Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

DE NE egssITATE GRATIAE CHRIsTI. Ia ciale, sne hoc non haberet Iustus potentiam perseverandi ph Ucam, & antecedentem, nego: consequentem & moralem, . concedo. Potest Justus potentia absoluta & physca cum ordinariis, quae nunquam denegantur, auxiliis perseverare ad mortem uSque per longum tempus, non tamen potentia morali.

Primum inde est, quia Tridentinum , & Innocentius X. eos damnat, qui dicunt praecepta Dei homini jus cato ad observan

dum esse imposssibilia , & deesse gratiam, qua possibis a fant. EX

quibus patet Deum omnibus conserre donum perseverantiae inama primo. Alterum autem, seu moralis perseverandi per longius tempus impossibilitas oritur ex mutabilitate voluntatis, tentationum Occursu, Concupiscentiae rebellione, quae obstacula communiter non removent gratiae ordinariae, etsi ad ea removenda absolute lassiciant.

Ad primam Majoris prob. D. Illatum: ergo solum auxilium speciale est sussiciens , ut justus possit perseverare non tantum potentia physica, sed etiam morali, C. ut possit tantum potentia physica, N. Quod ad potentiam physicam non

requiratur speciale auxilium, patet ex ipsa libertate ad peccam dum requisita. Ad secundam prob. dico: esse in potestate hominis habere auxilium emcax quoad operationem, seu homi nem posse consentire & facere, ut auxilium si emcax: non tamen esse in illius potestate, ut auxilium si emcax quoad provisonem, seu ut sbi detur auxilium essicax. Hinc eis ipsa perseverantia in voluntatis sit arbitrio, tamen in eo recurrendum est ad voluntatem Divinam, cur uni det usque ad mortem auxilia etiam specialia praevisa essicacia, & alteri non comserat, atque adeo cur uni det, & alteri non det perseverantiam.

132쪽

UTRUΜ SINE GRATIA SUPERNATURALI

FIERI POSSIT BOΝUM MORALE ORDINIS NATURALIS.

Ρostquam contra Pelagianos, eorumque reliquias de ne cemitate gratiae in ordine ad actus salutares egimus, dicendum erit de actionibus moralibus ordinis naturalis, seu de iis, qui quidem fiunt ex ductu & lumine rationis, nub am tamen habent proportionem cum fine & ordine superna. turali. Quaerimus, an similes actiones fieri possint sine gratia Salvatoris , & loquimur duntaxat de statu naturae lapsae, in quo homo potest esse vel justust & instructus gratia sanctificanter vel peccator eadem gratia destitutus: vel infidelis carens gratia & fide. De hoc argumento errores varii sunt hae

reticorum , Variaeque OPiniones Catholicorum, quas ante nostras assertiones proponemuS.

S. I.

Explicatur doctrina hae reticommmcitholicorum.

XV. icut Pelagiani libero arbitrio plus aequo tribuerunt, ita 2 ex opposito alii ejusdem vires nimium depresserunt. Ac primo Lutherus & Calvinus dixerunt nullum opus in se bonum ab homine lapso fieri posse, sed omnia opera, etiam hominis Iustificati, ob concupiscentiae labem omnia vitiantem esse in se immunda , ea tamen justis ex meritis Christi ncnimputari. Hos damnavit Tridentinum Ses. 6. Can. . Si quis dixerit opera omnia , qua ante Iti scationem sunt, vere esse peccata Uc. anathema sit. Eodem modo can. ab . damnat eum,

133쪽

DE Nnc EssITATE GRATI E CHRIsTI. I 29 qui dixerit in quolibet bono opere Iusum peccare, tantumque ob id non damnari , quia Deus ea opera non imputet ad damno 'tionem. Der hoc errore niodo nobis sermo non eli' sed eum refutabimus , ubi agemus de bonis operibus. 'Baius existimat ad omne opus bonum requiri gratiam habitualem, & imperium cbaritatis: cum illo autem Jan senius &Questellus docent ad opus bonum requiri gratiam fidei, adeoque omnia infidelium opera esse peccata. Proponit id Ianse-nius I. 3..de statu naturae lapsae c. I 4. his verbis: nullum opus

bonum, ne quidem moraliter , ab humano arbitrio fieri posse , nisi per gratiam non quamlibet, sed mei liberetur. Quod ut m lius innotescat, aliquas Baji & Questelli propositiones in me

dium adsero.

