Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

DE GRATIA SALVATORIS GENERATI M. 8Idinatos ; nam sevi vita, sensus, intellectus, & voluntas sunt naturales persessiones nobis a Deo concreatae, eis voluntas possit ad malum, intellectus ad falsum declinare, sensus circa sentibilia deludi, & vita per mortem desinere: ita potentia appetendi sensibilia erit potentia naturalis a Deo, etsi in motus vitiosos erumpere possit. Hoc enim modo desectus naturae spectat ad potentiam peccandi, & praeter intentionem Creatoris ex sola materiae corruptae conditione Oritur.

Ad adum Resp. cum dist. S. Augustinus docet concupiscentiam esse inimicam virtutibus per accidens, cone. per se, nego. Duobus modis aliquid potest esse inimicum virtuti, seu inclinare ad malum morale, nempe per se, & per accidens: per se quidem, cum ex nativa sua conditione ad malum impellit , ut est habitus vitiosus, qui ex se determinatus est ad malum, & quo bene uti non possumus: per accidens vero, cum nec ex intentione creatoris , nec ex natura operis, lad tantum ex impersectione subjecti in quo est ad malum propellit. Talis est concupiscentia naturaliter considerata, quae ex intentione Creatoris & ex natura operis est tantum inclinatio ad bonum lansbile' quod vero haec inclinatio mentem avertat aspiritualibus, ex ipsa hominis corruptione oritur & impers ctione, quae non Creatoris est sed creaturae. Ad grium distinguo maj. Nemo sne sua culpa potest esse miser miseria pro- prict dicta, quae habet rationem paenae, concedo: miseria im proprie dicta, quae est naturalis desectus, nego. Ad id quod additur, dico in hypothes illius status posse hominem moraliter etiam servare totam legem naturalem , cum tunc non foret tanta ad bonum dissicultas, quanta nunc est ob corruptionem naturae per peccatum originale inductata

92쪽

De statu naturae integraeinlapsae.

XXXIX. Huo hic tanquam certa suppono: inprimis Adamum ulta in primaevo suo statu habuisse gratiam sanetificantem seu habitualem , ut docui in tract. de Deo controversia 4. num. 3o.; deinde ipsi ad bene operandum necessariam fuisse gratiam actualem, cum juxta canonem I9. Concilii Aram sicani natura humana nullo modo se ipsam Creatore suo non adjuvante servaret, etiamsi in illa integritate, in qua condita est, permaneret. Quaestio duntaxat movetur de discrimine inter gratiam sanitatis, quam habuit primus homo, & gratiam medicinalem, quae datur hominibus in statu naturae lapsae circa quod discrimen variae sunt Auctorum opiniones. Jansenius id discriminis ponit inter gratiam sanitatis &medicinalem, ut velit illam suisse ex se indifferentem, cui voluntas pro arbitrio suo possit obtemperare vel resistere: hanc vero adeo robustam & validam esse, ut voluntas ei resisterect contraniti non possit; hujus autem necessitantis gratiae ex, stentiam & necessitatem desumit ex infirmitate & corruptione voluntatis humanae per originale peccatum Sauciatae, Quae cum in honum terrenum tota propensa si & incurvata, in Deum erigi non potest nisi vi quadam insuperabili S dorninante adjuvetur , unde fit, ut cum nulla in homine innocente essetaorruptela, nullam in eo gratiae victricis, sed solius gratiae sussicientis & indifferentis necessitatem agnoscat. Porro gramtiam naturae sanae vocat alutorium me quo, & gratiam naturae Corruptae alutorium quo, quam distinctionem ex lib. de corrept. de grat. Cap. II. desumptam ubique depraedicat Janse-nius, eamque dicit esse fundamentum totius doctrinae Λugusti-

93쪽

Da GaATIA SALVATOR Is GENERATI M. 89 niante. Ex hoc discrimine duo praecipue deducit systematis sui capita: primo in praesenti statu naturae lapsae per gratiam eseacem induci in homine necessitatem antecedentem, & ineluctabilem, eo quod semper conjunctam habeat in deliberatam & relative superiorem delectationem, secundum quam hominem semper agere est necesse: secundo non aliam dari gratiam, quam eThacem, & pure sufficientem prorsus esse

exterminandam.

