장음표시 사용
151쪽
turalem, eaque observari: utrum autem talis amor & obse vantia legis per longius tempus sine gratia continuari possit, infra videbimus. '
XXU. Λ dversus assert. Secundam opponuntur sequentia.
n I. Apostolus ad Rom. s. ait: Charitas Dei dis usa est in cordibus In ris per Spiritum Sanaum qui datus est nobis. Εph. c. 6. Pax fratribus G charitas cum fide a Deo Patre. Gal. s. Frussus 'ritus est charitas. Ergo dilectio Dei est per gratiam, & infissionem Spiritus sancti. II. Concit. Mileri
ait: donum Dei esse diligere, ut iaciamus. Araus. can. 25. Pror sus donum Dei est dihigere Deum. Addit : per peccatum primi hominis liberum arbitrium ita esse attenuatum, ut nullus posea dili gere Deum . . . Possis, nisi gratia eum Divina praevenerit. Non loqui hic Concilium de amore supernaturali inde patet, quia
supponit, quod prius Deum potueiat diligere sine gratia. III. August. l. 4. contra Iul. e. 3. Amor Dei, inquit, quo perνenitur ad Deum, non es nisi a Deo Patre. lib. de grat. & lib. arb. c. I 8. Uliae est in hominibus charitas Dei proximi , nisi ex ipso Deo & Epist. Io . ad Uitalem scribit: liberum arbitrium ad diligendum Deum prisi peccari granditate per dimus. IU.
Amor Dei super omnia non patitur affectum inordinatum, imo includit odium omnium legi Divinae advertantium : ergo si potest homo viribus naturae hunc amorem elicere, poterit etiam sine auxilio gratiae servare totam Iegem; sed hoc est contra Concilia & Patres, ut infra videbitur. Adde: quod dile- .ctio Dei iuper omnia involvat inopositum Vincendi omnes, etsi gravissimas, tentationes, qua is propositum videtur vires naturae excedere, cum sine gratia non possit homo illas tentationes superar V. Amor Dei super omnia excludit peccatum T a ergo
152쪽
ergo si posset haberi viribus naturae, per eas etiam haberi posset remi isto peccati & justificatio. Demum omnis, quo Deus diligitur, amor habet objectum specificativum charitatis supernaturalis, nempe absolutam Dei bonitatem: ergo erit supernaturalis, & nullus naturalis.
Resp. generatim omnia fere Scripturae, Conciliorum , &Patrum loca intelligenda esse de dilectione Dei supernaturali,
de vera charitate Christiana, quae meritoria est salutis aeternae, & ad illam ordinatur. Quare ad Imum R. dist. consequens: ergo dilectio Dei aliqua, nempe supernaturalis & conducens ad vitam aeternam , est per gratiam, C. Omnis etiam tantum naturalis & non conducens ad salutem, N. Hujus distinctionis iundamentum haberi in ipsis Conciliis & Decretis Pomtificum dixi supra. Ad adum dico: Cone. Nilevit. loqui de actionibus supe
naturalibus; quod patet en eo , quia loquitur de gratia, quae datur ad opera Iustificationis. Αrausicanum pariter loquitur de amore supernaturali & conducente ad salutem, quia eodem canone addit sicut oportuit, & can. . loco oportuis, dicit: bonum quod ad salutem pertinet vitae aeterna. Dum autem dicit liberum arbitrium attenuatum non posse amplius sine gratia diligere Deum: loquitur de supernaturali dilectione, qualem potuisset habere arbitrium sanum & integrum, quale est Adamo collatum , nempe instructum gratia superna, qua per pecca tum est spoliatum, ut docui in tra'. de Deo Creatore. Hinc sine gratia nova, eaque sortiore non potest supernaturaliter diligere Deum. Dixi fortiore , quia Adamus habuit arbitrium nondum sauciatum infirmitate, nec debilitatum ignorantia aut coneupiscentia, adeoque non egebat tam sorti auxilio.