Inter Bajanas sunt propos. Sequentes et 23. omn a olerginfidelium sunt peccata, V Philosophorum virtutes sunt Nitia. .aa. cum Pelagro sentiunt, qui textum Aposoli Rom. I. genres, quae legem non habent, naturaliter qua legis sunt faciunt, intelligunt de gentibus fidei gratiam non habentibus. 2 . liberum arbitrium sine gratia Dei ad utorio non nisi ad Peccandum Valet. 28. . Pelagianus error es cerer quod liberum arbitrium valdi ad ulltim peccatum vitandum. 3s. Omne quod agit Peccator, vel sera ias Pe

cati, peccatum est. 37. cum Pelagio sentit, qui boni aliquid naturalis, hoe es quod ex natura solis viribus ortum ducit, agnoscit. Similes his sunt propositiones 38., 4O., 65. Propositiones quosnellianae in Bulla Unigenitus damnatae sunt sequentes: 26. Nullae dantur gratia ns per sdem. 27. Htris es prima gratia o fons aliarum gratiarum. 3 8. Peccator nimo liber, ns ad malum, Ine gratia seruatoris. 39. Volun-

134쪽

13o CONTROVERsIA II. ra ς, quam gratia non praevenit, risihil habet lumin f, nisi ad' aberrandum: ardoris , nisi ad se praecipitandum: uirium, nisi ad se vulne 'indum. 4o. ., ne gratia hinu amare posumus, ni i minitrum condemnationem. Ex his, aliisque propolitionibus patet , Quesnellum docere gratiam nullam conterri infideli ante

fidem, & peccatori ante Justificationem, adeoque illis nihil

remanere nisi peccatum & peccati consecutiones.

XVI. Orthodoxi contra Baium & ejus sequaces asserunt .posse hominem absque si de supernaturali, & gratia habituali saltem per ad3utorium actuale perficere bonum aliquod opus morale, adeoque non omnia insidelium & impiorum opera esse peccata : sed tamen hi Auctores salva fide in duas oppositas opiniones distrahuntur. Aliqui ad omne opus moraliter bonum requirunt gratiam actualem theologicam collatam ex meritis Christi: Alii plures admittunt, sine gratia speciali hominem lapsum posse aliquod opus bonum moraliter efficere. VasqueZius ad opera hona moralia speciale gratiae auxilium requirit; sed gratiam hanc naturalem esse contendit, indebitam tamen, & ex meritis Christi provenientem. Sunt qui inter contrarias has opiniones mediam quandam amplectuntur; docent enim posse quidem homi nem' lapsum per solas naturae vires bonum morale facere, ex divina tamen ordinatione. fieri, ut omnes illi actus, qui caeteroquin fierent ex viribus naturae, fiant ex gratia praeveniente. Cum Deus, aiunt, velit sincere salutem omnium adultorum, nisi ipsi obsistant, & gratiae sibi destinatae obicem ponant, voluit simul omnes actus moraliter bonos quandam habere amnitatem cum

ipsa gratia & alate, non quidem per modum meriti & dispo-stionis, sed per remotionem obicis & impedimenti: jam vero cum nulla possit, esse assiaitas inter actus mere naturales, &

135쪽

reste.

obsisti

DE 'NEcgssITATE GRATIAE CHRISTI. I 3Isalutem, putant eos actus non esse a sola natura, sed a gratia praeveniente. In ista ergo hypothesi indiget homo gratia Christi ad actus etiam moraliter honos: non quia ipsum opus naturalem ejus potestatem excedit ; sed quia Deus virtute modernae providentiae illos actus vult aliquo modo esse utiles ad salutem.

Quare praesens controversa ad duo capita revocatur. Primo utrum homo absque gratia fidei & charitatis possit velis ac facere opus quoddam morale: deinde an id possit citra gratiam octualem; e. g. an positit viribus solis naturae. colere parentes, subvenire egenti &c. Hic de istis operibus generatim agimus; nam de amore Dei super omnia naturali, devictoria tentationum & observantia totius legis naturalis dicemus speciatim. 3. U. ν

Demonstratur hominem posse per cere aliquod opus

bonum morale absque gratia habituali, G gratia meis adeoque non Omnia opera peccatoris, infialis ese peccata. XVII. T Ttraque pars damnata est decretis Concit. & Pontificum , ut vidimus supra: ac quidem prima pars probatur ex scripturis commendantibus opera hominum nondum justorum e. g. humilitatem Publicani, eleemosynas Cornelii & hortantibus peccatores ad opera virtutum. An Vero scriptura commendaret, dehortaretur ad id, quod semper peccatum est 3 an non hortandi potius forent pectatores, ut abstineant ab oratione, jejunio, mortificatione, tanquam operibus malis p Baius quidem voluit non fieri opus bonum a peccatiare,

R a quia

136쪽

13a CONTROUERSIA II. .

