Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

DE GRATIA SALvATOR Is GENERATI M. 67runt necessario ita eventura, ut hominem inevitabili necessitate raperent, omni aliter agendi potestate ablatan unde manifeste sequebatur Deum praedestinare homines ad mortem, nec velle salvare nisi electos, Christumque pro horum salute duntaxat mortuum esse. . De his Sigebertus in Chronico ad An. 4Is. ita scribit: praedesinari ideo vocantur, quia de praedestinatione & divina gratia disputantes asserebant, quod nec pie V, ventibus prost bonorum operum labor, si a Deo ad mortem fuerint praedestinati ; nec impiis obsit quod improbe vivant, s a Deo praedestinati fuerint ad mortem. Subjungit : haec

resis ex libris Augustia male intellectis initium sumpsisse di

citur.

Sunt qui cum Iansenio Sectam illam haereticorum nunquam re ipsa extitisse autumant, sed hoc nomine per injuriam inmmulatos fuisse D. Augustini discipulos , totamque hanc erroris praedestinatiani accusationem a Semipelagianis confictam esse adversus illos, qui tanti Doctoris doctrinam circa gratiam &praedestinationem sectabantur ; ita Norisus, Cabasutius, Beditius 5b. 6. cap. 14. & alii. At plurimi alii scriptores censent hanc haeresm fuisse exortam circa an. 4a4. apud Monachos Adrumetinos, statimque ab Augustino misso ad illos de grat.& corrept. libro sopitam; iterumque emersisse in Galliis per Lucidum quendam Presbyterum circa An. 4 O. , iterumque duobus in Conciliis Arelatens & Lugdunensi proscriptam : rursus Seculo 9. a Gothescalco recoctam a duobus aliis Consiliis Noguntino & Carisaco damnatam fuisse; ita Baronius, Spondanus, ct Sirmondus in historia sua Praedest.

sed quidquid sit de Praedestinasaris antiquis, certum est

hanc haeresm fuisse renovatam per duo illa Novatorum capita

martinum Lutherum & Joannem Calvinum. Prior enim praeter I a alios

72쪽

CONTROUERsIA Lalios portentosos errores, qui ad praesens institutum non peditinent, docuit liberum arbitrium post Adae peccatum fuisse in

nobis extinctum, ita ut manserit res de solo titulo, vel tit. Ius linere: ita in assert. articulorum suorum ad Leonem X. &in libro de servo arbitrio. Alter sunt liter Docuit humanam Uoluntatem nullam habere mali aut boni electionem, nec suae optionis esse obtemperare vel refragari: ita lib. a. instit. cap 2. de libero arbitr. lib. s. Uterque de aeterna praedesti natione seu ad vitam seu ad mortem ita loquuntur, ut penitus sublato a hitrio humano, Deus omnia dispenset, facientes eum hono

rum aeque ac malorum operum auctorem. Horum nefandos

errores damnavit Tridentinum, potissimum Sess. 6. de Iustificatione, & speciatim can. 4. definit : posse liberum arbitrium a Deo motum & excitatum dissentire si velit, & non esse inanime quoddam nihil omnino agens , & se habens mere passive.

XXXI. L ssichael Bajus sacrarum literarum in Academia Lotu vaniensi Professor jam dudum ob doctrinam suam

suspectus varia opuscula An. 1563. vulgavit, e quibus extracti erant a Doctoribus Lovaniensibus articuli nonnuli , relatique ad sedem Pontificiam: In his praeter cetera docebat, integritatem primae conditionis & exaltationem humanae naturae in consortium divinae debitam ac naturalem fuisse; Deum non potuisse ab initio talem creare hominem , qualis nunc nascitur; solam violentiam repugnare humanae libertati; hominem

peccare etiam in eo quod necessario facit; in quibus sane Ian- senio praelusit. Anno igitur Is 6 . collectas ex dictis opusculis prouositiones I9. damnavit S. Pontifex Pius V. data solenni conssitutione, in qtin hane addidit clausulam: Quas quidem Ratentias strisso examine ponderatas , quamquam nonnulla aliquo

