장음표시 사용
81쪽
DE GRATIA SALVATOR Is GENERATI M. Iansenius sit auctor hujus libri: alia dogmatica, quae cum jure seu dogmate sunt conjuncta, ut si quaeras, an hae propositiones sint haereticae in sensu hujus auctoris vel libri. Hoc ergo
Resp. ad primum cum st. Plures auctores tradunt iudi-eium Ecclesiae esse fallibile in quaepionibus laeti pure person lis , & quidem talis duntaxat, quod pendet ex incertis principiis, rumore vulgi, testimonio hominum, & opinione scribptorum, concedo : in quaestionibus laeti doctrinalis & dogmatici , nego. Si enim Ecclesia infallibilis est in quaestionibus juris ob assistentiam Spiritus Sancti ei promissam, an non etiam in quaestionibus facti dogmatici Si damnare potest propolitionem aliquam, judicando ex ipsius verbis, obvium sensum esse
haereticum, an non damnare poterit etiam doctrinam alicujus
libri, de qua judicare potest ex verbis & textu ipsus' An non divina assistentia Ecclesiae regimini necessaria est tam iadamnando novo aliquo dogmate, quam in censurando libro, - ex quo illud derivatur Τ cum periculum subversonis fidelium, quae praeberetur si Ecclesia falsum dogm3 consecraret, non minus adesset, si haereticum librum tanquam catholicum approbaret. Accedit praxis Ecclesiae, qua in damnatione haere- sum damnati sunt illarum auctores, quaestione facti nunquama quaestione juris distincta, de qua fusius, ut dixi, in tract. de fide. Ad id quod additur, dico: post consultationem Episcoporum Galliae, adhibitam fuisse Romae diligentiam, qua major desiderari non poterat, in libro Jansenti expendendo,
facileque fuisse deprehensum, ex quo fonte virulentae i1tae propolitiones emanent. Si enim vel sub vigente sancta delectatione, vel sub vividiore concupiseentia necessario suc cumbit
liberum arbitrium, prout docuit Jansenius, colligi facile PQ terit , quem sensum ille in suo libro intenderit.
82쪽
CONTROVERSIA LAd stilum distinguo assertum: sensus auctoris intus latens, retentus, & non verbis expressus est quid internum , de quo non potest judicare Ecclesa, conc. sensus obvius & verbis expressus , nego. Non judicat Ecclesa de sensu interno, sed de sensu obvio verborum, & propositionum in libro contenta rum. Ad alium dico: novum quidem esse factum istud, si spectetiar scriptio libri, quo sensu nova fuit quaevis haeresis, ut primum spargebatur ἰ at novum non est spectata fidei doctrina, quae adversa es dogmatibus perpetuo in Ecclesa saltem implicite creditis. Ad 4tum aio: exemplum allatum esse contra Iansentanos. Quaestio erat facti dogistici, an in tribus capitulis contineatur haeresis Nestoriana, & tamen tria Ista capitula damnata sunt a Synodo Ita, & a summis pontificibus : cur ego Ecclesia non poterit similiter firmum judicium pronuntiare de assertis lansentanisy Ceterum Vigilius Papa nunquam approbavit tria capitula, sed tantum cavit, ne quid gaiur contra definitionem Concilii Chalcedonensis, quod tria ista capitula non discussit, sed tantum in suas sedes restituerat Theodoretum & Ibam Nestorium ejurantes. De facto Hon rii di i in tract. de Incarnat. controversia 3. num. I
XXXV. Homine satus significamus certam conditionem , seu
1 modum se habendi totius naturae humanae, in o dine ad finem suum ultimum , secundum legem Divinae pro- videntiae: sicque quia generatim duplex est ordo hominis ad ultimum finem, quo vel jam stultur, vel ad quem tendit; propterea duplex distinguitur hominis satus, unus termini seu
83쪽
DR GRATIA SALVATORII GENERATI M.
