장음표시 사용
161쪽
Da Ngens s ITATE GRATIn eukIsTr. 1 set idque rationabiliter, cum lex naturae si ipsa Divina ratio per dictamen rectae rationis nobis promulgata. Ad id quod additur, discrimen est, quod habeatur tantum potentia physica adjaciendum numerum parem fortuito, non libere & ex propria electione : at adest potentia physica ad legem servandam libere; unde ad hoc potest dari obligatio, non ad illud. XXX. opponitur contra adam partem asserti I. Lex naturalis defacto obligat ad quaerendam beatitudinem supernatur lem ; ergo obligat etiam ad actus supernaturales, sine quibus illa obtineri non potest: sed illi actus e. g. fidei, spei, charitatis, ne quidem potentia physica fieri possunt absque gratia supernaturali: ergo & absque illa lex naturalis servari non potest. II. Lex naturalis obligat ad servandam legem supernaturalem; ipsa enim ratio naturalis dictat servandam esse legem supernaturalem , si talis detur: sed lex supernaturalis absque gratia servari non potest, ut patet; ergo nec tota lex naturalis. - 'ad Imum D. ant. Lex naturalis obligat ad quaerendam salutem , s spectetur secundum se, & absque suppositione naturae elevatae, N. ex hypothesi naturae elevatae, cum qua tamen hypothes non connectitur ratione sui, C. dum diximus totam legem naturalem servari posse potentia physica, intelligendum est de lege naturae secundum se spectata , prout illa
versatur circa objecta naturalia: unde argumentum contra n
stram assertionem non est , etsi lex naturalis in hoc statu dicatur obligare ad procurandam salutem, & actiones salutares. Hinc patet etiam responsum ad adum lex naturalis obstringit hominem ad servandam legem supernaturalem, ex suppositione
quod haec detur ; cum qua tamen suppositione de se, ct ex in
162쪽
Nulla tentatio seu gravis seu levis superari potes in orsne ad
vitam aeternam me gratia chrisi: sine hac vinci potes tentatio levis, etiam moraliter, vi loria serili ' qua ratione gravis tentatio quacunque superari potes absiue gratia
potentia ph ca, non item morali. XXXI. Drobatur prima pars assertionis ex illis Scripturae locis, x quibus ostendimus necessitatem gratiae ad opus meritorium & conducens ad vitam aeternam: Porro Synodus Palestina contra Pelagium definivit victoriam tentationum non esse ex libero arbitrio, sed ex Deo. Id plurimis locis ostendit S. Augustinus: sanat Deus, inquit l. de nat. & grat. c. 26. non solum ut deleat quod peccavimus, Ied ut praester etiam nepeccemus. Neque dicas: hominem gravi quadam tentatione impulsum manere liberum; ex eo enim sequitur tantum illum posse resistere cum adjutorio gratiae, non item sine illo. Est homo liber sed ita, ut nihil ad salutem conducens praestare popst, nisi liberum arbitrium gratia adjuvetur, & quod tentationes spectat, quotidie orare debet Deum, ne nos inducat intentationem, id est, ne permittat ut tentationi succumbamus :vigilate, inquit Christus, Γ orate ne intretis in tentationem.
Prob. Secunda pars , nempe hominem vincere posse absque gratia tentationem levem etiam moraliter victoria sterili.
Damnatae. sunt Baji prob. 29. & 3o. Non solum fures ii sunt,
qui Christum vium ostium veritatis G vita negant - - - sed etiam qui docent tentationi ulli Me gratiae ipsius adjutorio reribtere hominem po lse, sic ut in eam non inducatur, ut ab ea non stiperetur. Ex quo deducitur, posse hominem in natura lapsa absque speciali auxilio gratiae vincere quasdam tentationes ex m
tivo honesto & moraliter bono. Certe potest homo lapsus
163쪽
DE NE e EssITATE GRATIAE CHRISTI . Is 3
aliquod bonum ordinis naturalis peragere absque gratia, ut capite 3tio probavimus; tentatio igitur levis obstare non poterit, quin illud naturaliter faciat. Prob. pars 3lia, seu gravem tentationem absque gratia superari posse potentia physica . Potest homo lapsus sne gratia cedendo tentationi peccare ; ergo etiam resistendo tentationi non peccare, cum sine gratia posse peccare necessaria includat, sine gratia polle non peccare, siue quo consistere nequit libertas ad peccandum requisita, Prob. pars 4ta , seu non posse quamlibet gravem tentationem superari absque gratia speciali potentia morali. ApostoluS I. Corinth. Io. ait: non patierur vos tentari supra id quod potestis: ex quo Patres apud SuareZium citati inferunt dari tentationes, quae vires arbitrii sbi relicti saltem morales superent. Hinc Aug. l. a a. de civ. Dei c. 23. In hoc bello periculorum pleni imo nec de viribus nostris speretur νEoria, nec viribus no-ustris tribuatur, sed ejus gratiae, de quo Apostolus ait: qui dat νictoriam per Chri sum. Et sane cum liberum arbitrium ad bonum etsi non extinctum, viribus tamen sit attenuatum, poterit solum sne gratia opera facilia, non dissicilia, qualis est victoria gravis tentationis; urgente enim illa praevalet inclinatio ad honum delectabile & peccatum, secundum quam agere ita connaturale erit voluntati infirmae, ut bonum alterum in-essicacius pro postum dissicillime eligi possit. Addunt Auctores nonnulli: ejusmodi specialem gratiam, quae superet moralem necessitatem ad peccandum saepe infidelibus culpabiliter non credentibus, nec non fidelibus peccatoribus . in paenam Praeteritarum culparum negari , dari vi o fidelibus justificatis.