153쪽
Ad alium eadem ad textus Aug. est responsio: nam D. Do- ctor arguit Pelagianos, qui actus virtutum salutares & meritorios vitae aeternae solis naturae viribus tribuebant; hinc dicit:
amor, quo pervenitur ad Deum, non es ms a Dueo. Textum alterum distinguo : liberum arbitrium ad .diligcndum Deum perdidimus, nempe arbitrium sanum, ad Deum diligendum in statu innocentiae promptum & facile, imo lassiciens etiam ad actus su per naturales, C. arbitrium liberum prorsus perdidimus , & sussiciens ad actus etiam naturales, N. scribebat hoe loro Augustinus ad Vitalem, quem voluit retrahere ab errore
Ad 4 tum dist. consequens: ergo poterit sine auxilio gratiae servare totam legem, intellige naturalem , brevi tempore &. non Occurrente gravi dissicultate, C. constanter & tempore
longiore , subdistinguo : poterit servare potentia physica, C. morali, N. Potest homo lapsus solis naturae viribus amare DeUm super omnia amore emcaci quoad affectum id est tali, ut cum eo stare non possit voluntas peccandi mortaliter) adeoque etiam quoad effectum pro brevi tempore , cum hoc ejus vires non superet: longiore autem tempore sicut non potest servare te gem naturalem potentia morali, etsi possit physica ; pari modo non potest habere dilectionem Dei, quae conjunctam habet legis Divinae executionem. Propositum tamen fieri potest non offendendi Deum, non obstante morali illa impotentia, scutattritio supernaturalis quae juxta Trident. debet omnem UO-luntatem peccandi excludere concipi potest ab homine vitioso habitu illigato, non obstante morali impotentia de peccato
Ad stum dist. Amor Dei, nempe naturalis , excludit UmΠe peccatum grave acI uiae, C. habituale, N. Nam hoc tan-
154쪽
144 CONTROVE sIA II. tum aufertur ex divina promissione per dilectionem supernatu. Talem, quae promissio cum non reseratur ad naturalem dilectionem , per eam peccatum habituale non tollitur. Ad id quod additur, dico: amorem naturalem non discerni a supe naturali objective seu per objectum formale. & materiale: namst Deus ut auctor naturae potest amari amore supernaturali,& ut auctor gratiae amore naturali; sed distinguuntur tantum suu nive, seu per principia influentia, quatenus amor Dei ει- pernaturalis procedit ab principio ejusdem ordinis moraliter &phyllae influente. Paritas est in assensu fidei naturali, & supernaturali ; qui actus etsi habere possint idem objectum materiale & formale, distinguuntur tamen subjective, quia hic procedit a principio supernaturali , hic a principio mere naturali.
CAPUT VAN ΗΟΜΟ LAPSUS ABSQUE GRATIA
XXVI. bservandum I. Inter praecepta, quae homines o
ligant, alia esse supernaturalia, quae Deus post
religionem Christianam nobis promulgatam imposuit, alia naturalia, quae sex naturalis praescribit. Est autem lex naturalis nihil aliud, quam lumen quoddam a Deo auctore naturae inditum, quo discernimus quid sit bonum , quidve malum , quid faciendum, quidve fugiendum. Porro praecepta illa duplicitor sumi possunt, collective, ubi sermo est de tota omnium praeceptorum complexione, & distributive, quando nonnis de uno vel altero prγcepto agitur. In observatione
praeceptorum duo distinguuntur stit tantia, ut ita dicam, o
155쪽
DE NEe EssITATE GRATIAE CHRISTI. 14sservationis, si nempe actus praeceptus suam habet bonitatem,& modus agendi, si nempe actus ex charitate fiat, & reser tur ad finem supernaturassem; quae distinctio fictilia non est, ut docuerunt S. Pontifices damnantes Baji propos. 6 I.&6a.. observ. ado. In observandis praeceptis occurrere posse dissicultates vel ex objecto actionis, vel ex tentatione, quae nihil est aliud quam sollicitatio quaedam ad peccatum, Orta e triplici potissimum sonte, ex propria cujusque concupiscentia, ex mundo Ru creaturis sensibilibus, & ex daemone. Inter tentationes aliae sunt graves, quae vehementer mentem commovent, & tales sunt vel ratione objecti, vel ratione durationis, vel ratione infirmitatis in subjecto: aliae leves, quae leviter tantum voluntatem ad peccandum provocant. Porro tribus modis vinci potest tentatio: primo ex motivo Christianae pietatis, ex amore Dei inhabitantis, vel saltem moventis, ita ut victoria non sit sterilis, sed utilis ad vitam peternam. Secundo ex motivo malo & inhonesto, ut si unum peccatum vincatur per aliud, una cupiditas per aliam, ut si quis tentationem avaritiae superaret permotivum vanae gloriae. Tertio ex motivo pure naturali; ut qui vel ex solo amore recti, vel propter peccati turpitudinem, vel ne displiceret Deo ut auctori naturae, alicui tentationi ressteret. Observ. 3tio. In proposta quaestione varios esse errores opiniones, Pelagiani assirmant posse hominem solis naturae vi- . .ribus observare praecepta omnia, vincere quasvis tentationeS, etiam in ordine ad salutem consequendam. Bajus & Qui cum eo sentiunt, nullum plane bonum morale opus fieri posse sine gratia, consequenter docent, nullum legis naturalis praeceptum observari, nullam tentationem vinci posse sine gratia. Ex