patriae, qui proprius est beatorum, alter νia, seu profressi nis ad terminum, de quo duntaxat hic aSimus. Triplex praecipue distingui solet status viae. Primus est natura pura , qui de facto non fuit, in quo nasceretur homo eum facultatibus & persectionibus sibi naturaliter debitis, abs-.que gratia & peccato, citra ordinationem ad finem supernaturalem, obnoxius tamen morti, ceterisque miseriis, quae naturam ipsam consequuntur. Secundus est naturae integra, in quo homo habet ultra naturales perfectiones persectam subjectionem appetitus ad rectam rationem, ipsusque rationis ad Deum cum exemptione a doloribus, ceterisque infirmitatibus. Subdividi potest in elevatum ad finem supernaturalem, qualis erat status justitiae originalis in primis parentibus, & non elevatum ad supernaturalia, sed solum ordinatum ad beatitudi
nem uaturalem, qualis est possibilis. Tertius est natura lapsae, in quo homo justitiam, quam in primo homine acceperat, per ejus peccatum perdidit. Subdividi potest in statum naturae lapsae, & per Christum reparatae quoad infirmitatem culpae, licet non quoad infirmitatem concupiscentiae & mortalitatis, qualis est in justificatis: & non reparatae, qualis est in posteris Adae ante baptismum. De his statibus erit hic disserendum & eis de statu naturae purae in tract. de Deo occasione conditionis primi hominis nonnulla sint explicata, ea tamen quae ad praesens institutum pertinent, contra Jansenium sunt persequenda uberius,
Tansenius tribus libris, quos de statu natura pura scripsit, fuse ostendere conatur non potuisse hominem innocentem absque
84쪽
8o CONTROVERSIA I. gratia sanctificante & ordinatione ad finem supernaturalem creari, eo quod opposita sententia sapiat errorem Manichaeo. rum asserentium Deum esse auctorem naturae alicujus malae, imo suerit inter praecipuos errores Pelagii ab Augustino resutatos ; ex quo contendit felicem illum statum , in quo primus homo conditus est cum integritate & justitia originali, connaturalem illi fuisse, ut aliter creari nequiverit, nec subtijici communibus miseriis animi & corporis. In hoc putat scholasticos a doctrina Augustini recessisse, filumque traditionis antiquae abrupisse. Praeiverat autem Iansenio Bains, cujus sequentes sunt propositiones: a I. Humanae naturae sublimatio υ exaltatio in consortium divinae naturae debita fuit integritati primae con tionis is proinde naturalis dicenda est, o non supernaturalis . a . IntegritaS Primi hominis non fuit indebita natura humanae exaltaris , sed naturalis ejus conditio. 53. Non potuisset Deus ab initio talem hominem creare, qualis nunc nascitur. Idem continent pris positiones a 3. a 4 78. 9. Contra igitur sit sequens
Potuit Deus primum hominem condere atque omni ordine ad gratrem, G sine dono integritatis. XXXVI. Drima pars de statu gratiae probatur I. ex prop. L Bajanis supra citatis & per Bullam Pii V. proscriptis. II. Ex S. Augustino, de quo inaniter gloriatur Iaa-
senius. D. Doctor lib. a. alia S 3. contra NaXimin. cap. II. probans Filium Dei, si non est ejusdem cum Patre substantiae, non esse filium natura sed gratia, exemplum ponit in homine , dicens: homo ad similitudinem Dei fassus . . . ideo fit gratia filius, quia non o natura. Si ergo filiatio Dei adoptiva per gratiam homini convenit non natura sed graIia, non est
85쪽