quia in quovis suo opere servit dominanti cupiditati: at ipsum

hoc sundamentum quam inane sit, quis non videt' peccator dum ex motivo pietatis reveretur parentes, ex motivo nai sericordiae succurrit egeno, aut aliud opus ex motivo virtuti Speragit, non agit ex assectu perverso , & ut ser viat cupiditati. Nam sicut homo habitualiter conversus ad Deum per gratiam non semper operatur ex assectu & ordine ad Deum , sed interdum venialiter peccat: ita homo habitualiter aversus a Deo Per peccatum non semper operatur ex assessii ad creaturam, sed opus bonum ex alio motivo facere potest. Sed ad hanc assertionem firmandam satis erit agere de infideli, hic Secunda pars prob. ex Scriptura, quae variis locis refert, aliqu4 infidelium opera fuisse a Deo remunerata. Exodi I. V. IS. laudantur obstetrices AEgypti, & mercedem consecutae sunt, quia masculos Hebraeorum ex misericordia servarunt. Erech. 29. Nabuchodonosor accepit operis boni mercedem,

nempe possessionem terrae aegypti. Hinc Hieronymus in hiinc locum scribit: etiam Ethnicos, s quid boni fecerint, non altaque mercede Dei Iudicio praeteriri. Dantur ergo in infidelibus opera

bona, nam mala & poena digna non remuneratur Deus. Porro Daniel cap. 4. eidem Nabuchodonosori consulit, ut peccata sua eleem obnis redimeret. Si ergo opera hominis infidelis avertere , aut mitigare poterant paenam temporalem, non erant

peccata.

Prob. ΙΙ. Ex Augustino, quo tanquam patrono gloriatur Ian senius. Libro de Spir. & lit. postquam dixit D. Doctor hos, qui filerunt naturaliter ea, quae legis sunt, nondum esse habendos in numero eorum, quos Christi gratia justificat, ita subiungis: qnaedam tamen facta vel legimus vel novimus, quα

secundum jusigia regulam non bolum vituperare non possumus,

137쪽

ita s

vix reperiri aliqua, quae spectato sine iustitiae debitam laudem

mereantur, dicit tamen: non adeo in anima humana Haginem

Dei terrenorum a1Fessuum labe ese detritam , ut nulla in ea velut lineamenta extrema remanserint, unde merito dici possit , etiam in ipsa impietate vita su facere aliqua DVS Vel DPere. Cap. 13. ait: talia opera eis non sint profutura in die judicii, prodesse t men iis, ut mitius puniantur. En diluitur Iansenti responsio, qui docet dari quidem in infidelibus aliqua opera bona ex parte objecti seu operis, non vero ex parte finis , seu operantis. Ait enim Augustinus imaginem Dei in infidoli non esse penitus detritam : esset autem penitus detrita, si non posset aliquod opus bonum ex fine honesto facere. Deinde dicit hona illa 'opera infideli profutura saltem ad mitiorem paenam : sautem essent ex fine mala, non prodessent ad mitiorem, sed obessent ad acerbiorem poenam. Similia habet S. Doctor in i l. Iao. modo I 4 . ubi dicit continentiam Polemonis fuisse. donum Dei , adeoque suisse bonam non tantum ex ossicio, sed & ex fine. Item L s. de civ. Der c. I 5. ubi dicit Deum Romanis terrenam Imperii gloriam concessisse, ut redderetur merces eorum virtutibus. Rursum I. 4. contra Iul. cap. 3. ubi ait infideles post hanc vitam non puniri propter opera quaedam , sed potius minori supplicio assici, persolventes tantum . paenas infidelitatis, vitiorum que suorum. Quod si Augustinus aliis locis negare videtur virtutes morales infidelium, id . intelligi debet vel de iis operibus, quae fiunt ex fine improbo,& perverso: vel quia talia eis bona opera nihil conserunt ad veram & christianam pietatem, & prorsus sterilia sunt ad caelestem beatitudinem. Probatur III. ratione. Ideo ex mente Iansenti omnia opera infidelium forent mala, quia vel agunt ex pravo fine,

138쪽

ν3ε - CONTEOVERII A l . vel saltem opera sua non referunt ad debitum finem nempe Deum; atque se peccarent vel ex appositione snis mali, vel ex omissione finis debiti: atqui utrumque est salsum. Primo enim infidelis non semper agit ex infidelitate, scut nec justus semper agit ex justitia , nec vitiis deditus semper ex habitu praedominante: avarus enim aliquando liberalis, impudicus interdum temperans est. Secundo ad honestatem moralem actus non requiritur, ut in Deum tanquam finem ultimum expresse reseratur, sed satis est ut ex natura sua ad Deum tendat tanquam auctorem omnis honenatis moralis, & a Deo per pravum operantis affectum non deordinetur, ut in tract. de

actibus humanis dictum est uberius.

Solvuntur momenta Opposita.