164쪽
NECESSITATE GRATIAE AD VITANDA
PECCATA. Agimus hic rursus de hi alae in statu naturae corruptae
consistente: an possit sine gratia omnia peccata seu mortalia, seu venialia evitare; ac inprimis sermo hic est de peccatis mortalibus evitandis per longius tempus: nam ad ea vitanda quae nempe sunt contra legem naturae per breve tempus hominem potentem esse absque gratia colligitur ex dictis. Ut enim contra Bajanos diximus, homo in statu peccati mortalis existens non peccat in omni opere suo, non semper operatur ex affectu ad peccatum, sed aliquando opera moraliter bona facere potest; adeoque ad breve saltem tempus, non occurrente gravi tentatione, poterit vitare peccata fravia. Sit igitur
Ad hoc, is homo lapsus longiore tempore omnia peccata mortesiae,ileI, requiritur non tantum gratia sana cans, sed Ospeciale alutorium gratia actualis. XXXII. Drobatur. Homo peccator non potest potentia morath L diu vitare peccata gravia, & homo justus eadem vitare diu non potest sine speciali gratia actuali; sed hoc ipso ad eadem vitanda requiritur non tantum gratia sanctificans, sed& speciale adjutorium actuale: ergo. Maj. probat. quoad primam partem: Quamdiu ratio non est perfecte subjecta Deo, non potest esse, quiu oriantur multae inordinationes in actio
165쪽
nibus nostris ; atqui ratio non fit persecte subjecta Deo , nisi
per gratiam habitualem sanantem eam a peccato : ergo. Hinc D. August. ait. de nat. & grat. c. a 6. Sanat Deus non solum ut deleat quod peccavimus, sed ut proset etiam ne peccemus. Et S. Gregorius lib. II. morat. c. 9. Peccatum, quod mox per Paenitentiam non deletur, suo pondere in aliud trahit: quia ut idem Hom. 1 . in ΕZech. advertit, .peccatum quod per paenitentiam non deletur, aut peccatum est, aut causa peccati: si citiuς pan, tendo non tergitur , juso judicio omnipotens Deus obligatam peccatis mentem etiam in culpam alteram permistit cadere. Iuxta leges ergo divinae providentiae peccatori & Dei inimico non datur ea gratiarum abundantia & efficacia, quae justis conceditur , ut possint vitare omnia peccata mortalia ; et si ei non negetur auxilium sussiciens, quo possit vitare omnia potentia physica, quae requiritur ad peccandi libertatem. Probatur eadem major prop. quoad adam partem, tum ex
eo, quod Christus pro suis Apostolis gratiam sanctificantem jam adeptis, auxilium a Patre postulavit Joan. I7. Pater fanae ser-νa eos in nomine tuo. Tum quia hoc exigunt Patres Arausicani can. Io. Adjutorium Dei renatis G sannis es semper implorandum , ut ad bonum mem pervenire, vel in bono possint
opere perdurare. Tum quia Iusti, eis quantum ad mentem sint sanati, egent tamen sanari quantum ad carnem, quae menti rebellis est: & ideo Deum orant, ne illos patiatur tentatione vinci, insuper incerti sunt, quid illis ad salutem expediat, &ideo Deum rogant, ut eis voluntatem suam ostendat; ergo ultra gratiam habitualem, quam habent, aliam gratiam petunt eaque indigent, & haec est gratia actualis.