DE GRATIA SALVATOR Is GENERATI M. 8 Inaturalis, sed gratiose concessa, adeoque potuit sine illa creari. Idem docet Angelos, ac proinde multo magis homines, potuisse creari sine gratia ; nam lib. I a. de civit. Dei cap. 9. ita ait: creavit Deus Angelos smul eis G condens naturam talargiens gratiam. En gratiam non ex naturae debito, sed ex largitate. Deinde dicit ad Angelos tunc pertinuisse, quod de
hominibus dicitur: quod charitas Dei sit drausa in eis per Spiritum S. qui datus Ut eis, sentit ergo charitatem tam Angelis quam hominibus concedi dono Spiritus Sancti, non debito naturae. III. Iansenius lib. I. de statu naturae purae cap. I s. tum lib. a. cap. a. & 3. latetur, naturam humanam ex se o dinari ad visionem Des tanquam finem naturalem : ergo homo saltem innocens vires & media habere debet naturalia ad eum assequendum. At hoc tanquam Pelagianum rejecerunt Concilia & Patres, qui negarunt gratiam esse pure naturalem, sed eam constituerunt in dono naturae superaddito, superante omne
illius debitum & exigentiam. Probatur pars altera de dono integritatis I. ex prop. α7. Baji damnata. II. Auctoritate S. Augustini l. s. contra Iulian. c. I 6. ita scribente: gratia Dei magna ibi erat, tibi animale corpus libidinem non habebat. Qui ergo Vesitus gratia non habebat in nudo corpore, quod Puderet, spoliatus gratia sensi, quod
operire deberet. Si magna gratia fuit hominem ante peccatum libidinem non habuisse ; ergo talis desectus carentia naturae ejus erat indebita; ergo cum tali vitio creari potuit ante peccatum. III. Nulli naturae naturaliter debetur remedium &exemptio a desectu, qui ipsi est connaturalis, scut naturae corruptibili non debetur naturaliter exemptio a corruptione: at donum integritatis, nempe persecta subjectio appetitus ad . rationem, est exemptio a desectu naturali; cum enim homo
86쪽
8r CONTROVERsIA I. naturaliter habeat inclinationem ad bonum honestum & rationi consonum, & simul ad bonum sensibile & delectabile, quod
interdum rationis legibus prohibetur, inter has sane inclinationes necesse est naturaliter pugnam & conflictum oriri. Ceterum ut occurramus Variis dictis Patrum, qui videntur asserere, dona gratiae & integritatis primo homini naturalia suisse, ut Coelestini ad Episc. Gall. dicentis: in praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem D innocentiam
perdissse, & Augustini dicentis Adam amisisse posse naturae op bilitatem naturalem y observandum est naturale non solum dici id quod naturaliter exigitur, sed id etiam, quod cum naturae conditione est acceptum, seu st debitum, seu indebitum. Hoc sensu dicit Apostolus: eramus filii irae natura, non quia hoc a natura, vel naturae debitum sit, sed quia cum natura filii irae sumus effecti.
XXXVII. c uoad dona gratiae petit fundamentum Ian senius ex
ordine creaturae rationalis ad Deum ut finem ultimum. Non enim potest homo innocens creari incapax
verae beatitudinis assequendae; atqui homo sine donis gratiae esset incapax verae beatitudinis ; quod ita probat: nullus potest esse vere beatus, nisi sincero amore Deo ultimo suo fini adhaereat , ut docet Augustinus lib. I a. de civit. cap. I. & alibi saepius; sed amor Dei non potest haberi absque beneficio gra- tiae: ergo. Neque juvat distinguere duplicem amorem naturalem de supernaturalem; talis enim distinctio, ait Iansenius, humanum pronunciatum est a philosophis adinventum , cujus nec in sacris literis, nec conciliis, nec PP. extat vesticium.