XUII . pponunt Baiani varios textus Scripturae. I. Ap stolus Rom. I 4. ait: omne stuod non Ut ex fis peccatum est. - Αt infideles destituti sunt fide: ergo quidquid opexantur , peccatum est. Idem Hebr. H. dicit: sine me imposs- ita es placere Deo. II. In Epist. ad Titum c. I. legitur: Omnia munda mundis, coinquinatis aurem V infletibus nihil es mundum. Ergo infideles omni ex parte nihil mundum & rectum operantur. IlI. Nalth. I. Christus dicit: non potes arbor mala bonos fructus facerer quilibet infidelis est arbor mala: igitur non potest fructus bonos sacere. Resp. ad imum distinguendo , R explicando textum: quod non est ex fide agendorum , id est ex bona conscientia, peccatum est , C. quod non est ex fide credendorum, N. Au solus loquitur de conscientia, quam qui sequitur, dicitur hona fide agere, mala vero fide, qui ca reluctante operatur. Ait ergo infidelibus nihil esse mundum, seu a cibis olim in linve

139쪽

se Da NEc EssITATE GRATI E CHRIsT P. I 35ge vetitis abstineant, seu iis uta inur : si enim ex superstitione abstinent, peccant; si manducant, etiam peccant, quia agunt mala fide & contra conscientiam. At cum S.-Augustinus haec verba de fide Christiana intelligat', dici potest infideli nihil esse mundum, & omne quod agit, esse peccatum, si agit ex infidelitate; quo sensu etiam dicitur qui natus est ex Deo peccatum non facit , nempe vi agit ut filius Dei & per gratiam adoptionis. Adder infideli moraliter loquenda nihil esse mundum, quia frequenter agit ex perverso assectu. olterum textum etiam disting. Sine fide impossibile est placere Deo in ordine ad vitam aeternam , Cone. in ordine ad honestatem moralem, nego. Infidelis etsi non possit placere Deo ratione sui, placet tamen ratione operis moraliter boni, non quidem complacentia orta ex justitia supernaturali, per quam Deo placent justi in ordine ad vitam aeternam, sed complacentia orta ex virtute

moridi. .

. Aladum eodem modo resp. Infidelibus, qui per immunditiam cordis, vel ex infidelitate abutuntur creaturis, vel quasi forent impurae, eis non utuntur, nihil est mundum, conc. praecise ratione infidelitatis, nego. Alias pariter djce dum laret, omnia opera mundorum esse munda. Ad 3tium: non potest arbor mala bonos fructus facere, quando agit ut mala est, seu ex malitia, C. quanda non agit ex malitia, sed

ex dictamine rectae rationis, N. sensus harum distinitionum patet ex dictis. xlX. Opponunt adversarii copiosa S. Augustini testimonia , quibus videtur asserere, nihil boni fieri posse sine fide. Illustris prae ceteris locus est e libro contra Jul. cap. 3. ubi

. eX professo probat nullas esse veras virtutes, nulla bona opera

in infidelibus. Absit, inquit , ut sit in aliquo vera νirtus, nisi

140쪽

I36 CONTROVERSIA II. .

fuerit jusus: absit autem ut it jusus, nivi vivat ex me, Iustus enim ex me vivit. Postea docet nullas virtutus esse steriles: seri, inquit, non potes, ut fleri Her boni fmus . . . nullo se, rur modo homines sunt seriliter boni; sed qui boni non sunt, possunt esse alii minus , alii magis mali. In eo autem dicit peccasse.

homines sine fide, quod non retulerunt ista opera ad eum finem, ad quem rcferre debuerunt. Minus, ait, Fabricius, quam Catis

lina punietur, non quia se bonus , sed quia ille magis malus, Nminus impius quam Catilina, Fabricius non veras virtutes Habendo , Ied a veris νirtutibus non plurimum deviando. Tum vero ultra prosequitur, & optima quaeque opera infidelium peccata esse eo praecise pronuntiat, quod sunt infidelium & infideliter lacta. Quaerenti Iuliano, an misericordia facta egeno ab ethnico sit peccatum, reponit D. Doctor : prorsus inquantum non es ex fide, peccatum es ... s vitium es male misereri, procul dubio vitium es infideliter misereri . . . hoc honum

male facit, qui in eliter facit ; qui autem mali facit aliquid,

profecto peccon . Hinc ita arguitur e illud est necessarium ad opus bonum morale , sine quo nihil boni esse potost, & sne quo nulla potest esse vera virtus: atqui constat ex allatis locis, sne fide nihil honi aut velle aut facere posse hominem, nec veram sine illa esse virtutem: ergo &e. Resp. dist. min. nihil boni nec ullam virtutem esse sine fide persectam & ωitae aeternae meritoriam, Q moralem in ordine naturali , Ν. Id unum docet Augustinus contra Pelag.& in loco cit. contra Iulianum in infidelibus nihil boni esse posse cui debita sit aeternae salutis merces, &quod quidquam possit conferre ad vitam aeternam. Constat id primo ex sententia Iuliani, qui contendebat ad actus vere bonos inutilem

SEARCH

MENU NAVIGATION