73쪽

i per se ia

ne lassustulis bienni sem

DE GRATIA SALVATOR Is GENERATI M. 69

pacto sustineri posent in rigore N proprio verborum sensu ab U

smoribus intento haereticas, erroneas Uc. damnamus. Quae quidem verba Baji fautoribus novarum contentionum viam aperuerunt, ut postea dicam. Motis deinde constitutionis illius causa discordiis confidimata est Bulla Pia na a Gregorio XIII. ejus Successore ineunte an. Is 9. atque ad ipsum Bajum delata a Franc. Toleto S. I. Theologo, postea S. II. L. Cardinale, cujus opera Bajus opi niones suas retractavit. Post obitum Baji illius simul & Ianis Dianas propositiones damnarunt Urbanus VIII. Bulla in eminenti emissa I 6 I. & Innocentius X, quo urgente Constitutio Urb ni in Belgio an. I 6 8. fuit solenniter promulgata & recepta.

Sed ad Cornelium Jansenium veniamus, cujus doctrina adeo celebris evast, ut Baij nomen prope extinxerit. Natusis apud Batavos, & ex Doctore Lovaniensi Episcopus I prensis scripsi magnae molis volumen de Divina gratia, quod tamen morte praereptus in lucem dare non potuit; itaque illud testamenti ejus executores typis mandarunt sub titulo: CorneliiJan-

senti Iprenses Episcopi Augusinus, quasi in eo opere genuina &sincera S. Augustini doctrina nulli veterum cognita contineretur ; etsi Iansenius fato proximus in testamento, quod condidit, protestatus sit, se omnia sua seripta subjicere iudicio S. Pontificis. Tvulgato hoc libro in Belgio & Galliis distracti sunt animi; quibusdam tanquam de Coelo delapsum Augustinum in eo excipientibus; aliis & quidem sanioribus adversus ipsum strenue dimicantibus, inter quos facultatis Parisinae The logi quinque propositiones ex eodem jam per Urbanum 8. damnato collegerunt, quas an. 16so. Episcopi Gallicani 8 . transmiserunt ad S. P. Innocentium X. qui matura praemiisa di s sone quinque illas propositiones damnavit data constitutione solenni an. 16sa. I 3 Dam-

74쪽

qua Dei praecepta hominibus jusis volentibus G conantibus, secundum Prasates, quas habent vires , sunt impos bilia j des quoque illis gratia, qua possibilia sunt. II. Interiori Dratiae in satunaturae lapsa nunquam resisMItur. III. Ad merendum S demerendum in sata naturae I se non requiritur in homine Iibertas a necessate, sed sufficit libertas a coasione. IU. Semipelagiani asmittebant Proententis gratia interioris necessitatem ad singulos actus , etiam ad initium fiat: Γ in hoc erant haretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui postet humana voluntas ref ere vel obtemperare. V. Semipelagianum es dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse. Ηas asseritones S. P. ita damnavit, ut primam dixerit temerariam, blasphemam, haereticam, & jam anathemate damnatam ; secundam & tertiam ut haereticas; quartam ut saliam & haereticam; quintam ut fal1am , temerariam, scandalosam, & intellectani eo sensu, ut Christus pro salute duntaxat praedestinatorum si mortuus, ut impiam, blasphemam, contumeliosam , divinae pietati derogantem , & haereticam. Sed antequam fusius agamus de Iansentanis, eorundem potissimum fautorem memorabimus Pascha sum Quesnellum Congregationis oratorii a Berullo Cardinale institui se Presbyterum. Is a suis profugus, ct per belgium, ac Hollandiam .pervagatus librum Obser Marionum moralium edidit eo majore exitio animarum , quod liber asceticus appareret magis quam dogmaticus, & plus piorum utriusque sexus hominum quam scholasti corum tereretur manibus. In hoc docuit fidus ille

Baji & Jansenti discipulus, nullam dari gratiam nisi essicacem,& talem , quam nihil possit impedire; absque tali gratia imposisibilia esse mandata Dei; gratiam primi hominis naturalem fuisse ; ante fidem & remissionem peccatorum nullam gratiam concedi.

