Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

DE NE c EssITATE GRATIAE CHRIs et t. I 6 ritate; vel quod justus nec peccet nec peccare possit, cominponendo cum justitia peccatum justitiae oppositum, atque adeo mortalo, dum justus manet: simul enim conlistere nequeunt, peccare mortaliter , & manere justum. Unde supra' v. 8.dictum est: omnis qui facit peccatum, ex riabolo es, quibus notatur sermonem hic esse de peccato mortali. opp. III. Si omnia Venialia peccata evitari non possent, non posset fieri propositum de illis vitandis; at hoc dici nequit. Item Si non possumus abstinere ab Omni peccato, non possemus a Deo petere esse sine peccato, seu ut ad nullum deinclinemuS peccatum: peteremus enim speciale privilegium B. Uirgini concessum. Resp. D. mo. Non posset fieri propos tum de vitandis venialibus, si vitari non possent potentia physica, C. morali tantum, N. Ceterum docent Theologi votum etiam di vitandis omnibus venialibus, quae ex proposito & plena deliberatione contingunt, fieri posse, quia est de re bona & possibili : etsi fieri non possit respectu venialium, quae ex inadvertentia culpabili & fragilitate nascuntur. Nam votum est lex priUata , quam vovens sibi imponit; lex autem humana, ut justa si x rationabilis, non potest obligare ad aliquid moraliter imposs41-bile . adeoque nec votum. Ad alterum dico: nos petere, ut Deus nos praeservet ab Omnibus venialibus plene deliberatis,& a multitudine eorum , quae sunt impersecte deliberata, & ex subreptione fieri dicuntur. Oratio illa valebit, ut rarius Peccemus, & peccata quae commisimus, aut deleantur,

aut minuantur.

172쪽

GRATIA SUFFICIENTE ET EFFICACI.

Omnium gratiae divisionum celebrata plurimum ea est, qua dividitur in suffcientem & emcacem, atque ob hanc divisionem, vel potius expositionem utriusque gratiae, gravissimae exortae sunt disputationes tum inter Catholicos & N vatores , tum inter ipsos orthodoxos de explanando utriusque gratiae genere contendentes. Quare illustre hoc argumentum pro viribus nostris ita tractabimus, ut primum ea quae ad gratiam sussicientem, deinde quae ad vim & essicaciam gratiae pertinent, uberius exponantur. Quaestiones praecipuae erunt: utrum i hoc naturae lapsae statu detur gratia sussiciens, quaest ejus natura & potestas, & an omnibus conseratur ad salutem consequendam : deinde utrum detur gratia ex se ut aiunt,& ab intrinseco effcax, atque posito quod talis non admittatur , unde gratiae vis & essicacia sit repetenda.

DR EXISTENTIA ET NATURA GRATIAE

Ut omnis tollatur aequivocatio, nota gratiam suffcientem sumi posse dupliciter, nempe generice & specifice. Si generice sumitur, ea est, quae voluntati hominis subministrat vires pares & proportionatas essectui bono, ad quem proxime movet: quo sensu gratia emcax dicitur etiam suffciens, cum quidquid essicax est, si etiam sussiciens. Gratia sitffciens spς'

173쪽

DE GaATIA SUFFICIENTI ET EFFICAcr. I 63

specifice sumpta ea dicitur; quae licet vires pares & proportio anatas ad effectum ponendum subministret, illum tamen non sortitur ex sola culpa voluntati S nolentis gratiae consentire: quo sensu opponitur gratiae essicaci, diciturque mere lassiciens. De hac sola hic agimus, atque inprimis Novatorum hac de re errores, deinde varias DD. Orthodoxorum opiniones adseremus: utrinque nostram sententiam & contra sectariorum cir res , & adversus nonnullorum scholasticorum. opiniones stabiliemus.

S. I.

I. irca gratiam lassicientem gravissime errarunt Lutherus, Calvinus, Baius, Iansenius, Quesnellus, qui docuerunt 'nullam ejusmodi gratiam esse admittendans, quae suo privetureflectu, & cui voluntas humana resistat. Ac inprimis maniis sestum est, haereticos nostri temporis nullam admittere graistiam pure suffcientem, cum per eos necessario bene agant, qui a Deo moventur, & ii qui non moventur , non possint he ne agere: ac per hoc omnis Deo motio sit e Scax , nulla suo .ficiens. Audiatur pro omnibus Calvinus chb. 2. Insit. cap. 3. I. I o. ita loquens : voluntatem moist gratza, non qualiter mu ris sectilis traditum es ta cred tum, ut nostrae postea si elemonis motioni aut obtemperare aut refragari, sed illam eDuciter ω-ciendo. Neque est quod velit quis fidem Calvini hic vindicare, quas his verbis gratiam per se emcacem extollat duntaxat, gratiae vero sussieientis existentiam non rejiciat; si quidem suam mentem satis explicat, ubi postea sugillat Catholicos admittentes gratiam, cui voluntas resistere possit. Sed in hoc captis Y ca