Qui Augustinianae doctrinae sectatores & interpretes se

esse gloriantur, statuunt pro praesenti naturae viliatae conditione gratiam per se & ab intrinseco emcacem, non quidem necessitantem, ut aiunt, sed insallibiliter operantem bonam v luntatem : ubi vero de statu primi hominis & naturae innoce tis loquuntur, gratiam ex natura sua indimerentem admittunt, atque ita putant se deprehendisse discrimen inter gratiam utriu que status, de quo tantopere loco cit. loquitur Augustinus. Thomistae putantes ad omne opus salutare necessariam esse gratiam praemotionis, inter hominem lapsum & sanum discrimen non in eo situm putant, quod homo saucius egeat alutorio quo, homo autem sanus eo non indiguerit ; sed in hoc quod homo saueius egeat adjutorio sanante vulnus concupiscentiae, homo autem sanus tali adjutorio non eguerit. Tournelyus, Simonetius & alii inter gratiam sanitatis , & medicinalem discrimen in eo ponunt, quod illa posita fuerit in sola supernaturali mentis illustratione: haec vero consistat tum in illumi- natione mentis , tum in motione voluntatis. Demum alii gratiam medicinalem in eo discrepare putant a gratia sanitatis, quod illa non solum illustret intellectum & moveat voluntatem iri quod gratiam sanitatis arbitrantur etiam praestitisse sed etiam quod depellat caecitatem mentis & irenet rebellem con-

94쪽

cupiscentiam , eoque longe sit potentior quam gratia sanitatis. Porro specialia dogmatis Jansentani capita, & varias de natura gratiae essicacis scholasticorum opiniones hic non discutie- mus, do quibus in decursu suus erit dicendi locus: in una ergo

versabimur distinctione adjutorii utri usque status, de qua sit.

Gratia naturae lapse non dieri a gratia naturae innocentis, quod

haec fuerit pure sufficiens, illa vero necessurio G ab

intrinseco viarix. XL. Probatur Ι. Iansentana distinctio inter gratiam utriusque L status sumitur potissimum ex lib. Augustini de correpti& grat . ubi cap. o. & Ia. D. Doctor distinguit inter adjut rium fae quo non , & adjutorium quo , illudque dicit primo homini datum, hoc vero dari homini lapso ad perseverandum ratqui inde nullum fundamentum hujus distinctionis gratiae sumi

potest: ergo. min. prob. Primo, S. Doctor citato loco gratiam Adamo innocenti datam non comparat cum gratia qualibet m

dicinali , sed cum ea tantum , quae datur Electis ad persev randum in statu justulae, ut Vel ex prima capitum lectione patebit. 2do, docet quidem gratiam Adamo datam diversam fuisse a gratia, quae datur modo Electis: at minime docet in eo dii parem suisse, quod Adamus ei obtemperare vel refragari pro arbitrio posset, Electi vero non possint refragari, imo docet , aliis in locis consentire vel dissentire propriae esse voluntatis. 3tio, discrimen gratiae sanitatis a gratia medicinali repetit S. Doctor a disparitate statuum naturae innocentis talapsae, & hanc disparitatem non constituit in eo, quod homo in primo statu habuerit indisserentiam circa bonum & malum, in secundo vero non amplius habeat, sed in eo quod in secumdo statu continuo obnoxius sit concupiscentiae nobis, a quibus in primo liber erat propter donum integritatis. Hinc autem

