Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

niis liniui, IIII test

i se

i: sest . utiles este Da NacEssITATE GRATIAE CHRISTI . I 3Iesse gratiam Dei & fidem; adducebat eo sine virtutes gentilium , quos putabat posse consequi vitam aeternam viribus naturae r unde cum ex adverso Augustinus negat bona esse gentilium opera, id intelligit eo sensu, quod ad salutem nihil conferre possint. Secundo id patet ex ipso D. Doctore, qui dum eo loco resutat Julianum, eique ostendit non esse veram sine fide justitiam, de ea loquitur, qua possit homo vitam aetor. nam Consequi. Quo non obstante admisit aliam in iis justitiam longe inferiorem & in ordine naturali, ut declarant loca sup rius in probatione adducta. Instabis : probat Augustinus eas non esse veri nominis viris tutes, quae non prosunt quidquam ad vitam aeternam, feri non potest, inquit, ut steriliter boni simus. Ergo nullam admittit justitiam in ordine naturali. Ex D. Dbctore infideles non sunt alii boni, alii mali, sed magis & minus mali, ut ex citato loco patet. Ergo singula illorum opera sunt peccata. Rursus misericordia egeno praestita opus est laudabile; quod tamen Augustino in infideli peccatum est. Resp. ad primum dist. ant. probat eas non esse veras virtutes ad sensum Iuliani, C. ad sensum Theologorum, N. voluit Julianus ejusmodi virtutes veram esse justitiam, per illas gentiles vere & proprie justos ac bonos esset, imo posse mereri vitam aeternam, quod merito impugnat Augustinus. Adadum dis Infideles sunt magis & minus mali ut plurimum, C. semperi necessario, N. loquitur enim de infidelibus, prout solent se gerere, qui nempe ex pravo fine agum, daemonibus vel humanae gloriae servientes , & una cupiditate vincentes aliam. Ad 3tium dico: Augustinum illud opus habere pro peccato non per se, & ratione sui, sed ratione finis pervers :S vult

142쪽

13a vult enim non adeo laudanda esse infidelium opera, etsi bona sint ratione ossicii, quia nempe persaepe ex malo fine fiunt; nam s Ucutiantur , inquit, quo me fiant, Vix inveniuntur, quae debitam justitiae laudem mereantur. Cum igitur dicat vix inveniri, haud dubie supponit nonnulla repcriri. Urgebis: Iuxta S. Augustinum ut bona sit altio, debet referri ad gloriam Dei : at infideles non possunt referre actiones suas ad gloriam Dei; cum enim fide sint destituti, Deum

aut male aut non omnino cognoscunt: ergo.

R. D. maj. ut actio sit bona, debet ad gloriam Dei referri vel explicite vel implicite, C. implicite semper, N. tunc

actiones dicuntur explicite referri ad Deum, cum propter ibium fiunt ex actuali ipsius agentis intentione: eaedem Vero actiones dicuntur non nisi implicite referri ad Deum, quando ex ipsius operis honestate ad Deum velut cujusvis boni auctorem ordinantur. Revera omnes infideles ii praesertim, qui Deum non cognoscunt, suas actiones non reserunt ad Deum explicite, sed dici possunt referri implicite, quatenus moralem habent bonitatem, cujus auctor est Deus. Dici etiam potest infideles actiones suas non referre ad Deum ut plurimum, quia saepe agunt ex prava intentione: sed tamen suas actiones quandoque referre ad Deum non ut auctorem gloriae, quem non ita noverunt, sed ut auctorem naturae.

intenditur posse bominem facere opus aliquod bovum

naturalis ordinis absque gratia afluali. XX. Drobatur auctoritate S. Pontificum, qui damnarunt pro-

L positiones Baji S. I. citatas, inter quas est a . liberum arbi,

143쪽

ille ss . Da Νnc EssITATE GRATIAE CHRIsTI I 33 arsitrium sne adjutorio Dei nonnis ad peccandum valet. Si ergo haec propositio falsa est, verum erit liberum arbitrium sine speciali Dei adjutorio posse aliquid, quod non sit peccatum, sed opus bonum in ordine naturali. Prob. etiam eX eo, quod Patres & Concilia idcirco tantum statuant neeelsiatem gratiae ad actiones morales, quia supponunt eas ordinari ad vitam aeternam: ita Trident. declarat specialem Dei gratiam esse necessariam ad credendum, & diligendum Deum Ircut Oportet. Frustra autem adhiberetur talis restrictio, nisi supponeretur gratiam duntaxat necessariam esse ad actus bonos in ordine supernaturali; unde consequitur posse fieri aliqua opera bona in ordine naturali sine speciali gratiae adiutorio. Et certe ut actio si bona in ordine naturali, satis est, ut in eodem ordine bonum habeat finem , bonum objectum & fiat in legitimis circumstantiis: sed sine gratia speciali homo per solas arbitrii vires potest elicere actionem , quae bonum h*beat fnem, bonum objectum, bonasque circumstantias; si e. g. revereatur parentes ex motivo pietatis, eroget eleemosynam ex intentione sublevandi inopis miseriam &c. Nihil igitur obest, quo minus sine gratia actuali fiat opus hol:um ordinis naturalis. Quod autem nonnulli dicunt, institutum esse eum providentiae ordinem, ut actiones omnes, quae fieri possent ex naturali facultate, fiant ex gratia praeveniente , id quidem gratis, R sne fundamento asseritur. Quomodo enim probabitur homini cuique etiam infideli adesse semper supernum auxilium,

