunt discernendi C. Asinius Gallus, qui a. u. 786. iussu Tiberii obiit, Gallus Amerinus a Propertio memoratus v. Barth. in Clavi Pro Pert. S. V. Galluri et CorneliuS GaIIUS praetorius ap. Plin. VII. 35. Et ad illum quidem C. Cornelium Gallum Cirin reserendam esSe, collegerunt ex Virg. Eclog. VI. 74-77. qui in Ciri Vs. 58-60. recU runt. Hos igitur versus a Gallo primum sactos Virgilium illi Eclogae ipsum Gallum celebranti inter posuisse, ut et huic et Asinio Pollioni gratificaretur. Silenus igitur in hoc carmine a PueriS Per vi-
202쪽
Dum somnolentus deprehenditur, a quibus vinctus et sacile se rogari passus, sublimia carmina de exordiis rerum cantat varias tum fabulas et mythicas
et heroicas addens. In his Virgilius Gallum suum suaviter adulabundus Silenum huius etiam cum Hesiodo comparati mention in iniicere iubet; quo facto Silenus denuo ad narrationem sabularum progreditur et primam historiam de Scylla in monstrum marinum mutata Proponit. Haec igitur Galli Scyllaeque apud Virgilium vicinia potissimum suspicionis illius a Ginnio motae argumentum praebet, ubi lamen plane incredibile est. Viros DD. non intellexisse versus Virgilii 74 - 77. de Gallo sumi non PotuisSe, quia non Linus, cuius verba ad Gallum
dicta statim praecedunt, Sed denuo Silenus eos canit, ut, Si noui ultorum interpretum sententiam secuti Silenum personatum Gallum habere u limuS, Gallus etiam ea Omnia scripsisse Putandus Sit, quae inde a vs. 31. Silenus Omnis humanae divinaeque sapientiae interpres prudentissimus cantaverat. Ni
hi potius Virgilius, si Galli poema aliquod de Scylla reSpexisset, eadem perspicuitate mentionem eius facturus suiSSe videtur, PIa carmen do nemore Gry- Deo memoravit. In his etiain summam Virgilii artem cognoscere licet, qui ut Gallo a Sileno laudato maiorem fidem pararet, hanc ipsam laudem non ad finem Eclogae poneret sed reliquis sabulis me diis intertexeret, quo quasi Gallus non amplius SUUS aequalis sed vates aliquis mythicus singeretur. ΙDeptus etiam sui et Virgilius, Si eundem Gallum a duobus vatibus et Sileno et Lino laudari voluisset, Riod multo gravius per unum Linum fieri potuit.
203쪽
Nescio an disputatio mea, cuius partem aliquam licet valde exiguam Schradems p. 51. OccupaVit, ad persuadendum sit apta, mihi certe luce, ut aiunt, clarius est, Virgilium, si his etiam verbis Gallum celebrare Voluisset, multo aliam viam ingreMurum fuisse ac iam factum videmus. Ceterum addo, in legendo hoc loco unice me probare Ιalinii mei doctam expOSitionem, qua codici die diceo hic quoque honor suus tribuitur. Postquam igitur demon- StraSSe nobis videmur, locum Eclogae ad Gallum referri nequire, reliquis argumentiS, quibuS FOn-laninus et VOssius Opinionem suam stabilire sunt conati, repellendis supersedere bene POMemu PraeSertim quum ea ita sint comparata, ut ipsi illi duumviri vix multum momenti iis tribuerint; DO- luimus tamen has quoque partes deSerere, ne nostro officio, quatenus id explere possumUS, defuisse arguamur. Tantum ubique CODSensum elucere dicit Fontaninus p. 34. inter ea, quae de Gallo narrentur a Sileno Virgiliano et quae de se ipso narret Gallus in Ciri, ut nihil supra. Silenum enim
de Gallo scribere, errantem ad sumina Permessi ab una ex novem Μusis in montes Aonas ductum; Gallum in Ciri, quo respexerit Silenus dicere, se vario iactatum laudis amore , sub viridi umbra in Cecropio hortulo sorontis Sophiae e sedisse, et Eratum ΜuSam, amorum PraeSidem, cui DOmen reticuerit Silenus, paucis placitum colim nempe Aonium adscendisse. Nolo Dunc urgere, Eratum non nisi falsa lectione in Cirili illatam et a Fontanino male in auxilium vocatam esse; tanto graviuS DSt, ut Schraderi fere verbis P. 49. utar, non ObSerVaMe,
204쪽
aliud esse, ira Aonium montem ab Uria ΜΠSarum duci et calamos accipere, Ptibus Gryniaci nemoris dicatur origo, ne quis siι lucus, quo se plus iactes
Apollo, aliud Duntium Musis fere remittere et in hortulo Cecropio philosophiae vacare. Fontanitius porro mala apud Virgilium lectione quid loqvar ut Scyllam Nisi, aut quam fama secula est male abusus mire comminiscitur, Silenum his verbis iudi care, Gallum utramque Scyllam et Phorci et Nisi 1iliam cantasse, et ex Ciris us. 89. adeo colligit, Gallum ibi prositeri, se Scylla Phorci in aliud tempus
seposita, Scyllam Nisi suis carminibus celebrandam delecturum, quod quomodo quis in illis versibus invenire potuerit, iam Schrade S p. 50. Se non intelligere ait. Quod deinde magna cum considentia Fontaninus ponit, Servium ad Virg. Eclog. X. luit.