174쪽

Calvinum sectari potissimum videntur Iansentani stema nobis explicandum est uberius. quorum s II. Iansenius L 3. de grat. Chrsi acriter insurgit in gratiam sufficientem, eamque misere discerpit. Non tantum, inquit lib. citato. c. a. , inutilis es sed O perniciosa. Quid homini perniciosum magis, quam illa gratia abundare, qua nemo unquam, fatentibus etiam Aholasticis, nis majorem damnationem assecutus sust & cail. 3. Illud a recentioribus prolatum gratiae susscientis

genu S , quo aluvante nullum unquam Opus factum est, aut unquam siet , videtur monstrues singulare gratia, peccatis duntaxat faciendis, majorique damnationi inservieas. Magistrum sequuntur discipuli: quantis enim calumniis auctor libelli, cui tit lus Lertres Provinciales, explodit gratiam sufficientem Τ quae nempe non lassiciat, quae semper det posse agere, & numquam det agere &Q. . Sed videamus propius doctrinam Ian

sentanam.

. III. Distinguit ergo Jan senius. s. 4. de grat. Christi e. o.Iduplicem delectationem, unam cuilestem, quae ad bonum; alteram terrenam, quae ad malum inclinat & attrahit. Eodem 4 ib. c. '9. docet utramque delectationem invicem pugnare, earumque confictum sopiri non posse, nisi altera alteram deIectando superet, eoque totum voluntatis pondus tendat; ita ut vigente delectatione terrena non possit praevalere minor delethatio caelestis . . Addit lib. 7. cap. s. delectationem esse vinculum, quo liberum arbitrium in justitia, vel peccato ita firmiter retinetur , ut quamdiu isto constringitur , actus oppositus sit extra ejus potestatem, ita nempe, ut arbitrium non liberatum eum velle non possit. Contendit l. 4. c. 7. naturali ordine sequi ex delectatione dilectionem, ex dilectione operationem, & l. a. c. a S. gratiam & opus bonum ita reciprocari,

175쪽

Da GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICA cI. I 63 ut scut ex gratia data insertur, effectum operis esse consecutum ; ita vicissim ex defectu operis inseratur gratiam non esse datam.

Ex his principiis statuit Iansenius duplicem gratiam, unam

victricem de superiorem, alteram parvam & inferiorem. Victrix ea dicitur, quae major est opposita cupiditate, eamque superat; adeoque plenum atque perfectum assequitur effectum, nempe essicacem volitionem & operationem boni: gratia parνaea appellatur , quae quidem debilem & infirmum essectum Operatur, nempe vel eitates, ut aiunt, & inessicacia. desideria ;plenum tamen effectum, seu ipsum opus bonum habere non potest in his circumstantiis propter defectum virium, & majorem concupiscentiae delectationem. Hinc homo iustus gratia parva instructus, & absente victrice non habet potentiam saltem relativam ad vincendas tentationes , & observandum praeceptum, quia in ipso tunc supponitur actualis concupiscentia dominari, ac major esse ipsa gratia. Ne tamen Iansentani videantur omnem vim in ordine ad opus bonum exercendum adimere gratiae parvae , duplicem distinguunt potestatem, unam absolutam , alteram relati 'am, quae distinctio radix est omnium fallaciarum, quibus Catholicorum argumenta eludere , & Ecclesiae censuris se subducere conabantur. Potentia absoluta ad bonum ea dicitur, quam h

bet & dat gratia parva, s secundum se praecise & absolute spectetur, praeciss subjecti, cui datur, dispositionibus & concuyiscentia. Relativa ea dicitur, quam habet gratia & dat relate ad majorem delectationem concupiscentiae subjecti, cui inest. Quare dum opponunt Catholici: justum non posse observare praecepta cum gratia parva utpote quae non alium,

quam inessicacia desderit, effectum habere potest reponunt

176쪽

166 coNT OvBRsIA ΠΤ. Jansentani se non negare persectam , completam & expeditam potentiam , idque intelligunt de potentia absoluta, & praecisis

subjecti circumstantiis; non vero de potentia relativa nempe relate ad circumstantiam , in qua justus versatur, seu ad intensiorem motum concupiscentiae, ob quam necessitatur ad

violabdum praeceptum. Ex quo vides hominum illorum subtilem fraudem sed inanem; perinde enim est ac si dicerent: si justus non haberet vehementem adeo concupiscentiam, gratia ei daret sussicientem potestatem agendi bonum; hano tamen non habet in Us circumstantiis , in quibus versatur, & tenetur serva praeceptum. . Ac proinde justus qui praeceptum violat , in his circumstantiis non habet veram potentiam ad illud observandum; sed habet duntaxat potentiam abstractam,& inutilem pro praxi, quippe quae ad exercitium boni .operis nihil conferre potest: siquidem delectatio major superari non potest ab opposita minore, & voluntas semper necessitatur a majore concupiscentia juxta iundamentale principium systema-

us Jansentani.