156쪽
Theologis nonnulli putant hominem non posse absque gratia universa praecepta quoad substantiam observare, nec vincere tentationes gravioreS : posse tamen observare faciliora praecepta,& vincere tentationes leviores. Alii docent posse servari absque gratia totam legem naturalem potentia physica, non item morali: rursum graves tentationes vinci posse victoria sterili absque gratia, physice, non item moraliter. Sit igitur
Sine gratia Chrisi non potes homo servare mandata ut oportet, ea observatione quae illi utilis sit ad vitam aternam. XXVII. tartio haec etsi ex dictis generalibus sit manifesta, , uri probatur uberius ex Scripturis, Conc. & PP. EX eo textu : sne me nihil potestis facere , & ex his Apostoli ver-his : non sumus si ficientes Sc. ostendimus hominem a se ipso non poste credere, Deum diligere, aliaque opera salutaria peragere sine satia: sed hoc ipso sine ea non potest servare mandata , ut Oportet. Hinc Concilium Carthaginense in Epist. Synodica ad Innocentium l. data significat damnatos esse Pelagianos,' eo quod asserebant in eo gratiam Dei deputandam, quod talem hominis instituit naturam, quae per propriam UO-luntatem legem Dei posset implere, sive naturaliter in corde constriptam, sive in litteris datam. Idem habet Conc. Nil vit. & alterum Carthagin. Can. s. ubi anathema dicitur ei quio eruerit hominem fine gratia posse implere Aivina mandata. Randem doctrinam tradit Augustinus, tum in iis locis, quibus gratiam scribit ad singulos actus necetariam, tum ubi recen- ' . set inter haeretica dogmata Pelagii , quod diceret non aliud esse adjutorium ad bene agendum, quam legem & doctrinam ; item ubi ostendit legem sine spiritu gratiae non impleri, Posse,
157쪽
. DE NE c EssITATE GRATIAE CHRISTI . I 4 posse, non prodesse sed plurimum obesse, ut ex professo toto libro de nat. & grat. demonstrat. Idem plane docet S. P1osper lib. contra Collat. c. r. & II. ubi ait neminem posse implere mandata Dei sine gratia, & legem sine spiritu gratiae esse omnino inutilem; cui & addere possumus S. Fulgentium e dem scribentem lib. de veritate Proedes. cap. ao.
Homo lapsus, absque gratia Christ, non potes potentia morali
obseruare totam legem naturalem etiam quoad substantiam longiore tempore: est possit potentio ph ca. XXVIII. rima pars probatur I. ex Apostolo Rom..7. ita scrix bente: video aliam legem in membris meis, repug nantem legi mentis meae, ερλ captiνantem me in lege peccati. Hinc exclamat: infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus Respondet: gratia Dei per Iesum Chrisum. Ergo natura humana ita est debilitata, ut hoc praeceptum non concupisces non possit implere absque gratia Dei; unde Sap. 8. dicitur: scivi quoriam aliter non possum esse continens, nisi Deus det. II. Ex Trident. Sess. 6. c. I 3. ubi disserens de dono perseu.
postquam monet fideles ilIis Apostoli verbis: qui fi exsiniant sare, videant ne cadant, subjungit: formidare debent de pugna, quae superes cum carne, cum diabolo , in qua visores esse non possunt, nis cum Dei gratia Apostolo obtemperem dicenti debitores sumus non carni, ut fecundum carnem VivamuS Uc. Hin
Aug. l. de gr. & lib. arb. ait: Dei donum es, sine quo castitaris praecepta servari non possunt. III. Sane in hoc infirmitatis
statu sunt omnia, quae inserunt impotentiam moralem: nempe ardor rebellis concupiscentiae, tentatio multiplex, mutabilitas& inconstantia voluntatis, quae longo tempore non potest uni V sor-
158쪽
CONTRO vllasΤΑ ΙΙ. formiter operari, frequens peccandi occaso ἰ mala exempla &c. Dixi autem longo tempore; nam brevi tempore & χ- clusa gravi tentatione potest homo etiam potentia morali servare totam legem naturalem absque gratia , quae tamen observatio non foret salutaris, ut supra dixi. Probatur pars secunda affert. Docet S. Thomas, & cum eo sere omnes Theologi hominem in statu naturae integrae non indiguisse gratia supernaturali ad totam legem naturalem etiam longo tempore non salutariter) servandam, quia in eo statu habuit principia naturalia de se sussicientia ad eam facile faciendam. Ergo homo in statu naturae lapsae saltem id poterit potentia physica, cum praecepta legis naturalis etiam collective sumpta non superent vim humanae voluntatis in prassenti statu; quae Vis per peccatum non fuit sublata, sed duntaxat labefactata. Et sane talis potentia physica necessaria est ad ii bertatem, quae requiritur ad hoc, ut quaevis transgressio legas naturalis sit peccatum. Neque obesse videtur id, quod Augustinus ait cap. II. de corrept. & grat. H hoc auκilium homini defusset, non utique sua culpa cecidisset quibus notatur Adamo necessariam fuisse gratiam ad observandum praeceptum . de fructu non comedendo. Hoc inquam non obest, quia dictum praeceptum non erat legis naturalis sed supernaturalis, ad quam servandam opus est gratia Dei.
