Disputatio inauguralis de statu regionum Germaniæ, et regimine principum summæ Imperii reipubl. æmulo, ... Quam præside ... Dn. Henrico Binnio, ... pro facultate respondendi de jure, ... publice examinandam proponit Ludolphus Hugo, ad diem 20. August

발행: 1736년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류:

51쪽

CAPUT III.

communi praecipue intelligendum, quod communiter asserunt,per contraria statuta ei derogari posse. . XXI. Recessus autem Imperii quod attinet; videndum, qua mente iis stlippiam statuatur. Aliquando enim sic conditur Lex, ut tamen nihil statutis&confitetudinibus particularibus derogetur ivel etiam diserte pernitiatur ordinibus, quibus ita visium fuerit,di. vel sum quid a lege publica Imperii in ditionibus suis constituere.Talis claululah. betur Ordinatione Crimincti Caroli '. in principio:

tur novissina a consti titione Comitiorum Ratis bonensium de a iis

universaliter sertur, antiquatis staturis & consuetudinibus, quae constitutionibus publicis adversantur. Clausulae ejusmodi derog, toriae passim leguntur Tunc igitur Iocum non habet, quod onte diximus, statuta derogare juri conatu uui: se d potius statuta & consuetudines psrticulares per constitutiones publieas tolluntur. EX-emplum habemus in constitutione Maximiliani l. 3 , qua sancitum est, ut non obstante conquetudine aliqua, si atrum filii ad si accessionem patrui cuni defuncti si atribus de sbroribus in stirpes admittan-

52쪽

tur, quae constitutio aIiquoties repetita est i . Qitaliquam autem in nonnullis in serioribus judicii, illa non attendatur, si tamen causa ad Cameram ImperiaIem perveniat, non secundum consuetudinem inferiorum judiciorum, sed secundum constitutionem Imperii pronuntiatur et). Unde dubitatio exoritur de jure Saxonico, quo fratres di sorores soli succedunt defuncto fratri, exclusis fratrum sororumque libe ris 3 . Quanquam enim hoc in soror Saxonico observetur, insuper habita constitutione Imperii 4 : attamen Mynfingerus veretur, ne causa ad Cameram delata, sententia contra frutrum liberos lata resornietur, vel potius tanquam contra constitutiones Imperii lata,nulla declaretur;quod nos in medio relinquimus Quanquam autem hujusmodi clausula, veI derogatoria, vel qua ordinibus Imperii diversum aliquid statuere expresse permittitur, non semper addatur; excirctin istantiis tamen judicandum, qua mens constitutionis fit. Et in dubio quidem lex unive salis & perpctus censenda, ut nonnisi eodem modo, quo lata, plenis Comitiis iterum abrog iri possit. Haec cnim legum ordinaria vis atque alitoriisse st,

ut omnes obliget. Qua de re ita Ulpianus C: P. t refrma primcipalia an ab hoc statuto m unicipatu discessumsit , videbimus: quia generalia nr refripta, Goportet Imperialia satura suam vim obtinere, edi in omni loco valere. Exemplum hujus rei habemus in materia usuraria. Licet enim in regionibus nonnullis usurarum, vel annuorum redituum nomine. sex in eentum , vel plus etiam stipulari liceat: in Camera Imperiali iamen juxta conititutiones publicas 7 , non attentia locorum illorum statutis consuetudinibus, G 3 quinque N. T-Sornig an. Isa t. f. nat dem aul. Εδ' von bim Neg. .

