Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

eundum se, & ut aiunt specificative, hoc est praecise ut auxilium a Deo proveniens, utilissima est ad salutem, & ingens

divinae misericordiae donum : si autem sumatur in concreto, seu ut aiunt reduplicative, cum nostro dissensu cunjuncta, verum est in sensu composito non esse utilem ad vitandum peccatum ς non enim possumus simul peccare & non peccare. At enim hoc non provenit a gratia, sed a nostra malitia; quia gratia pure lassiciens non est a Deo, sed nostra culpa, quae facit gratiam in actu secundo mere lassicientem, seu inessi.

Iam ex his perspicitur, quanta temeritate gratia nostradicatur perniciosa & monstrosa. An enim illud perniciosum est, quod voluntas in bonum suum convertere , & quo recte S in ordine ad salutem uti potest y quod si cedit in damnum

hominis, an non ideo fit, quia eam gratiam homo repudiat ad perniciem suam lubens, volensque y fortassis etiam perniciosa dici debent sacramenta, quibus multi ad suam ipsorum pediniciem abutuntur 7 quis non videt resistentiam nostram, qua abjicimus gratiam, non vero ipsam perniciosam esse Τ mon- .s rosa certe non est gratia, quae suum non sortitur essectum consequenter ad liberam voluntatis reluctantiam a Deo praevisam : aut si talis dicenda est, monstro similior erit gratia pamva Iansenii , quae insuffciens est ad oppostam sibi concupiscentiam debellandam, & quacum voluntas necessario haerebit in solis inessicacibus desideriis; an enim magis indecorum est gratiae Christi, quod ipsi voluntas libere resistat, quam quod

necessario superetur a praedominante concupiscentia λ valet ergo argumentum Jansenti Contra parvam , quam propugnat gratiam; at sponte ruit in systemate Catholicorum. Ceterum

quod additum est, distinguo: gratia ut vere suffciens posset peti a Deo, C. ut mere suffciens, N. quod gratia si vere Λ a a Iusm

192쪽

re sussiciens , habet ab extrinseco, seu a libero voluntatis dic sensu praeviso, & sic includit resistentiam voluntatis: hinc dum petimus gratiam , non postulamus dissensum & resistentiam gratiae, sed gratiam ipsam, ut est vere lassiciens. - Quare Alexander VIII. damnavit hanc propositionem numero fiam egratia susciens alui nostro non tam utilis, quam perniciosa est, ut proinde merito possimus peterer a gratia sussciente bibera nos Domine. Plures hujus generis propositiones sunt Quesnelli a

Clemente X l. damnatae , quas longum foret enumerare.

Opponitur II. Iuxta Caelestinum Epist. ad Episcopos Galliae) legem credendi satuit lex supplicandi : atqui Ecclesia in

Precibus suis non postulat gratias suffcientes, sed emcaces tantum, non orat pro infidelibus, ut possint converti, sed ut con Uertantur: ergo non agnoscit gratias lassicientes. Et certes datur gratia sussiciens , inepta est ista oratio Ecclesiae postulantis, ut infidelis convertatur : cur enim roget illud a Deo, quod jam est in potestate hominis y Resp. Eccesa recte implo- . rat gratiam majorem, quae non tantum tribuat posse, sed etiam agere; potest enim petere id quod melius est, quin propterea neget minorem gratiam. Non igitur sc orat Ecclesia, eo quod non dentur gratiae pure lassicientes, sed quia non nis bonum volendo & agendo salvabimur, & ita non salvabimur sne gratiis emcacibus, etsi cum sussicientibus possemus salvari: nec inepta idcirco est ista oratio, quod in potestate nostra si salus; etsi enim homo possit, non tamen vult semper; unde Orat, ut Deus ita ipsum .excitet, ut non tantum possit, sed

etiam velit., .

