장음표시 사용
271쪽
DE GRATIA SUFFICIENTI ET EFFIcAer. Erer facere. Hunc Ioeum impense laudat Eminentissimus No- risius in opusculo, cui titulus est calumnia Iassent mi sublata steri. s. cap. I. & in vindiciis Augustnianis cap. 6. eamque doctrinam confirmat auctoritate Consultorum in congregationibus de Auxiliis, quos ait sere omnes tuitos esse gratiam per se essicacem. Omissis aliis unum cito ex sacra lacultate Pari- sua Nicolaum P Herminier, qui multis argumentis statuit Tom. 4. de gratia sicaci admittendam esse gratiam per se & ex intrinseca sua virtute essicacem: pag. vero a99. Edit. Paris se
scribit: haec deles alio viatis , in qua positam esse dicimus naturam gratia efficacis, es actus vitalis-indeliberatus animae per modum cMusdam dejiderii a Deo infusi, scar delectatio mundanao carnalis, ex qua peccata profluunt, ese desiderium quoddam indeliberatum, quod sollicitat ad malum per modum suggesionis
Ilorum doctrinam sequitur Cl. Bertius, qui lib. I 4. c. 8.gratiam emcacem dicit esse victricem delectationem, quae s perat contrariam cupiditatem , & voluntatem moraliter qui- .dem, id est alliciendo & delectando, attamen insuperabiliter ad actum salutarem determinat. Hac porro delictatio, inquit loco cit., non eadem es in omnibus, sed modo efficax modo ineficax , habetque gradus suos , prout incurrit in oppositam vel superiorem vel inferiorem concupiscentiam. Constituit ergo gratiae essicaciam in delectatione intensiore seu gradibus superiore, quam sit motus concupiscentiae, voluntatem ad consensum ita determinante, ut certissime & insallibiliter agat
salutariter. Alii, quos refert Platelius a num. s86., gratiam esse cem explicant per motionem adeo vehementem, ut voluntati
moraliter sit impossibile tali gratiae resistere; horum tameu .
272쪽
α64 CONTROvEasIA III. diversa est explicatio. Sunt qui eam reponunt in vocatione adeo congrua & attemperata voluntati hominis cui datur, ut morali necessitate consensum obtineat voluntatis, etsi absolute dissentire possit. Ista autem attemperatio attenditur ex circumstantiis temporis, loci, & personarum, ex naturali hominis indole, ejusque affectionibus. Thomasinus eam constituit in multitudine & consonantia plurium auxiliorum, quorum quidem singula frustrari possunt, omnia tamen simul effectum in- fallibiliter consequentur. Nonnulli eam reponunt in tali vivoluntatem alliciente, sicut gravissima tentatio moraliter necessitat ad consensum. Intelligunt autem isti per moralem necessitatem duntaxat eam, quae relinquit potentiam physicam disesentiendi, adeoque libertatem non tantum a coactione, sed etiam a necessitate. Hanc doctrinam nonnulli propugnant praemissa scientia conditionali, quae dirigat Deum in seligendis istis gratiis, quae praevidentur cum consensu insallibiliter conjungendae, sed hae de scientia postea, nune sequens sit
caela gratiae non potest repeti ex delemtione voluntatem
XXXVII. ratia moraliter determinans vel inducit eam dun- I taxat moralem necessitatem, cui voluntas abso- Iute resstere & dissentire potest; vel eam, ut simpliciter impossibile sit voluntati eidem motioni resistere; at neutrum dici potest. Si enim primum affirmetur, male consulitur insallibili Dei providentiae: sin alterum, inviolata non erit liberi arbitrii potestas activa.
Probatur pars prima. Ad insallibilem Dei providentiam requiritur ut gratia essicax sit absolute insallibilis, id est
273쪽
DE GRATIA SUPTI cIENTI ET EFFICACI. res ut hadeat effectum suum insallibitate absoluta & metaphysea; nam gratia emcax est medium , quod Deus adhibet ad exequendum decretum absolutum & emcax circa actum salutarem: quod decretum nequit frustiari effectu suo, ideoque gratia efficax debet esse medium proportionatum huic decreto infrustrabili, ac proinde debet inferre infallibilitate absoluta consensum voluntatis humanae. Sed gratia moraliter necessitans, cui voluntas absolute potest res stere, non est infallibilis citra usum& directionem scientiae mediae: nam necessitas moralis est absolute defecti bilis, alioquin jam non esset necessitas moralis, sed physica vel metaphysica. Item res a Deo promissa futura est infallibiliter; nam promissio Dei est absolute insallibilis: ab qui Deus promisit absolute opera salutaria juxta illud EZech. 36. faciam ut in praceptis meis ambuletis: ergo illa salutis opera in- fallibiliter sunt sutura. Atqui ista opera absolute promissa non sunt sutura infallibiliter , si ad ea exercenda datur gratia moraliter tantum necessitans, cujus effectus praevideatur tantum futurus in tali gratia seu in morali connexione talis gratiae cumactu salutari: siquidem talis connexio est absolute fallibilis, nee repugnat illam carere effectu suo. Dixi autem gratiam mor liter necessitantem non esse insallibilem citra usum & directionem scientiae conditionalis ; nam si ab hac pendeat infallibilis quidem est, sed in ea universim constitili non potest vis & eLficacia gratiae, cum saepe experiamur nos consentire gratiae, praesertim in actionibus heroicis, cum magna dissicultate, &ingenti aut majore etiam ad oppositum inclinatione.
