Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

est ipse vitae terminis homini a Deo procuratus in iis circumstantiis, in quibus est Justus. Ceterum etsi per adjutorium . quo intelligamus actuale auxilium, sequitur tantum divers generis gratias esse, alias mere lassicientes, alias emcaces, &lassicientem quidem datam esse Adamo ad perseverandum; essicacem vero ac congruam dari Electis , qui perseverant: non vero sequitur nullam suisse gratiam emcacem in statu pri ri, & nullam esse lassicientem in statu naturae lapsae , prout volunt Iansentani.

Hinc ad III. nego illatum. Augustinus ait in arbitrio primi hominis relictum esse perseverare, vel non perseverare, quia Deus ei tantum dedit gratiam susscientem : at vero insensu ejusdem D. Doctoris Deus non comittit Electis arbitrium perseverandi, quia peracaelestem quandam suavitatem, qua placet eis justitia, ita eorum voluntatem accendit, ut ex pro pria sua determinatione essicaciter velint, & credant, ac insuper ut in bono perseverent, procurat illis eum vitae terminum, quo non nisi sic credentes inveniuntur. Ex quo patet responsio ad adductas auctoritates: Primo enim maiora illa dona, quibus Electorum infirmitatem adjuvandam esse ait Augustinus, duo sunt, nempe caelestis illa motio indeliberata, qua Deus in eis operatur velle, voluntatem eorum ita accendendo, quomodo scit eis congruere ut velint: & vitae hujus exitum in iis circumstanuis, in quibus non nisi in justitia inveniuntur,' procurando. Secundo, juxta mentem S. Doctoris Deus non relinquit Electis volunta- , tem suam, quia in eis operatur velle emeacitor. Tertio, hae voces ind)clinabiliter , insuperabiliter, dicuntur non relate ad voluntatem Electorum, quas agatur per gratiam in vincibilem,

102쪽

98 CONTROVERSIA II. cujus proinde motioni non possit resister sed relate ad tentationes hujus vitae, a quibus vinci non potest. Itaque juxta mentem Augustini voluntas Tlecti gratia di Uina, etsi ex natura sua repudiabili, indeclinabiliter agitur , quatenus per illamita congrue movetur ad volendam justitiam , ut eam velit em-caciter, atque ita ab ea non magis avocari possit per tentationes, quam potest idem smul velle & non velle. Quarto, Deus Adamo innocenti permisit sacere quod vellet , quia in ejus voluntate non operatus est velle: Electis vero non permittit, quia donat illis, ut quod bonum est velint invictissime, id est efficaciter contra omnes hujus vitae tentationes. Demum ex mente Augustini beatitudinem futuram fuisse mercedem Adamo, si permerasset, quia in potestate ejus fuit perseverare, sibique & posteris mereri vitam aeternam: at vero in potestate Electorum non est ita finaliter perseverare, ut moriantur potius eo tempore, quo sunt in justitia, quam alio quo invenirentur injusti; hoc enim pertinet ad potestatem so- lius Dei, cujus est unicuique hominum vitae terminos praescribere. Plura ex eodem D. Doctore contra libertatem indifferentiae pro statu naturae t apsae allegant Iansentant; sed quae partim per decursum adseremus, partim ex iis colligi possunt, quae pro libertate humana uberius dicta sunt in Trach. de actibus humanis.

103쪽

CONTROVERSIA II. .

NECESSITATE GRA E CHRISTL

Egim hactenus de Gratia Christi, & variis circa eam eris

roribus generati su : nunc speciales quaestiones tum eas, quae ad fies ei dogma pertinent, tum quae salvo dogmate inter scholasticos agitantur, discutiemus, ac in praesenti quidem controversia de necessitate gratiae agemus . . TOtum argumentum ad haec universim capita revocatur: I. Utrum Gratia Dei necessaria sit ad omnes actus salutares, etiam ad mitium fidei. cdo: an & qualis gratia necessaria sit ad perseverandum in accepta justitia usque ad finem vitae. 3tio: an possit homo lapsus Velle & facere bonum, sive justus sit, seu peccator, seu infidelis. qto : an & qualis gratia requiratur ad bonum morale ordinis naturalis exercendum, ad observandam legem naturae, ad vincendas tentationes, ad vitanda

peccata.

CAPUT LUTRUΜ GRATIA CHRISTI NECESSARIA

TARIS EFFECTIONEM, AUT SALTEM INCHOATIONEM.