95쪽

DR GRATIA SALVATOR Is GENERATI M. 9 Isequiter quod quidem homo in hoc statu ad faciendum bonum, vitandumque malum egeat auxilio potentiore, non autem quod indigeat auxilio irre filii biliter flectente , & applicante voluntatem. Ergo immerito dicitur S. Doctor in eo collocare discrimen utriusque gratiae. Prob. II. Tunc gratia naturae lapsae non differt a gratia naturae innocentis in eo , quod haec fuerit pure lassiciens, illa vero esticax , quando acijutorium quo seu emcax datur etiam in statu naturae integrae, & adjutorium sine quo non , seu suseficiens datur etiam in statu naturae lapsae ; at ita est: ergo. min.

prob. Adjutorium quo est, quo aliquid fit, & adjutorium sine quo non est, sine quo aliquid non fit, & quo aliquid fieri

potest; sic enim loquitur D. Doctor lib. de corrept. & grat. cap. I a. θ et adulatoria disinguenda suntia. Aliud es adjutorium,

Die quo aliquid non Ar, ta aliud est adjutorium, quo aliquid fibat adjutorium sne quo non datur in statu naturae lapsae etiam peccatoribus & non perseverantibus; & adjutorium quo datum est in statu naturae integrae Angelis perseverantibus: ergo &c.

ASSERTIO II.

Gratia medicinalis non disteri a gratia sanitatis per motionem voluntutis Ibi superadditam, sed ex eo quod contra ignorantiam G concupiscentiam per peccatum originis indu timpotentior fit G uberior. XLI. uoad priorem partem probatur Assertio I. tunc gratia si medicinalis non differt a gratia sanitatis in eo, quod

prior solam mentis illustrationem includeret, posterior veroes mentis illustrationem, motionem voluntatis, quando gratia clata Adamo includebat etiam motionem voluntatis praevi.am ω indeliberatam; at hoc ita esse probatur ex Augustino.

96쪽

eentis in amore incommutabilis boni, a quo illustrabatur ut videret , ta accendebatur ut amaret, flabilis permaneret, non inde ad sibi placendam averteretur. En Adamus in statu innocentiae a Deo immediate non tantum accipiebat illustrationem , qua vid rei bonum, sed& motionem voluntatis indeliberatam, qua acce deretur ad illud amandum. Idem D. Doctor l. I a. de civ. Cap. 9.

haec habet: Si Anges boni fuerunt prius sae bona voluntate, eamque in se ipses Deo non operante fecerunt: ergo meliores a se ipsis quum ab illo sanisum' ab . Et insta : profecto-bonam νο-luntatem , qua meliores essent, nis operante ad utorio creatoris habere non possent . . . quid aliud ostenditur, nis voluntatem

quamlibet bonam inopem fuisse in solo demerio remansuram , nisDeus ex se ipso faceret implendo meliorem, prius faciens excitam do avidiorem. Demum sic concludit: confrendum es ad nos Angelos pertinere illud, quod charitas Dei dfusa si in eis per Spiritum Sanaum, qui datus es eis. En D. Doctor hic loquitur de auxilio elevante & adjuvante immediate voluntatem, quo meliores facti sunt Angeli adhaerendo Deo, & perseverando in bono. Item per charitatem Dei diffusam notat gratiam actualem voluntatem immediate moventem ,' nam aliis locis haec verba adhibet ad probandam necessitatem gratiae inspirationis ad opus salutare peragendum. Ergo gratia data 'Adamo & Angelis includebat etiam motionem voluntatis. Probatur ado. In statu naturae innocentis intellectus indiguit illustratione supernaturali, ita ut homo etiam instructus habitibus supernaturalibus non potuerit excitare cognitionem supernaturalem; ergo 'etiam indiguit motione supernaturali, ita ut non potuerit absque hac elicere dilectionem Dei supernaturalem: etsi enim in illo statu par fuerit sanitas intellectus& voluntatis, tamen voluntas non potest aliquo modo dete minare habitus supernaturales ad actus suos ; nisi sit elevata &