Probatur jam pars secunda iisdem sere argumentis, qui. hus antea us sumus. Libertas enim indifferentiae est potestas activa & indifferens, quae immediate agere potest vel non agere; atqui data gratia ex intrinsecis suis emcaci non remanet haec potestas indifferens, quoniam haec gratia dat ipsum
274쪽
velle, ipsum agere, ipsum operari indeclinabiliter cita ut huic
victrici motioni voluntas non possit resistere) ac proinde est antecedens ad unum determinatio, quae tollit indifferentiam. Rursus : Iuxta Trident. Grum arbitrium a Deo motum G emeitatum potest drissentire δε velit. Sed non potest dissentire sub delectatione absolute connexa cum effectu, quae nempe datur, ex absoluta Dei voluntate & emcaci; nam si quis in haesententia posset abjicere emcacem gratiam, eique reluctari, posset irrita facere & frustrare absoluta Dei decreta. Tam parum ergo sub indeclinabili hac motione libertas manet, quam parum manet libertas ad ambulandum in eo, qui indissolubilibus vinculis S compedibus est constrictus. Speciatim contra eos qui admittunt delectationem victricem per excessum iniensionis quo superat delectationem terr nam) ita arguimus: delectatio caelestis intensor in illorum systemate est per se & intrinsece irrepudiabilis ; nam propter excessum intensonis semper est emcax, ideoque semper &in fallibiliter connexa cum consensu voluntatis r atqui talis gratia noxia est libertati: ergo. Assumpta propos se probatur: si illa delectatio per se & ob excessum intensionis repudiari non potest, tunc neque repudiari potest potentia ad actum reducenda, ut admittunt actversarii, neque porentia od actum reducibili; repugnat enim dari potentiam ad actum reducibilem, quae pro nullo casu possibili sit reducenda in actum. Atqui gratia, quae se est irrepudiabilis ob intrinsecum sibi intens Dis excessum, prosecto noxia videtur libertati. Plura ejus generis argumenta opponunt Ludovicus Molina lib. de concordia liberi arbitrii cum Divina gratia , Suarelius, Simonetus, aliique quam plurimi.
275쪽
Da GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI. 26
Reselluntur nonnulla adversae partis responsa
XXXVIII. A d relatanda argumenta proposita Recentiores DD.n adserunt quaedam cum Thomistis communia, de quibus jam egimus, alia magis sibi propria, & tanquam domestica sui systematis fundamenta. Ac inprimis Cl. Bertius, postquam sibi objecit momenta pugnantia adversus gratiam per se essicacem lib. I 4. cap. XL, ita orditur responsonem: si nobis responso nulla succurreret, fateremur ignorantiam nostram, non tamen denegaremus gratiam per se efficacem, reponentes dari
liherum arbitrium, dari gratiam, V hanc trahere illud modis miris G inessabilibus. Illud repeteretur a nobis, istam conciliandi cum gratia liberum arbitrium perplexam disscultatem non esse repetendam a voluntatis consensu ; nam I hoc esset, non foret quasio ad discernendum dimitis, ut dicitur ab Augustino lib. de gratia c. 47. de D. V sit. c. 39. epist. ad Sixtum , aliis locis. Resellendo huic responso non immorabor, cum id dissicubtatem non explicet, sed omni renisu effugiat. Non in eo res est, ut nudis verbis fateamur dari liberum arbitrium, dari gratiam miris modis trahentem; sed in eo versari debet nostra industria, ut adferamus momenta gravia, quibus dogma contra Novatores defendamus & concordiam liberi arbitrii cum gratia tantopere ab haereticis impugnatam tueamur. Hinc merito requirimus, ut explicetur quomodo inviolata maneat libertas posita delectatione victrice, quae actionem salutarem sautem natura antecedat, de cum ea essentialiter connexa illuc invincibiliter determinetia Fatemur cum D. Augustino quaestionem de hac concordia esse dissicilem, sed certe propterea cui
pandi non sumus, si systema eligamus, quod nonnihil utilita-hi m tis R. P. Mahamer. Theol. T. III.