I. Ux iis, quae de haeresi Pelagiana, & Semipelagiana antea Lla diximus, satis consat, qualis illorum haereticorum, &praecipuus error fuerit. Negarunt nempe gratiam internam Mecessariam esse ad actus salutares, vel saltem ad initium fidei,

104쪽

Ioo CONTROvEasIA II. primosque ad salutem conducentes motus; praedestinationem' ad gratiam ajebant fieri ex meritis praevius per solas naturae vires comparandis, aut saltem ex praevisa fide, cujus initium sit ex nobis: hinc inferebant hominem posse se aliquo modo disponere & praeparare ad gratiam per solas naturae vireS. Hos errores ut refellamus, tria asserimus: primo, internam Christi gratiam ad singulos actus salutares, etiam ad initium fidei, esse necessariam : secundo, Praedestinationem ad gratiam ita gratuitam esse, ut sine ullis nostris naturalibus operibus detur: tertio, hominem nullo modo ex solis naturae viribus se di1ponere ad gratiam. Triplicem hanc assertionem distinctis S. e plicabimuS.

S. I.

Demonstratur hominem lapsim non posse ullum bonum

ad salutem conducens velle aut facere sine gratis. II. Drob. I. ex Scripturis.' Ioan. 6. dicitur: nemo potes venirex ad me, nis Pater qui misit me, tr erit eum. Quomodo autem trahit 3 per fidem. Ergo fides quae est donum salutare est a solo Deo : unde ibIdem: hoc es opus Dei, ut credatis in eum, quem mist ille. Ioan. I s. Sine me nihili potestis facere. Non ait: non potestis operari facile; sed nihil potestis , ut notat Augustinus l. de grat. cap. a 9. Rursus et . Corinth. 3. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis , quas ex nobis: Id se ficientia nostra ex Deo es. Item r. Corinth. 4. Quis te di-fernis' quid habes quod non accepisti Ex quibus sic arguimus: Qui non potest venire ad Deum, nisi ab eo trahatur; Mecquidquam sacere potest in negotio salutis, nisi juvetur a Christo; nec aliquid salutare potest cogitare, nisi ad id sufficientiam recipiat a Deo per Christum ; nec ullum habet meritum,

. . quod .

105쪽

quod non receperit a Deo, ille non potest quidquam boni salutaris sacere absque praeveniente gratiauChristi: at ex his i cis homo lapsus talis est: ergo. Haec quidem generalia loca sunt contra Pelagianos; at specialia audiamus contra Semipelagianos. Apostolus ad Phili pp. r. ait: Vobis donatum es pro Chriso, non solum ut credatis in eum , sed etiam ut patiamini pro eo. Λd patiendum pro Christo requiritur gratia, ut admittebant Semipelagiani; pariter ergo requiritur ad credendum. Nam ut Augustinus a guit de Praedest. SS. cap. a. , utrumque Uencit Dei danum, quia utrumque dixit esse donatum. Nec ait ut plenius S perfectius credatis in eum, sed ut credatis. Ad Corinth. I. c. 7. de se ipso dicit Paulus : misericordiam consecutus sum a Domino , ut iis sidelis sed ut Augustinus eodem loco disserit , non dixit se misericordiam consecutum, ut Messor , sed ut mens esset. Sciebat ergo initium fidei donum esse sibi misericorditer collatum. Demum ait D. Doctor quis non videt prius esse cogitare quam credererat Saneta cogitatio est donum gratiae juxta illud: non sumus sulficientes cogitare aliquid ex nobis quali ex nobis. Erit igitur donum gratiae ipsum credere. Hinc cum Apostolo Colosi. 4. oramus Deum, ut nobis adaperiat olium Nerbi sui, nec ora do petitur nisi quod ab illo donatur. His scr.turarum testimoniis suffultam veritatem definiverunt Concilia, Palest num, Nileuitanum , Asticanum IU. cum aliis, Arausicanum II. Tridentinum vide canones num. a6. recitatos eandemque sententiam tres summi, sanctissimique Pontifices, Innocentius,, Zosimus ν Celestinus rescriptis suis comprobarunt. Sed cum aliqui snt, qui vel cum Jansenio graecorum Patrum fidem in asserenda gratiae necessitate suspectam reddunt, aut cum Lau- noto Ausustinum nonnihil innovata calumniantur, hinc

