Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de gratia Christi

발행: 1758년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

tentur, nulla praecepta eis esse impossibilia, sed omnibus adesse gratiam , qua eorti dem observatio possibilis si, ut priore capite vidimus. At si de aliis hominibus sermo est, non ita

consentiunt. Aliqui eis lateantur omnibus hominibus Deum Praeparasse auxilia gratiae, eaque, quantum est ex se, offerre& exhibere: negant tamen ea omnibus conferri ita ut in iis recipiantur, eo quod putent nonnullos iis gratiis, quas Divina munificentia paravit, privari ob impedimenta, quae objicit humanum demeritum: id autem quandoque contingere dicunt in peccatoribus excaecatis , & infidelibus. Pro hac sententia citat Cl. Bertius patrocinium multorum Theologorum, Lemo- si, Bannegii, Ledeisse, Goneti, Duacensis & Lovaniensis Academiae, Norisii, Abulensis &c.. Alii ex adverso docent, omnibus omnino hominibus, etiam peccatoribus obduratis &infidelibus, non tantum offerri & praeparari, sed etiam conferri & applicari auxilia lassicientia , quibus seu proxime seu saltem remote ad justificationem & salutem pertingere possint. Hanc sententiam propugnant Bellarminus, Suare Ziu S, Cardinalis Gottius , aliique magni nominis Theologi. Hinc patet de fide non esse doctrinam illorum, qui docent, omnes auxilium gratiae sibi praeparatum re ipsa recipere; quare Tournelyus de grat. pag. edit. Uen. 634. ita habet : unum diligenter observate de mera scholae quaestione hiic, non de me moveri quaestionem. Hoc enim unum hic fias statuit, Iusis non deesse gratiam , qua

pessibili, ipse; snt mandata Dei. De solis jusis loqvitur Trident.

Sess 6. cap. II. can. I 8. De solis etiam Iustis actum es, in pruna ex quinque famosis Jansenti proposito rubus.

Quaerimus igitur primo de peccatoribus praesertim excaecatis& obduratis, qui per longam peccandi consuetudinem ita in malo sunt obfirmati ut jam nec de Deo quem offendunt, nec de peccatis ipsis quae committunt, serio cogitent; utrum nempe sint quidam

222쪽

Da GRATIA SUFFICIENTI ET MFICA cI. a II peccatoers tam insigniter indurati, ut nullam penitus habere gratiam merito censeantur. Quaerimus secundo de infidelibus infidelitate praesertim negativa laborantibus, qui de fide Christi &religione ne verbum unquam audiverunt; utrum habeant gratiam sufficientem ad credendum, vel saltem ad alios actus s pernaturales eliciendos, quibus praeparentur ad fidem 1uaeipiendam. Sit igitur

. Probatur m/llam esse peccatorem ita ivduratum, qui

non recipiat auxilium aliquod si sciens vel proximum Vel remotum, ut poenitere possit Usalvari

XlX, A rgumentum I. ex scripturis. Egechiel 33. dicitur ro. μνο ego, dicit Dominus nolo mortem impii. s d ut

convertatur Vivat. Deus ergo vult vere L i incere, ut peccatores non pereant, sed convertantur: atqui non pollunt converti absque gratia lassicienti; ergo eis saltem pro opportunitatibus per decursum vitae occurrentibus dat gratiam lassicientem , ut a peccatis respiscant. D. Petrus Epist. I. c. 3. ita scribit: Deus patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed ad poenirentiam reverti. Quibus accedunt variae exhortationes, quibus Deus passim ad poenitentiam invitat peccatores , quae quidem non viderentur sincerae, nisi Deus lapsis daret gratias ad resurgendum a peccato, aliaque vitanda scelera. Imo ad ipsos peccatoreS excaecatos & induratos Scriptura interdum dirigit correptiones, quod in peccato obfirmati maneant, &exhortationes ad agendam paenitentiam impellentes contem nant: . sic Stephanus Spiritu Sancto amatus ludaeos objurgat. Act. Dura cervice, S incircumcisis corribus: MOS 'Per