276쪽
dissicultates quibus impugnantur. Sed ipse Author fatetur nolle nos his acquiescere: quare appellat ad ea quae docuit lib. q. c. I 3. ubi dicit liberam esse νο-luntatem circa omne bonum quod in se non hubet plenitudinem bonitatis o etiam circa bonum incommutabile, quotiescunque non Vi detur in se, ut contingit in patria, tibi idcirco non remanet, com parate ad ultimum suem, rnosserentia Iudicii nec libertas a neces state. Ait subinde manere sub gratia emcaci potentiam ad oppositum , quia non operatur per inspirationem , quae nobiό bonum sub omni ratione boni proponat. Supponit ergo cit. Author ad libertatem sussicere indisserentiam judicii, caque manente illam salvam esse. Si ita tantum abest ut ista de concordia gratiae cum libertate quaestio sit ad dscernendum d Iciliis, ut potius nulla sit via planior ad salvandam libertatem : imprudens sit qui posthac de libertate hominis dontendere velit, quando mani festum in se ipso testimonium habet de indifferentia judicii. At hanc indisserentiam non negavit Jan senius, & tamen illius libertatem ad meritum insulseientem dicimus. Cur ita 8 quia ex mente Script.& ΡΡ. requirimus facultatem completam, expeditam, & ab omni necessitate antecedente & intrinseca immunem. Est equidem in voluntate electio libera circa bonum, quod illi indifferenter proponitur: sed simul abesse debet id omne quod
voluntatem antecedenter ad unum alliget, alioquin necessitabitur non quidem per objectum , sed per delectationem vi
Sed etsi nunquam eueniat, urget memoratus Author , ut
non amplectamur id, quod nos magis trahit magisque delectat
277쪽
Da GgArr A susTIeIENTI ET EFFIc Acr. 169n hilominus id potes evenirer addit exemplum de homine, quiquamdiu tenetur amore servandi propriam vitam , nunquam
se enecabit aut praecipitem dabit, etsi id possit velle aut facere, quia potest praesentem voluntatem abjicere. Quid si contra ipsum hoc datum exemplum urgeamus 7 Tam impossibile est dissentire gratiae essicaci, quam impossibile est homini sui compoti & vitae servandae studioso se agere praecipitem. Atqui impossibile est tali homini se velle praecipitem agore impotentia physica; ergo & simili impotentia impossibile erit homini delectatione victrici praevento dissentire. Illationem
certe non admittet Bertius, at necessario sequitur ex praemisess, neque negari potest impotentiam physicam esse in homine fui compote & vitae servandae studioso ad se occidendum; nam ut possit id velle, requiritur motivum rationabile velut unum ex requisitis ad agendum. Cum ergo talis homo nullum suffciens & proportionatum motivum ad necem sibi inserendam habeat, eam tam parum velle potest, quam parum potest amare malum quatenus malum.
Dices: delectationem facere duntaxat, ut lubenti voluntate bonum amplectamur, ac proinde inducere moralem quidem necessitatem sed quae non obest libertati, cum id quod lubenter facimus, libere faciamus. Sed contra : et si libertati non obsit neces stas moralis, quae superari potest, obest tamen illa, quae est antecedens & insupcrabilis, qualem inducit delectatio victrix, quae in vicibilem & essentialem connexionem habet cum actu, & independenter a nobis & nostra electione ponitur, omnemque voluntatis actum antevertit. Quod si solam lubentiam voluntatis sussicere dicas, Beati etiam in caelis liberi erunt ad Deum diligendum , cum delectatio orta ex bonitate Dei claro &.intuiti ve visa delectando in illis agat, eorum que lubentiam determinet.