R. P. Redihamer Theol. T. III.
166쪽
Nemo hactetas ta Chrsum G B. Gus Matrem excipias ad eum 'sanstitatis gradum pervenit, ut me omnii peccoto viveret; es id absolute feri post j nemo igitur tota vita cum Phis auxillis gratia habituali annexis potes potentia morali Vitare Omara collectitve peccata verialia I etsi possit potentio
XXXIII. T rima pars probatur ex Scripturis & Tradit. Psal. I. a. dicitur: non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Eccles T. Non es homo Iusus in terra , qui faciat bonum εν non peccet. I. Joan. I. Si dixerimus , quoniam peccatum non habemus , i nos seducimus V veritas in nobis non es. Quo loco nihil ad rem istam illustrius proserri potest; sic enim de se ipso loquitur unus ex Apostolis jam plenus Spiritu Sancto. Hinc est quod omnes etiam justi debent orando quotidie dicere: dimitte nobis debita no tra. Idem assirmant PPQ Hieronymus lib. a.& 3. contra Pelagianos, quorum, inter alios, hic erat error: poste hominem vivere absque peccato. Unde August. Serm. 29. de Uerbis Apost. cap. a. Pelagianos reprehendit, quod
dicerent justos prorsus in hac vita nullum habere peccatum &Tract. I. in primam Ioan . non potes homo, inquit, quamaucarnem Portat, non habere levia peccata. Idem passim habet lib. de perfectione Iustitiae , tib de nat. de grat. lib. de grat. Christi c. 4s. & 48. lib. de dono perseu. c. a. Hanc doctrinam San Xerunt Concilia Carthaginense can. 8. Nilevit. can. 6. &Trident. Se T 6 cap. 11. ubi docet sanctos & justos in hac mort8li vita quandoque cadere in levia saltem & quod itiana
167쪽
ta ΝEcgssITATE GEAT IN CHRISTI IS Porro cum dicimus neminem integram duxisse vitam sne aliquo saltem leviore peccato, excipimus Christum Dominum, ejusque sanctissimam Matrem conformiter dictis in tract. de Incarnatione) de qua Au ust. de sanctis viris & mulieribus, quos Pelagius enumerabat siae peccato vixisse, agens ita loquitur lib. de nat. & grat. cap. 36. Excepta itaque Sancta Virgine Maria Si omnes illos sanctos O sannas , cum hic ν,νerent , congregare posemus S interrogare, utrum esent sine peccato , quid fuisse responsuros putamuS - - - Nonne una Voce exclamassent: si dixerimus P quia peccatum non habemus, nos jsos decipimus V veritas in nobis non est Ex quibus patet privilegium vitandi omnia peccata venialia collective celsi in aliqua materia dici possit concessum aliquibus viris sanctis generaliter tamen & in omni materia nulli puro homini, excepta B. Virgine, datum esse. Scio aliquos cum Calliarino docere, quosdam alios sanctos per totam vitam a venialibus abstinuisse ;verum sine fundamento: cum non liceat aliquem a lege generali eximere, nis constet ex scripturis, Patribus & Conciliis;& ex adverso scriptura potius omnes justos peccare asserat, a PP. & Concilia neminem excipiant nisi B. Uirgineae. Sane concupiscentia constanter pugnat contra rationem ; illius motus aliquando praeveniunt rationem omnino, aliquando solum ejus plenam deliberationem , adeoque frequentes sunt, ut dum uni ratio resistit, insurgat alius , & sc contingit, ut in tanto conflictu ubi vincit unum, vincatur ab altero.
Pars secunda, seu absolute seri pcsse, ut iustus ab omni
peccato per totam vitam praeservetur, exemplo B. Virginis constat. Dic t enim Conc. Trident. Sess. 6. can. 23. Si quis
hominem justificatum dixerit, posse in tota vita peccaIa Omoia etiam venialia vitore , nisi ex speciali Dei privilegio, quemdμο- tam de B. Virgine tenet Ecclesia, anathema sit. Hic Canon non X a so-
168쪽
solum confirmat priora asserta, sed & lapponit hominem ab omni peccato praeservari posse per speciale privilegium y quod an hoc statu requiritur ad vitanda peccata venialia saltem per subreptionem & semiplena deliberatione fieri solita) eo quod statuta sit lex non conserendi gratiam ea mensura, quae illam non peccandi dissicultatem tollat. Hoc privilegium consistit partim in persectione gratiae & virtutum, partim in ligatione aut extinctione fomitis peccati , & in extrinseca Dei protectione circa talem personam.
XXXIV. Tertia pars, seu neminem posse potentia moralicum ordinariis gratiis vitare per totam vitam omnia levia pe Cata , sequitur ex laudatis testimoniis Scripturae, CC., & PP. si enim Justus posset cum ordinariis gratiae auxiliis per diuturnum tempus vitare omnia peccata, aliqui iisdem auxiliis adjuti vitassent: atqui non vitarunt, cum non sit homo, qui non peccet, cum omni S Sanctus oret pro remissione sui peccati, cum nullus vivens in conspectu Dei justificetur, cum, si quis dixerit se non habere peccatum, ipse se decipiat, & veritas in eo non sit; Ergo. Ratio hujus asserti saepe est insinuata: nempe gratia habitualis, eique anneXa auxilia non auferunt fre- . quentiam tentationum, inconstantiam voluntatis , ardorem concupiscentiae, quibus omnibus spectatis quis non credat moraliter esse impossibile, ut non peccet homo saltem per subreptionem & infirmitatem, si caret speciali privilegio 7 Ceterum quod ultimo in Assertione propositum est, haec impotentia non est physica; nam nemo peccat in eo, quod absolute vitare non potest.