106쪽

CONTROVERsIA II. Probatur II. Testimoniis Patrum & latin. de graecorum. Iustinus Apolog. a. ait: se perjuadet, atque ad fidem nos a ducit. Irenaeus l. 4. ad U. haeres. c. 9. Sine Deo impo sibile discere Deum. Basilius in Ps. II 5. Fides Sanni Spiritus operationibus in nobis escitur. Greg. Naa. orat. Αa. Possibile non es mentis captivae crasDiem Deum concipere, nise auxilio confortaram. S. Ambrosius i. a. in lucam c. I a. Mides, quia ubique Domini virtus sudiis cooperatur humanis, ut nemo possit ad care sine Domino, nemo custodire sne Domino, nemo quidquam incipere fine Domino. S. Hieronymus l. 3. contra Pelag. Hoc longa dysertatione conclusum es , ut Dominus gratia sua in singulis operibus juvet atque susentet. De mente SS. Augustini, Prosperi, Fulgentii , & aliorum Augustino posteriorum nemo dubius erit; de S. Chrysostomo infra dicemus: & si veteres aliquando

non tam aperte locuti sunt, mirum non est: non enim disputabant contra hostes Ecclesiae, sed conciones habebant ad populum , & securi loquebantur. Probatur III. rat. Theologicis. Prima sit: media debent esse proportionata fini, & ejusdem ordinis cum illo ; atqui opera sal taria sunt media ad salutem aeternam, quae est supernaturalis; e go debent esse supernaturalia: atqui non potIunt esse supernaturalia, si fiant ex .turae viribus sine adjutorio gratiae: ergo. Secunda : Fides est justificationis nostrae principium, ut probat Augusti nus de praedest. SS.C. 7. eX Verbis Apostoli nos in Chri o credimus,

ut Insiscemur ex me Christi, ita loquens: ex me dicit jus cari

hominem, non ea operibus, quia i a primo datur, ex qua impetrantur cetera, quα Proprie opera nuncupamur, v quibus j se vivimus. At justificationis principium sumendum est a gratia praeUeniente: ergo. Tertia: Gratia non est merces operum naturalium ; sed si initium fidei esset ex nobis , gratia foret merces naturalium meritorum: nam ut ait Augustinus,

107쪽

DE NE c EssITATE GRATIAE CHRISTI . IO3

quis credat eum , qui Iam capit credere , ab illo, in quem credidit , nihil mereri '

S. II.

Demoustratur praedestinationem ad gratiam adeo e se

gratuitam , ut homo ad illam non praedestinetur ex praecisis meritis naturalibus. aut ex praevssa me, cujus initium sit ex nobis. III. T rima pars est contra Coelestium, qui scripserat Dei gra-L tiam secundum merita nostra dari, quam propositionem ejurare coactus est in Synodo Palestina Pelagius, ut refert

Aug. de praedest. SS. c. a. Probatur autem cum S. Doctore ex Apostolo dicente ad Rom. Cap. XI. Si autem gratia, Iam non

ex operibus, alioquin gratia non est gratia: & infra: Quis prior dedit illi, Gy retribuetur et ' Ergo repugnat gratia, quae praeparatur ex meritis; si enim ex meritis daretur, fieret, ut gratia jam non sit gratia, quia redderotur ut debita meritis, &ex justitia, non vero gratis donaretur. Certe quidquid meriti in nobis .est, essectus gratiae est: ergo gratiam non possunt praecedere merita, nec secundum merita potest gratia dari, quia effectus non potest praecedere suam causam. Rursus: opus naturale non potest supernaturalia beneficia promereri: gratia & vita aeterna beneficia sunt supernaturalia: ergo opus naturale nullum gratiae aut vitae aeternae meritum habet. Altera pars est contra Semi pelagianos, & ostenditur ab Augustino ex supra citatis verbis Apost. non quod Mus su*cientes Ge. quae sic exponit de praedest. c. a. Attendant tic t γVerba ista mrρendant, qui putant ex nobis esse mei caeptum, ex Deo mei Supplementum. Quis enim non videat Prius esse co

108쪽

Gratia esis saliati per fidem, S hoc non ex vobis Dei enim donum es. Item I. Corinth. η, Quid habes quod non accepi li Si aut m accepisti: quid gloriaris quasi non acceperis ρ Quod siuinitium fidei esset ex nostris viribus, gloriari posset homo se

habere aliquid, quod a Deo non acceperit, nempst fidei inbtium , quo non tractus, sed propriis viribus veniret ad Chri- .sum. Hoc testimonium adeo movit Augustinum, ut de praedes. SS. c. 3. fassus si, propter illud se retractasse antiquum suum errorem. Certe cum gratia st donum gratis collatum, non retribui iur fidei, aut operi solis naturae Viribus patrato, ut supra diximus. Ex hactenus dictis colliges gratuitam esse praedestinationem ad gratiam non solum habitualem, sed actualem etiam; nam de hac potissimum controversia erat inter Pelagianos &Catholicos: & certe si gratia vocationis ad fidem , qua ex no lentibus fiunt volentes credere, donum est Dei, gratia etiam actualis gratuito, & non ex meritis datur. Hinc Concilium Arausicanum ait non deberi mercedem meratis graliam praevenientibus , Ied gratiam , quae non debetur , praecedere , ut fant opera bona. At vero si operum nomine intelligantur opera ex gratia facta, ex his dici possumus praedestinati ad gratiam. Nam inprimis vita aeterna non solum marces est , sed etiam gratia; S haec datur secundum opera , & merita, quae in nobi S Ope- . rata est gratia Dei : rursus gratia tinctificans vera est gratia,

quae nobis datur intuitu fidei, spei, timoris tanquam dispoistionum, quas in nobis facit gratia sancti spiritus moventis; sed de hoc alibi dicemus.