97쪽

Du GRATIA SALVATOR Is GENERATI M. 93 mota per adjutorium sibi proprium , scut intellectus non potest determinare habitum fidei adactus suos, nisi adjuvetur.&excitetur illustratione supernaturali. Assertio jam prob. quoad alteram partem. Gratia medicinalis est ea , quae medetur infirmitati ortae ex peccato Adami; sed haec differt a gratia sanitatis in eo, quod si contra ignorantiam & concupiscentiam potcntior ac uberior: haec nempe depellit caecitatem mentis, tribuitque lumen veritatis, ever tendo falsas, quas dictat prudentia, carnis rationes , & su gerendo vera motiva; dein frenat concupiscentiam, tribuendo voluntati rectitudinem, ac robur ad illam vincendam. Hinc

Augustinus l. de corrept. & grat. ait : Quid ergo ' Adam non habuit gratiam ' imo vero habuit magnam , sed disparem. Ille

in bonis erat, quae de bonitate sua conditionis acceperat . . Sanai vero in hac vita, ad quos pertinet liberationiS hac gratia, in malis sunt, ex quibus clamant ad Deum, libera nos a malo . . . ille non opus habebat eo adjutorio quod implorant si, cum docvnt , video assam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae . . . quoniam in eis caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem. Ex quibus patet nos modo egere gratia, quae frenet Concupiscentiam, & voluntatem adversus eam roboret, ac proinde quae si potentior motione data Adamo in statu innocentiae, quae voluntatem elevabat duntaxat &movebat supernaturaliter, non roborabat adversus concupiscentiam , qua erat immunis.

Respondetur Objectis.

XLII. Draecipuum , ut dixi, opinionis suae fundamentum p tunt Iansentani ex S. Augustino lib. de corrept. grata cap. Io. II. V ra. Ibi enim cum Monachi quidam Adrum

tini lecta Augustini sententia de gratia essicaci & de electioneri a gra

98쪽

gratulta moverentur, putantes neminem ob transg3emonem legis esse corripiendum, cum excusari possit quod destitutus sit illa gratia, sine qua opus salutare non perficitur, & quae non omnibus praeparatur) Augustinus docet correptioni locum superesse , quoniam ita constituit Deus rationalem creaturam, ut largiretur gratiam , qua posset in accepta justitia perseverare si vellet. Ait potuisse Adam eodem adjutorio suffultum perseverare, ideoque esse corripiendos qui gratiam perseverantiae non habent, quia ea caret ob peccatum primi hominis. Huic malo subventum esse gratia uberiore, quae non solum dat posse, sed etiam velle: hanc tamen clivina misericordia uni & non alteri inscrutabili Dei judicio praeparari. Quare qui non habet donum perseverantiae, eo caret in paenam peccati, & juste corripitur: qui habet, habet ex dono mi1ericordiae. Haec est summa doctrinae Augustinianae ;Unde Arguunt I. Iuxta Augustinum gratia primo homini data est ea , qua sit ut homo habeat justitiam s velit j secunduplus potes, qua etiam fit, ut velis, tantoque ardore diligat, ut carnis voluntatem contraria sentientem voluntate spiritus vincat. Ergo in eo disserunt gratia sanitatis & medicinalis, quod illa Adamo relinqueret potestatem agendi vel non agendi, haec vero voluntatem flectat ad bonum non relicta indifferentia activa. II. S. Doctor distinguit duo adiutoria nempe adjutorium quo , &sine quo non: secundi generis dicit esse alimenta, sine quibus vivere non possumus, sed quibus, etsi adsint, non necessario fit ut vivamus: Primi generis bait esse beatitudinem, qua necessario fit, ut homo sit beatust demum dicit adjut rium Adamo datum ad perseverandum in statu innocentiae fulsila adjutorium me quo non . adjutorium vero quod elect is datur