XXIX. ontra primam partem assert. Opponitur L Deut. 3o. dici tur e manda tum hoc quod ego praecipio tibi hose, non est supra te. & Eccli. T5. adjecit mandata V praecepta sua, si volueris mandata servare, conservasunt te, sed mandatum quod non est supra nos positum, & cujus observantia ia
159쪽
Da Nnc EssITATE GRATIAE CHRISTI . I 49
nostra est voluntate, impleri potest per solas naturae vires. Hinc Chrysost. Hom. 5. in Epist. ad Rom. de gentibus ait:
admiratione agni sunt, quod nec lege illis opus fuit, G omnia
quae legis erant prestiterunt. II. Homo lapsus habet potentiam moralem ad omnia praecepta legis naturalis distributive; ergo ad omnia collective: alioquin daretur tempus aliquod determinatum , in quo homo absque gratia non posset moraliter servare totam legem , proinde quo necessario, necessitate morali, peccaret ex suppositione, quod praecedente tempore non
peccarit. III. Lex non potest obligare ad aliquid moraliter impossibile; sic Deus non potest sub culpa imperare, ut sngulis aleae jactibus jactes numerum parem , quod physice fieri potest. Nam nec rationabile nec utile est, sed perniciosum, hominem ad aliquid moraliter impossibije obligari:
ergo homo sine gratia non obligatur ad servandam totam legem naturae, vel certe illam potest servare potentia morali. Resp. ad primum : neutrum textum Scripturae excludere gratiam. Ait quidem Moyses mandatum non esse supra nos, sed supponit non defore divinum auxilium ad implenda praecepta necessarium. Ecclesin. dicit hominem liberum esse ad se vandamandata Dei, at non dicit liberum esse sine gratia. Imo haec absolute necessaria est, si sermo est de observantia legis sa haut oportet in ordine ad salutem. Sensus autem Chrysostomi esse videtur varia praecepta legis naturalis a iota gentium col- Iectione esse observata, non quidem omnia a singulis, sed a singulis aliqua, cum nempe nulla vel levis erat dissicultas vel ex parte operis, vel eri parte tentationis. Ad adum D. anteced. habet potentianemoralem ad omnia
praecepta distributive, quae sunt sacilia , & seclusa vehementi passione aut tentatione, C. quae sunt ardua , sive ex objecto,
160쪽
CONTROVERIIA II. IIo sive ex aliis circumstantiis, N. Non igitur tenet argumentum a sensaidistributivo ad collestivum, cum collectio praeceptorum contineat dissicultatem, quam non habent singula. Ad id quod additum est, dico: dari tempus aliquod determin tum, ultra quod homo in ta libus circumstantiis non possit moraliter vitare peccatum, ut proinde in illo instanti peccet necessario necessitate morali, ex hypothes, quod in praecedent, hus non peccaverit : sive ista necessitas oriatur ex majore dissicultate pro illo instanti orta ex molestia resistendi toto priore aempore, sive ex inconstantia humanae mentis inferente Uagam necessitatem deficiendi aliquo instanti intra certum tem-rus, adeoque in ultimo, si non defecit in prioribus. Quarea; isto postremo instanti homo secundum se spectatus non est absolute minus potens ad non peccandum, quam aliis instantibus praecedentibus, sed solum spectatus ut subest inconstantiae humanae, & ex hypothesi, quod non defecerit in praecede tibus, in quorum singulis eidem obnoxius erat necessitati peccandi, ex hypothesi quod in aliis instantibus intra certum tempus non esset peccaturuS.
Ad 3tium dist. Lex positiva saltem humana non potest obligare ad aliquid moraliter impossibile, C. quia legislatorintin est concessa potestas obligandi ad aliquid de se indifferens, nisi illud sit humano modo, id est moraliter possibile, exigente id bono communi, cui servire debet lex, ut sit justa& validar lex naturalis, N. quia haec quatenus praecipiens respicit ea, quorum omissio est intrinsece mala, & quatenus prohibens ea spectat, quae similiter sunt de se rationi dissona. Hinc lex naturae obligat multo rigidius quam humana: nempe cum quovis incommodo & vitae periculo, ut patet in praecepto non blasphemandi, mentiendi &c. adeoque cum quavis dissi