87쪽
DE GRATIA SALvATOR Is GENERATI M. 83 Resp. dist. mai. Non potest creari homo incapax verae beatitudinis sibi debitae ex principiis suae naturae , Conc. sibi indebitae & ad quam ex gratuita Dei voluntate alium itur, nego. Non potest homo innocens creari absque ordinatione ad beatitudinem aliquam; sed haec potest esse duplex, naturalis consistens in adhaesione Deo per cognitionem & amorem viribus naturae possibilem , & supernaturalis consistens in visione Dei clara & amore beatifico. In hypothesi ergo purae naturae homo conditus esset ad priorem beatitudinem sibi debitam, non ad alteram ex viribus naturae indubitam; nam ut Apostolus ait gratia autem Dei vita aeterna. Fundamentum distinctionis amoris in naturalem & supernaturalem habemus ex Conci l. Arause. II. Can. as. & Trident. Sess. 6. can. 3. ubi statuitur neminem posse diligere Deum sciti oportet ad salutem sine praevenientis Spiritus Sancti gratia; cur autem haec limitatio poneretue, si nullus alius esset possibilis amor nisi supernaturalis & ad salutem
conducens. Hinc merito proscriptae sunt propositiones Baji34. 36. 38. Sed dices I. Viso beata est naturaliter debita creaturae rationali utpote finis ejus ultimus: ergo eam illi negare non potest Deus absque praevia ejus culpa. Antec. prob. Ex S. Augustino I. r4contra a. Epis. Bel . & I. I. concra Iulian. cap. 3. ubi reprehendit Pelagianos, quod dicerent infantes nasci sine peccato originali, & tamen molientes sine baptismo excluderent a regno coelorum; at haec reprehenso non teneret, nisi regnum caelorum esset naturaliter debitum homini omni culpa
vacuo. Resp. S. Doctorem loqui de statu praesenti, in quo supponitur homo elevatus ad finem supernaturalem, qui est possessio Dei clare visi in regno caelorum; supposta autem tali ordinatione non potest Deus juste hominem ab ea rejicere, nisi in paenam alicujus culpae.
88쪽
Dices et do. Amor Dei super omnia simpliciter haberi non potest citra gratiam Dei; ergo sine hac homo creari non potest. Antec. prob. Praecipuus Pelagii error fuit, quod dic rei amorem Dei posse haberi viribus naturae ; hinc D. Augustinus l. degrat. & lib. arb. cap. I 8. unde es, inquit, in hominibus chari
tas Dei'proximi nis ex ipso Deo ρ nam si non ex Deo, sed
ex hominibus, vicerunt Pelagiani; s autem ex Deo, vicimus Pelagianos. & lib. de nati & grat. dicit eos , qui nihil de Christo agnoverunt, quique solum credere possunt in Deum sui auctorem, & recte vivendo ejus implere voluntatem , neque hoc sacere posse absque gratiae divinae beneficio. Quod &gentiles agnoverunt, nempe amorem , quo Deus naturali lumine cognitus est diligendus, non posse hominibus inesse absque gratia Dei, ut testatur D. Doctor lib. 4. contra Iulian. cap. 3. RO. Errorem Pelagii non fuisse, quod diceret naturae viribus elici posse amorem Dei auctoris naturae super omnia, sed quod assereret solis naturae viribus sne gratia haberi posse amorem Dei etiam auctoris supernaturalis & talem , qualem oportet esse ad iustificationem ; contra quem errorem pugnabat Augustinus. . Is ergo in locis cit. loquitur de fide, aliisque operibus ad finem supernaturalem tendentibus, ad quae certe gratia est necessaria. Gentiles autem voluerunt quidem amorem Dei haberi non posse absque boneficio Dei, non quidem ordinis supernaturalis, nam de hoc nullam habu runt cognitionem; sed ordinis naturalis, quod esset efiectus illius providentiae, quae limites ordinis naturalis non transcendit. .