53쪽

CAPUT III

quinque tantum adjudieantur i . Plura de statutis addere non est hujus instituti. Pertinem euim ad locum , quo materia ista ex pro .

sella traelatur. ix xlI. Consequens igitur est, de autonomia in rebus sacris aliquid addere. Nam religionis etiam institutio ad potestatem Legislatricem spectat et). Religio enim in Civitate recepta in jure quodam consistit. Unde Pomponius Religionem erga Deum ad jus naturala refert 3 . AristoteleS vero A exempla juris legitimi ponit, capram Iovi immolare , non oves , item Broii sacra iacere: Ciceroo cum jus primo inn iturana & lcgem, utrumque iterum in divinum3c humannum divisisset, hoc, addit esse aequitatis sic vocat jus prosanun illud Religionis. Ulpianus jus publicum definit, quod in sacris, sacerdotibus in mayistratibus consistit 6 . Hine definitio illa Jurisprudentia, quod sit divinarum G humanarum rerum notitia & definitio legis ex Chrysippo , Lex est omnium

diuinarum G humanarum rerum regina 8 . Religi ouis ergo con- stitutionem ad την Nομοθετικὸν spectare, satis manifestum est. Quoniam tamen ipse Deus liac in parte Legislator noster suit, & religionem nobis tradidit; non amplius honuni fas est, huic vel addere quicquam, vel detrahere 9). Omnis ergo humana potestas in custodia Iadministratione preceptorum divinorum yersatur. Admi- . . ni stratio autem duplex est. Alia enim in ipsa sacra inisti une, quae sacerdotum est, alia imperio circa sacra consisti . Sie enim haec recte secernit Grotius io . Jam igitur de ossicii Dcri suo. ctione, quam Selaolastici potestatem ordinis, Theologi nostrates potestatem spiritualem vocant, aulla, quae ad nos pertineat, lis est.

54쪽

CAPUT IIL , Nemo enim dubitat, eorum has esse partes, quibus dictum est,

Euntes docete omnesgentes, ta baptizare eos. I . Sed de Imperio circa Sacra, sera de regimine externo, ut vocant, controvirlia ardua&illustris est, quis summam ejus potestatem habeat: ouae quasio quasi cardo est ψmnium controversiarum, quae Piotestantibus , cum Romana Ecclesia intercedunt.Sed&in ipsa Romana ecclesia varie dissentiunt: &rursus ProtestantesiReformati praesertim, magnis contentionibus inter sese ea de re litigant. Verum nostrum nunz .

non est, has quaestiones attingere. Supposito igitur, summam potestatem Regiminis Ecclesiastici externi, quanta in homines cadit, penes eum esse, qui Reipubl. Civili praesidet,' quae nostra Protestantium est sententia M; iam porro in nostro imperio quomodores se habeat, quaeri potest, an omnem Religionis summam potestatem Imperator & Ordines conjunistim, an vero & singuli Or- dines seoi sim in ditionibus suis autonomiam quandam hac in re habeant, de quo jure habeant Sed quo res magis perspicua fiat,superiorum temporum historia breviter recensenda est. XXIII. Primo satis certum est, jam tum olim Iurisdictionem 'inter inagistratus, qui partibus Regni prasidebant, divisam suisse, ita ut Sacra per Episcopos & Metropolitanos, Pro sana per Duces I Comites admini strarentur. Non habebat igitur alter in alterius ossicio ultis partes, nisi quod invicem se observare jubebantur, ' 'ita ut si alteriiter eorum muneri deesset, Eeiscopus Comitem, &vicissim Comes Episcopum Regi vel eius Legatis deseri et, quo me. tu iudicii uterque in ossicio contineretur 39. Summa autem potestas, ut in aliis rebiis, sic etiam in Sacris penes Regem, seu Imperatoremst ordines Regni conjunctim erat. Leges itaque Ecclesiasticae, non minus quam civiles, in Comitiis universalibus condebantur, ceu

55쪽

CAPUT III

manifestum est ex Legibus Capitularibus Caroli Magni & Ludovici

Pii. quae hodieque extanti .si quae autem controversia in Religione oborta decidenda esset, siquid indisciplina Ecclesiastica, in vita demi,ribus Clerieorum emendandum esset; haec plerumque in Synodi tractabratur, quibus tamen Rex nomine Reipubi veI praesidebat, vel p istquam ad ipsum relatum esset, quid Synodus stituisset,

autoritatem accommodabat I .