IV. Hoc potentiae absolutae subsidio damnatas ab Ecclesia propositiones & ipsi Jansentani ad speciem damnant. I. Aiunt Iustis non esse impossibilia Dei mandata, impotentia scilicet

absoluta, non relativa. ador dicunt gratiae interiori resisti, nempe quoad eflectum uberiorem & perseitam, quem habere potest absolute, at non relative. 3tior ad libertatem requiri immunitatem a necessitate absoluta & antecedente, non relativa & hypothetica. 4ror humanam voluntatem posse resistere Vel obtemperare gratiae, si ea absolute & in se smpliciter spectetur, non vero si relative, & quatenus est intensior motu concupiscentiae. stor Christum pro omnibus esse mortuum,& Deum velle omnes salvos fieri, quatenus meruit & consertre probis quasdam gratias, quae absolute & secundum se spe-

. . statae

177쪽

DE GRATIA SU pr I cIENTI ET EFFIe Acr. 167 ctatae possunt eos ad salutem perducere; quamvis non possint relative, & secundum praesentes illorum hominum dispositiones & lentationes. Ita unius vocis aequivocatione explodunt judicium Ecclesiae, & sese in Catholicos transformant.

S. H. Au ae qualis detur in praesenti flatu gratia sussciens

Ρroposita quaestio duas partes complectitur: primo quaeritur , utrum in statu naturae lapsae praeter gratiam essicacem admitti oporteat gratiam mere sussicientem; secundo, quid nomine gratiae lassicientis adversus parvam Iansenti Ura tiam si intelligendum.

In satu natura lam prater gratiam sicacem, alia debet admitti gratia anualis, quae fit pure sussciens, suoque privetur esses u. V. Prob. I. ex Scripturis, in quibus passim redarguuntur ho-x mines, quod gratiae motum & inspirationem contemnant: Proverb. c. I. Voca,t G renuistis, extendi manum meam G non fuit qui aspiceret despexi is omne consilium meum , Uincrepationes meas neglexi lis. Isaiae s. Deus profitetur se nihil omisisse, ut homines ad se adduceret: quid es quod debui ultra facere vineae mea. O non feci' an quod expectavi, ut faceret uvas , o fecit labrusca ς ' Matth. I . Chrsus capit exprobrare civitatibus in quibus sanae sunt plurimae virtutes ejuS, quia non egissent paenitentiara irae tibi Cororain, να tibi Bethsaida, quia sin dro S bdone fassae essent virtutes, quae factae sunt in Nobis in Cilicio εγ cinere paritentiam egissent. Act. 7. Sic Judaeos ea, V a Pit

178쪽

1 68

CONTA O UER si A III.

pit Stephanus: vos semper spiritui sancto remitis. Ad Rom. a.

ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit' secundam autem duritiam ruam G impaenitens cor thesauriras tibi iram.& Apocal. 3. Ego sto ad Uium D pulso: si quis audierit vocem

meam I aperuerit januam , intrabo ad illum. Ex quibus, aliisque, quae copiose Scripturae habent, locis manifeste colligitur, dari hominibus lapsis gratiam, cui resistant; ita enim arguimus: illi gratiae Dei resistunt, qui dicuntur vocationi Divinae renuere, ejus consilium negligere, vel etiam despicere, secundum duritiam & impaenitens cor spiritui sancto remere, ac demum pulsanti Deo non aperirer atqui haec omnia leguntur in citatis textibus: erso. Respondet quidem Calvinus ea loca intelligi debere de gratia & vocatione externa non autem de interiore; sed haec responsio inprimis favet Pelagianis, qui de praedicatione Evam gelii haec loca exponebant, negantes proinde gratiam interi rem , & inspirationem Dei interius moventem; contra quos August. in I. de grat. ex ipsis adductis locis interioris gratiae existentiam probavit, ut priore controversia vidimus. Deinde his locis dicitur homines ita vocari ad fidem, ad paenitentiam, ad alia bona opera , ut possint sequi divinam vocationem, adeoque non sequendo sint inexcusabiles: sed homines vocantur per gratiam interiorem ; neque dici potest aliquem resistere spiritui sancto, bonitatem Dei contemnere secundum duritiem cordis &c. nisi interius fuerit excitatus per veram gratiam externae vocationi adjunctam. .