278쪽
Antequam ad proponendum nostrum systema de essica .cia gratiae procedamus, monendus est lector, pro gratia ab intrinseco ossicaci nihil omnino probare Cl. Bertium, dum Cap. I9. nobis ostendit, quam malam fortunam doctrina Molinae & Patrum Societatis in orbe literario habuerit. Repetit enim thistoriam famosarum congregationum de auxiliis, quam Scriptor e familia Praedicatorum sub larvato nomine Abbatis te Blanc Lovanti edidit an. 1 oo. Ostendere ex illo nititur li-hrum de concordia Ludovici molinae statim ac editus est variis in orbe Christiano censuris perstrictum esse, ac cumprimis Romae in dictis congregationibus sub Clemente VIII. & Paulo Rcelebratis , omnesque censores & consultores, uno aut altero excepto, in damnationem doctrinae Molinianae conspirassereoque adductam rem esse, ut Clemens VIII. jamjam in No- linam pronuntiaturus esset, nisi morte fuisset praeventus : Paulus vero V. ejus Successor jusserit parari Bullam contra eundem librum, nonnullis tamen politicis rationibus commotus
rem in aliud tempus distulerit. Addit Author censuras CuAcademiarum Lovaniensis & Duacensis, & tandem subjungit: Molinae doctrinam constanter se continuisse domesticos inter parietes , externos defensores nonnis aliquos ab institutis majorum suorum degeneres invenisse tae. operae pretium non est his resutandis diutius immorari, postquam ex altera parte prodiit amplissima historia controve sarum de auxiliis, qua historia Augustini de Blane salsi arguitur ac plane resutatur. Singula capita , in quibus partes litigantes discrepant, non excutiemus; hoc unum ad praesens institutum sussiciat, nullam fidem habendam esse omnibus illis actis, quae circumferentur sub titulo Historiae congregationum de auxiliis, adeoque nullius esse ad probandum ponderis quaecunque inde contra scientiam mediam argumenta facti sumun-
279쪽
DE GRATIA SUFFICIENTI ET EFFICACI. a Itur. Ita porro declaravit Innocentius X. S. P. emisso eam in rem decreto an. I 654. die a 3. Aprilis; ubi etiam decernit super praedicta quaestione standum esse decretis Pauli V. &Urbani VIII. quibus cautum est ne Theologi ubi de Divinis Auxiliis disputant , aliqua erroris aut alterius censurae nota sese invicem perstringant. Quod spectat censuras Academiae Lovaniensis & Duacenae, eas constructas esse opera Baii &asseclarum ejus sat constat: quantum & quut ex omni ordine Viri amplissimi faverint doctrinae Molinianae, et ignotum esse non potest, qui non recusat vel obiter percurrere eleganter& solide conscriptas a squisitiones in novam Congregationem de Auxiliis Historium, Dilingae an. I7II. ab Authore anonymo '
uicunque Systemata a nobis antea iressitata rejiciunt, ii propugnant gratiam non ex se & natura sua, sed ab , trinseco efficacem, hancque dupliciter spectant in actu primo,& in actu secundo. Gratia effcax in actu primo est vis ipsa gratiae praevenientis apta & idonea ad exprimendum certo &insallibiliter consensum voluntatis : emcax vero in assu secundo est vis eadem seu motio gratiae juncta cum actu, seu prout includit gratiam adjuvantem & cooperationem voluntatis. Porro gratia in actu primo, de qua agimus, considerari potest vel secundum se prout praecise est essectiva & infallibiliter illativa consensus: vel relate ad Deum, ut est instrumentum ac medium Divinae providentiae ad obtinendum liberum voluntatis
280쪽
CONTIiovEasIA III. consensumr vel relate ad hominem ut est speciale donum & beneficium illi collatum. Priusquam de re ipsa statuamus, expendendum est Systema Molinianum & Suarezianum.
Brevis expositio praesutis sematis.
XXXIX. Iujus systematis Patroni non admittunt gratiam, JUI quae certam ex se habeat ac infallibilem connexionem cum actione hominis: unde existimant Deum nihil absolute decernere circa actiones liberas , quin prius per scientiam mediam cognoverit quid homo facturus esset in his vel illis circumstantiis, sub hac vel illa gratia; quaecunque enim supponatur gratiae vis & essicacia, certum est voluntatem ei semper posse dissentire si velit. Antequam ergo, aiunt, Deus absolute statuerit v. g. conversioneS Matthaei, Zachaei, Magd lente, Pauli &c. debuit prius novisse an reipsa horum voluntates huic gratiae sint consensurae, cui reipsa potuerunt non consentire. Ista vero scientia, per quam Deus id praevidet, dicitur scientia media seu conditionatorum, de qua egi fusius in iras . de Deo. Hoc Systema propugnat cum Molina, Suareso, Bellarmino omnes fere DD. Societatis Iesu, & cum illis complures alii ex omni natione & ordine Theologi , ut ostendit Authordisqvistionum in novam Congreg. HVtoriam supra cit. Dicitur autem Molinianum a Ludovico Molina S. I. Hic enim in lib. suo de concordia hanc planam nobis viam congiliandi gratiam cum libertate ostendit, quoad substantiam tradens antiqua in Scripturis fundata, a Patribus tradita, & in Conciliis definita. Dicitur Maresanum ab eximio Theologo Suario, qui intur alios