VI. 72. testari, Virgilium versus illos saepe memoratos a Gallo mutuo accepisse, cupidiuS quam Verius dictum est. Servius enim illo in loco selibros MPOetae commemorat, hic vero Euphori Ouis ca seminum, quae dicit eum in Latinum sermonem transtulisse, exponit argumentum; sed huius Ope--ris, quod tamen blaronis interpres memorare de sebuerat, non meminit. cs r. Μeineke de Euphor. -fragm. P. 101. Sq. Luce clariuS est, FODlaninum
ἡVirgilii verbis inclog. VI non intellectis dece-
septuna, nullo iure Scyllae, Phorci filiae, et Terei siet Philomelae metamorphoses inter Galli libros seretulisse. Schrader. p. 51. 52. Nihil etiam iuvant verba Servii ad Virgilii Eclog. X. 46. a Folatanino
laudata: hi omnes Dorsus Galli sunt, de ipsius carminibus transisti. Spectat enim hoc scholion, ut qui
205쪽
que mente non praeoccupata videt, non ad Eclogam VI. sed ad X., in quam nonnullos Galli versus a Virgilio receptos fuisse, Sero io et Folitanino SchraderiIS P. 53. recte concedit. Ut vero ibi veteres commentatores hanc Virgilii gratam erga Gallum adulationem Observarunt, quidni idem eos, Si potuissent, facturos fuisse putaveris ad Eclog. VI. ut quae Fontaninus in suum commodum dicta Opinabatur, Potius contra eum Valeant. Ultimum FOD-tanini argumentum irin quamvis carmen elegantissimum lamen ob traiectionem verborum alicubi durius videri, quem naevum in carminibus Galli Quinctilianus X. 1, 93. tetigerit - SchraderuSP. 52. eo eleVat, quod nullae Verborum traiectiones in poemate deprehenduntur et duritiei etiam ab uno Quinctiliano in Galli elegis notatae vestigia in Ciri non inveniuntur. Quae praeterea I. H. VOSSiuS ad Cirin Gallo vindicandam dixit, ea non certis testimoniis nituntur, id unum probantia, Gallum Cirin Scribere potuiSSe. Hac mente varia narrat de Galli iuventute, de ratione quae ei cum Messala intercesserit, et Cirin ante bellum Μutinense scriptam eSSe asSeVerat, quia Virgilius in Ecloga II. a. U. 712. duos Versus s. et 11. ex Ciri VS. 207. 369. PO- fuerit; idem vero non explicat, quamobrem Vi gilius parvum illud poemation in omnibus suis carminibus tam anxie expresserit. Ut enim hoc Viris Doctis illam sententiam defendentibus largiamur,
Virgilium in Eclogis suis Gallum fuisse imitatum, sive ipsius viri studio incitatum sive Asinio Pollioni
SeSQ Commendaturum, nemo tamen Virtutes Poematis tantas esse contendere velit, ut Virgilius pe
206쪽
petuo illud sibi exemplum proponeret, quasi alteram post Homerum Iliada Vel odySSeam. ΙnSuper, quod gravissimum est, Virgilius Galli carmina tanto studio imitari Omnino non potuit, quum iste ultimo vitae suae tempore in summam Augusti invidiam incidisset. Hinc Virgilii, qui totus ab Augusti sa-vore Pependit, erat omnia Vitare quae Augustum Galli commonefacerent, et Virgilii obtrectatores tam egregiam aemuli sui felicissimi evertendi occasionem certe non praetermiSiSSent, Si minus cautus etiam a mortuo Gallo laudando non abstinuisset. Sed certe abstinuit, quod Grammatici clare testantur. Etenim Donatus in Vita Virgilii g. 89. haec prodidit: siusque adeo hunc Gallum Virgilius ama
serat, ut quartUS Georgicorum a medio usque ad sesinem eius laudem continereti Quem postea, iu--bente Augusto, in Aristaei fabulam commutavit. Haec ab Heynio perperam in dubitationem vocata narratio, quam ipse VOSSiuS P. 321. Pro Vera agnovit, satis puto demonstrat, Virgilio non licuisse iii Aeneidem Galli versus recipere; licuit autem, Si Fontaninum et Vossium Sequimur. Unde Porro Vossius audiverit, Gallum tales fabulas, qualis no-Stra eSt, Praeterea etiam Scripsisse, nescio; certe
illud non colligere debemus inde quod Parthenius