XXIV. Praeter haec peculiare quoddam imperium ac jurisdictio Reei in Episcopos, aliosquetAntistites competebat, qua de rC - .

ita l ex habet: Episcopi, Abbates, Comites eae potentiores quique, si

causiam in erse habuerint, necse pacificare Doluerint, ad nostram jubeantur venire praesentiam, neque illorum contentio alibi distudiaeetur. 2). Legati etiam Regis, qui certis anni temporibus in singulas Regiones ad conventuS agendos ex aula mittebantur, non minus ab Episcopis, quim Comitibus rationes ossicii exigebant, eosque, si opus esset, in Ordiuem redigebant 3). Praeterea Ius Episcopos investitura per annulum iu baculum constituendi, anteqim Gregorius VII. Imperatori Henrico IV. ea de re controversiam moveret, Reges & Imperatores habuisse, satis notum est. Haec igitur Juri dic io Regia in Sacrorum Alitistites, item Ius eos constituendi 'Ducibus quibusdam, postquam ipsi ditiones suas Regia prope auto. ritate administrare coeperunt, una cum Catteris Regalibus cessit. Hinc formula administrationis, quae Duci Bavariae more majorum prUcribebatur, teste Aventino δὶ sic incipiebat: Templa sacrosancta sunto. Hi Pontifices res ecclesiusticas procurent, monachi recte vivant, omnes decimas tribuant sacerdotibus, Princeps jure suo operam dato. Apud eundem Henricus Auceps Arnulpho Duci Bavariae has scri conditiones pacis: Sacrarum cilium quoqlie,

oum Ecclesiasticarum , Episeoporum, Sacerdotum , vstarum,

56쪽

mma rum, Antistitum omnium curatorem retistbabeo O pat-num: sitis tibi in Aientulos dico, modo nomen R gis inutile abdicato. Paulo post addit autoci: Reges si eculo in demortuorum Episcoporum locum. in Senatum Pontificum, Praesulum, quoscunque libuit, allegebant. Eam cooptationem Pontificum , Praesitum, rem sarum, monachorum mnricus in Arnulphum transtxlit eaque pomeesassacerdotes errandi beneficium posthac Hreulphi uit. Ibidem

notat, ad conventus etiam annuos Dueatus Episcopos venire solitos

fuisse, in quibus etiam causa: Ecclesii sticae disceptabamuri. Duces quoque Saxonise potestatem ejusmodi exercuisse constat. Certe Henricus Leo non dubitavit adhue post transactionem inter Calix. tum Papam de Henricum V. de investitui abicamitam, potestatent Episcopos constituendisti sumere; quod manifestum est ex his ria Geroldi Epis copi Ui enburgoisi quam refert Crastius I). Nam Dux, addit ide m autor, facta postulatione apisce aerem; obtinuit Episeopatus erigere in omni terra Mandalarum, quam vel se, veι progenitores sus subularunt. Haec propterea narravi, ut ostenderem, jam tum olim Principes quosdam Germaniae Regium ali-'qiiod Imperium circa Eeci iastica habuisse, summa potestate tamen, cuiusmodi est hodis: ius Reformandi, quod vocamus, penes totum

Imperium manente. i . IXXV. verum invalescente magis magisque autoritate Pontificis Romani; ppstquam is Regnum in Eeclesia occupavit, Imperator & Principes tirunt sere p*tinate circa Sacra exuti sunt. .anquam autem in possessiouem istius Monarchiae venerit Pontifex, de . , ille' tamen semper dubitatum fuit, Quin dissensiones adeo variae hominum doliorum ea de re suerunt, ut nonnulli Scholasticiscensuerint, ad veram potestatem Ecelesiae pernoscendiim opus kre, ut iapientes ac discit juramentis& borribilibus comminationibus ad