75쪽

eedi &e. Itaque Clemens XI. S. P. instituto summa cura examine edidit famosam constitutionem Unigenitus anno III 3. qua redivivos Iansenismi surculos rescidit & propositiones Io I. proscripsit.

Reseruntur & resutantur nonnullae Janseniorum

Cavillationes adversus Pontificias constitutiones.

XXXII. NIe Iansentani doctrinam suam in Baio praedamna.

tam fateri debeant, omnes fraudes adhibuerunt, ut constitutionum illarum, quibus Bajana asserta proseripta sunt, auctoritatem eludant. Dicebant nonnulli Pontificias adversus Baj um bullas subreptilias esse; at quam vanum effugium t Scimus S. P. Pium V. Bajo roganti, an bullam ex omnibus Q ctionibus jam Lovanti publicatam vellet habere legitimam, rescripsisse non me matura deliberatione editam fuisse, prioremque damnationem iterum confirmasse; quae confirmatio etiam facta est per Gregorium XIII. & Urbanum VIII. Bullam autem Urbani non esse supposititiam , constat ex variis brevibus ipsius Pontis ficis ad varios datis, & ex mandato, quod dedit, ut Bullae exemplar diligenter cum originali collatum ad Lovanienses dirigeretur. Hinc Alexander VIII. damnavit hanc prop. Bulia

Urbani VIII. in Eminenti es subreptilia.

Nonnulli dicunt in Bulla Pii V, eiusque confirmationibus propositiones Baii non tuisse proscriptas in sensu ab Auctore intento, adeoque in proprio verborum sensu sustineri posse; probant id ex adjecta Bullae clausulae quas quidem sententias, eis nonnulla aliquo pacto susineri possent, in rigore O proprio verborum sensu ab Assertoribus intento, haereticas . . damnamus. Ubi juxta Ap logistas comma non apponendum est post verbum possent; sed Eost verba sensu ab Austoribus intento, ita ut sensus sit: quam

76쪽

vis earum prop. nonnullae sustineri possent in rigore & proprio Verborum sensu, tamen eas haereticaS &c. damnamus. Sed enim etsi demus interpunctionem illam esse omissam in variis exemplaribus & Manuscriptis, aut variatam, extare tamen

comma illud verbo possent subnexum in autographo asservato in Λrchivio SS. inquisitionis constat testimoniis illorum, qui illud inspexerunt; constat ex exemplari ad fidem archetypi excuso in quo illud comma fuisse testantur omnes; constat ex mandato Urbani, quo in impressionibus Belgicis comma illud est restitutum. Sane si ita est, ut fingunt Apologistae, ergo Pontifex damnavit propositiones, quas ipse fatetur sustineri posse. Quid vero absurdius, & S. Pontifici injuriosum magis fingi potest. Ergo propositiones illas non damnavit in proprio verborum sensu ab auetore intento, sed alieno & extraneo, qui nihil ad Bajum pertinebat. At Bajus ipse suas esse propositioneS agnovit, earumque censurae se subaecit. Nempe haec est Eccletiae praxis, a qua certe Pius V. non recessit, ut cum aliquas libri vel auctoris propositiones condemnat, eas consideret relative ad mentem auctoris & sensum libri. Alii nituntur Bullarum auctoritatem elevare ex vago & indeterminato, quo propositiones perstringuntur modo e nulla ipsis assignata specialis censurae nota : qui modus, aiunt, non tantum inutilis est, sed & noxius; unde nihil lucis affulget, discerni ut possit, quae propositio sit haeretica, vel salsa, vel . temeraria Sc. At mirum est nescire Apologistas usum hujusmodi censurae tam antiquum & probatum ab Ecclesia, quae duobus potissimum modis legitur censuras tales generales tu- .lisse. Primo quidem generali librorum damnatione , nullis e tractis propositionibus; quo modo libri Origenis proscripti su re , eorum lectione interdicta : deinde proscribendo extractos

ex libris articulos, congestis simul, & ut dicitur in globo,

77쪽

Da GRATIA SALVATORIS GENERATI M. et multis notis; quo modo Leo X. egit contra Lutherum, & Concilium Constantiense contra Wiclesum. Nodus iste duo determinate significat: primum, nullam esse notam ex assi gnatis, quae non alicui saltem competat propositioni: secundum, nullam esse ex propositionibus istis, quae non mereatur saltem aliquam existis notis; ex quibus fideles intelligunt a doctrina in iis contenta sibi esse cavendum.