Opp. III. Deus habet se iam & snceram voluntatem de salute omnium,. atque hunc finem intendit serio: atqui non im

Ciuitiasti Go

193쪽

DR GRATIA SUFFIeIENTI ET EFFIe Ae I. Is 3 tenderet serio, s eligeret media ineffcacia neglectis mediis emcacibus: sevi medicus non intenderet serio sanitatem aegroti , qui neglectis aliis mediis praescriberet ea duntaxat , quae non profutura praevidit. Resp. D. maj. Hunc finem intendit serio, simulque relate ad omnes emcaciter, N. serio & relate ad aliquos inessicaciter, C. distinguo etiam propos. assumptam : non intenderet serio, si eligeret media de se & ab intrinseco inessicacia, C.

media tantum inessicacia ab extrinseco, seu malo usu liberi tis humanae, N. ut Deus serio dicatur intendere salutem hominum, satis est, ut conserat media secundum se lassicientia ad eum finem assequendum , etsi per scientiam mediam ea praevideat fore inessicacia ; nam ea confert non ut in cacia, ut sequatur peccatum, sed ut susscientia, seu ut ponatur consensus. Hinc etiam disting. paritatem : medicus non intenderet serio sanitatem, si praescriberet media non profutura ex desectu intrinseco illorum, C. non profutura ex culpa aegroti nolentis ea adhibere, N. Ceterum si habeat media proficua, eaque simul praevidet ab aegro adhibenda, his neglectis non videtur serio intendere sanitatem , quia cum facile potest, tenetur i impedire abusum mediorum: non ita supremus vitae

Dominus, qui relinquit hominem in manu consilii sui. Opp. IV. Iansentani in suo systemate de gratia parva nihil admittunt aut negant, nisi quod ab orthodoxis DD, aut admittitur aut negatur. Nam inprimis admittunt gratiam, quae produeit parvam & invalidam voluntatem, negantque illam gratiam sussicere ad observanda praecepta, quia ad hoc necessaria est alia gratia tribuens voluntatem magnam & robusetam, atque in eo consentientes habent Molini stas, qui asserunt non esse illud auxilium lassiciens, s aliud est necessarium

A a 3 ad

194쪽

CONTROvERsIA III. ad opus complendum. Deinde negant gratiam sufficientem insensu Molinistico, nec possunt idcirco reprehendi, quia hanc gratiam negant omnes Thomistae. Nihil ergo peccant Iansentiassectae negantes gratiam sussicientem r sed cum Molinistis do. cent gratiam sum cientem in sensu Thomistico non esse revera sussicientem; & cum Thomistis negant dari gratiam sumet entem juxta notionem Molini starum. Hoc argumentum pluribus versat Blasius Paschalis in Epistolis Provincialibus sub ficto nomine Ludovici Montalti editis. Ludicra haec Paschalis argumentatio ut solvatur, distinguendum est dogma fidei a variis modis, quibus illud Theologi exponunt. Agnoscit Ecclesia gratiam sufficientem, & talem, quae vires saltem mediate pares conseri relative actuali cuique oppositae concupiscentiae superandae : en substantia dogmatis Catholici. Quo vero sensu explicanda st illa sussicientia gratiae, an Molinistico , an Thominico &c. Ecclesia non definit, sed Theologorum disputationibus permittit. Videamus jam, quinam dogmati fidei adversentur. Iansenius docet sub delectatione victrici tale vinculum injectum esse voluntati, ut necessitata flectatur, nec actus oppositus in ejus sit potestate. Ergo sub gratia parva, premente perversa cupiditate, non est potentia recte operandi, & sub gratia magna non stat pol stas peccandi. An similia docent DD. Catholici 3 minime v ror Molin istae contra Jansenium clamant liberum arbitrium nunquam deperdere potentiam reluctandi, sed per sufficientem gratiam in tali statu collocari, ut agere possit utrumque e Thomistae etsi ad agendum gratiam requirant per se essicacem, docent tamen in sola gratia sussiciente consistere veram & in actu primo expeditam potentiam recte operandi, scut sub gratia emeaci defendunt cum determinatione actus persistere indifferentiam potentiae; ceterum Molinistae & Thomissae com

195쪽

DE GRATIA SUFFI cIENTI BT EFFICA cI I 85veniunt in admittenda gratia, cui voluntas ressit, adeoque nihil statuit utraque pars dogmati adversum. Quaestio ergo, utrum lassicientia gratiae in systemate gratiae per se emcacis salvari passit, mere Theologica & Scholastica est, quam nunc tractandam suscipimus.