109쪽

Solvuntur momenta Pelagianorum & Massiliensium.

IU. rimam argumentum sumitur ex variis Scripturae locis, L ex quibus ostendere voluerunt Semipelagiani sal hominitium fidei ex nobis esse. Imo. Ps. 9. dicitur: non dereliquissquaerentes te Domine. Proverb. I 6. Hominis est praeparare animam. Zach. I. Conνertimini ad me, G convertar ad vos. Matth. as. Unicuique dedit Deus talenta secundum propriam viri rem. Lucae 9. Dabit spiritum bonum perentibus se. Rom. I. Helti alacet mihi, perficere autem bonum non in nio. Apoc. 3. Stoad oseium V pulso ; A quis audierit vocem meam , V aperueris

mihi Ianuam, intrabo ad illum. Ergo nostrum est disponi, quaerere, converti, petere, uti naturali virtute, aperire ostium: & Dei est adjuvare, & gratiam tribuere quaerentibus, volentibus, petentibus & pulsantibus. ado. Apostolus ad Eph. a. ν. s. distinguit fidem ab operibus; ergo ex eo, quod gratia sit necessaria ad bona opera, non insertur illius ad initium fidei necessitas. Iranc ad Rom. Io. pro fidei commendatione sic ait: β confitearis ore tuo Dominum Jesum, V in corde tuo credideris, salvus eris. Ubi unum exigitur nempe fides; alterum nempe salus offertur: 'quod exigitur, in hominis est potestate; quod offertur, in potestate est Dei. 3tio. Scriptura nonnulla adfert exempla eorum, qui ob

meritum naturale gratiam obtinuerunt. Sic Cornelius centurio meruit per eleemosynas ct orationes .suas, ut per 'post tum Petrum instrueretur in fide, ut fuse narratur AEL Io. Zachaeus ob desiderium videndi Jesum audire meruit: ho eis domo tua oportet me manere, Luc. I9. Latro socium increpans

R. P. Rechamer. Theol. T. III.

110쪽

1o 6 CONTROVEasIA IL& Christi praedicans innocenclam ab eo meruit audire t Ilo Iemecuri eris io Paradbo, Luc. 23. Resp. ad I. dist. Illaturat ergo nostram est quaerere, d,

sponi &c. ope gratiae praevenientis & excitantis, conci per so ras naturae vires, N. Sacrae literae in allatis locis commendant quidem liberum arbitrium, sed minime tollunt gratiam praevenientem ; siquidem ex opposito docent praeparari Moluntatem a Domino, neminem venire ad Deum, nisi Pater traxeris eum,

Deum esse, qui incoepit in nobis opus bonum, qui operatur velis N perficere. . Qui ergo Deum quaerunt, qui praeparant

animam, qui convertuntur ad Deum, non sola natura, sed Divinae gratiae auxilio adjuvantur. Igitur hominis est praeparare animam Ope gratiae praevenientis ad gratiam uberiorem, quae necessaria est, ut pio cogitata prosequatur, & in opus redigat. Alterum explicat Trident. Sess. 6. c. s. his verbis: cum dicitur, convertimini ad me, fist ego convertar ad vos, libertatis nostrae admonemur cum respondemusr conνerte nos D

mine ad. re ερ convertemur, Dei gratiae nos praveniri constemur. Similiter virtus illae, secundum quam Deus talenta distribuit, non est absque gratia. Verborum Apostoli sensus est, bonum vello, quod nobis adiacet operante Dei gratia, ut aderat Paulo vocato jam & justificato, non suffcere ad perfectionem bonorum operum sine gratia Dei cooperante, ob pravam cupi ditatem captivantem in lege peccati, ut statim explicat dicens: non quod volo bonum, hoc facio, possibilitatem persectionis sine ponens in gratia Dei. Locus Apocal. ostendit oppositum, nempe Deum pulsare ad ostium, antequam homo aperiat, &gratiam vocantem praecedere humanae voluntatis conatus.

Ad II. Resp. dist. ant. Apostolus distinguit fidem ab operibus, quatenus ipsa impetrat cetera, quae proprie appellantur

SEARCH

MENU NAVIGATION