Dices Ilio. Homo creari non potest in illo statu, in quo adiunctam habet impotentiam exercendi opera virtutum, Mobtinendi rectitudinem ae justitiam : sed talis status est sne gratia, cum teste August. quidquam verae rectitudinis, vi
89쪽
to, DR GRATIA SALvATORIS GENERATI M. 8stutis & justitiae sine gratia sanctificante haberi non possit, ut docet lib. I. retract. cap. 9. Resp. neg. min. Plures homines etiam in statu naturae lapsae, extra statum gratiae sanctificantis, imo & fidei, exercent opera virtutis laude digna. Id fatetur D. Doctor lib. de Sp. & liti. c. et . de infidelibus inquiens: quaedam fusa vel novimus vel audimus, quae secundum Iustitia regulam non solum νituperare non possumus, verum iu merito laudamus. Et rationem dat, quia non omnimodo δε- letum es, quod ipsi per imaginem Dei impressum est. Si ergo hoc in statu naturae corruptae contingit; quanto magis fieri potest in statu purae naturae nullo peccato vitiatae. Quare dum alibi dicit nullam esse veram virtutem sine gratia, loquitur non absolute, sed comparate ad veram felicitatem contra Pelagianos, qui voluerunt virtutes viribus naturae sine
gratia esse veras virtutes, & ad salutem aliquomodo viam aperire.
Dices 4to. Gratiae repugnat quidem debitum ortum ex iure seu opere creaturae, non tamen debitum decentiae &aequitatis ; unde quamvis gratia non debeatur homini innocenti ex jure creaturae, debetur tamen titulo bonitatis & sapientiae divinae. Addit Jansenius, quod scut scholastici dicunt gratiam sufficientem esse gratiam absolute, & tamen debitam esse homini etiam in statu naturae lapsae, cum Deus non possit impossibilia jubere, ita dici possit gratiam debitam esse homini innocenti, quia decet divinam sapientiam & bonitatem creare hominem cum gratia & ordinatione ad finem supern turalem. Resp. Posse Deum absque laesione suae bonitatis id omne negare, quod pure gratuitum est & ex puro suo beneplacito pendet. Ad id quod additur dico: gratiam lassicie tem non esse debitam inde, quod eam homo absolute exigat, aut ad eam ordinari debeat; sed ex gratuita duntaxat suppo-
90쪽
86 CONTROvERSIA I. stione, qua Deus hominem ordinavit ad finem supernaturalem, praecepitque ut ad illum tendat; hae facta suppositione Deo prorsus libera , quis non videt fieri debita homini media,sne quibus finem illum obtinere non potest y At in thesi Ja senii gratia ponitur homini debita absolute, & ipsa elevatio ad finem supernaturalem ita ei conveniens statuitur, ut ab eo Deus nisi in paenam peccati abstinere non pussit. XXXVIII. Quoad donum integritatis opponit Jansenius Ls homo innocens posset creari sine dono integritatis cum concupiscentia , haec soret a Deo; sed concupiscentia non est a Deo, sed a peccato, ut passim docet August. in hiris contra Iulian. Γ de nuptiis S concupis. II. S. August. l. 4. coni. Jul. c. I 4. docet concupiscentiam contrariam esse dilectioni sapientiae G virtutibus inimicam ; atqui haec non potest esse a Deo. III.
Sine culpa sua nemo potest esse miser atqui si homo sciret sine dono integritatis, sine culpa sua foret miserrimus : namque non posset implere legem naturalem, nec proinde vitare peccata propter ignorantiam & concupiscentiam , quae sine gratia moralem peccandi necessitatem inducunt. Resp. ad imum di . mo. Concupiscentia, importans imordinatam cupiditatem honi delectabilis contrarii rationi, χώret a Deo, neg. importans vim appetentem boni sensibilis naturae convenientis, Conc. Accipitur concupiscentia dupliciter, primo prout est inordinata cupiditas boni contrarii rationi, &hoc modo a Deo non est, sed a peccato, in quo sensu eam accipit August. Secundo sumitur pro potentia vel actu appetendi tantum sensibilia, & sic nihil est aliud, quam potentia
vel actus appetendi ea, quae naturae conveniunt, vel necessaria sunt, & sic naturam consequitur, estque a Deo auctore