amatorias suas narrationes ei dedicavit, quod argumentum tum demum aliquam probabilitatis Speciem haberet, si Parthenius in collectione sua Scyllam sive Cirin et Originem nemoris Grynei verbo attigisset. At ne tum quidem res statim conficeretur, sed alia etiam fulcra accederent Oporteret. Quod deinde Vossius contendit, primos Ciris Ver-
207쪽
sus de Gallo bene intelligi posse, recte quidem hoc
dicit, sed eodem iuro de quovis cive Romano di-Cere ΡOSSumus, qui Prius captator aurae popularis serius ali ea deceptus Sensit idque est professus.
Donique Vossius in excusando Virgilio versatur, qui quod paucos l versus ex Galli Ciri in Opera sua receperit, non ingenii inopiam prodiderit, sed existimationem Galli prae se tulerit; versus illos in iis scilicet Eclogis inveniri, quae in laudando Gallo
vel Asinio Pollione ei amico versentur. Summam sitio dubio voluptatem Gallum per ipsum locum Eclogae M. 72 - 81. cepisse, ubi Silenus sacro numine afflatus non tantum carmen ipsius de nemore Gryneo memoret, sed adeo ex Ciri poemate vetustiore, quod Gallus iuvenis secerit, Versus 58 0. cum levissima mutatione repetat, et inSuper sabulae de luscinia versum 81. qui est us. 50. in Galli Ciri, admisceat. Quae Omnia qui accuratius consideraverit, Paritor atque superius dicta omiti suntlamento dostituta esse videbit, et quum fidem aliuna lectoris credulitate exspectent, Vossius tam si miter iis insistere non debebat. De paucis Ciris versibus a Virgilio in carmina sua receptis iam supra est disputatum, Eclogis opposuimus Georgica et Aeneidem. De nemore Gr3 Deo audio; at Ciris in seqq. non indicatur ut Galli carmen, quum non amplius Linus haec verba ad Gallum loquatur, sed Virgilius in Sileni cantu pergat. Ultimus autem Ue sus de luscinia contra ipsum VOMium Pugnat, quia auctor Ciris eum non de luscinia sed de Ciri sua usurpat. Virgilius si hoc modo Gallum adulari voluisset, de eadem avi versu illo uti debebat, de qua
208쪽
Gallus eo usus suerat, quod de ipsa Ciri paritor valet. Etenim mirum est, Viros DD. non vidiSse, Virigilium, si Galli aliquod poema imitari voluisset, ab
eius Darealion non recemurum fuisse, qui, Si aliter rem tristituisset, Gallum rei minus rocte sactae
arguisset. Quum igitur Ciris auctor sive Gallus hanc sabulam secutus esset, qua Scylla in avem mutata credebatur, Virgilius quoque idem narrare debuit: quod quum non fecerit sed Scyllam in monstrum biforme abiisse dicat, hoc etiam contra Fontaninum et VOssium recte proserri videtur. His quae hucusque contra Fontaninum et Vossium dissultaviduo sunt adiicienda, quae Gallum Cirin non scri PSiSSE EVincunt, primum quod nusquam aliquid vel de Ciri vel de similibus narrationibus mythicis a Gallo scriptis narratur, quum V rSioties ex Euphorionis carminibus factas huc trahere non liceat; at lorum, quod Grammatici Veteres, ubi de talibus versibus loquuntur, qui et in Virgilii operibus et in Ciri exstant, de Gallo oorum auctore nihil dicunt, cum tamen, Si Virgilius eos a Gallo accepisset, Virgiliomastiges illud vix lacuissent. Duo tantum huius rei exempla eaque gravissima Proseram in Ciris versu 429. Ut vidi, uι porti, ut me maius abstulit error
qui et in Virg. Eclog. VIII. 41. legitur. Ibi quum
Servius Τheocriti imitationem memoret, nihil dicit, eam primum sactam esse a Gallo; idemque deprehendimus in Ciris Vss. 58-60. quos Gellius Noct. Att. IL 6. e Virgilii loco saepius laudato a
sert et post Annaeum Cornutum varias Gramma-Disiligod by Corale
209쪽
licoriam de iis sententias enumerat. Viri harum rerum intelligentes facile perspicient, cur aliis versibus quos producere poteram missis hos potis-Simum urgendos cenSeam, cum quibus huic dissertationis nostrae parti finem imponamus.