223쪽

Dκ G ATIA SUFFI cIENTI ET EFFICA I. a Iseor am consolationis , longanimis o multae misericordia. Impertitur ergo Deus gratiam ad paenitendum lassicientem; dici-- tur enim longanimis & multus in misericordia, dicitur vocare peccatores multis modis & per intimam cogitationem. Idem D. Doctor in Ρ sal. 6. Sic scribit : dedit eos in sensum reprobum . nam ea es caecitas mentis , in eam quisquis datus fuerit, a interiore Dei luce secluditur, sed nondum penitus cum in hac ν ita es. Sunt enim tenebra exter iores, quae magis ad diem Iudicii se ertinere intelliguntur, ut penitus extra Deum sit , quisquis dum tempus es, corrigi noluerit. Hujus igitur ira inchoatio es, quam in hac vita patitur quisiue peccator, Ergo homo quamdiu in hac vita est, non est induratus & obcaecatus, obduratione& caecitate absoluta, quae sit cujuscunque gratiae subductio. Hinc D. Prosper de vocatione gentium l. a. c. 23. ait: quae beneficia , licet obduraris nihil reme i attulerint , probant aversionem illorum non fuisse diMinae constitutionis , sed propria voluntatis. Et resp. IS. ad Ubject. Uincentianas r nemini Deus correptionis adimit viam, nec quenquam boni possibilitate dspoliat. Adde D. Thomam, qui variis locis hanc docti inam tradit. Quaest. 24. de veritate art. II. docet : obduratum non post facile cooperari ad hoc, ut exeat de peccato . o hac est ob natio impersaa. 'qua quis potes esse obsinatus in suta viae, dum

scilicet habet firmatam ita νoluntatem in peccato , quod non sur gant motus ad bonum nis debiles. Quia tamen aliqui surgunt ex eis, datur via ut praeparensur ad gratiam. Deinde rationem reddit , cur homo in statu viae non polist ita esse obstinatus in malo, quin ad sui liberationem cooperari possit. Agnascit ergo in obstinatis aliquos ad bonum motus, licet debiles, qui surgere

debent ex viribus gratiae. Part. et . q. 86. art. I. haec habet: unia

dicere quod aliquod peccatum si in hac vita, de quo quis Pan

tere non Possit, erxoneum es. Atqui dicere obstinatis deesse gratiam iussicientum ad paenitendum, est dicere: esse peccatum

224쪽

ar 6 aliquod in hac vita, de quo quis paenitere non possit, quia sne

omni gratia nemo potest ad paenitentiam conari, ut patet: ergo. Neque dicere possunt adversarii, D. Thomam nihil aliud voluisse, nisi Deum paratum esse dare omnibus auxilia sum lentia; non tamen omnibus desacto dare obduratione sua obicem ponentibus. Nam motus illi ad bonum etsi debiles, & potentia ad cooperandum liberationi debent esse a gratia non mere extrinsece oblata, sed revera interius collata, ne dicatur posse hominem cum sola gratia extrinsece adjuvante vires naturae operari, prout oportet ad sui justificationem. Plura PΡ. testimonia adfert Bellarminus lib. a. degrat. V libero arb. cap. s. Argumentum III. ex variis rationum momentis. Primo

obdurati nondum ad terminum pervenerunt, sed sunt in statu Vide; progredi ergo possunt, quod supponit aliquod gratiae auxilium. Certe ii supponantur aliqui ad eum excaecationis &indurationis gradum pervenisse, ut ne tenui quidem coelesti rore aspergantur unquam, necesse est agnoscere aliquod hominum genus, quorum salus in hac vita omnino sit desperata, quod repugnat spei salutis, quam quisque habere potest, quam diu vivit. Secundo: Deus non obligat ad aliquid impossibile; Sed obligat omnes peccatores ad poenitentiam alutarem; ergo haec nulli peccatori est impossibilis a sed hoc ipso omnibus peccatoribus non quidem singulis momentis, sed pro loco & tempore dat gratias sufficientes ad salutarem poenitentiam. Terrior Indurali peccant imputabiliter, ut docet D. Aug. l. s. contra Iulian. c. 3. Habent ergo gratiam saltem remote lassicientem ad non peccandum; nam sine gratia urgente praecepto superna turali vitari non potest peccatum, & in eo non peccatur, quod vitari non potest. Duo porro hic observanda sunt. Primo non asserimus omni