57쪽

veram animi sententiam dicendam adigerentur I . vel exiis. quae tempore reformationis acta, constare potest,non tribuere imperium nostrui a Pontifici adeo omnem Regiminis Ecclesiastici potestatem ut non suas etiam magnas in eo partes credat. Multa enim deligione in Comitiis imperii constituta' sunt, invito, imo obluctante& contradicente Pontifice, cujus tamen protestationes atque adeo objurgationes Imperator& Ordines parum curarunt a). Imperatores etiam nostri, se tanquam summos Advocatos & Procuratores Ecclesiae, non nudum ministerii nomen, sed ossicium cum autoritate conjunctum gerere, haud obsctim profitemur 73. Imperatorio autem isti muneri ossicium ordinum Imperii, quod in ditionibus suis gerunt, proportione quadam respondere, intelligere licet ex ve

nus quam Imperator summus Advocatus & Proeurator Ecesesiae.

nifestum igitur est, jam tum ante Reformationem Imperii ordine, in Ecclesiistico ditionum suarun, regimine autoritatena habuissς, R proinde etiamnum habere ordines Veteris Religiolus. : quantal. autem haec fuerit potestaς, hodieque sitdquoniam apud ipsos adhuc sub judice lis est, non facile explicatu est. . .. . , . XXVI.

58쪽

CAPUT III. Q.

XXVI. Jam vero qxia occasione dissidium de .Religione su.

periori seculo exortum, uigimperium in partςs scissum, quantis tum animorum contentionibus certatum sit i eum alii emendationem Ecclesiae urgerent.& Imperio hac in re eundiante inchimque negligente, sua eam autorio te in ditionibus suis instituerent , alii vero, qui receptam hactenus Religionem retinendam censebant, iores illos ossicii limites excessisse, ac totius Imperii iuri, i autoritatique universis Ecclesiae praeludicasse eontenderent; haec, inquam notiora sunt, quam ut hoc loco narrari opus sit. Tandem dilcoris dantis patriae non saliud fuit remedium,quain scissuram in Ecclesia relinquere, & permisso invicem religionis dissidio, in Rep unum senis V tire. Pace igitur religioni data I , Ordinibus Ini perii Ius Resor.

mandi concessum, i. e. optio data, utrum majorum religioni inhaerere, an ex sarmula Augustanae Consessionis eam in ditionibus suis

instituere velint, simul etiam, quod consequens erat , Iurisdictio Ecclesiastica quoad Augustanae Consessionis socios suspensa ; quam proinde ipsi Principes & alii ordines sibi sumpserunt. Atque haec summa sunt Pacis Religiosae capita. XXVII. Praecipuum autem est Ius Reformandi, quod sane aliquid σῖ-est. Dubitari igitur potest, qua ratione illud singulis

ordinibus tributum sit. Nam summam potestatem circa Religionem ab antiquissimo usque tempore universum Imperium habuisse, & emendationem status Ecclesiastici, si qua opus esset, non sinis gulorumOrdinum,sed universi imperii autoritate sectam fuisse,paulo ante narravimus. Quod si etiam ipsius rei naturam & conditio- nem consideremus; abier se res habere non potest. Quid enim magis, vel Ecclesiae, vel Rei p. interest, quam ut una vera religio in

univerib Imperio colatur λ Hoc autem permisso singulis religi vita arbitrio obtineri non potest. verum si supra a nobis posita principia repetamus; facile quaestio decidi potest.' Fatendum enim est, nihil Ha magis 'i N. Tiudus'. an. Ii II S. ud .hamitoseqq. . . .