g. 8.Paucioribus verbis desungamur in Eglini sententia iudicanda, qui ad calcem castorum Catulli carminum P. 17 - 21. Ciriti a Catulla scriptam esse sibi persuaserat. Primum huius opinionis
argumentum petiit ex similitudine Epithalamii Catulliani et Ciris, de qua, ut statim docebimus,
plura etiam dicere poterat, unde colligit, utrumque carmen ab eodem Poeta Scriptum esse. Schra-derus tamen p. 46. nullum in Ciri versum Catulli, sed dictionem, numerOS et manis Stam Poetae Veronensis imitationem agi OSci recte monet,
simul addens, hinc non sequi, Cirin a Catullo
scriptam eSSe, praeSertim cUm tanta eorundem Versuum copia in ea et Μaronianis carminibus
habeatur. Non minus infirmum est alterum Eglini argumentum ex Plinio H. N. XXVIII. 4. Sumtum, qui Catulli incantamenta laudat. Haec ea eSSe, quae nunc in Ciri Vss. 368 - 376. legantur; ea vero, ut Schraderi VerbiS utar, se adeo Pauca, Ut -Catullum Plinius, etiamsi Verus auctor habitus Messet, ob ea Theocrito et Virgilio non adiunxis--Set, qui late materiam tractarunt Idyll. II. et -Eclog. VIII. Verisimilius igitur est, opus Catulli sedeperditum respici. - Quam multa Vero POS- VIRGIL. TOM. IV. 12
210쪽
-sunt afferri, quibus Egliniana convellatur opi--niol Nam quis veterum Cirin Catullo tribuit psequis Messalae veneratorem fecit quis philoso--phiae tradit suisse deditum p Illud quod Bia illius ad Claudianum in nos in. I. 253. Fontaninus et Ueynius Eglini sententiam landitus evertere praese tulerunt, aetatem Μessalae, Schraderus minus urget, et hoc quidem recte, Pata ΜeMala a. u. 685. natus, a Catullo qui certe arano V. 707. Superstes fuit, iuvemum doctissimus dici potuit. Nonne etiam, qui Eglini vestigia sequens Catullum Ciris auctorem habere vellet, dicere pOSSet, non Μessalam illum gentis Suae celeberrimum, sed alium quempiam huius nominis intelligendum esse pTutissimam eamque unice veram viam illi ingressi mihi videntur, qui Cirin opus incerti poetae iudicarent, ut Scriver. ad Μartiat. VII. 69. Broukhus. ad Tibull. p. 90. Maeus in Hist. Virgil. ad a. u. 696. Μartyrius in vita editioni Eclogarum praemissa p. 25. ΜaAlandus ad Stati Silv. V. 2, 81. p. 363 ed. Dresd. Wa erus ad eleg. in Messal. p. 21. et Iacobus ad Properi. P. 165., et quum quid de aliorum 6. DD. opinionibus circa carminis nostri auctorem Seritirem, Supra dixerim, ea nunc colligam, quae ipsa Ciris nobis subministrat. Sunt quidem ea valde pauca, neque ita comparata, ut certum inde iudicium de vero Ciris auctore ferre audeamus; Sed haec ipsa, quam
nunc tractamus, quaestio in earum numerum Te
serenda videtur, de quibus summus Hermaunus in opusc. Vol. II. p. 288. ait: -est quaedam etiam sinesciendi ars et scientia. Nam si turpe est De-