XXXIII. Innocentiana contra s. Iansenti propositiones Constitutio reverenter quidem suscepta est ab Episcopis Galliae ; sed a Iansenti fautoribus non item: qui cum Magistrum suum imitari debuissent, qui se suaque scripta Romanae Ecclesiae

corrigenda subjecit, novas turbas excitare coeperunt o adeo ut dici possit, quod de Pelagianis timuit Augustinus de verb. Apost. Serm. a. , Innocentii rescripto causam quidem finitam esse , sed non finitum errorem. Primo, aiunt ista constitutione cum Ian senio damnari Augustini doctrinam: Molinae vero ejusque sequacium de gratia versatili opinionem extolli. Sed id quam falsum sit, ostendunt tum vivae v is oracula, tum ipsorum Pontificum diplomata, qui Augustini de gratia & libero arbitrio doctrinam in Ecclesia consecratam esse docuerunt ,. ideoque Jan senii doctrinam esse confixam, quia ab Augustiniana toto coelo aberrat;

id quod per decursum, & speciatim controversia 3. ostendemus. Dum addunt Molinae doctrinam, Iansenti damnatione triumphasse , id quidem Molinistae sibi laudi vertunt: ceterum post proscriptas utiam Iansenti propositiones licet in doctrina de gratia esse Catholicum, nec tamen Molinistam ; cum doctrina de gratia ex se efficaci, quam Thomistica & aegidiana schola profitetur, Mec si Iansentana, nec Moliniana, eaque adhuc a sede Pontificia in suo vigore relinquatur. R. P. Rechamer. Theol. T. III. Κ Ω-

78쪽

Secundo, relicta quaestione juris, ad quaestionem cut aiunt

facti confugerunt. Quaestio juris est, an quinque propositio-.nes sint haereticae, & merito sint damnatae : quaestio facti, an hae propositiones reperiantur in libro Iansenii, & merito damnatae sint in sensu a Iansenio intento. Itaque dixerunt se quoque damnare omnem sensum erroneum in his propositionibus contentum, quem Ecclesia damnare voluit: quantum vero ad

factum, aiebant propositiones istas nec reperiri in Iansenio, nec esse damnatas in sensu a, Jansenio intento, nec ita damnari potuisse , cum in quaestionibus facti judicium Ecclesiae non sit infallibile. . Hinc intulerunt Iansenismum non esse nisi purumphantasma, utpote in sola pontificis eique adhaerentium mente existentem, qui putarent Iansenium ea sensisse, quae nunquam sensit. Atque haec est origo famosae illius distinctionis inter quaestionem juris & 1 , ac controversiae de infallibilitate Ecclesiae circa hanc posteriorem.

Sed refelluntur primo ex litteris Innocentii X. an. I 6s 4. ad Episcopos Galliae datis, ubi declarat se damnaisse in propositionibus Jassenii doctrinam ejus libro contentam, cui titulus Augusinus. Ex decreto Alexandri VII. an. 1656. edito, quo definivit propositiones e libro Jansenti excerptas, ta in sensu ab eodem intento esse damnatas. Ex praescripta formula fidei ab eodem Pontifice, qua omnes clerici ad sacros ordines, vel ecclesiasticum aliquod beneficium promovendi jurare debent 2 sincero animo damnare s. propositiones in sensu ab Aussore imtento quam formulam confirmarunt Clemens IX. & Innocentius XII. Ceterum quod dicunt Pontificem, qique conjunctam Ecelusiam fallibilem esse in lactis dogmaticis, illud a Theolmos manifeste refutatur in tractatu de fide , copiosis argumentis ex scriptura , eS traditione, ex ratione depromptis.