59쪽

CAPUT III. . magis optandum fuisse,quam ut restigio, quae trae v temporis labesa. ctata erat, per univerium Imperium antiqub vigori restituta fuisset. Ita enim singulis Ordinibus Jus Reformandi concedere, neutiquam sulset opus Eo etiam tendebant omnes Protestahtium conatus, qui nihil niti Concilium liberum flagitabant. Fuisse autem taIem Ecclesia stat upa, ut emendatione indigeret, adeo manifestum est,ut nee ipse Pontifex ausus fuerit dissimulare. Sic enim Legatus ejus.

ex praescripta ab ipsb formula in Comitiis Imperii disseruit i); Deum fidelicet vindicem omnis iniquitatis, stere ad hunc modum Melesiam suism propter populi, maxime ueropropter eorum peccata, qui praesint Ecclesiis, cumscriptura dicat: ὰ sacerdotibus instruitatem populi dimanare. Nam certe plurimis nunc annivravirer multisque modis peccatum esse Romae, indea Pontifeio culmine malum hoe atque luem ad iniferiores omnes Ecclesiarum praefectos defluxisse: . neminem enim esse, qui suum faciat munus, aberrasse omnes, ta ne

unum quidem ex omni numero vacare culpa In constitutionibus

etiam Imperii id temporis editis hac quasi selennis, vel clausula. vel prasatio habetur, de convocando Concilio, & emendando Ecclesia statu. Sed ea erant tempora, ut neς vitia, liec remedia puteremur. Ponlisex enim Romanos, qui quantum verbaesunt Thu- ani)23 ex disciplinae emendatione auctoritatis Ut ornamenti Eccle De aecederet, tantum de potestate Iba detrahi existimabat, per varias aries omnes conatus &shidia eorum, qui necessariae in ecclesia emendationis causa liberum Concilium postulabant,facile eludebat. Huc igitur rerum statu, quaeuam Principum ordinunique nostro. rum partes fuerint, non potest esse obscurum. Quoniam enim publicae emendationis, quae vel in Ecclesia universali, vel saltem in universb Imperio nostro fieri debebat, spes non erat; utique ipsorum .rat, & sua conscientiae consulere, Sc ditionibus, quibus cum univeris fili quodam imperio civili praesident, revocato ad S. Scripturae de

60쪽

- CAPUT III.

antiquae Ecclesiae normam religionis exercitio, prospicere. Iam enim aliquoties ostendi us, etiam illa negotia, quorum citra Ic administratio magis ad universi Imperii, quam singulorum Oidi- ,

num potestatem 6eetat, si ab Impei io vel negligantur, vel emci non possint, necessitate quadam Oidinum potestati subjici, ut deseelum

Impetii in ditionibus suis cura ac industria sua, prout res patiunturi suppleant. Hae igitur ratione Ju, Reformandi ordinibus Pacem Religionis concedi, vel potius quoniam jam ante jure exercuerant, confirmari oportuit. Qitanquam enim in universum in religione vim conscientiae sacere nefas sit, longe majori tamen ratione hoc tune locum habet, quando religio cum tempore aliquam labem contraxit, atque ex- casione Rhisma in Ecclesia exoritur. . Tune enim, quamdiu controver m legitimis rationibus composita non est , ex necessitate juris, quoniam alius exitus non datur, arbitrium alterutram partem eligendi omnibus concedendum est. . 'XXuX. Permissis igitur ita in Imperio nostro duabus hisce Religionis controversae partibus; ex alterutrius eleelione pendet status Jhirisdictionis Ecclesiasticae. Ex Veteris enim Religionis institu- itis Episcoporum est , ex altera parte Principum vel aliorum, qui Jus Territorii habe nr. inioniam enim ex Protestantium sententia Iurisdictio Ecclesiustica pars est Civilis Imperii, merito Principes Protestantes jure Civilis impe rit etiam Jui isdietionem illam sibi vindieant. Atque hoc sensu intelligendi videntur illi, qui per Pacem Religionis ordinibus Augustanae Consessionis Iurisdictionem Ecclesiasticam non tam datam, quam restilucam esse asserunt i , quod alias erude intellectum salsum videri poterat. Econtrario nimis manifestus est error eorum, qui ex aeo, quod Pace Religionis Ordinibus Protestantibus Jurisdictio Ecclesiastica expresse concessa non sit dicere ausi fuerunt, IurAdictionem Ecclesiasticam contra

SEARCH

MENU NAVIGATION