dum operatur ex motivo pure naturaliter honesto, atque actionem fieri supernaturalem, & fortassis de congruo meworiam Τώuo sundamento omnis actio moraliter bona habet affinitatem

quandam cum gratia & salute 7 dat quidem Deus adultis infidelibus gratias sufficientes, ut justificentur, atque adeo illustrat illos lumine supernaturali, ut possint cognoscere Deum S a ut

144쪽

ut remuneratorem ac credere fide Divina, & adiuvat motione speciali, ut possint amare Deum super omnia, & justificari, vel saltem, dat gratiam ut pro sua salute Deum orare, petere, desiderare & pulsare possint, ut alibi dicemus: ex

hoc tamen non sequitur, Deum ad actiones omnes morales conferre gratias praevenientes. An fortasse ideo conseri, ne

ejusmodi actus ex omni parte sint steriles ac inanes 7 At per illos, etsi mere naturales, infidelis satisfacit saepe praecepto legis naturalis, vitat peccatum & paenam illi debitam, minus indignum se praebet misericordiae divinae, insuper promereri potest praemium temporale. Adde: Concilia & Patres. actus ejusmodi absque gratia factos agnoscere. Concilium Araus& Trident. anathema dicunt ei, qui dixerit hominem posse justificari pes opera solis naturae viribus facta; supponunt ergo in hac etiam providentia fieri opera bona ordinis naturalis. Sane Augustinus multis locis praeter virtutes ad salutem conducentes asserit fieri virtutes non ita conducentes, sed merenaturales. Demum testante Cornelio a lapide in Epist. ad Rom. multi ex Ρatribus, nempe Chrysost. Theodoret. Theophyl. Cyprianus, Hieron. & etiam Augustinus toxium Apostoli: gentes quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, intelligunt de infidelibus, voluntque his verbis notari: gentes legem nec Mosaicam nec Evangelicam habentes , naturaliter habere illam sibi inditam, quae eos impellat, ut aliqua opera legis naturalis perficiant naturaliter, id est, ductu & virtute naturae.

' Resolvuntur Objecta.

XXI. c,ppones I. Constat ex scripturis sine gratia Dei homi- nem nihil honi facere posse: Ane me, inquit Christus Ioan . II., nihil potestis facere. Apostolus I. Corinth. 4. ait:

quid

145쪽

quid habes, quod non accepi ii & a. Corinth. 3. Non sumus Iusticientes aliquid cogitare ex nobis quoi ex nobis, sed Iulficientiano ra ex Deo es. II. Saepius docet Augustinus nullam vim inesse libero arbitrio per peocatum labefactato: liberum , ininquit, arbitrium nonnisi ad peccandum νalet. Unde Araus Concilium : nemo habet de suo nisi mendacium V peccatum. III. Deus vult salutem omnium, & media ad illam necessaria. Hoc posito infideles saltem negativi, qui nunquam audiverunt de Evangelio, ad gratiam fidei & ad salutem pervenirent, nisi gratiae sibi destinatae obicem ponerent. Ergo ipsa obicis remotio habet amnitatem cum obtinenda fide & salute : atqui ob ex gratiae unicus est peccatum & transgressio legis naturalis; igitur omissio peccati & observantia legis naturalis habet amnitatem cum fide & salute. Sed nulla potest esse asefinitas inter actum pure naturalem & salutem: ergo observantia legis naturalis non est a sola natura, sed a gratia. Resp. ad I. Constat sine gratia Dei hominem nihil boni facere posse, quod ad salutem aeternam ordineturi C. nihil boni in ordine naturali, N. solutio haec satis intelligitur ex dictis. Nec dici potest frivolam esse & ad arbitrium excogitatam distinctionem boni naturalis, & supernaturalis: constat enim illam a Conciliis & Ρatribus contra Ρelagianos non semel usurispatam, ut indicant, quoties actus boni dicuntur fieri sicut oportet, conducere ad pietatem, Veram Iustitiam, vitam αία nam. Nam de sola bonitate supernaturali mota fuit quae Ilio inter Catholicos & Pelagianos. Ad II. dist. ant. Augustinus docet nullam vim in libero arbitrio esse nulla gratia adjuto , & quando agitur de actibus verae pietatis ad salutem aeternam pertinentibus, C. In libero arbitrio gratia Dei adjuto, vel etiam si sermo sit .de bonis operibus ordinis naturalis, N. In allatis testimoniis significatur tib