XXXV. cupponitur I. responsum Pelagianorum, qui dicebant , verba e scripturis. petita maxime ex Epis. I.
169쪽
Dκ Nge EssITATE GRATIAE CHRISTI. IS9Joan. c. I .s dixerimus, quoniam peccatum non habemus9 smificare tantum, ut Justi debeant fateri se habere peccata, aut ob humilitatem, aut quia sunt pars populi, qui in peccatis est. Resp. N. quoad utramque partem. Priori responso obstat, ' quod S. Joannes non dicit: si dixerimus nos peccatum non habere , superbimus, & humilitas in nobis non est quod juxta Pelagianum sensum erat dicendum) sed ipsi nos seducimus veritas in nobis non est. Imo subdit: s confiteamur peccatanosra , melis es, ut remittat nobis peccata nostra V emundet
nos ab omni inquitate. Non ergo tantum confitenda nobis peccata sunt ex humilitate, sed quia re ipsa peccatores sumus rhinc PP. Milevit. can. 6. Sic habent: quisquis A putet accipiendum, ut dicat propter humilitatem rici, nos habere peccatum, Hon quod νere ita es, anathema sit. Alteri responso obest illud: non esse hominem , quil non peccet. Hinc PP. Milevit. rejecerunt explicationem, qua Pelagiani haec verba: dimitte nobis debita nostra, dixerunt non proferri pro se ipsis, sed pro aliis. Et Trident. Seir 6. c. II. ait: vox est-humilis G verax d, mille nobis debita nostra.
opponunt II. varia Scriptur. loca, ubi laudantur aliqui tanquam persecti, & omni labe carentes. Ps. II 8. dicitur: hereti immaculati in via. De Iobo dicitur c. I. Quod non si eismilis in terra, homo Implex renus, ac timens Deum. De Zacharia & Elisabeth legimus Lucae 1. Dant ambo Iusi ante Deum incedentes in omnibus mandatis o Iustificationibus Dominisae querela. De S. Ioanne Baptista dixit Christus : inter natos
mulierum non surrexit major. Qui dicuntur immaculati, timentes Deum, incedentes in omnibus mandatis &c. certe ca ruerunt otani labe etiam veniali.
170쪽
CONTROVERsIA ILResp. ad singula. Primo, dicuntur etiam in hac visa im- maeulati , qui nullam habent peccati lethalis labem , quique labentes in levia, ab iis cito purgari volunt: non vero qui omni prorsus macula carent; cum omnes vere dicant: dimitte nobis debita nostra. Hinc August. de . perseet. Justi t. c. 9. ingressi
sne macula, inquit, ille ricitur, non qui jam es perfectus sed
qui ad illsam persessionem currit, carens criminibus damnabilibus, ta jo peccata venialia non negligens mundare. Secundo, IObuS, etsi justus, S abstinens metit ab omni opere malo ex deliberata voluntate, non fuit tamen immunis a solvite, nec proinde a noxis levioribus, quae saltem ex subreptione & infirmitate contingunt. Hinc August. de peccat. merit. c. ra. Non igitur
inquit praeclarum illud tesimonium Dei, quo laudatus est Iob, contrarium est ei testimonio, quo flum est non Iu scabitur in conoenu tuo omnis vivens. Tertio , Zacharias S Elisabeth dicuntur justi ante Deum , & incedentes in omnibus mandatis, quia eam habebasit inter homines conversationem laudabilem, quam nemo posset criminari, ut loquitur D. Doctor de grat. Christi c. 48. Quarto, sensus verborum Christi est, Ioannem primas tenere quidem inter Prophetas, quin tamen propterea immunis suerit ab omni peccato saltem leviori. Idem po rδ judicium serri debet de Apostolis, qui post descensum Spiritus Santa in gratia confirmati dicuntur: inde enim colligere est tantum , eos non suisse deinceps peccatis lethalibus ob
Sed urgent Pelagiani illud I. Ioan. 3. Qui natus es ex
Deo non peccat - - - ω non potes Peccare, quoniam ex Deo natus es: ergo in justo non est peccatum, nec esse potest. Resp. Verba ista dupliciter intelligi posse, vel quod justus nec peccat, nec peccare potest , ne quidem venialiter, quatenus talis ad est, quatenus operatur ut justus ex Dei gratia & cha