225쪽

Da GRATIA SUFFIeIENTI EP grrre Aeti arrhus peccatoribus dari gratias proxime & immediate lassicientes

ad salutem, sed dicimus duntaxat dari vel proxime, vel remotest mcientes, ita nempe ut si gratiis remote lassicientibus rite usi fuerint, obtineant auxilia proxime sussicientia. Deinde non etiam volumus singulis dari gratias lassicientes omni tempore & momento; sed duntaxat assirmamus eas conferri opportuno tempore, praesertim cum urget praeceptum, ac proinde Deum paratum esse eos ad paenitendum excitare, si non snt in dispositi impedimentis vel libere, vel ordinario naturae cursu accersiis, ut somno, protunda negotiorum meditatione, amentia &c. Quare multi censent, cuivis adulto & in primo momento usus rationis, & in ultimo conserri gratiam praevenientem , ut se per actum dilectionis salutarem ad Deum pos-st convertere, quia cum in utroque hoc momento Urgeat obligatio convertendi se ad Deum, talisque obligatio sine gratia impleri non possit, perspicuum est Deum, qui ad impossibilia non obligat, hac in parte homini non deesse. Ex quo sequitur nulli peccatori denegari auxilium lassiciens ad resurgendum, & evitandum peccatum finale.

Resolvwrtur argumenta opposta

XX. Diura Scripturarum loca opponit Theologus Parisinus L l Herminier in Traa. de grat. pag. essit Paris 449.,

quibus probare nititur peccatores quosdam adeo obduratos esse, ut nullam penitus habere gratiam merito censeantur. Sunt autem sequentia : I. Ecclesiast. p. dicitur: considera opera

Dei, quod nemo possit corrigere, quem ilie des 'exerit. Jerem. 5 I. Curavimas Bablonem, V non es satiata , derelinquamus eam, ubi sub nomine Babylonis Interpretes solent intelligere pecca

tores

226쪽

CONTROVERsIA III. tores obduratos, qui derelinquuntur quia sanari noluerunt. II. Ioan I a. de incredulis judaeis dicitur: propterea non Pol rasI red re, quIa, iterum dixit Isaias: excaecavit oculos eorum ut non videant oculis o non intelligant corde o convertantur tassonem eos. Certe qui eum in finem excaecantur, ut non possint credere, ut non videant oculis & non intelligant corde S con, ertantur, ii nullam a Deo recipiunt gratiam, perquam credere polsnt ac converti. Hinc Apostolus de hominibus vitam turpissimam agentibus ait, Rom. I. propterea tradidit

illos Deus in pactiones ignominite, & postea: tradidit illos insensum reprobum, & Rom. 9. cujuS Vult miseretur quem vult ii durat. Quod certe fieri non potest, quas Deus ejusmodi homines impellat ad peccatum, sed quia postquam eos multa patientia diu sustinuit, tandem omnem suam subtrahit gratiam. Ill. Εjusmodi hominum induratorum exempla nobis suppeditant Scripturae, primum est Pharaonis Exodi 9. qui licet tot malis pressus, tot signis admonitus, durior tamen semper evasit: hinc de illo loquens Apostolus Rom. 9. ait: viIur non es volentis, neque currentis , sed miserentis Dei dicit enim Scriptura Pharaoni, quia in hoc jgum excitavi te, ut ostemiani in te virtutem meam Ic. Ex quibus colligitur veram illius fulsis indurationem per iubtractionem omnis gratiae; Deus enim dicitur indurasse Pharaonem, ut Inde virtutem ostenderet suam, addit Apostolus neminem propterea conqueri posse adversus Deum: voluntati enim ejus quis rest et 'at Deus non ostenderet potentiam suam, si ipsi concessisset gratiam susticientem, qua potuisset depellere hanc suam indurationem. Hinc S. Aug. expositione quarundam propos in

epist. ad Rom. ait: non ergo hoc illi Pharaoni) imputatur,

quod tunc non obtemperaret, quandoquidem obduraIo corde ob

temperare non poterat; sed quia dignum se prabuit, cui cor ob d raretu riore infidelitare. Si ergo libera non erat haec Pha-