146쪽

m arbitrium per peccatum originale debilitatum ex se solo habere tantum, quod peccare possit, quia sine gratia nullum opus facere potest ad pietatem & salutem ordinatum: sed inde non sequitur nullam plane vim esse in libero arbitrio ad actus morales ordinis naturalis. Certe si prorsus ad literam intelligenda forent allata Augustini verba, sequeretur nihil boni fieri posse ab homine post peccatum originale , in quo errarunt Novatores. Ad III. Nego illatum , nempe remotionem peccati, seu observantiam legis naturalis quoad omnes actus habere assinitatem cum obtinenda fide & salute. Nam, ut supra dixi, Patres & Concilia videntur agnoscere actus pure naturaleS, adeoque gratis supponitur illa Dei ordinatio, quae reserat omnes actus moraliter honos ad salutem. Quippe Deus dat omnibus etiam infidelibus media sumetentia ad salutem, non quidem per gratiam suam omnes actiones praeUeniendo , sed excitando adorandum, illustrando πentem ad credendum, movendo voluntatem ad Deum amandum.

CAPUT IV.

UTRUΜ ΗΟΜΟ SINE GRATIA SUPERNA.

ATURALI POSSIT COGNOSCERE VERUM ET DILIGERE DEUM SUPER OMNIA.

II. raenotandum primo veritates, quae ab homine co- gnoscuntur, duplicis esse generis, naturales, &supernaturales. Naturales dicuntur, quae intra Ordinem naturae continentur, & citra specialem revelationem cognosci possunt: supernaturales sunt illae, quae omnem humani intellectus captum excedunt, qualia sunt Mysteria fidei: Utrum.

147쪽

illa. se et

Utrumque hoc verum aut mere speculativum est, nihil condu.cens ad actionem moratum; aut etiam practicum ita menti propositum, ut conducat ad usum & praxim, qualia sunt ista es.sata : Deus es colendus , honorandi Iunt parentes Uc. Dupliciter sumi possunt veritates cognoscendae, collective pro collectione omnium veritatum , & distributive pro quibusdam tantum seorsim spectatis. Notandum secundo, amorem quo Deus diligitur duplicem esse , naturalem & supernaturalem : nam proscriptae sunt

propositiones Baji 34. disinctio illa duplicis amoris , naturalis

quo Deus diligitur ut auctor naturae , ta gratuiti, quo amatur urbeat calor, vana es V commentitia. & 3 . amor naturalis, qui ex viribus naturae exoritur, ex sola philosophia per elationem prasumptionis humanae cum injuria crucis Chrisi defenditur. Amor igitur Dei naturalis dicitur quo diligitur Deus ut auctor naturae, ut objectum intra naturae ordinem contentum: supernaturalis vero quo diligitur ut objectum intra ordinem gratiae spectatum. Utraque haec dilectio iterumdup lex distingui potest,nempe imperfecta, qua Deus sc diligitur, ut nondum rebus creatis praeponatur ; & persecta, seu super omnia, qua homo Deum ceteris omnibus bonis anteponit. Rursus dilectio Dei super omnia alia an sectiva est, alia essectiva; illa in unico voluntatis actu est posta, quo homo se & omnia subjicit Deo, atque majore ardore in illum sertur, quam in ullam rem creatam: per istam autem non solum homo in Deum sertur per actum voluntatis , sed &essicaciter servat omnia Dei mandata.

Notandum tertio, duplicem distingui potentiam, physicam & moralem; quae distinctio per decursum saepius erit adhibenda. Phsca potentia est ea, cujus vis activa proportio nata est operi faciendo; hinc qui habet omnia principia necessario

148쪽

sario ad agendum requisita, habet facultatem agendi physicam. Potentia moralis est vis activa relative proportionata operi faciendo cum adjuncta facilitate; hinc qui ad agendum expeditus est, nullisque saltem gravibus dissicultatibus, quae ab opere suscipiendo deterrcant, implicitus, habet potestatem agendi physicam. Ex quo perspicitur , illud esse physice impossibile, quod excedit vires, & inducit absolutam necessitatem non operandi, adeoque excusat a peccato, quia Omne peccatum debet esse liberum: moraliter vero impossibile, quod eis vires absolute non superet, ita tamen dissicile est, ut voluntas sibi relicta nunquam aut rarissime ad illud faciendum se si determinatura; quae impotentia non excusat a peccato. Hisn talis sit

Eis homo sne gratia super naturas non possit credere V certo cognoscere Meritates Melo potes tamen assque illa cognoscere

veritaIes etiam prasicas in ordine ad anus moraliter honoS.