99쪽

DE GRATIA SALUATORIS GCNERATI M. 9stur ad perseverandum in statu gratiae, esse adjutorium quo. Ηine ita argues: adjutorium Adamo datum fuit gratia sanitatis, S adjutorium Electis in statu naturae lapsae concessum est gratia medicinalis r atqui Adiutorium Adami est tantum id, cum quo homo perseverare potest, adjutorium Electorum est illud , quo perseverat & quidem tanta necessitate, quanta necessitate beatus est , cum data fuerit beatitudo; ergo III. Dum S. Doctor dicit perseuerare vel non perseverare' in arbitrio primi hominis ese relictum, loquitur per oppositionem ad Electos hujus natus, quibus proinde putat non committi arbitrium perseverandi vel non perseverandi: nam loco citato haec habet: nunc autem postquam est illa magna pectati merito amissa libertas, etiam mavoribus donis aluvanda mani t infirmitas. Item : Si in tanta infirmitate imis relinqueretur Noluntas sua, perseverare non possent. Rursum : subventum es infirmitati, ut voluntas divina gratia indeclinabiliter ω insuperabiliter ageretur.

Addit: permisit Adamo) facere quod vellet infirmis serνavit,

ut ipso donante invictissime honum vellent. Demum docet be titudinem in lapsis amisso per peccatum merito factam esse donum gratia, quae merces meriti futura erat Adamo, si stetisset, quia per liberum arbitrium meritus esset vitam beatam, quae Electis nunc datur tanquam gratiae donum. His objectis ut satisfiat, resp. ad I. dist. antec. secunda gratia sit etiam, ut homo velit voluntate libera tantum a coactione, & non expedita ad utrumque, nego: voluntate libera a necessitate, & ad utrumque proxime expedita, Conc. Augustinus impugnans Pelagianos non negavit eam libertatem,

quae esset ad utrumque indifferens, & quam ipsi Pelagiani admiserunt, ut alibi diximus: quare dum agit de gratia Llectorum pro hoc statu, non vult eam esse talem, quae inducat

100쪽

necessitatem antecedentem & invincibilem , sed quae datur contra rebellem concupiscentiam in his circumstantiis, in quibus facit, ut Electi velint, tantoque ardore diligant justitiam,

ut voluntatem carnis contraria concupiscentem, voluntate spiritus vincant. Discrimen ergo inter gratiam sanitatis & m dicinalem in eo est, quod illa Adamo data fuerit vere quidem sussiciens, sed incongrua; haec vero, quae datur Electis in hoc statu, non modo vere sufficiens, sed etiam congruasit, quia Electis datur, quomodo illis aptum est, ut velint

Ad II. Ut respondeamus, explicandum est quid Augustinus per celebrem illam distinctionem adjutorii quo , & sne

quo non intelligat. Per adjutorium sne quo non datum Adamo ad perseverandum intelligit auxilium actuale, sine quo ille non poterat, & quocum poterat si vellet perseverare, unde quia non inoluit, non perseveravit. Per adjutorium quo, quod Electis datur ad perseverandum in statu justitiae , non tam intelligit auxilium actuale, sed ipsam finalem perseverantiam, hoc est, ipsum vitae terminum, quem Deus illis misericorditer procurat eo tempore, quo in statu justitiae sunt,sne quo vitae termino in hoc statu nemo potest esse finaliter perseverans, & cum quo nemo potest non esse finaliter perseverans. Colligitur id ex ipsis S. Doctoris verbis : nunc vero praedestinatis non tantum tale adjutorium perseveransuet datur , sdiale , ut eis Perseverantia sese donetur , non solum ut me isto dono perse Merantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum non nis perseverantes sint. En per donum perseverantiae, quod datur Electis, notatur donum, cujus esiectus formalis est sacere hominem finaliter perseverantem, sicut essectus formalis beatitudinis est facere hominem beatum. At donum , quo

dato homo fit formaliter & immediate perseverans finaliter, est

SEARCH

MENU NAVIGATION