Prohatur ΙΙ. ex Conciliis. Arausicanum II. haec definit. c. et s. hoc secundum Mem Catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia omnes baptirati, Christo auxiliante V cooperanIe, qua ad salutem PerIιncnt, possint S debeam, si fideliter

179쪽

DE GRATIA SHrv I cIENTI ET EFFIe Acb I 69 laborare voluerint, adimplere. Ergo ex fide catholica baptizati

Omnes habent ea Omnia, quae ad salutem pertinent: atqui quae ad salui eiu pertinent, non possunt impleri sine interiore malia complente potentiam: ergo eam gratiam omnes habent. At non omnes habent essicacem, ut certum est; ergo aliqui, imo multi habent mere lassicientum, quacum ea, quae pertinent ad salutern non mi-plent, non quia non possunt, sed quia fideliter laborare nolunt. Hinc Trident. Sess. 6. c. II. haec habet: Deus impo Dbilia non jubet, sed jubendo monet O facere quod possis, s petere quod non possis, G aluvat ut possis. Unde sic argues:

nulla praecepta divina , quorum tamen multa observari non possunt sine interiore gratia, sunt ad observandum impossibilia justis. Ergo habent pro loco & tempore gratiam interiorem ad omnia praecepta observanda necessariam : atqui haec gratia non est efficax in omnibus; ergo in multis mere lassiciens. Eadem Synodus cap. s. aperte pronuntiat hominem posse gratiam abicere , & can. 4. poste Assentire Ii velit. & cap. I 3. Deum bonum opus perficere, nis ira illius gratiae defuerint ; supponit

ergo homines interdum gratiae deesse seu resistere, adeoque dari gratiam, quae non semper suum habet essectum. Prob. III. ex Patribus: quorum illustria hanc in rem testimonia adfert Bellarminus; sed cum adversarii praecipuum suae sententiae Patronum jactitent S. Augustinum, ex multis illius locis quatuor adsero. Ac primo gratiae Dei interdum resistere hominem testatur D. Doctor lib. 83. quaestionum, quaest. 68. ita loquens: ad illam caenam nec omnes qui vocati sunt, venire voluerunt, neque illi qui venerunt, venire possentns vocati. Igitur nec illi debent sibi tribuere quit venerunt, quia vocari venerunt ; nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere , sed tantum sibi e quoniam ut venirent vocati, erat in eorum Diuitigoo by Cooste

180쪽

I o CONTROvERsIA III. rum libera potestate. Loquitur hic D. Doctor de vocatione non tantum externa , sed vel maxime interna, atque de ea, qua vocati sibi soli tribuere debent, quod non Venerunt, etsi . Venire potuissent; atqui vocatio interna, quacum homines possunt venire ad Christum per fidem & dilectionem, & tamen non veniunt ex culpa sua, est gratia mere lassiciens. L. 1. de peccat. merit. cap. 39. ita scribit: habet homo concupiscentiam, cum qua pugnet, eamque stolivante Deo superet, si non in vacuum gratiam ejus fusceperit, si reprobatus esse noluerit. Quotquot igitur gratiam in vacuum & sine fructu recipiunt, eidem resistunt. L. de corrept. & grat. c. . corripimus Iu te, inquit, eos , qui cum bene viverent, non in eo perγeverarunt quoriniam potest dici homo in eo , quod audieras G tenueras, perseverares si velles. Ergo qui non perseverat in fide & charitate, potuit perstverare, ac proinde habuit gratiam vere susficientem , cui noluit obedire. L. de sp. & lit. c. 3 4. haec habet: in omnibus miseraeordia ejuspraxenit nos e consentire autem vocationi Dei, vel ab ea disentire, Propriae Voluntatis es. Ergo possumus gratiam praevenientem dissentiendo frustrare effectu

suos

Addo duas rationes Theologicas: Imor mandata Dei sunt omnibus possibilia; Deus enim im possibilia non jubet: at nis daretur gratia sussiciens, mandata Dei forent impossibilia

multis ea non implentibus, qui omni nempe carent gratia, qua possibilia fierent; certum est enim multos carere gratia emcaci: ergo praeter emcacem alia lassiciens est admittenda. ado : non intelligitur , quomodo ver alitiae, vel torporis in-smulari possint multi homines , imo & corripi, quod mandata non servarint, tentationes non superarint, ac secuti non fuerint bonos motus, sanctasque inspirationes, nisi gratiam interiorem persaepe irritata faciant. Λ

SEARCH

MENU NAVIGATION