79쪽

. Da GRATIA SALVATORIS GENERA et ΙΜ.

Tertio, aliorum more haereticorum nonnulli Iansenti defensores dixerunt in hac controversa judicem non esse Ro in. Pontificem, sed Ecclesiam universam; ideoque a sententia Pontificum appellandum esse ad generale Concilium. Sed temerarie: primo enim asserere possumus cum Augustino cap. ult. lib. ad Bonifacium, rarissimas extitisse haereses, propter quas damnandas opus suisset congregatione Anodi; quod com firmat antiqua Ecclesiae consuetudo. Secundo eis daremus licitam esse ejusmodi appellationem, ea locum non habet in causa Iansenii: quando enim major. pars Ecclesiasticorum subscribit decretis pontificum , etsi nonnulli repugnent, etiam juxta Gallorum doctrinam locus non est ejusmodi appellationibus. Ali)quin nullius haeress causa finiretur, cum nulli desint pedivicaces patroni : quorum tamen non obstante repugnantia quis non dixerit aut Arianorum aut Donatistarum, aut Pelagianorum dogmata fuisse proscripta concordi Ecclesiae Catholicae auctoritate Τ cum igitur judicium Romani Pontificis de Baji, Ian- sonii , Quem elli assertionibus, s paucos refractarios excipias, ab universa Ecclesa sit receptum , ejusmodi appellationes Jansentanos non juvant.

Novum denuo Iansenistae essugium meditati sunt famoso .

illo casu conficientiae, quo referebatur aut fingebatur, cuidam Ecclesiastico negatam esse sacramentalem absolutionem , eo

quod nollet damnare s. propositiones in sessu a Jassenio intento cum diceret se illam quidem absolute damnare quoad quaesionem juris, seu doctrinam in illis contentam ; quantum vero quoad quotionem facti, seu quoad earum extantiam in libro Iansenii, aut sensum ab hoc intentum, existimare se sufficere, religiosum, ut aiunt, Illentium, id est eXternam non repugnantiam. Quaerebatur jam, an Ecclesiastico ita comparato juste Iadrit negata absolutio 3 negarunt o Doctores sorbonici, isti Κ a . casui

80쪽

6 CONTROUERSIA. I. casui subscripti, sed hanc resolutionem Clemens XI. tribus Apostolicis brevibus damnavit. Idem Pontifex, postulante Rege Christianimimo, an. I os . solennem edidit constitutio nem vineam Dominii Stabbaoth, qua priora decreta innovat, declaratque obsequiosum istud silentium plane inlassiciens.

Diluuntur Oppositiones circa quaestionem

laeti.

XXXIV. δ rdo jam postulat, ut nonnulla Iansen istarum ob jecta resolvamus. Aiunt enim I. Multos ex Doctoribus Catholicis esse nempe Turrecrematam, Petavium, Bellarminum) qui tradunt Pontificis judicium in quaestionibus facti errori esse obnoxium : Innocentium X. & Alexandrum VI s. damnasse propositiones Iansenti ex sola relatione quorundam Episcoporum Galliae: adeoque in hac quaestione facti potuisse errare. II. Sensum cujusque auctoris esse quid inte num, de quo judicare nequit Teclesia. III. Factum, de quo controvertitur, esse factum Seculi I . quod dirimi non potest ex scriptura & traditione. IV. Allegant exemplum Uigilii Papae, qui tria capitula decretorio judicio probavit, quae postea damnavit quinta Synodus : item judietum Ecclesiae in facto Honorii, quem sexta Synodus ex ejusdem Epistolis decepta haereticum declaravit. Antequam respondeam, noto quaestiones alias esse juris, seu circa doctrinam fidei veram aut salsam, atque in his definiendis Ecclesiam esse insallibilem ipsi Jan senis se fatentur: Mias quaestiones fuat, quae non dogma in se, sed ut prolatum ab homine, vel scriptis expressum attingunt. Facta hujusmodi alia esse personalia, quae, nulla sacta dogmatis com- Plexione, personam duataxat spectant, ut si quaeritur, num

SEARCH

MENU NAVIGATION