227쪽

raonis inobedientia, gratiam, qua posset obedi re, non habuit. Secundum exemplum legitur de Antiocho a. Machab. 9. de quo ait textus: orabat autem hie scelestis Dominum, a quo non esset mifricones sim consecuturus. Tertium exemplum reperitur in Epist. Hebr. c. I a. Ubi de Esau sic loquitur Apostolus: non invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacomis inqui set eam. Utrique ergo defuit gratia ad agendam paenitentiam. His objectis ut singillatim satisfaciamus ;Ad imum dico: citata Ecclesastis verba probare duntaxat, inutilem fore correctionem non solum relate ad induratos, sed& relate ad quemvis peccatorem, nisi Dεus interius aspiret, atque id in nostra etiam sententia verissimum est. Eisi autem daremus, ibi adstrui desertionem a Deo factam , illa tamen non potes intelligi adaequata: non enim Deus absolute despicit, sed comparate, quia nempe tantas, tamque congruas, neque etiam proxime su ssic t entes grati as ad conversionem confert; dat tamen gratiam remote sum cientem nempe orationiS,

per quam obtineri potest gratia proxima ad conversionem. Textum Jeremiae intefligit D. Thomas de Angelis custodibus, qui discedunt ab homine peccatore in hora mortis, quando de ejus salute desperatum est. Ad adum dist. propos. Iudaei excaecati non poterant credere impotentia consequente & voluntaria, C. antecedente& in voluntaria, N. Ita D. Aug. tract. 53. in Joan. diserte ait; quare non poterant credere, I a me quaeratur , respondeo quia nolebant. Illa ergo Iudaeorum impotentia erat consequens li- heram eorum determinationem ad nolendum credere. Nam Scripturae & PP. saepe dicunt homines non posse facere, quod

facere nolunt impediti magnis dissicultatibus, quas vincer. Ff non

228쪽

cta CONTROVERsIA III. non volunt. Sic Ioan . S. Christus ait: quomodo vos potesis

credere , qui gloriam ab invicem accipitis Quod ex Apostolo additur; nempe homines a Ueo indurari, tradi in passiones ignominia , in sensum reprobum, id intellige fieri per subtractionem gratiarum uberiorum, non vero per subtractionem omnis gratiae sufficientis: Deus enim quibusdam impiis negat eam abundantiam gratiarum, quam aliis etiam peccatoribus dare solet; vel vero intellige de occasionibus & circumstantiis peccandi, quas Deus illis hominibus permittit in paenam praeteritarum culparum; quae occasiones si o urrant, moraliter non possunt evitare peccatum ejusmodi homines, etsi possint

physice, quod suffcit ad libertatem. Ad alium dico allata exempla nihil probare. Ac primo

Pharaonem non omni gratia suilla destitutum supra notavi; e citavit quidem Deus Pharaonem, ut ostenderet in ipso virtutem suam, non tamen ita ut malam illam voluntatem secerit; sed ita ut praevisam ejus malam voluntatem permiserit, eamque converterit ad ἰ manifestationem potentiae suae. Neque Contrarius est loco citato S. Augustinust non enim ibi loquitur

exclusue , quas Pharaoni infidelitas sola fuerit imputata, &non obstinata ejus inobedientia ; sed comparative, id est quod magis illi fuit imputata infidelitas quam inobedientia, quia infidelitas, in qua obstinate voluit persistere, quamque deponere poterat, ipsum indignum reddidit ulteriore gratia, qua posset proxime obedire. Alii putant D. Doctorem eo loco agnovisse quidem obediendi impotentiam , & defectum omnis gratiae, qua praeceptum redderetur possibile: eam vero opinionem inde ortam esse, quia Semipelagianorum placitis imbutus putabat, hominis esse inchoare fidei meritum, quo deficiente non posset haberi gratia tollens impotentiam bene operandi. Quod si ita est, ex eo loco mens Augustini non est repetenda, sed