BUS CIRCA GRATIAM SUFFICI ΕΝΤΕΜ.

X. gratiae sufficientis existentiam paulo ante demon- stravimus, eam spectavimus solum prout est gratia

quaedam, cui voluntas humana resistu, quaeque pro p terea suum non habet. effectum , ad quem destinata erat:

nunc inquirimus, qualis sit ejus virtus & e Scacia, & qualem se sola effectum producere possit. Atque hac in re variae sunt scholarum opiniones, sicut & diversae sunt in explicanda eiu-cacia gratiae; haec enim duo maxime sunt conjuncta. 'Prima sententia est Thom istarum, qui contendunt gratiam sussicientem natura & specie differre a gratia per se essi-caci, ita ut gratia sussiciens nunquam evadat emcax, sed sit& maneat semper suffciens: gratia vero essicax talis sit natura sua, hoc est semper obtineat suum essem1m. . In isto systemate gratia sussiciens dat solum agendi potentiam, ipsunt actum non producit, dat quidem, ut aiunt, posse agere, n*Π dRti um agere, ut enim homo bonum operetur, requiritur in super gratia emcax, quae quidem insuperabiliter voluntatem determinet ad agendum per physicam praedeterminationem. Si quaeras a Thomistis, utrum ejusmodi gratia sussiciens con serat proximam & completam potentiam ad agendum ,

196쪽

CONTROvEasIA III. assirmant, dicuntque gratiam lassicientem importare potentiam completam agendi in genere potentiae, quia homini illam gratiam habenti nihil deest ex parte potentiae seu actus primi;

cum auxilium praedeterminans non se teneat ex paTte pote tiae, sed si tantum causa, cur voluntas operetur, adeoque

praec e detur , ut homo agat, sicut lassiciens gratia datur, ut possit agere. Alii vero negant per gratiam lassicientem dari potentiam complectam , quia praeter ejusinodi gratiam necessarium est auxilium praedeterminans tanquam ultimum p tentiae complementum. Qua quidem in re parum inter se differre videntur isti Theologi, qui hoc unum docere volunt praeter gratiam suffcientem , ad singulos pietatis actus neces.sariam esse gratiam per se efficacem in motione quadam physica positam. Secunda sententia priori non parum assinis illorum est, qui Scholae Augustinianae se addixerunt, & gratiam emcacem reponunt in victrice delectatione, seu charitate superante contrariam cupiditatem; Horum Authorum mentem verbis Cl. Bertii reseram. Docent gratiam suffcientem esse delectationem quandam caelitus immissam, quae etsi vere & proprie posist voluntatem flectere ad bonum, nunquam tamen flectet,

nisi accedat victri κ& flagrantissima delectatio. In isto ergo systemate gratia sufficiens ea est, quae dat posse, non velle; aut si dat velle. istud adeo debile est, ut non nisi superveniente potentissima charitate concupiscentiam vincat, atque hujus generis sunt inspirationes & pia desideria , quae perve sim mentem excitant moventque aliquantulum, sed illam ad conversionem non trahunt. Ex quo inserunt primo, gratiam sumetientem semper habere essemim aliquem, bonum nempe motum, piamque voluntatem, sed invalidam & cui liberum