XXIII. Drima pars certa est contra helag. negantes fidem essex gratiam proprie dictam, S: probata est capite primo, ubi ostendimus fidem esse sngulare donum Dei, juxta illud Matth. II. Nemo novit filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Alius, εῖ' cui voluerit filius revelare. Hinc Cinis cilium Milevit. can. 4. ait: donum Dei es scire quid facere debeamus. & Trident. eum damnat, qui dixerit hominem sine praveniente Dei gratia credere Posc. Pars secunda prob. ex cap. I. ad Rom. ubi dicitur: invivisibilia Dei per ea quae facta sunt, intelle a conspiciuntur, semPiterna quoque ellus virtus O divinitas, ita utitit inexcusabiles, quia

149쪽

Da NE EssITATE GRAT CHRISTI . I 39 quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum gloriflaaverunt. Ubi supponit Apostolus per solas naturae vires & ex cognitione naturali creaturam Deum ipsum, ejusque aliqua attributa cognosci posse, consent stoe ad illa Sap, verba: a magnesitudine speciei o creatura cognoscibiliter poterit creator horum videri. Igitur a fortiori absquρ speciali gratia cognosci possunt veritates aliae naturales, ad quas intellectus noster naturalem habet

Proportionem.

Neque est quod objiciantur nonnulla tum ex Scripturistum ex Conciliis, quae indicare videntur omnem vel minimam hominis cogitationem esse ex gratia Dei. Ejusmodi enim loca intelligi debent de cogitatione pertinente ad salutem & vitam

aeternam. Ceterum loquimur hic de aliquibus duntaxat veritatibus naturalibus: nam omnes Collective sumptas cognoscere non possumus saltem potentia morali ; tum l. uia ingens est illa' rum collectio , tum quia plures longe a sensibus sunt renotae,

. nec sine gravi dissicultate & acri studio attingi queunt. Adderveritates practicas de sngulares specialia habere impedimenta, quando concupiscentia & passiones mentem ita perturbant, ut quamvis non ignoret, quid virtutes in genere praescribant in praxi tamen Videre non possit morali potentia, quid hic &nunc si faciendum aut fugiendum ς trepit nempe in usu ciborum voluptas sub praetextu necem talis, ira suadet nos juste irasci, superbia contumeliam non esse ferendam &c.

R. P. RePhamer Theol. T. III.

150쪽

Etli homo Me gratia supernaturali non possit diligere Deum spe

omnia in ordine ad salutem, potest amen absque ea Deum iuiligere amore naturali tum a livo, tum essectivo. XXIV. T rima pars constat ex iis, quae diximus contra Pe-IL Iagianos : altera probatur l. auctoritate. Rom. I. dicitur: inexcusabiles esse gentiles, quia cum cognovissent Deum, non scut Deum glorificaverunt. Ergo Deum, qui teste Aug. non colitur nisi amando, amare potuerunt ; alias immerito dicerentur inexcusabiles , quod veri Dei cultum deseruerint: atqui amor ille potuit esse naturalis, utpote .ex naturali Dei notione ortum habens: ergo. Adde damnatas prop. Baji num. aa. citatas, & definitiones Conciliorum Araus. & Trident. quae dum dicunt gratiam necessariam esse ad diligendum Deum, adjungunt has particulas Acut oportet ad salutem, aut ut justificationis gratia conferatur. Supponunt ergo possibilem esse dile-inonem, quae non conserat ad salutem , quaeque mere iit naturalis. Prob. II. Argum to Augustini & Fulgentii. Prior ait natura nos competere esse cum Deo sed cum Deo non cst nisi per dilectionem: ergo naturae nostrae competit dilectio Dei. Fulgentius dicit: propter libertatem arbitrii Deum cognoscendi diligens facustatem dedis, eodem modo disgenci quo cognovimdi sed cognoseendi facultatem dedit mere naturalem, nempe per visibilia hujus mundi : ergo & facultatem diligendi. Notandum autem hic sermonem tantum esse de dilectione Dei

tam effectiva quam assectiva pro brevi tempore, & quando non occurrunt graves tentationes & dissicultates ;.in his enim circumstantiis haberi potest propositum strvandi totam legem na-

SEARCH

MENU NAVIGATION