229쪽

Da Ga ATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI. a a Iex aliis scriptis posterioribus supra citatis. l Ad alia exempla respondeo, tam Esau quam Antiochum habuille gratias saltem remote sufficientes ad paenitendum , atque idcirco non fuisse exauditos, quia non Vere paenitebant. Antiochus scilicet gravi plaga percussus orabat, non ut peccatis remedium, sed ut dolori solamen obtineret: Esau vero deflebat amissa primogenita, non peccata, quibus Divinam iram sibi conscivit. Praeter haec Scripturarum loca opponunt etiam adversarii varia testimonia S. Augustini, quae ad sequentem ordinem revocamus. Primum testimonium est ex lib. I. retrach. c. I s. Oui autem cogenti cupiditari bona voluntate resplere non potes, Ium hoc ita peccatum es, ut sit etiam pana peccati. Quod si aliqui cogenti cupiditati resistere non pollunt, certe non habent auxilium susticiens ad non peccandum. Rursus ibidem: quantum es, inquit, quod Valet voluntas, nis forte si pia est, ut oret auxilium 8 Ergo si voluntas non est pia, non habet auxilium sussiciens ne ad orandum quidem. Sed respondeo, esse aliquos, qui cogenti cupiditati resistere non possunt manente ea cupiditate; quae tamen non necessario in illis heret, quia eam cum auxilio gratiae exuere possunt: quod auxilium nemini deest , quo tempore praeceptum observandum Occurrit. At s voluntas non est pia, non potest ne auxilium quidem petere. Ita est, fieri tamen potest pia, si gratiae praevenienti consentire voluerit. Secundum testimonium ex lib. de persectione justitiae cap. 6. ad I . ratiocin. Peccatussi est, cum vel non es churi- ,

ras, quae esse debet, mel minor is quam debet, sive hoc vitari posset, sue non csst: quia se potis, praesens voluntas hoc facit; si non potes, praerarita uoluntas hoc fecit. Item eodem lib.

c. I9. loquens de homine servante praecepta ait: quos non

230쪽

debeat Deo agere gratias, quia praecepta voluit, qui defertus omni lumine veritatis haec velle non posset. Supponit igitur aliquos ita excaecatos, ut omni lumine veritatis snt destituti. Resp. In priore loco loquitur D. Doctor de eo quod vitari non potest, non absolute, sed ex hypothesi, quia nempe non potest vitari dominante prava cupiditate, sed potest per gratiam Dei dominatus cupiditati auferri. Ceterum pro solvendis aliis textibus notar duplicem distingui potentiam , unam quae importat facultatem & facilitatem, qua res fieri potest & quidem facit, ter ς alteram quae importat facultatem sed non facilitatem, qua res fieri potest sed dissiculter. Quia igitur quod est admodum dissicile, moraliter est impossibile, ideo quorundam converso saepe sic describitur, quasi foret absolute impossibilis. In loco altero supponit solum Augustinus contra Coe estium Pelag. hominem qui implet mandata, Deo gratias agere debere , quia sne ejus lumine non posset id facere. Tertium testimonium ex lib. de corrept. & grat. c. II. Dederat inquit, ahutorium primo homini, sine quo non posset permaneres vellet. Et insta : s autem hoc alutorium defuisset, non utique sua culpa cecidisset; nunc autem quibus deest tale ad utorium, jam pugna peccati es, quibus autem datur, secundum gratiam datur , non secundum debitum. Hoc loco videtur D. Doctor dicere , adjutorium necessarium ad non peccandum non omnibus dari, non si omnibus daretur, non*esset in ullo paena peccati ejus carentia' Ad hunc locum variae responsones sunt: alii

putant comparationem hic fieri inter adjutorium datum Adamo,& adjutorium in hoc statu Llectorum proprium , quod certe non omnibus datur. Alii dicunt Augustinum loqui de gratia dante sulficientiam proximam ad bonum, quae aliquibus inpaenam negatur; vel de adjutorio, quod praebet moralem pos sibilitatem agendi, quale non omnes Adae posteri habent: quod

si defuisset Adae, non cecidisset sua culpa, quia si non habuis set

SEARCH

MENU NAVIGATION