arbitrium resistit. Deinde inserunt gratiam . quae in uno iussi-

197쪽

DE GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICA cI. I 8 sussiciens est, essicacem esse in altero, in quo carnalis voluntas non adeo pugnat cum spirituali; ac proinde eandem gratiam essicacem esse relate ad unum opuS E. g. Orationi S, quae talis non est comparate ad aliud opus e. g. Observantiam praeceptorum Divinorum. Inserunt denique, omnem Dei gratiam, quamlum vis minimam , esse in se suscientem ad opera salutaria, id est tribuere voluntati potentiam superandi concupiscentiam, etsi id non essiciat propter obicem carnalis & robustioris delectationis; nam ad hoc requirunt victricem delectationem, quae a nullo duro corde respuitur. Ex quo vides hos Auiliores cum Thomistis in eo consentire, quod judicent liberum arbitrium nihil boni agere, nisi determinetur per gratiam ab intrinseco efficacem ; discrepare autem in eo , quod Thom istae negent gratiam in uno suffcientem, posse in altero esse essicacem ; illi autem fateantur eandem delectationem , quae in aliquibus obduratis est inessicax, in aliis minus obstinatis fore emcacem. Unde pulant plurimum commendari benignitatem

Dei, qui dum inspirat victricem delectationem , id praestat

beneplacito & proposito voluntatis suae i. idque beneficium prae- at iis, quos vult essicaciter vocare.

Tertia sententia illorum est, qui omnem gratiam per se& ab intrinseco emcacem rejiciunt; censent enim gratiam eam nomine potius quam re ipsa esse suffcientem ad aliquem effectum producendum, praeter quam alia requiritur absolute gratia , ut iste effectus producatur. Quare Molina, Suarin clizius, Simonnetus, aliique plurimi docent, gratiam pure suseficientem non secundum naturam suam, & ab intrinseco diseferre a gratia emcaci, sed tantum ab extrinseco, seu per malum vel bonum usum voluntatis humanae: cum enim Deus

singulis hominibus conserat gratias de se iussicientes, illae di-

198쪽

. DE GRATIA SUFFICIENTI. ET EFFICACI. I98

Gratia vere sufficiens non videtur esse in systemate eorum, qui a smittunt gratiam per se S ab intrinseco eskacem.

XI. Irobatur i. ratione generali. Ea gratia non videtur esse L Qere lassiciens & utilis ad agendum salutariter e. g. ad praeceptum observandum, quae non complectitur illud omne, quod requiritur .ut agamus salutariter ; atqui talis est gratia sumetens in systemate eorum, qui admittunt gratiam per se & ab intrinseco essicacem : ergo. Assumpta prop. probatur hoc modo: tunc gratia in isto systemate non complectitur omne quod requiritur ad agendum salutariter, quando ille, qui caret gratia per se emcaci, non potest agere salutariter; at ita est: nam constans eorum qui admittunt gratiam per se & ab intrinseco essicacem doctrina est, in hoc infirmitatis statu ita nec eiIariam esse eam gratiam , ut sine illa nulla actio salutaris

fiat & fieri possit.

Multa quidem effugia adserunt adversarii ad eludendum hoc argumentum, sed ea nobis minus firma videntur. Dicunt' 1. Thom istae gratiam lassicientem habere ex parte potentiae, quidquid necessarium est, ut homo possit agere, etsi indigeat praemovente gratia, ut actu agat; cum praemotio non assciat potentiam, seu ut aiunt actum primum, sed actum se cundum. At haec responso refellitur ex eo , quod gratia sufficiens detur non tantum ut homo posmi agere salutariter, sed& ut re ipsa agat: imo ille observare simpliciter non potest mandatum, & consentire vocationi, qui in sua potestate non.

habet, ut illud obtineat quod necessarium est ad actuale opus; atqui hon est in potestate hominis aut immediate aut mediate habere auxilium illud praemovens, & per se essicax: cum enim B b a gra

199쪽

gratia essicax & physice praemovens necessaria semper sit, ut sussiciens in actum erumpat, non Videtur, quo posito aut omisso illud auxilium obtineri possit. Dicunt II. - semper esse in potestate hominis auxilium illud emcax obtinere, si nempe bene utitur gratia lassiciente, & ipsi non resistit. At contra est: bonus ille gratiae lassicientis usus, & illa non resistentia est actio salutaris; nam salutariter agit, qui vocanti Deσ non resistit, sed ei obsequitur: atqui omnis actio salutaris in principiis Thomistarum necessario exigit amilium . praemovens ;ergo & ille bonus usus gratiae suffcientis exiget necessario tale uxilium: sed hoc ipso in potestate hominis non est, ulterius illud auxilium emcax obtinere per bonum usum, . cum illud nobis detur ante omnem usum libertatis nostrae, & ex gratuito Dei arbitrio. Adde: contra illam dispositionem ad gratiam facile retorqueri objectiones, quas in adversam partem desumunt adversarii ex discretione & praedestinatione. Dicunt III. tam vere dici praedeterminationem physicam esse nobis paratam , quam id dicitur de concursu Simultaneo in aetii secundo ; sed contra est: non potest dici praemotionem nobis a Deo esse paratam, ut conseratur, ni si sit in nostra potestate; sed

non est in nostra potestate: habet enim prioritatem causalitatis in omnem actum voluntatis, ita ut repugnet voluntatem agere, nisi prius, quam agat, praemoveatur: at concursus Simultaneus in actu secundo nullam. habet prioritatem causalitatis in aetiim voluntatis, quae cum concursu in actu primo potuit se determinare ad agendum.

Ρrob. ado. Ex celebri testimonio Christi apud Matth. c. Tr.

. in tibi cororam, vae tibi Bethsaida , quias in dro'SidonefaPIae essent. Virtutes, quae facta sunt in vobis, olim in cilicio

cinere paeniten riam egissent. Fit hic comparatio inter Corogat-tas & Bethsaiditas ex una parte, & Sidonios ac Tyrios ex

alte

200쪽

Da GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI. I9r

altera, atque priores comparate objurgantur, quod visis Christi. virtutibus & miraculis conversi non fuerint, quae si vidissent Tyrii & Sidonii, paenitentiam egissent. Iam ita argui-

mus: gratia quae concessa suit Corozaitis, cum qua non sunt

ad Christum conversi , quae tamen, si Tyriis data fuisset, eos ad paenitentiam adduxisset; ista inquam gratia vere sufficiens est dicenda, quae in illis effectum habuisset, quem in aliis nore habuit: atqui quod gratia illa effectum non habuerit in Coro-

Eattis , non fuit ex eo, quod non habuerint auxilium ex se eueficax & physice praemovens pariter quod haec gratia effectum habitura fuisset in Turiis, non habuisset ex auxilio ex se emeaci: ergo. Assumpta pro p. probatur: si idcirco non crediderunt Corozaitae, quod non acceperint auxilium essicaX, quod Tyriis concedendum fuisset, justa & aequa non fuisset objurgatio illis a Christo facta e merito quippe reponere potuissent Corogaltae ideo se non credidisse, quia caruerunt auxilio emcaci ad credendum necessario, quod ut haberent, in sua potestate non erat; ex adverso Tyrii illud habuissent, quo concesso credidissent; unde obtendere potuissent Corozaitae se immerito objurgari comparate ad Tyrios: sed hoc ne quidem cogitari potest. Respondent quidem adversarii, Corozittas merito redaringui comparate ad Tyrios, quia isti obicem non posuissent gratiae, quem Corozaitae posuerunt; unde istorum culpae im- . putandum, quod emcacem non receperint gratiam, quam Ty'rii accepissent, quia nullum gratiae suffcienti obicem obieci se sent. At redit ex integro dissicultas: Ideo Corozaitae obicem posuerunt gratiae excitanti & sussicienti, quia emcaci gratia erant destituti; ergo immerito se reprehendi potuissent obten- 'dere. Nam obex vel impedimentum illud quid est, nisi resistentia gratiae lassicientiῖ at haec resistentia non tollitur nisi per gratiam emcacem : prius enim est Deum non dare aux

Ab a lium

SEARCH

MENU NAVIGATION